Close Rolls, September 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 291-294. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp291-294 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1270

Laurencius filius Absalonis et Willelmus Aunger venerunt coram rege die Sabbati proxima ante festum exaltacionis Sancte Crucis et petierunt terram suam et terram Willelmi Puttock in Enefeld' sibi et prefato Willelmo replegiari, que capta est in manum nostram propter defaltam quam iidem Laurencius, Willelmus et Willelmus fecerunt coram rege in curia regis versus David Purre ut dicitur. Teste rege apud Wodest' xiiij. die Septembris.

Rex Gilberto de Clare comiti Glouc' et Hertford' salutem. Quia pro certo intelleximus quod vos insulam de Portelaund' de die et nocte firmare et alio modo afforciare facitis, de quo magna suspicio habetur, et de quo quam plurimum admiramur, vobis mandamus firmiter injungentes quatinus attendentes quod hujusmodi fieri non possunt hiis diebus et precipue per vos quin magna inde suspicio habeatur, et quin nos et fideles nostri magnam presumpcionem mali exinde habemus et habere debeamus, a predicta insula firmanda vel alio modo afforcianda penitus desistatis. Et, si quid inde firmatum fuerit, id sine dilacione prosterni faciatis, ita quod rumores aliqui ad nos inde decetero non proveniant propter quod manum ad hoc aliter apponere debeamus. Teste rege apud Wodest' xiiij. die Septembris.

Quia justiciarii ad placita coram rege non fuerunt presentes in crastino Exaltacionis Sancte Crucis ad audiendum placitum quod est inter dominam reginam et Willelmum Herigaud, de assensu ejusdem regine datus est dies coram eisdem justiciariis a die Sancti Michaelis in tres septimanas ubicunque etc. Teste rege apud Wodest' xviij. die Septembris.

Willelmus le Rus clericus venit coram rege die Jovis proxima post festum Sancti Edwardi et recognovit se recepisse a Thoma Maureward' c. solidos unde idem Thomas fecit in cancellaria regis (sic).

Omnibus etc. Willelmus filius Willelmi Brice de Kirkeb' eternam in Domino salutem. Noveritis quod, cum Henricus Braund' serviens domini Walteri de Merton' canonici Linc', porcionem prebende prefati domini Walteri in Kirkeb' michi tradiderit ad firmam ad terminum trium annorum incipientium in festo Circumcisionis Domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quarto pro sex marcis annuis solvendis eidem domino W. in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste, ego mea voluntate mera et spontanea summam firme mee predicte usque ad septem marcas annuas adauxi, quas eidem domini Waltero vel certo nuncio suo litteras suas patentes deferenti sub pena quadraginta solidorum integre et absque dilacione ulteriori solvere teneor annuatim quamdiu duraverit terminus supradictus. Et, si forte contingat me terminum predictum non observare, per quod idem dominus W. circa pecuniam illam perquirendam labores vel expensas posuerit, volo et concedo quod ipse quocunque modo expedire viderit me tam ad solucionem pecunie et pene predictarum quam ad expensarum refusionem me compellat, super quo credetur simplici verbo suo absque onere alterius probacionis. In cujus etc. has litteras meas fieri feci patentes. Datum Lond' die Veneris post festum Sancti Michaelis in Monte Tumba anno regis etc. liiijo.

Galfridus de Genevill' et Matillis uxor ejus attornaverunt coram rege loco suo Mauricium de Trum et Reginaldum de Ewyas ad lucrandum vel perdendum in omnibus placitis et querelis pro ipsis vel contra ipsos motis vel movendis in quibuscunque curiis a festo Sancti Johannis Baptiste anno etc. liiij°. per quadriennium sequens.

Convenit inter Nicholaum de Basinges ex parte una et Alexandrum Luterel ex altera quod, nisi idem Nicholaus reddiderit prefato Alexandro decem marcas die Jovis proxima post festum Sancti Luce et decem libras ad (festum) Purificacionis (fn. 1) Beate Marie proximo sequens, quod domus ejusdem Nicholaus juxta Ripam Regine in civitate Lond' et quas (fn. 2) idem Nicholaus prefato Alexandro liberavit, eidem Nicholao incurrantur et prefato Alexandro quiete remaneant imperpetuum. Et si idem Nicholaus solucionem pecunie predicte fecerit ad terminos predictos ut predictum est tunc domus ille eidem Nicholao cum carta de feoffamento restituantur.

[m. 2d.]

Johannes de Cherchehull' et Matillis uxor ejus venerunt coram rege die Veneris proxima ante festum Sancti Mathei Apostoli et petierunt terram suam in Bullingeham' sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam fecerunt coram rege in curia sua versus Johannem de Everle et Philippam uxorem ejus ut dicitur. Teste rege apud Wodestok' xviij. die Septembris.

Henricus de Thorp' et Willelmus de Gaudeby attornaverunt coram rege loco suo Willelmum de Notingham' et Simonem de Bughton' ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege de quadam transgressione eisdem Henrico et Thome per Rogerum le Eyr de Rowell' illata ut dicitur. Teste ut supra.

Ricardus de Rowell recognovit in cancellaria regis se debere Egidio de Audenard' lx. marcas unde solvet ei in festo Omnium Sanctorum proximo futuro xxti. marcas et in festo Purificacionis Beate Marie proximo sequenti viginti marcas et in octabis Pasche proximo sequentibus viginti marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norhampt'. Teste rege apud Wodest' xx. die Septembris.

Radulphus de Cestreton' attornavit coram rege loco suo Willelmum de Ledrede et Nicholaum Thoraud sub alternacione ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege per breve nostrum de quadam transgressione eidem Radulpho per Willelmum de Arches, Ricardum et Robertum fratres ejus et Rogerum de Bracy illata ut dicitur. Teste rege apud Walingf' xxiij. die Septembris.

Rex concessit dilecto clerico suo Hugoni de Kendale graciam abbacie Leycestr' racione vacacionis ejusdem. Teste rege apud Rading' xxv. die Septembris. (Cancelled.)

Footnotes

  • 1. MS. has ad purific' . . . sequens.
  • 2. Reading uncertain.