Close Rolls, June 1271

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1271', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 349-358. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp349-358 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1271

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod Bartholomeus de Castello, custos cambii nostri London', liberavit in garderoba nostra Petro de Wynton', custodi ejusdem garderobe, die Mercurii proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni nostri lvto., sex libras, duos solidos et duos denarios et obolum de exitibus cambii predicti. Et ideo vobis mandamus quod predictum Bartholomeum de predictis sex libris duobus solidis et duobus denariis et obolo quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii.

Rex dilecto et fideli suo Johanni de Reygate, eschaetori suo ultra Trentam, salutem. Cum Alanus filius Bartholomei de Wymton' quoddam molendinum ad ventum in solo suo proprio infra dominicum nostrum de Ragenhil levari fecisset, et vos perpendentes idem molendinum ad dampnum et ad nocumentum nostrum ibidem esse constructum molendinum illud in manum nostram cepissetis, et nos super premissis certiorari et prefato Alano justiciam facere volentes, vobis mandassemus quod diligenter inquireretis utrum molendinum predictum ad dampnum sue ad nocumentum nostrum ibidem esset constructum necne, et si esset ad dampnum seu ad nocumentum nostrum, ad quod dampnum et quod nocumentum et ad quantum dampnum et nocumentum illud per annum posset attingere, ac vos inquisicionem illam feceritis per quam accepimus quod dictum molendinum constructum est in proprio solo ipsius Alani, et infra dominicum nostrum predictum, et quod non est ad dampnum et nocumentum nostrum, eo quod distat a molendino nostro ibidem per unam leucam et amplius, et quod tenentes de Ragenyld' ad sectam molendini nostri non tenentur nisi pro voluntate sua, et quod molendinum illud captum fuit in manum nostram pro eo quod dictus Alanus non tenet in Ragenyld' in dominico nostro nisi unam acram terre et dimidiam, in cujus parte dictum molendinum est constructum, et aliqua secta non debetur ad molendinum predicti Alani nisi aliquis ex gracia ad molendinum illud molere velit; nos eidem Alano in hac parte injuriari nolentes, vobis mandamus quod predictum molendinum, una cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis ejusdem in manum nostram, prefato Alano restituatis, tenendum eodem modo quo illud tenuit ante capcionem ejusdem in manum nostram. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Junii.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per vos fieri precepimus, quod Willelmus Bagot quondam vicecomes noster Warr' et Leyc' impeditus fuit per Thomam de Estleye et Rogerum de Haleford' a festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, anno regni nostri quatragesimo septimo, usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequentis, quo minus officium vicecomitis in predictis comitatibus potuit exercere, et ea que ad nos pertinebant recipere; et quod predicti Thomas et Rogerus omnes res assisas predicto tempore predictorum comitatuum receperunt, et quod idem Willelmus postea per complices Simonis de Monte Forti comitis Leyc' utlagatus fuit in comitatibus predictis per totum annum regni nostri quatragesimum septimum, ita quod non potuit aliquem comitatum tenere per totum predictum annum nec officium vicecomitis excercere nec aliquos exitus inde percipere, et quod Radulphus Basset de Sapecote tenuit comitatum Leyc' a festo Sancti Michaelis anno regni nostri quatragesimo septimo, usque ad festum Sancti Jacobi anno regni nostri quatragesimo octavo, et omnes res assisas recepit de eodem comitatu per idem tempus, et quod postea idem Willelmus similiter impeditus fuit per illos qui fuerunt in castro de Kenill' et illos qui fuerunt in Insula de Ely, a festo Sancti Martini anno regni nostri 1°. usque ad festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno 1°. primo, ita quod de exitibus eorundem comitatuum nichil recepit nisi tantummodo res assisas, et quod nescit qui receperit exitus de placitis et perquisitis de eodem tempore, nec quantum valuerunt vel valere potuerunt quia nullus comitatus per idem tempus tenere potuit; vobis mandamus quod predictum Willelmum de exitibus provenientibus, perquisitis et rebus assisis comitatuum predictorum de tempore predicto exoneretis et ipsum inde quietum esse faciatis, proviso quod ipsi qui inde honerari debent honerentur, prout de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Cliff' juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat Philippo Marmyun in foresta Sallop' duos cervos et in foresta de la Kannok duos damos, de dono regis.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod caritatis intuitu perdonavimus Matilli de Milneheth' dimidiam marcam ad quam amerciata fuit pro se et plegiis suis coram dilecto et fideli nostro Martino de Lutlebir' et sociis suis, justiciariis nostris de banco, qui (fn. 1) non est prosecuta. Et ideo vobis mandamus quod predictam Matillem de prefata dimidia marca quietam esse faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi parci de Guldeford' quod in parco predicto faciat habere Nicholao Braunche viginti et quatuor cuniculos ad cuningeram suam inde instaurandam, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat magistro Rogero de Lecford' tres quercus in foresta regis de Savernak' et tres quercus in foresta de Cette ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Haffeld' faciat habere Isabelle uxori Roberti de Brus duos damos, de dono regis.

Rex Johanni de Reygate, eschaetori ultra Trentam, salutem. Cum nuper cepissemus homagium Walteri de Huntrecumb', filii et heredis Willelmi de Huntrecumb', de omnibus terris et tenementis quos predictus Willelmus tenuit de nobis in capite, tam de hereditate sua propria quam de hereditate Isabelle de Muschams matris predicti Walteri, quorum heres ipse est, et vobis mandassemus quod eidem Waltero de omnibus terris et tenementis ipsum Walterum jure hereditario contingentibus in balliva vestra plenam seisinam habere faceretis, ac vos id facere distuleritis, de quo miramur, vobis iterato mandamus firmiter injungentes quod eidem Waltero omnes terras et tenementa ipsum jure hereditario contingentia in balliva vestra, que occasione mortis predicti Willelmi cepistis in manum nostram, una cum omnibus inde perceptis a tempore quo aliud mandatum nostrum inde recepistis, sine dilacione restituatis, recepto tamen a prefato Waltero sufficienti securitate de relevio suo reddendo ad scaccarium nostrum prout de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Hadfeld' Regis faciat habere Amicie (sic) comitisse Devon' duos damos de dono regis.

Mandatum est custodi parci de Guldeford' faciat habere Nicholao Braunch' sex quercus ad (sic) aptas ad maeremium, de dono regis. (Cancelled) vacat quia aliter inferius.

Cum rex nuper dederit clerico suo Henrico de Malo Locu quatuor damas in foresta sua de Braden' et idem Henricus nichil inde habuit ut dicitur, mandatum est custodi foreste predicte quod eidem Henrico tres damos in eadem foresta in recompensacionem quatuor damarum predictarum habere faciat, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Junii.

Rex Waltero de Everley, custodi foreste de Pembere, salutem. Cum nuper vobis mandaverimus quod in foresta predicta habere faceretis dilecto nobis Itero Buchard, Edwardi primogeniti regis clerico, duas damas de dono regis, et idem Iterus damas illas nondum habuerit ut dicit, vobis mandamus quod, si ita sit, tunc eidem Itero habere faciatis in foresta predicta duos damos in recompensacionem predictarum duarum damarum de dono regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Brehull' faciat habere Fratribus Predicatoribus Oxonie octo bonas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Shotour' faciat habere eisdem fratribus quatuor robora ad focum suum de dono regis.

Hugo de Eynesham, captus et detentus in prisona regis de Brugg' pro transgressione per ipsum facta in foresta regis de Kannok' et Kynefar', habet breve domini regis vicecomiti Sallop' quod ponatur per ballium.

Rex vicecomitibus suis London' salutem. Mandamus vobis quod triginta et duo dolia vini dilecte consortis nostre Alianore cariari faciatis apud Wyndes', et custum quod ad hoc posueritis, cum illud sciverimus, vobis faciemus allocari in firma vestra civitatis vestre predicte. Teste rege apud Westm' xij. die Junii.

Henricus filius Gregorii, clericus, captus et detentus in prisona de Stanford' pro morte Johannis le Flemmeng', unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium.

Mandatum est ballivo de Wodestok' quod in parco de Wodestok' faciat habere Rogero de Mortuo Mari quatuor damos de dono regis.

Mandatum est Rogero de Cliff' juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Whittlewode faciat habere Roberto del Estre quatuor quercus aptas ad maeremium, de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Savernak' faciat habere Johanni de Haveryng', constabulario castri de Merleberg', viginti quercus, et in bosco de Iwode quatuor quercus, ad vivarium regis de Merleberg' inde reparandum. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Junii.

[m. 4.]

Per regem et totum consilium.—Rex justiciariis suis itinerantibus apud Cantuar' salutem. Quia Bartholomeus Malemeyns, cui Johanna que fuit uxor Willelmi Herigaud' defuncti, qui de nobis tenuit in capite, maritavit se sine licencia nostra, invenit nobis manucaptores subscriptos, videlicet magistrum Radulphum de Fremyngham, Thomam de Sancto Michaele, Stephanum de la Haye et Johannem de Cliff' de comitatu Kanc', ad satisfaciendum nobis de maritagio predicto si forisfactum ejusdem maritagii ad nos debeat pertinere; vobis mandamus quod in loquela, que est coram vobis inter predictos Bartholomeum et Johannam et Rogerum de Leyburn', Willelmum de Sancta Eremina, Radulphum de Sandwyc' et Petrum de Stuting de racionabili dote ipsius Johanne in Stuting, Wroteham, Eyneford' et Stanford', et quam per vos poni precepimus in respectum, procedatis, et partibus in premissis justiciam exhibeatis, prout de jure et secundum legem et consuetudinem regni nostri fuerit faciendum. Et hoc nullatenus omittatis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Junii.

Mandatum est Rogero de Clyfford', justiciario citra Trentam, quod in foresta de la Bokholt' faciat habere Alano Plukenet tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta de Porecestr' faciat habere Hugoni de Turbevill' tres damos de dono regis.

Mandatum est custodi foreste de la Bere quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' tres damos de dono regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi bosci de Petherton' quod in bosco predicto faciat habere eidem Roberto tres damos de dono regis.

Mandatum est custodi foreste Sallop' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Mortuo Mari quinque cervos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Fekenham faciat habere eidem Rogero tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Galfrido de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Shirewode faciat habere W. archiepiscopo Eboracensi sex damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Cliff' juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Shirlet faciat habere Nicholao de Cuggeho quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est magistro Ricardo de Cliff', eschaetori suo citra Trentam, quod accepta securitate a Beatrice, que fuit uxor Simonis Perdriz defuncti, qui de rege tenuit in capite, quod se non maritabit alicui sine assensu regis, et, facta extenta omnium terrarum et tenementorum que fuerunt dicti Simonis in balliva sua die quo obiit, eidem Beatrici de omnibus terris et tenementis predictis racionabilem dotem suam sine dilacione faciat assignari. Teste ut supra.

Rex dilecto clerico suo magistro Ricardo de Cliff', eschaetori suo citra Trentam, salutem. Cum dudum per litteras nostras patentes concessimus dilecto et fideli nostro Johanni de Britannia, custodiam omnium terrarum et tenementorum Alyne la Mareschale dudum defuncte, que de nobis tenuit in capite, habendam usque ad legitimam etatem heredum ipsius Alyne, una cum wardis, releviis, eschaetis, et omnibus aliis que hujusmodi custodiis seu custodibus accidere possent; et per inquisicionem quam nuper fieri fecimus accepimus quod manerium de Aselokeby, quod Alicia de Carrehou tenuit in ballio predicte Alyne ad vitam ipsius Alicie, tali condicione quod manerium illud ad predictam Alynam et heredes suos post mortem ipsius Alicie reverteretur, propter quod dictum manerium cum pertinenciis prefato Johanni in forma concessionis nostre predicte reddidimus, vobis mandamus quod predictum manerium cum pertinenciis eidem Johanni liberetis tenendum usque ad legitimam etatem (fn. 2) predicte Alyne sicut predictum est. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste regis de Selewode, quod permittat Willelmum de Columbar' capere tres damos in foresta predicta ad opus regis, et quod consilium et auxilium ei ad hoc impendat. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in foresta predicta faciat habere vicecomiti Wiltes' sex robora ad unum rogum ad operaciones regis manerii de Clarendon' inde faciendum. Teste rege ut supra.

Nicholaus de Paumys et Robertus de Watervill', capti et detenti in prisona regis de Rokyngham' pro transgressione foreste, habent litteras regis justiciariis suis foreste citra Trentam quod ponantur per ballium.

Mandatum est Rogero de Cliff' juniori quod in foresta regis de Rokyngham faciat habere priori hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia sex damos de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) vacat quia inferius.

Mandatum est justiciario foreste citra Trentam quod in foresta Clarend' faciat habere Petro de Champvent duos damos et in foresta de Menedepe duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Menedepe quod permittat Johannem Giffard capere in foresta predicta duos cervos ad opus regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Kynefare quod permittat Rogerum de Mortuo Mari capere in foreste predicta sex cervos ad opus regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi foreste regis de Braden' quod in foresta predicta faciat habere Philippo Basset duos cervos de dono regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Whitlewode quod faciat habere quod in bosco de Hanleye faciat habere (sic) vicecomiti Northampt' quatuor quercus aptas ad maeremium ad coquinam regis de Selveston' inde reparandam.

Mandatum est Poncio de la More, captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Thome Corbet unum dolium vini de dono regis.

Mandatum est Rogero de Cliff', juniori, quod in foresta regis de Halsishold' faciat habere G. Wygorniensi episcopo tres damos de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod in brullio de Bedewynd faciat habere Nicholao Longespeye decem quercus aptas ad maeremium de dono regis.

Mandatum est Poncio de Mora, captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Thome Corbet unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Monte Gilberti faciat habere Rogero de Sumery tres cervos de dono regis. Teste ut supra.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod caritatis intuitu perdonavimus Petro de Nouesle et Amicie uxori ejus dimidiam marcam, ad quam amerciati fuerunt coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus apud Leyc' pro eo quod non fuerunt prosecuti quoddam breve quod detulerunt coram prefatis justiciariis. Et ideo vobis mandamus quod predictos Petrum et Amiciam de predicta dimidia marca quietos esse faciatis.

Rex vicecomiti Oxon' salutem. Quia per litteras patentes magistri Johannis de Maydenstan' archidiaconi Bed', gerentis vices venerabilis patris R. Lincolniensis episcopi agentibus in partibus transmarinis, accepimus quod, cum Henricus de Keyngham, clericus, rettatus esset coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Oxon' de furto, et in prisona nostra predicta ea occasione detentus, et postmodo a prefato episcopo per privilegium clericale esset requisitus et ei liberatus, et idem Henricus coram dicto episcopo canonica purgacione innocenciam suam super dicto crimine canonice et legitime purgaverit, tibi precipimus quod terras, domos et catalla sua, que occasione dicti recti capta sunt in manum nostram, eidem Henrico sine dilacione restituas de gracia nostra speciali. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Junii.

Mandatum est custodi foreste de Pember' quod habere faciat Johanni le Faukoner sex bonas quercus aptas ad maeremium cum escaetis de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est justiciario foreste regis citra Trentam quod in foresta regis de Kenefare faciat habere magistro Willelmo de la Cornere tres damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Junii.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Clyve faciat habere magistro Willelmo de la Cornere duas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod habere faciat Rogero le Bygod comiti Norff' duos damos in foresta de Chete. Teste ut supra.

Giffard.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vicecomitem nostrum Wiltes' fieri precepimus quod terre ille et tenementa que fuerunt Radulphi de Pinkeny in Parva Sherstan', et que sunt in manu dilecti et fidelis nostri Willelmi Giffard', extenduntur ad sexaginta et quatuor solidos et duos denarios, et diversa debita exiguntur a prefato Willelmo racione terrarum et tenementorum predictorum ad opus quorundam Judeorum, quibus predictus Radulphus et antecessores sui tenebantur in debitis predictis, nos eidem Willelmo graciam facere volentes specialem concessimus ei quod reddat prefatis Judeis sexaginta et quatuor solidos et duos denarios per annum, videlicet, unam medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha donec prefatis Judeis de debitis predictis fuerit satisfactum. Et ideo vobis mandamus quod terminos illos eidem Willelmo habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Junii.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Rokyngham' faciat habere Alicie comitisse Glouc' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere G. de Clare, comiti Glouc' et Hertford', in foresta de Clarendon' sex damos, et in foresta de Chete sex damos, et in foresta de Clyve sex damos, de dono regis. (Cancelled) vacat quia aliter inferius.

Mandatum est custodi foreste de Porcestr' faciat habere in eadem foresta triginta quercus ad operaciones castri sui de Pevenes' inde faciendas de dono regis, nisi eas prius habuerit per aliud breve regis. Teste ut supra.

Quia magister et fratres milicie Templi in Anglia habere debent singulis annis per cartam regis decem damos ad capitulum suum inde tenendum, sicut constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis, mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod faciat habere eisdem magistro et fratribus in foresta de Essex' quinque damos et in foresta de Bernewode quinque damos de anno presenti ad predictum capitulum inde tenendum. Teste rege ut supra.

Mandatum est Poncio de la More, captori vinorum regis, quod de vinis que sunt in custodia sua faciat habere Nicholao de Cogehou unum doleum vini de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Cliff', juniori, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Cette faciat habere Rogero le Bygod' comiti Norff' duos damos de dono regis, nisi eos prius habuerit per aliud breve regis. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Junii.

Mandatum est custodi foreste de Penbere quod in foresta de Penbere faciat habere Alianore regine Anglie octo damos et in foresta de Everleye quatuor cervos de dono regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est Rogero de Cliff', juniori, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Porecestr' faciat habere Johanni de Valenc' sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario et justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod de omnibus debitis in quibus Johannes de Maundevill', vallettus noster, nobis tenetur ad scaccarium nostrum et etiam ad scaccarium nostrum Judeorum et que ad manum nostram devenerunt, dedimus ei respectum a festo Sancti Johannis Baptiste anno regni nostri quinquagesimo quinto usque in duos annos proximo sequentes completos, ita quod reddat nobis debita predicta, videlicet, unam medietatem in primo anno predictorum duorum annorum et aliam medietatem in anno sequenti. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ei habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra.

Robertus le Tannur de Farlegh, captus et detentus in prisona ville de Sancto Edmundo pro morte Humfridi filii Basilie la Peyneresse, unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Junii.

Mandatum est Rogero de Cliff' juniori, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Whichewode faciat habere Almarico de Sancto Amando unum damum de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum Galfrido de Nevill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis Northumbr' faciat habere Waltero de Cumbe quendam cervum et duos damos de dono regis.

Footnotes

  • 1. sic for quia ?
  • 2. Supply heredum.