Close Rolls, March 1269

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1269', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 107-109. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp107-109 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, March 1269

Rex ballivo abbatis de Rames' de Clakelos' salutem. Quia per inundacionem maris et marisci et per defectum reparacionis walliarum, fossatorum, gutterarum, pontium et sewerearum in terris Rogeri de Welle inter Utewelle et Muliecurt in Merselaund' maximum periculum et inestamibile (sic) dampnum nobis et aliis terras habentibus et tenementa in partibus illis imminere videntur, tibi precipimus quod omnes tenentes terras vel tenementa in partibus predictis qui per wallias et fossata defensionem habent et salvacionem et ad eorum reparacionem tenentur sine dilacione distringas ad predicta fossata, wallias, pontes, gutteras et sewereas relevanda et sustinenda sicut facere debent et solent secundum quantitatem terrarum et tenementorum suorum infra wallias et fossata predicta; et taliter te habeas in hoc mandato nostro exequendo ne per defectum tui ad te graviter capere debeamus. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Marcii.

Willelmus de Olmestede recognovit se debere Stephano de Edwrth' xiij. libras, unde solvet unam medietatem in octabis Sancti Johannis Baptiste proximo futuri et aliam medietatem in octabis Sancti Michaelis proximo futuri. Et nisi fecerit concessit quod dicta pecunia levetur de catallis suis in comitatibus Hert ford' et Essex'. Et magister W. de Watford' et Johannes Forr' de Hasfeld' et Johannes de Wymdys concesserunt quod, si predictus Willelmus in solucione predicta defecerit, quod teneantur ad solucionem predictam. (Cancelled) solvit et quietus est.

Memorandum quod in crastino Clausi Pasche reddidit Ricardus de Tany junior castrum de Hadlegh' cum pertinenciis in manum regis.

Thomas de Werblinton' recognovit se debere Johanni de Sancto Valerico quaterviginti libras, unde solvet in octabis Sancte Trinitatis proximo futuris centum solidos, et in quindena Sancti Michaelis proximo sequenti c. solidos, et sic de anno in annum decem libras ad eosdem terminos donec predicte iiijxx. libre sibi persolvantur. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Sussex', Surr', Suthamt', et Suff'. Et eciam concessit quod, si in aliquo terminorum predictorum in aliqua solucione defecerit, quod terminos suos amittat et quod totum quod a retro fuerit de summa predicta in continenti levetur de terris et catallis suis in comitatibus predictis, vel heredum suorum, si de ipso humanitus contigerit.

Clemencia de Meldeburn' recognovit se debere Elye de Hertford', marescallo equorum regis, quindecim marcas solvendas in crastino Sancte Trinitatis proximo futuro. Et concessit quod, nisi fecerit, quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in civitate Lond'. Et ad hoc invenit plegios Henricum de Eur' (fn. 1); Radulfum de Mora, Johannem Longum, Willelmum de Asshindon', qui concesserunt quod, si ipsa in dicta solucione defecerit, quod ipsi teneantur ad eandem solucionem, videlicet unusquisque eorum ad 1. solidos: et pro hac recognicione reddidit prefatus Elyas eidem Clemencie domos que fuerunt Roberti quondam viri sui, quas habuit de dono regis in civitate predicta.

Quia Robertus de Brus et Ricardus le Keu, Johannes le Brun, Galfridus de Soudan, familiares ipsius Roberti, profecturi sunt ad partes Scocie ad mandatum ipsius pro negociis regis Anglie ibidem expediendis, rex vult indempnitati sue prospicere, concessit quod placitum quod est coram rege inter Roesiam de Mora et predictum Robertum et familiares suos predictos de quadam transgressione eidem Roesie per ipsos illata ut dicitur ponatur in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, ita quod tunc sit ibidem in eodem statu quo nunc est, et extunc procedatur in placito predicto prout de jure et secundum legem et consuetudinem regni Anglie fuerit faciendum. Et sciendum quod idem Robertus paratus fuit in dicto placito attornatum fecisse et in eodem placito processisse per eundem attornatum si hoc lex et consuetudo Anglie dimisisset et de negociis predictis impeditus non fuisset.

Footnotes

  • 1. Initial letter uncertain.