Close Rolls, May 1268

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1268', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 451-464. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp451-464 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1268

Pro Radulfo le Botiller.—Rex dilecto sibi priori de Wymundham, escaetori suo citra Trentam, salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Radulfo le Butiler arreragia annui reditus unius brachetti, quem nobis debet pro quibusdam terris quas de nobis tenet in comitatu Hereford'; ita tamen quod brachettum illum nobis reddat decetero singulis annis sicut eum prius reddere consuevit. Et ideo vobis mandamus quod districtionem quam ei facitis pro arreragiis predictis penitus relaxetis eidem, dum tamen brachettum illum nobis decetero reddat sicut predictum est. Teste rege apud Windes' ij. die Maii.

De ponendo per ballium.—Johannes de Merslawe, captus et detentus in prisona de Hurleg' pro morte Ricardi filii Henrici le Provost unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium.

De maeremio liberando ad domos regis de Merleberg' inde reparandas.—Mandatum est custodi foreste de Chet' quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri de Merleberg' sex quercus aptas ad maeremium ad cindulas inde faciendas ad domos regis in castro predicto inde cooperiendas, prout rex ei injunxit. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri de Merleberg' triginta quercus aptas ad maeremium ad domos regis in castro predicto et molendina regis in eadem villa inde reparanda, et decem robora ad focum ad calcem in quodam rogo ibidem comburendam, ad operaciones regis in eodem castro inde faciendas, prout rex ei injunxit. Teste rege apud Windes v. die Maii.

De maeremio ad domos regis castri Norhampt' inde reparandas.—Mandatum est Warino de Bassingburn', custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanford, quod habere faciat Johanni le Moyne, vicecomiti Northamt', decem quercus in bosco de Hanleg', et in foresta de Salseto alias decem quercus ad domos castri Northamt' inde reparandas. Teste rege apud Windes v. die Maii.

Pro Johanne de Reygat'.—Rex vicecomiti Northumbr' salutem. Precipimus tibi quod de finibus et amerciamentis faciendis coram dilecto et fideli nostro Eustachio de Bailoll' et sociis suis ad placita de terris datis occasione turbacionis habite in regno nostro audienda assignatis in comitatu tuo, quorum extractas prefati justiciarii tibi liberabunt, sine dilacione quadraginta marcas levari et eas habere facias dilecto et fideli nostro Johanni de Raygate, uni justiciariorum nostrorum ad premissa facienda assignatorum, ad expensas suas. Et hoc etc. Et nos dictas quadraginta marcas in finibus et amerciamentis predictis tibi faciemus allocari. Teste ut supra.

Pro Baldewino de Akeny.—Rex perdonavit Baldewino de Akeny pro laudabili servicio quod sibi impendit quadraginta et quinque libras in quibus eidem (sic) tenebatur de tempore quo habuit custodiam castri sui de Hadleg'. Et ei remisit omnimodos compotus et raciocimia (sic) que sibi reddere debuit ad scaccarium suum de tempore predicto. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Johannis filii Alani. (fn. 1) —Rex dedit et concessit executoribus Johannis filii Alani de Arundel, nuper defuncti, pro laudabili servicio quod sibi impendit, ducentas libras de bonis et catallis ejusdem Johannis, que sunt in manu regis racione debitorum quibus ei tenebatur ad scaccarium suum die quo obiit, ad distribuendum pauperibus pro anima ipsius Johannis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod dictas ducentas libras de bonis et catallis predictis dictis executoribus habere faciant in forma predicta. Teste ut supra.

Pro Johanne filio Johannis.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia super debitis in quibus dilectus et fidelis noster Johannes filius Johannis nobis tenetur ad scaccarium nostrum volumus certiorari, vobis mandamus quod, scrutatis rotulis ejusdem scaccarii, nobis scire faciatis in quibus et quot debitis idem Johannes nobis tenetur ibidem, et que debita clara sunt et que non. Et districtionem quam eidem Johanni facitis per summonicionem scaccarii predicti pro dictis debitis ponatis in respectum usque ad diem Dominicam proximam ante festum Pentecostes proximo futurum. Teste ut supra.

Pro Thoma Corbet.—Rex dedit Thome Corbet centum libras in quibus Robertus de Chaundos eidem tenebatur pro relevio suo. Et mandatum est baronibus suis de scaccario quod predictas centum libras levari et prefato Thome liberare (sic) faciant de dono domini regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton' quod habere faciant Hugoni de Muntbachun, valletto Baldewini de Vill', quem singulo (sic) milicie in brevi decorabit, ea que ad novam miliciam pertinent sicut aliis militibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.

Pro Gilberto Hansard.—Rex perdonavit Gilberto Hansard omnia arreragia in quibus ei tenebatur de tempore quo habuit manerium et sokam de Castr' ad firmam. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Gilbertum de arreragiis illis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro burgensibus Norhampt'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod burgenses nostri Northamt' liberaverunt in garderoba nostra Petro de Winton', custodi ejusdem garderobe, die Martis proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam anno regni nostri quinquagesimo secundo, centum solidos, per quos finem fecerunt nobiscum pro quadam carta habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsos burgenses de dictis centum solidis quietos esse faciatis.

Pro abbate de Hertlaund.—Rex vicecomiti Devon' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per te nuper fieri fecimus quod unum mesuagium et quinta pars duarum partium unius ferlingi terre cum pertinenciis in Calkesham, que Ricardus Ickle tenuit, qui pro felonia quam fecit utlagatus fuit, ut dicitur, extiterunt in manu nostra per unum annum et unum diem, et quod predictus Ricardus mesuagium illud et terram tenuit de abbate de Hertland', tibi precipimus quod eidem abbati de predictis mesuagio et terra plenam seisinam habere facias. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Maii.

Pro Rogero de Mareschal.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum in forma pacis inter nos et Gilbertum de Clar', comitem Glouc' et Hertf', inite contineatur quod omnes transgressiones et excessus nobis et nostris per predictum comitem et suos, et prefato comiti et suis per nos et nostros, illati occasione dissensionis inter nos et dictum comitem habite post ultimum recessum ejusdem comitis a Wallia versus civitatem nostram Lond', tempore quo idem comes civitatem nostram predictam detinuit contra nos usque ad recessum suum ab eadem, hinc inde penitus remittantur, salvis mercatoribus, qui de guerra tempore predicto se non intromiserunt, actionibus suis, si quas versus quoscumque habuerunt ad bona sua tantum recuperanda secundum legem et consuetudinem regni nostri: ac ballivi civitatis nostre London' Rogerum le Marescall', mercatorem et familiarem predicti comitis, distringant, ut accepimus, pro undecim libris per predictum comitem predicto tempore de firma ejusdem civitatis levatis et receptis nobis reddendis: nos, pacem predictam in omnibus et singulis suis articulis prefato comiti et suis firmiter et inviolabiliter observari volentes, vobis mandamus quod, si ita est, tunc ballivos supradictos ab hujusmodi exactione prefato Rogero contra formam pacis predicte facienda decetero penitus desistere, et ipsum inde quietum esse, faciatis. Teste ut supra.

Pro episcopo Sarisburiensi.—Rex justiciariis suis itinerantibus in comitatu Dors' salutem. Quia venerabilis pater W. Sarisburiensis episcopus dicit cattalla dampnatorum et fugitivorum suorum per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie et confirmacionem nostram ad se pert[inere], (fn. 2) vobis mandamus quatinus demandam, quam ei facitis de catallis predictis ad opus nostrum, ponatis in respectum usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Maii.

Pro majore et civibus Eboraci.—Rex vicecomiti Ebor' salutem. Cum dilectis nobis majori et civibus nostris Eboraci teneamur in septingentis et sexaginta libris pro septingentis et sexaginta libris, quas pro nobis solverunt diversi[s (fn. 2) mer] catoribus pro pannis ab eis captis ad opus nostrum in instantibus nundinis Sancti Iovinis (sic) per Ricardum de Ewell' et Johannem de Sutton', emptores garderobe nostre, quam quidem pecuniam eis solvi promisimus de primis et clarioribus finibus et amerciamentis factis coram justiciariis nostris itinerantibus apud Eboracum; et eisdem justiciariis mandaverimus quod extractas hujusmodi finium et amerciamentorum usque ad summam pecunie predicte tibi liberent, tibi precipimus quod receptis extractis illis pecuniam illam statim levari et eam habere facias majori et civibus predictis. Et facta solucione illa recipias ab eis litteras nostras patentes, quas penes se habent, debitum predictum testificantes. Teste ut supra.

Pro majore et civibus Eboraci.—Rex justiciariis itinerantibus in comitatu Ebor' salutem. Cum dilectis nobis majori et civibus nostris Eboraci teneamur in septingentis et sexaginta libris, quas pro nobis solverunt diversis mercatoribus pro pannis ab eis captis ad opus nostrum in instantibus nundinis Sancti Ivonis per Ricardum de Ewell et Johannem de Sutton, emptores garderobe nostre, quam quidem pecuniam eis solvi promisimus de primis et clarioribus finibus et amerciamentis factis coram vobis in itinere vestro apud Eboracum, vobis mandamus quod extractas hujusmodi finium et amerciamentorum usque ad summam pecunie predicte vicecomiti nostro Ebor' liberetis, cui mandaverimus quod, receptis a vobis extractis illis, statim levet pecuniam illam et eam habere faciat majori et civibus predictis. Teste etc.

De quercubus liberatis ad operaciones regis de Guldeford'.— Mandatum est custodi parci de Guldeford quod in eodem parco faciat habere custodi operacionum regis de Guldeford quadraginta quercus ad easdem operaciones inde faciendas.

De ponendo per ballium.—Rex dilecto et fideli suo Warino de Bassingburn', custodi foreste sue inter pontes Oxonie et Stafford' salutem. Mandamus vobis quod, si Johannes filius Walteri le Provost' de Wadenhou, captus et detentus in prisona nostra Rokingham' pro transgressione foreste, invenerit vobis duodecim probos et legales homines, qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu North' ad respondendum nobis de transgressione predicta, tunc ipsum Johannem tradatis in ballium predictis duodecim, sicut predictum est. Et habeas ibi nomina illorum duodecim et hoc breve.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Johanni de Sutton, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Jacobo de Monte Richeri, quem rex singulo (sic) milicie in brevi decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut aliis novis militibus regis fieri consuevit. In cujus etc. Teste ut supra.

Pro Johanne de Stanygreve.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Volentes dilecto nobis Johanni de Stayngrave graciam facere specialem, concessimus ei quod de omnibus debitis in quibus nobis tenetur ad idem scaccarium de debitis antecessorum suorum, solvat nobis decem marcas singulis annis ad scaccarium predictum, unam videlicet medietatem ad scaccarium nostrum Sancti Michaelis proximo futurum, et aliam medietatem ad scaccarium nostrum Pasche, et sic de anno in annum decem marcas ad eosdem terminos, donec debita predicta nobis persolvantur. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni terminos illos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Maii.

Pro Henrico de Winton'.—Rex justiciariis ad placita de terris datis in comitatu Northamt' salutem. Sciatis quod in recompensacionem arreragiorum annui feodi decem librarum, quod dilectus et fidelis noster Henricus de Winton' percipere consuevit ad scaccarium nostrum, concessimus ei decem libratas terre de terris ad quinquennium redimendis secundum formam dicti de Kenill', habendas secundum formam ejusdem dicti. Et ideo vobis mandamus quod eidem Henrico predictas decem libratas terre [sicut] (fn. 3) clarius et commodius fieri poterit assignari et habere faciatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Maii.

De ponendo per ballium.—Augustinus filius Johannis de Donewyc', captus et detentus in prisona de Gypewic' pro morte Johannis filii Thome de Suthwold unde appellatus est, habet litteras regis directas vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De panno liberando elemosynario regis ad mandatum regis.— Mandatum est (Hug' expunged) Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni de Colecestr' elemosynario regis pannum ad centum et la. tunicas, ita quod illum habeat hac instanti die Veneris proxima ante festum Pentecostes, ad mandatum regis inde faciendum.

De novis militibus faciendis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Guidoni de Plasset' et Itero de Oylac, quos rex cingulo milicie in brevi decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent, de dono regis.

[m. 6.]

Propars terrarum et tenementorum quorundam que fuerunt Ricardi de Muntfichet.—Assignetur domino Ricardo de Pleyz ad perficiendum octo libratas terre in manerio de Stansted'; de placitis et perquisitis, heriettis, finibus et releviis tenentium ejusdem Ricardi in Benetfeld' viginti et quatuor solidate et octo denariate, que extenduntur inter placita et perquisita tenentium in Stansted. Item vjxx. et due acre terre in campo de Brocfeld' et Magna Athelingewik' que extenduntur ad iiijl. xjs. vjd., acre extenta ad ixd.: item quod habeat campum de Brockfeld integrum, et residuum in Magna Athelingewik': Item x. acre prati in Redingebrith, que extenduntur ad xxxs., acra extenta ad iijs.: item quod, si ibi non fuerint x. acre, tune id quod defuerit ibi assignetur ei loco debito. Item redditus et servicia Willelmi Folice, Mauricii le Bretun et Walteri atte Northecche, que extenduntur ad xiiijs. et quadrantem.
Summa viijl. ijd. et quadrans. Et sic habet ultra ijd. et quadrantem.
Assignentur domino Waltero de Huntercumbe et Alicie uxori ejus ad perficiendum iiij. libratas terre in manerio predicto; lxiij. acre et dimidia terre in campo de Clayfeld in remotiori loco ejusdem campi a curia, que extenduntur ad xlvijs. vjd. et obolum, acra extenta ad ixd. Item iiij. acre prati sub bosco de Elsenham, que extenduntur ad xvjs., acra extenta ad iiijs. Item redditus et servicia Roberti Atte More, Benedicti Snergore, Hugonis atte Water et Johannes Underwode, que extenduntur ad xvjs. vd. et obolum.
Summa iiijl. Et sic habet totum.
Assignentur domino Nicholao Corbeth et Margerie uxori ejus ad perficiendum viginti solidatas terre in manerio predicto: redditus et servicium Galfridi Fabri, Hugonis le Golde, Walteri Kede et Ivonis Coci, que extenduntur ad vs. vjd. Item xiij. acre et dimidia terre in campo de Stonifeld versus molendinum, una acra extenditur ad vjd., et est summa vjs. ixd. Item ij. acre prati juxta pratum domini Walteri de Huntercumb', que extenduntur ad viijs., acra extenta ad iiijs.
Summa xxs. iijd.; et sic habet ultra iijd.
Assignentur domino Hugoni de la Val et Matilli uxori ejus in campo de Magna Athelingewik' et Parva Athelingewik' lxij. acre et dimidia et j. roda terre, una acra extenditur ad ixd., et est summa valoris xlvijs. et obolus. Item in campo de Clayfeld' xxxvj. acre et dimidia et j. roda terre in remotiori parte a curia, una acra extenditur ad ixd., et est summa valoris xxvijs. vijd. Item in campo de Stonifeld' xj. acre et dimidia terre, una acra extenditur ad vjd.; et est summa valoris vs. ixd. Item xj. acre et dimidia prati; una acra extenditur ad iiijs., et est summa xlvjs. Item redditus et servicia Alexandri Levesone, Rogeri Neuman, Willelmi Norman, Matillis relicte Alvredi, quorum quilibet tenet dimidiam virgatam terre, que extenduntur ad lxijs. iiijd. Item redditus et servicia Willelmi Corbin, Johannis Henrici, Symonis atte Hille et Matillis Sonecok', quorum quilibet tenet ix. acras terre, que extenduntur ad xxxvs. viijd. Item homagium, redditus et servicia Theobaldi [ad] (fn. 4) molendinum libere tenentis, que extenduntur ad xijs. ijd. Item homagium, redditus et servicia Benedicti le Estivur, Dyonisii ad molendinum, Henrici Pecok, Henrici Sutoris jd., et Thome Thorar . . . (fn. 4), que extenduntur ad xvs. vjd. Item homagium, redditus et servicia Rogeri parcarii de feodo que valent per annum ijs. viijd. Item redditus et servicia Emm' Hundes Doudin' (fn. 4) Roberti Attehef . . . (fn. 5), Walteri Kede de quinque acris terre quas tenet, et Walteri atte Northecche qui tenet terram Ricardi atte Northecche, quorum redditus et servicia extenduntur ad xxxijs. iijd. Item medietas molendini, quod valet per annum xxs. Item medietas piscarie molendini que extenditur ad iijs. Medietas conengarie et magni vivarii, que assignabantur Hugoni de la Val, jam assignantur Rogero de Lancastr' de assensu dicti Hugonis, ita quod idem Rogerus habeat integre conengariam et vivarium, et pro hoc idem Rogerus concessit dicto Hugoni homagium et servicia Johannis le Turnur: et preter hoc habebit duas acras terre et dimidiam in Wodecroft. Et vs. habet ultra partem suam.
Summa xvl. xijs. vijd. et obolus. Et sciendum quod v. solidi qui deberent abstrahi a parte ipsius Hugonis pro defectu dominici non abstrahuntur hic a parte sua.
Manerium de Stansted cum omnibus pertinenciis suis preter porciones assignatas Ricardo de Playz, Nicholao Corbet et Margerie uxori ejus, Waltero de Huntercumb' et Alicie uxori ejus, et Hugoni de la Val et Matilli uxori ejus in eodem manerio, ut predictum est, assignetur Rogero de Lane' et Philippe uxori ejus et heredibus suis, cum advocacione ecclesie de Stansted imperpetuum.

Major parcus de Stansted, preter iiijxx. acras, que assignantur per mensuram et per certas metas et bundas domino Ricardo de Playz, partitus est in tres partes equalis valoris in omnibus. Prima pars propinquior capitali manso de Stansted assignatur domino Rogero de Lane' et Philippe uxori ejus, primo nate filie et heredi domini Hugonis de Bolebech, per has metas et bundas, videlicet, incipiendo ad introitum porte parci predicti quod est juxta curiam domini et sic circumeundo ex parte orientali usque Herolde Leye, et exinde usque ad curiam Michaelis parcarii, et exinde redeundo per circuitum ex altera parte usque ad introitum porte predicte.
Secunda pars propinquior parti predicte assignatur domino Waltero de Huntercumb' et Alicie uxori ejus tertio nate predicti Hugonis per has metas et bundas: videlicet, incipiendo a porta predicti Michaelis parcarii usque ad gardinum prioratus de Tremhal', et sic usque ad partem assignatam domino Ricardo de Playz: et sic usque ad metam positam usque ad viam que se extendit del Fairemapel usque le Develes potente: et sic a meta illa usque ad terciam metam positam ultra Jacobes pond: et sic a meta illa usque Heroldes Leye, includendo Heroldes Leye: et sic exinde usque ad portam predicti Michaelis.
Totum residuum ejusdem parci assignatur domino Hugoni de la Val et Matilli uxori ejus, quarto nate et heredi predicti Hugonis.
Rogerus le Venur' tenet dimidium feodum, quod assignetur Rogero de Lanc' et participibus suis, et Ricardo de Playz: ita quod inter eos participetur.
Dominus Johannes le Bretun tenet j. feodum de rege in capite. Assignetur Rogero de Lanc' et participibus suis.
Item unum feodum quod comes de Ascell' tenet in Masching'. Item dimidium feodum quod comes de Asceles tenet in Witham. Assignetur Rogero de Lanc' et participibus suis.

Johannes Muschet tenet iij. feoda Assignetur Rogero de Lanc' et participibus suis.
Willelmus de Zoyn tenet iiij. feoda
Heredes de Bolebech tenet dimidium feodum

De ponendo per ballium.—Johannes filius Walteri le Provost de Wadenhou, captus et detentus in prisona nostra Rokingham, habet litteras regis Warino de Bassingburn quod ponatur in ballium.

Pro Mosseo de Clar', Judeo.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum nuper ad instanciam dilecti et fidelis nostri G. de Clare, comitis Glouc' et Hertford', concessimus Mossio de Clara, Judeo, quod de nullis debitis in quibus Willelmus de Munchensi, Robertus Howel aut alii debitores sui quicumque eidem Mossio tenentur, prefatis Willelmo et Roberto aut aliis debitoribus ejusdem Mossii quibuscumque perdonacionem, quietanciam, prorogacionem vel extentam aliquam terminorum fieri faciemus a tempore confectionis litterarum nostrarum predictarum (observari expunged) patentium, quas inde habet, per quinquennium sequens, volentes concessionem nostram predictam juxta tenorem litterarum nostrarum predictarum observari, vobis mandamus quod, si in aliquo mandatum nostrum post concessionem predictam eidem concessioni contrarium pro aliquo debitorum predictorum receperitis, id pro nullo habeatis, nec pretextu illius execucionem (fn. 6) aliquam inde faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Maii anno regni nostri l. secundo.

De roba liberanda.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Willelmo de Grauncurt, baroni in scaccario regis, robam suam de instanti festo Pentecostes sicut aliis baronibus regis ibidem fieri consuevit. Teste ut supra.

De uno lecto dato.—Mandatum est eisdem Ricardo et Johanni quod habere faciant Augustino Alger, valletto regis, unum lectum sibi competens de dono regis.

Mandatum est custodi foreste de Savernac' quod in bosco (unfinished).

De ponendo per ballium.—Ricardus Maloye, captus et detentus in prisona de Abbendon' pro morte Willelmi le Simple unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Berk' quod ponatur per ballium.

De roba liberata.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Martino de Littlebir' robam suam de instanti festo Pentecostes, sicut alii justiciarii regis habere consueverunt temporibus retroactis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Maii.

De robis datis.—Mandatum est eisdem Ricardo et Johanni quod habere faciant Alardo de Siningham, se tercio, magistro Bonetto de Sancto Quintino et Radulfo de Leyc', clericis regis, robas suas de instanti festo Pentecostes de dono regis.

Pro Aaron filio Vives, Judeo London'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum nuper ad instanciam Edmundi filii nostri karissimi concesserimus Aaron' filio Vives, Judeo Lond', custodiam filiorum et heredum Samueloti filii Samuelis, Judei Cantebr'. domorum, debitorum et catallorum que fuerunt predicti Samueloti, que ad nos pertinent per mortem ejusdem, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Samueloti secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri; et postmodum eidem Aaron' concesserimus quod de nullis debitis in quibus Radulfus de Berton', Thomas frater ejus aut alii debitores ejusdem Samuelis dicto Samueloto tenebantur, nec eciam de quodam debito in quo Robertus de Burgham eidem Aaron' tenetur ex assignacione Sampsonis filii Vives, Judei, fratris sui, predictis Radulfo, Thome aut aliis debitoribus dicti Samueloti quibuscumque vel eciam Roberto supradicto perdonacionem, quietanciam vel prorogacionem terminorum faciemus infra quinquennium a tempore confectionis litterarum nostrarum patentium, quas dictus Aaron inde habet; volentes concessionem nostram predictam juxta tenorem litterarum nostrarum predictarum observari, vobis mandamus quod, si aliquod mandatum nostrum post concessionem nostram predictam eidem concessioni contrarium pro aliquo debitorum predictorum receperitis. id pro nullo habeatis, nec pretextu illius execucionem aliquam inde faciatis. Teste rege ut supra.

Pro Aaron de la Rye.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum, pro dampnis et gravaminibus, que Aaron' de la Rye nuper tempore turbacionis in regno nostro habite pro nobis sustinuit, sibi concesserimus quod de nullis debitis in quibus Nicholaus de Romely, Margeria Viel, Johanna filia ejus et Rogerus Russel aut alii debitores sui quicumque eidem Aaron' tenentur, prefatis Nicholao, Margerie, Johanne et Rogero, aut aliis debitoribus ejusdem Aaron' quibuscumque perdonacionem, quietanciam, prorogacionem terminorum vel extentam aliquam fieri faciemus, a tempore confectionis litterarum nostrarum patentium, quas inde habet, per quinquennium sequens, volentes concessionem nostram predictam juxta tenorem litterarum nostrarum predictarum observari, vobis mandamus quod, si aliquod mandatum nostrum post concessionem nostram predictam eidem concessioni contrarium pro aliquo debitorum predictorum receperitis, id pro nullo habeatis, nec pretextu illius execucionem aliquam inde faciatis. Teste rege ut supra.

Pro Nicholao filio Martini.—Rex vicecomiti Surr' salutem. Precipimus tibi quod de finibus et amerciamentis faciendis coram dilecto et fideli nostro Nicholao filio Martini et sociis suis. justiciariis ad placita de terris datis in eodem comitatu audienda et terminanda assignatis, unde iidem justiciarii extractas tibi liberabunt, quadraginta marcas sine dilacione levari et eas habere facias predicto Nicholao ad expensas suas. Et hoc etc. Et nos dictas xla. marcas in finibus et amerciamentis predictis faciemus allocari. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Maii.

Pro Andrea Wak'.—Consimiles litteras habet Andreas Wake de xla. marcis in comitatu Dors'.

De una roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Marsilie que fuit uxor Henrici le Messager unam robam de dono regis.

[m. 5.]

De damis datis.—Rex Ricardo de Tany, juniori, custodi castri de Hadleye. Mandamus vobis quod capi facias duos damos in parco nostro de Hadleye ad opus dilecti et fideli nostri Alen (sic) de Senigham, et eos sibi vel suo certo nuncio habere facias, de dono nostro.

Pro Johanne de Grenefeld'.—Rex dilecto sibi in Christo abbati de Radinges salutem. Cum Johannes de Grenefeud', nuper captus in societate quorundam latronum apud Rading', qui pro latrocinio suspensi fuerunt, pro suspensione ad huc ibidem captus teneatur, ut dicitur, et per inquisicionem, quam de ipso Johanne pro suspicione illa fieri fecimus, acceperimus quod nullus de latrocinio seu malefacto aliquo vel de bonis aliquibus inventis aut alio modo versus ipsum prosequitur, quia Henricus Aucher de comitatu Essex', Johannes de Solar' de comitatu Hereford', Ricardus de Button' et Walterus le Barbur et magister Rogerus Cocus de comitatu Somers', Hugo de Estcot de comitatu Cantebr', Simon Savage de comitatu Wilt', Nicholaus de Gifrewast (sic) de comitatu Oxon', Johannes le Brun et Willelmus le Senescal de comitatu Glouc', Dionysius filius Roberti de comitatu Suff' et Robertus de Herting' de comitatu Surr' manuceperunt habere coram nobis vel justiciariis nostris ad mandatum nostrum predictum Johannem ad standum recto de suspicione predicta et aliis transgressionibus, si quis occasione illius suspicionis versus ipsum inde loqui voluerit, vobis mandamus quod ipsum Johannem a prisona qua occasione predicta detinetur per manucapcionem illam sine dilacione deliberari faciatis, et quo voluerit abire permittatis; et eciam bona et catalla predicti Johannis secum arestata ei sine diminucione aliqua restitui faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Maii.

De denariis ad opus regis in civitate Lond' levandis.—Rex ballivis suis Lond' salutem. Cum Willelmus filius Ricardi, tempore quo fuit ballivus noster Lond', ceperit pro se et communitate ejusdem civitatis quadraginta et duo quarteria frumenti de Roberto de Stortford', nuper suspenso, et ea liberaverit comiti de Sancto Paulo, comiti Bonon' et aliis ad victualia sua pro quibus comunitas predicta prefato Roberto adhuc tenetur in decem libris, quas dudum eidem communitati in firma sua fecimus allocari, vobis mandamus firmiter injungentes quod predictas decem libras, que per forisfactum predicti suspensi ad nos pertinent, de communitate predicta sine dilacione levari et ea Waltero Hervi liberari faciatis nobis solvenda, prout ei injunximus: et hoc, sicut vos indempnes conservare volueritis, nullatenus omittatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx°. die Maii.

Pro Baldewino le Chaumpion, mercatore de Gandavo.— Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod pro laudabili servicio quod Baldewinus le Chaumpiun, mercator de Gandavo, nobis et Edwardo primogenito nostro impendit, et ad instanciam ejusdem Edwardi dedimus et concessimus predicto Baldewino centum marcas de debitis in quibus Bette de la Bulehuse de Suthampt' tenetur Beneton' Judeo Wintonie per cartas suas. Et ideo vobis mandamus quod eidem Baldewino predictas centum marcas habere et secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri assignari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Maii. Per Johannem de la Linde.

Pro Johanne Giffard, juniore, et Johanna que fuit uxor Roberti filii Nicholai.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Cum nuper occasione transgressionum impositarum Roberto filio Nicholai dederimus et concesserimus dilecto et fideli nostro Johanni Giffard, juniori, per cartam nostram maneria, que fuerunt ipsius Roberti, de Smitton', Fineberge et Twyford cum omnibus pertinenciis suis, et postmodum provisum esset per consilium nostrum quod uxores hujusmodi exheredatorum haberent terciam vel quartam partem terrarum et tenementorum suorum ad sustentacionem suam et liberorum suorum, per quod nuper assignavimus Johanne que fuit uxor predicti R. predictum manerium de Smetheton' pro quindecim libratis terre, quod est capitale mansum et manerium terrarum et tenementorum que fuerunt ipsius R. et ad quod omnia feoda ejusdem Roberti spectant; quod nullatenus fecissemus, si hoc nobis constitisset; et eciam assignacio illa et in absencia ipsius Johannis facta fuit per subrepcionem curie nostre: cumque idem Johannes paratus sit assignare eidem Johanne predictum manerium de Fineberge, et illud quod de predictis quindecim libratis terre ibidem defuerit, in predicto manerio de Smetheton' liberare, prout magis vidit expedire: nos, indempnitati (fn. 7) predictorum Johannis et Johanne prospicere volentes, tibi precipimus quod in propria persona tua accedas ad predicta maneria de Smetheton' et Fineberge et ipsa in manum nostram capias, et prefato J. de predicto manerio de Smetheton' seysinam suam rehabere facias, et prefate Johanne predictum manerium de Fineberg' liberes in partem satisfactionis predictarum quindecim libratarum terre, et illud quod inde ibidem defuerit eidem Johanne in predicto manerio de Smietheton' assignes, prout per racionabilem extentam per te faciendam melius videris expedire, salvis predicto J. bladis per ipsum in predictis maneriis seminatis. Et hoc nullatenus omittas, ita quod per defectum tui non oporteat nos super hoc amplius solicitari. Teste rege ut supra.

Pro Ricardo rege Alemannie.—Rex vicecomiti Essex salutem. Quia talliari facimus civitates, dominica (sic), burgos, et dominica nostra, per Angliam, precipimus quod, si manerium karissimi fratris nostri R. regis Alemannie de Neuport', quod idem frater noster habet ex concessione nostra, fuerit antiquum dominicum nostrum et predecessorum nostrorum regum Anglie, et temporibus tallagii dominicorum nostrorum talliari consueverit, tunc eidem fratri nostro de tenentibus suis ejusdem manerii racionabilem tallagium habere facias. Teste rege ut supra.
Sub eadem forma mandatum est vicecomiti Sussex de manerio Cicestr'. vicecomiti Linc' de manerio de Kirketon, vicecomiti Oxon' de manerio Walingf', vicecomiti Wiltes' de maneriis de Wilton', Corsham, Fordinton' et Mere, vicecomiti Devon' de maneriis Exonie, Kenton', Braneys et Lideford', vicecomiti Sumer' de manerio de Ivecestr', vicecomiti Buk' de maneriis de Berch' et Hamelhamsted, vicecomiti Suff' de maneriis de Eye et Hagel'.

Pro Matheo de Loveyn'.—Rex vicecomiti Essex salutem. Scias quod in partem solucionis cujusdam summe pecunie, in qua tenemur dilecto et fideli nostro Matheo de Luveyn' pro maritagio Helesente uxoris sue, dedimus ei quinquaginta marcas de primis finibus et amerciamentis proximi itineris justiciariorum nostrorum cum in partes illas venerint. Et ideo tibi precipimus quod predictas quinquaginta marcas per extractas, quas dicti justiciarii tibi liberabunt per preceptum nostrum, sine dilacione levari et predicto Matheo habere facias, et eas tibi ad scaccarium nostrum faciemus allocari. Teste ut supra.

Pro Reginaldo de Suff' et Gregorio de Rokesle, civibus Lond'.— Rex custodi et ballivis suis London' salutem. Sciatis quod ad instanciam dilectorum et fidelium nostrorum Rogeri de Leyburn' et Roberti Walerond et pro laudabili servicio quod Reginaldus de Suff' et Gregorius de Rokesl', cives nostri London', nobis impenderunt, perdonavimus eis quinquaginta tres libras et unam marcam, ad quas jam talliati sunt occasione finis viginti milium marcarum, quem cives nostri London' nobiscum fecerunt pro bona voluntate nostra habenda. Et ideo vobis mandamus quod predictos Reginaldum et Gregorium de predictis la. tribus libris et una marca quietos esse permittatis. Teste ut supra. Per regem et totum consilium.
Sub eadem forma mandatum est baronibus de scaccario pro predictis Reginaldo de Suff' et Gregorio, videlicet, quod de predictis la. tribus libris et una marca dictos Reginaldum et Gregorium quietos esse faciant. Teste ut supra. Per regem et consilium.

Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro Rogero de Wincheles' viginti et unam libras, sex solidos et octo denarios, pro quinque doliis vini ab eo captis ad opus nostrum per Willelmum de Leukenor', pincernam nostrum, quando ultimo fuimus apud Kenillewrth'. Testificatum per Robertum Aguilun, senescallum nostrum. Teste me ipso etc. ut supra. (Cancelled) Vacat.

Footnotes

  • 1. The mark [..] is in the margin against this entry. Cf. p. 442, note.
  • 2. MS. mutilated.
  • 3. MS. mutilated.
  • 4. Reading uncertain.
  • 5. MS. mutilated.
  • 6. MS. has execusicionem.
  • 7. MS. has indempnati.