Close Rolls, July 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 204-216. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp204-216 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1270

De vinis datis.—Rex Poncio de la More, emptori vinorum suorum per Angliam, salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra de recta prisa nostra apud Suthampt' faciatis habere karissimo filio Edwardo primogenito nostro viginti dolia vini de dono nostro, ita quod idem Edwardus mercatoribus a quibus dolia illa capta fuerint satisfaciat de viginti solidis pro quolibet dolio vini supradicti. Teste rege apud Westmonasterium primo die Julii.

Pro Willelmo de Valenc'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia constet (sic) nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre, quod karissimus frater noster Willelmus de Valenc' habuit tallagium suum per preceptum nostrum de tenentibus manerii de Corebrugg', anno etc. quadragesimo quarto, quando dominica nostra per Angliam talliari fecimus, quod quidem manerium fuit antiquum dominicum nostrum et eo tempore in custodia predicti fratris nostri ex concessione nostra racione custodie terrarum Roberti filii Rogeri tunc infra etatem et in manu nostra existentis, vobis mandamus quod ab exaccione quam facitis prefato fratri nostro et tenentibus predictis per summonicionem scaccarii nostri de tallagio predicto desistentes, dictum fratrem nostrum et tenentes predictos de eodem tallagio quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro magistro Radulpho le Sauser.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod perdonavimus magistro Radulpho le Sauser, servienti Edwardi primogeniti nostri, viginti et quatuor solidos in quibus tenetur Isaac de Warr' Judeo London' super vadiis suis eidem Judeo propter hoc inpignoratis. Et ideo vobis mandamus quod vadia predicta a manibus predicti Judei liberari et eidem magistro Radulpho habere et ipsum de predictis viginti et quatuor solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Junii (sic).

Pro Philippo de Flory et Ricardo de Ferringes.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Quia Henricus Tregoz, Lucas de Vyane, Rogerus de Breaute, Thomas de Singelton' et Adam filius Hereberti de comitatu Sussex, Thomas de Pyn et Ricardus de Boylund' de comitatu Suff', Thomas filius Hereberti de comitatu Kanc', Rogerus filius Thome de Alphameston' de comitatu Essex', Walterus de Utteworth' de comitatu Surr', Radulphus de Maundevill' de comitatu Norff' et Ricardus de la Grave de Langenacre de comitatu Suhampt' manuceperunt habere coram nobis Philippum de Fluri et Ricardum de Ferringes a die Sancti Michaelis in xv. dies ubicunque tunc fuerimus in Anglia, ad standum recto super omnibus transgressionibus de quibus rettati fuerint coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu; tibi precipimus quod, licet predicti justiciarii extractas suas tibi libererent de exigendo predictum Philippum et Ricardum de Ferringes de comitatu in comitatum sicut moris est in regno nostro, pro eo quod non venerunt coram prefatis justiciariis ad standum recto super premissis, ad utlagariam tamen in ipsos Philippum et Ricardum promulgatam per preceptum justiciarorum illorum occasione absencie sue predicte non procedatis, set ipsos pacem inde habere permittatis donec aliud inde tibi preceperimus. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Clar', senescallo foreste Essex', quod in parco de Haveryng' habere faciat venerabili patri R. Dunelmensi episcopo quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Rex Poncio de la More, camerario suo London', salutem. Cum per cartam nostram concesserimus dilectis nobis in Christo abbati et conventui Westmonasterii unum dolium vini singulis annis ad divina celebranda in ecclesia sua predicta, vobis mandamus quod sacriste ejusdem ecclesie faciatis habere unum dolium vini de recta prisa nostra de anno presenti ad celebracionem divinorum juxta concessionem nostram predictam. Teste rege ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus de Bolyton', captus et detentus et prisona Colecestr' pro morte Galfridi le Someter, Ricardi filius (sic) Stephani, habet litteras regis vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Teddesleye habere faciat Radulpho Wymer, custodi vivarii regis Staff', tres quercus ad idem vivarium inde reparandum. Teste rege apud Westmonasterium x. die Julii.
Mandatum est custodi foreste de Bernewode quod in bosco de Panchehale, qui est infra forestam predictam, habere faciat Johanni de Colecestre, elemosinario regis, sex quercus aptas ad maeremium de dono (fn. 1) regis. Teste ut supra.

[m. 5.]

De homagio capto.—Rex dilecto et fideli suo Gilberto de Clar' comiti Glouc' et Hertford salutem. Sciatis quod cepimus homagium Humfridi de Bohun, filii et heredis Humfridi de Bohun et Alienore uxoris ejus defunctorum, de omnibus terris et tenementis que predicta Alienora mater sua tenuit de nobis in capite die quo obiit, et ei terras et tenementa illa reddidimus. Et ideo vobis mandamus quod eidem Humfrido de omnibus terris tenementis et castris de quibus predicta Alienora fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione mortis sue capta fuerunt in manum nostram, que eciam sunt in manu vestra ex commissione nostra usque ad legitimam etatem heredis predicti, plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Julii.

Pro Humfrido de Bohun.—Rex Willelmo de Valenc' salutem. Sciatis quod salvo vobis homagio honoris de Haverford cepimus homagium Humfridi de Bohun, filii et heredis Humfridi de Bohun et Alienore uxoris ejus, de omnibus aliis terris et tenementis que predicta Alienora mater sua tenuit de nobis in capite die quo obiit, et ei terras et tenementa illa reddidimus. Et ideo vobis mandamus quod eidem Humfrido de omnibus terris tenementis et castris de quibus predicta Alienora fuit seisita in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta fuerunt in manum nostram, que eciam sunt in manu vestra ex commissione nostra usque ad legitimam etatem heredis predicti, plenam seisinam sine dilacione habere faciatis salvo vobis homagio predicto quod vobis concessimus de predicto honore de Haverford'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Johanni Ferre, exceptis clausis illis:—salvo etc.; hoc tamen adjecto;—que sunt in manu ipsius Johannis ex commissione Alienore consortis Edwardi primogeniti regis cui rex ea commisit tenenda usque ad legitimam etatem heredis predicti, plenam seisinam etc. Teste rege apud Westmonasterium v. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Axhisholt' habere faciat fratribus de Monte Carmely London' quindecim bonas quercus cum omnibus escaetis suis ad fabricam ecclesie sue de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Julii.

Pro Radulpho de Erleham'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali perdonavimus dilecto servienti nostro Radulpho de Erleham' viginti solidos qui ab ipso exiguntur per summonicionem scaccarii predicti pro uno austurco, per quem finem fecit nobiscum pro quadam littera nostra habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Radulphum de predictis viginti solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium x. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Henrico de Alemannia, senescallo foreste inter pontes et Stanford' (sic), quod faciat habere Willelmo de Columbar' in foresta de Clyve unum damum et in foresta de Wauberg' unum damum de dono regis.

Pro Nicholao de Yatingden'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per vice comitem nostrum Midd' et escaetorem nostrum ejusdem comitatus fieri fecimus, quod blada nostra anno proximo preterito in campo nostro de Keninton' seminata tempore quo magnates et milites de regno nostro ibidem turneasse proposuerunt et per defectum torneamenti illius tunc ibidem justaverunt, ad valenciam quatuor librarum decem solidorum et octo denariorum calcata fuerunt totaliter et amissa, nolentes quod Nicholaus de Yatingeden', custos noster ejusdem manerii, in compoto suo de exitibus manerii predicti de valore bladorum predictorum oneretur, vobis mandamus quod predictum Nicholaum de predictis quatuor libris decem solidis et octo denariis in compoto suo predicto quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium x. die Julii.

Pro Herveio de Stanhou vicecomite Norff' et Suff'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Herveus de Stanhou, quondam vicecomes noster Norff' et Suff', a septimo die Junii anno etc. xlviij. usque in crastinum Sancti Andree apostoli proximo sequens nullum comitatum tenuit nec aliquid recepit de rebus assisis neque de placitis vel perquisitis et quod Hugo le Despenser precepit super forisfacturam nostram ne per idem tempus teneretur aliquod placitum in aliquibus comitatibus nisi juxta mare, et quod ab eodem festo Sancti Andree usque ad festum Sancte Trinitatis proximo sequens fecit officium suum libere et recepit omnes exitus eorundem comitatuum et quod ab eodem festo Sancte Trinitatis usque ad bellum de Evesham fuit impeditus per Johannem de Burgo seniorem et Willelmum de Boyvill' quominus recipere potuit plenarie exitus eorundem comitatuum, et quod a die ejusdem belli usque ad festum Nativitatis Beate Marie proximo sequens fuit impeditus quominus officium predictum potuit excercere, sicut prius tempore pacis fieri consuevit, per occupatores terrarum statim post idem bellum, ita quod dampnificatus fuit per idem tempus et tempus supradictum ad valenciam centum quinquaginta librarum; nolentes prefatum Herveum in hac parte indebite pregravari, vobis mandamus quod predictum Herveum de predictis centum et quinquaginta libris ad quas dampnificatus fuit ut predictum, et de quibus oneratur ad scaccarium predictum exoneretis, et ipsum inde quietum esse faciatis, proviso quod alii qui nobis inde respondere tenentur de exitibus predictis onerentur prout de jure fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium x. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fekeham faciat habere magistro Radulpho de Pokelington' quatuor quercus ad maeremium de dono regis.
Mandatum est custodi forestarum de Clarendon' et la Bocholte quod in predicta foresta de Clarendon' faciat habere vicecomiti Wylt' sex quercus ad maeremium et in predicta foresta de la Bocholte quater viginti blettrones de fago ad stangnum et exclusas molendini regis subtus castro Sarr' inde reparandas, et in eadem foresta de Bocholte faciat habere eidem vicecomiti sex robora vendenda per visum operacionum regis de Clarend' ad reparacionem molendini et stagni supradicti, ita quod regi inde respondere possit in compoto suo ad scaccarium nostrum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Nicholao de Yatingden', constabulario castri sui Windes', quod habere faciat Alienore regine Anglie in Estcroft et la Frythe, qui sunt infra forestam Windes', quindecim quercus et in bosco de Eletewod', qui est infra eandem forestam, quindecim fagos ad maeremium ad molendina de Cokeham inde reparanda. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Henrico de Alemannia, senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stanford', quod in foresta de Clyve faciat habere Willelmo de Columbar' unum damum et in foresta de Wauberg' duos damos de dono regis. Teste rege ut supra.

Pro Almarico de Sancto Amando.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Almarico de Sancto Amando viginti libras ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Wiltes' pro transgressione foreste, et quinque marcas ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Berk' pro defalta communis summonicionis. Et ideo vobis mandamus quod ipsum inde quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste regis de Chete, quod permittat Rogerum de Mortuo Mari capere in balliva sua quatuor cervos ad opus Edwardi filii regis. Teste ut supra.

Pro Nicholao Lungespeye.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam dilectorum et fidelium nostrorum Philippi Basset et Roberti Walerand' perdonavimus Nicholao Lungespeye, canonico Sarr', quadraginta libras ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Wiltes' pro transgressione venacionis. Et ideo vobis mandamus quod predictum Nicholaum de predictis quadraginta libris quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fekeham' faciat habere Willelmo de Bello Campo tres damos de dono regis.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta inter pontes Oxon' et Stanf' faciat habere Henrico de Alemannia quatuor damos de dono regis.

Pro Jordano de Bassemor.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum Jordanus de Bassemor teneatur Bonevie filio Vives, Judeo nostro Oxonie, in viginti marcis per cartam suam super quadam terra sua in Clifton' in comitatu Oxon' quam idem Jordanus ad terminum tradidit Mansero de Saundrevill', ita quod idem Manserus pecuniam prefato Judeo reddat supradictam, nos eidem Mansero ad instanciam Edwardi primogeniti nostri graciam facere volentes in hac parte specialem, concedimus quod terra predicta per sacramentum proborum et legalium hominum fideliter extendantur (sic), et quod secundum extentam illam valorem predicte terre reddere possit ad terminos sibi per vos inde assignandos. Et ideo vobis mandamus quod terram predictam per sacramentum hominum predictorum extendi faciatis, quantum videlicet valeat per annum in dominicis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, et eidem Mansero de predictis viginti marcis et de penis et usuris que exigi possint racione debiti predicti racionabiles terminos ad quos dicto Judeo inde salvo contenemento suo satisfieri possit secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri habere. Et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Cette, quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Valenc' decem damos de dono regis.

Pro suppriori et conventui Novi Loci de Shirewod'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod supprior et conventus Novi Loci de Syrewod' liberaverunt in garderoba nostra Petro de Winton', custodi ejusdem garderobe, die Mercurii in crastino Translacionis Sancti Swithini anno regni nostri liiijto. sex libras tresdecim solidos et quatuor denarios pro custodia domus sue predicte in instanti vacacione ejusdem habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsos suppriorem et conventum de predictis sex libris tresdecim solidis et quatuor denariis quietos esse faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Henrico le Esturmy, custodi foreste de Savernak', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Wintreshull' tres damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Julii.
Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewod', quod in eadem foresta faciat habere abbati West monasterii octo damos de anno presenti in recompensacionem octo damorum quos de nobis clamant habere per annum per cartam nostram, nisi eos prius habuerint per aliud breve nostrum. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Sibilla que fuit uxor Alexandri Baret, Walterus filius Alexandri Baret, Willelmus et Alexander fratres ejus et Sibilla filia Alexandri Baret, capti et detenti in prisona Northampt' pro morte Roberti de Caxton' unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Northampt' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Julii.
Rex custodi gaiole sue de Neugate salutem. Quia magister Alanus de Spillesby, Johannes le Verrer, Walterus de Spillesby, et Willelmus le Marescall' de comitatu Lincoln' manuceperunt habere Anselmum le Verrer de Mithyngby, captum et detentum in prisona nostra predicta pro diversis transgressionibus sibi impositis, coram nobis ad voluntatem nostram ad standum inde recto in curia nostra si quis versus eum inde loqui voluerit, tibi precipimus quod predictum Anselmum a prisona qua dicta occasione detinetur per manucapcionem predictam deliberari facias. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi parci Northampt' quod in eodem parco faciat habere Alianore consorti Edwardi primogeniti regis quatuor quercus aptas ad maeremium ad domos suas de Kyngesthorp' juxta Norhampt' inde reparandas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli quod in foresta regis de Bernewod' habere faciat Radulpho Pypard duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Poncio de la More, emptori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Nicholao de Cuggeho unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De uno damo dato.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Salceto habere faciat Nicholao de Cuggenho unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Lancastr', custodi foreste sue de Ingelwod', quod in eadem foresta habere faciat Willelmo le Sauvage sex bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Emma que fuit uxor Bartholomei le Bygot.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali perdonavimus dilecte nobis Emme que fuit uxor Bartholomei Bygot quadraginta solidos qui ab eo exiguntur pro scutagio de Eweyn racione feodi unius militis de Alfreton' in manu sua existentis, quod quidem feodum fuit in manu comitis Sancti Pauly tempore scutagii predicti. Et ideo vobis mandamus quod ipsam Emmam de predictis quadraginta solidis quietam esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est senescallo foreste de Shirewod' quod in eadem foresta habere faciat probis hominibus de Noting' duas bonas quercus ad pontem Haygbeche inde reparandum de dono regis.

Littere directe Leulino filio Griffini.—Rex dilecto et fideli suo Lewelino filio Griffini principi Wallie salutem. Super eo quod nobis per litteras vestras significastis quod ea qua in forma pacis inter nos et vos inita continentur seu transgressiones et excessus vobis et vestris a marchonibus nostris illati juxta continenciam pacis ejusdem non emendantur, scire vos volumus quod nunquam voluntatis aut beneplaciti nostri extitit vel existit quod premissa in pace predicta contenta seu dicte transgressiones, si que fuerunt post reformacionem pacis ejusdem, hactenus remanserunt corrigenda, nec vos ullis postea temporibus de predictis marchionibus nostris tantam nec tam gravem deposuistis querimoniam quin ipsi de transgressionibus et injuriis per vos et vestros illatis graviorem coram nobis fecerint et majorem, de quo turbamur quam plurimum et movemur. Et quia karissimus filius Edwardus primogenitus noster, sine quo premissa ut deceret corrigi nequeunt efficaciter vel expediri, iter suum instanter versus Terram Sanctam arrepturus est, volumus modis omnibus et expedit quod emende dictorum negociorum hincinde faciende dilacionem capiant et negocia ipsa sic in pace remaneant usque ad reditum filii nostri supradicti, et dictos marchiones nostros, licet renitentes et invitos, pro parte sua patienter facimus sustinere, quod interim pro vobis et vestris amore nostri similiter fieri faciatis. Ad transgressiones vero vobis et vestris per homines nostros de Monte Gomery nuper factas ut dicitur emendandas, dilectum et fidelem nostrum Robertum Walerand' et alios fideles nostros super hoc plenam potestatem habentes mittemus ad partes illas ad festum Nativitatis beate Marie Virginis proximo futurum, ad quod festum aliquos de fidelibus vestris ibidem mittatis facturos et recepturos in hac parte quod secundum legem et consuetudinem partium illarum fuerit faciendum. Ceterum preces et mandata nostra vobis pro dilecto et fideli nostro Thoma Corbet pluries directa super terris suis per Griffinum filium Wenunwen et alios de vestris occupatis et injuste detentis sibi juxta formam pacis predicte restituendis, et aliis excessibus et injuriis sibi factis per eosdem emendandis, de quibus restitucionem vel emendas hactenus non est assecutus, de quo miramur cordi memoriter retinentes, vobis iterato mandamus rogantes et in dileccione qua nobis tenemini firmiter injungentes quod prefato Thome de terris suis predictis sic occupatis sine dilacione restitucionem, quam sibi juxta tenorem aliorum mandatorum nostrorum vobis inde directorum modis omnibus fieri volumus, habere et de excessibus et injuriis predictis tam plenam et celerem justiciam exhibere faciatis quod benivolenciam vestram exinde merito debeamus commendare et quod non oporteat nos amplius super hoc sollicitari. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Julii.

[Schedule.]

Henricus Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam Edmundi filii nostri perdonavimus dilecto nobis in Christo priori de Monasterio Cornuto centum solidos ad quos amerciatus fuit coram Willelmo le Bretun et sociis suis, justiciariis nostris dudum itinerantibus in comitatu Essex', pro contemptu et qui ab ipso exiguntur per summonicionem scaccarii nostri. Et ideo vobis mandamus quod ipsum priorem de predictis centum solidis quietum esse faciatis, nisi inde prius quietanciam habuerit per aliud breve nostrum. Teste me ipso apud Westmonasterium xxj. die Julii anno regni nostri liiij.

[m. 4.]

De uno damo dato.—Mandatum est custodi foreste de la Sauceye quod in eadem foresta habere faciat priori Northampt' unum damum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Julii.

De damis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste Essex, quod in foresta de Chete faciat habere Rogero le Bygot comiti Norff' et marescallo Anglie quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne le Ewer.—Rex vicecomiti Cantebr' et coronatoribus ejusdem comitatus salutem. Sciatis quod pro bono servicio quod Johannes le Ewer nobis impendit dedimus et concessimus eidem Johanni annum, diem et vastum que ad nos pertinent de terris et tenementis, bonis et catallis que fuerunt Radulphi Ithedich' de Stepelmordon', qui pro felonia quam fecit suspensus fuit ut dicitur. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni de anno, die et vasto de terris et tenementis, bonis et catallis predictis plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.

Pro Gregorio de Spaldeford'.—Rex vicecomiti Noting' salutem. Quia Gregorius de Spaldeford in presencia nostra constitutus invenit nobis sufficientes manucaptores, scilicet, Ricardum de Holm', Johannem Lefthand' de Landford', Jacobum le Marescall' de Clifton', Hugonem under the Hull de Clifton', et Willelmum filium Margerie de Clifton' de comitatu Noting', Henricum de Noting' de comitatu Norhumbr', Radulphum de Norff' et Thomam de Marleberg' de comitatu Midd', Henricum de Colecestre de comitatu Essex', Henricum filium Johannis de Merston' et Willelmum de Ashe de comitatu Surr' et Humfridum de Cant' de comitatu Cantebr', qui eum manuceperunt habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint ad standum recto in curia nostra de receptamento latronum et aliis transgressionibus unde rettatus est, si quis versus eum inde loqui voluerit, nos ipsum Gregorium predictis Ricardo, Johanni, Jacobo, Hugoni, Willelmo, Henrico, Radulpho, Thome, Henrico, Henrico, Willelmo et Humfrido tradidimus in ballium sicut predictum est. Et ideo tibi precipimus quod eidem Gregorio interim non inferas vel inferri permittas injuriam, molestiam, dampnum seu gravamen, set pacem nostram ei interim habere facias. Et terras, tenementa, bona et catalla sua, siqua ea occasione in manum nostram ceperis, sine dilacione restituas eidem. Teste ut supra.

Pro Edwardo filio regis.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dedimus et concessimus Edwardo primogenito nostro trescentas et quadraginta marcas in quibus Willelmus Bagod' nobis tenetur ad scaccarium nostrum de duobus debitis, ita quod idem Edwardus habeat predictas ducentas et quadraginta marcas in partem solucionis mille librarum in quibus ei tenemur pro mille libris quas pro nobis solvit comiti Bigorr', et residuas centum marcas de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod eidem Edwardo predictas trescentas et quadraginta marcas habere faciatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Julii.

Pro Willelmo Bagod'.—Rex eisdem baronibus salutem. Sciatis quod Willelmus Bagod' liberavit per preceptum nostrum Edwardo primogenito nostro illas trescentas et quadraginta marcas in quibus idem Willelmus nobis tenebatur ad scaccarium nostrum et quas eidem Edwardo concessimus, videlicet ducentas et quadraginta marcas in partem solucionis mille librarum in quibus eidem filio nostro tenemur pro mille librarum quas pro nobis solvit comiti Bigorr' et residuas centum marcas de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Willelmum de predictis trescentis et quadraginta marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewod', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Aete tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Allemannia, senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stamf', quod faciat habere Fratribus Predicatoribus Norhampt' sex quercus aptas ad maeremium de dono regis, videlicet tres in foresta de Salceto et tres in bosco de Henleye. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Julii.
Mandatum est eidem Henrico quod in bosco de Paunshale, qui est infra forestam de Bernewod' habere faciat magistro Johanni la Fraye duodecim quercus aptas ad maeremium de dono regis. Et quod in eodem bosco faciat habere Philippo de Eye sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi parci de Haddeleye quod in eodem parco habere faciat Ade de Stratton' duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Rogero de Cliff', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Canok' habere faciat F. Dublinensi archiepiscopo duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Elye de Tyngewyk', custodi foreste de Wittlewod' (fn. 2) quod in eadem foresta faciat habere Rogero de la Leye duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Cliff', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wodestok' habere faciat fratribus ordinis Sancti Augustini Oxonie duas quercus de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Poncio de Mora, camerario Lond', et Johanni de Sumers' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Emme que fuit uxor Bartholomei le Bygod' unum dolium vini de dono regis.

De inquisicione facienda.—Rex vicecomiti Lanc' salutem. Cum Edmundus filius noster et ballivi sui in comitatu predicto occasione donacionis et concessionis quas eidem filio nostro fecimus de omnibus terris et tenementis, redditibus que fuerunt Roberti de Ferr', quondam comitis Derb', occupaverant quasdam terras et tenementa et feoda villarum de Waleton' et de Hale, et custodiam et maritagium heredum Willelmi de Waleton et eciam serjanciam quam idem Willelmus tenuit, que dilectus et fidelis noster Nicholaus de la Hose pacifice possedit et tenuit de dono et concessione predicti Roberti de Ferr' ante donacionem et concessionem eidem filio nostro de predictis terris et tenementis factas, ut accepimus, nos eidem Nicholao celerem justiciam fieri et de jure et possessione sua ad plenum certiorari volentes, de assensu et voluntate predictorum Edmundi et Nicholai tibi precipimus quod per sacramentum etc. de comitatu tuo per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiras a quo tempore predictus Nicholaus de terris et tenementis predictis exstitit feoffatus, et per quantum tempus ea pacifice possedit, et qui terras et tenementa illa occupaverint, et a quo tempore et quo modo ea teneant. Et inquisicionem inde distincte et aperte factam nobis sub sigillo tuo et sigillis eorum per quos facta fuerit sine dilacione mittas, et hoc breve. Teste etc.

Pro Edmundo filio regis.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod dedimus Edmundo filio nostro karissimo illas quinquaginta et novem libras decem solidos et decem denarios et obolum in quibus Hugo de Acovre defunctus nobis tenebatur ad scaccarium nostrum de tempore quo fuit vicecomes noster Salop' et Staff'. Et, quia Robertus de Acovre filius et heres predicti Hugonis satisfecit eidem Edmundo de predictis quinquaginta et novem libris decem solidis et decem denariis et obolo, vobis mandamus quod prefatum Robertum inde quietum esse faciatis. Teste rege apud Chauton' xxx. die Julii.

Pro Ricardo de Monet.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod dedimus et concessimus dilecto et fideli nostro Ricardo de Monet octo libras et quatuor solidos in quibus Isabella Pauncefot tenetur magistro Elye, Judeo nostro London', de quibusdam debitis in quibus eadem Isabella eidem Judeo tenebatur per cartas suas. Et, quia eadem Isabella satisfecit prefato Ricardo de predictis octo libris et quatuor solidis, vobis mandamus quod cartas predictas extrahi et prefate Isabelle liberari et ipsam de predictis octo libris et quatuor solidis quietam esse faciatis. Teste ut supra.

De inquisicione facienda.—Rex de assensu Edmundi filii sui et Alani de Lasceles assignavit vicecomitem Norhumbr' ad inquirendum per sacramentum tam militum etc. quantum manerium de Felton', quod idem Alanus habet de dono ipsius Edmundi, quantum videlicet valeat per annum in dominicis, serviciis, redditibus, vilnagiis et omnibus aliis exitibus terre, excepto perquisito ipsius Alani in manerio predicto. Et inquisicionem etc. regi mittat etc. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Ade de Gurdun, custodi foreste de Alsisholt, quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Eton' suppriori de Waverle sex bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulpho Salveyn.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Quia Radulphus Salveyn tenetur Dyaye filio Abrabram, Judeo nostro London', in pluribus debitis, ad que bona et catalla sua non sufficiunt ut accepimus, nos, sibi graciam facere volentes specialem, vobis mandamus quod facta extenta omnium terrarum et tenementorum ipsius Radulphi, quantum videlicet valeant per annum in dominicis, serviciis, redditibus, vilnagiis et omnibus aliis exitibus terre, eidem Radulpho secundum extentam illam de debitis predictis racionabiles terminos ad quos debita predicta solvere posset, salvo contenemento suo, secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri. habere faciatis. Teste rege apud Wyntoniam xxxo. die Julii.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wauberge habere faciat Laurencio de Sancto Mauro quatuor quercus de dono regis. Teste rege apud Wyntoniam ij. die Augusti.
Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Haveryng' faciat habere Johanni de la Custur' (sic) decem quercus de dono regis. Teste ut supra.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est Poncio de la More, emptori vinorum regis, vel ejus attornato apud Suhampt', quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Suhampt' habere faciat Reginaldo de Drumare unum dolium vini de recta prisa de dono regis, nisi illud prius habuerit per aliud breve regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. de no in MS., de at the end of a line and no beginning the next.
  • 2. Altered from " Salceto" with the note "reddidit breve et mutatum fuit."