Close Rolls, March 1271

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1271', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 398-403. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp398-403 [accessed 26 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1271

Memorandum quod dominus Cancellarius cepit attornatos Roberti de Ferr' comitis Derb' in loquela que est coram rege inter ipsum Robertum et Edmundum filium regis et Hamonem Extraneum. Et sunt attornati Galfridus de Bradleye et Nicholaus de Norhampt'. Teste rege apud Westmonasterium iiijto. die Marcii.

Osbertus Giffard recognovit se debere Nuto mercatori de Florencia quinquaginta et septem marcas, unde solvet ei triginta et quinque marcas a die Sancti Johannis Baptiste proximo futuro in unum mensem et viginti et duas marcas in quindena Sancti Michaelis proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Oxon' et alibi. Teste ut supra.

Anno regni regis Henrici filii Johannis regis quinquagesimo quinto, quarto die Marcii, facta fuit hec convencio inter Rogerum de Skales ex una parte et dominum Robertum Burnell ex altera, videlicet, quod predictus Rogerus dimisit et concessit predicto Roberto manerium de Nausell' cum omnibus pertinenciis suis sine aliquo retenemento, habendum et tenendum eidem domino Roberto et assignatis et suis heredibus a predicto Rogero et suis assignatis a predicto quarto die Marcii usque ad festum Sancti Michaelis anno gracie mo. cco. septuagesimo primo sine aliquo servicio inde faciendo, et post finem dicti termini plenarie completi tota vita predicti Rogeri reddendo eidem Rogero et assignatis suis inde annuatim triginta libras sterlingorum apud Nausell' ad duos anni terminos, videlicet ad pascha quindecim libras et ad festum Sancti Michaelis quindecim libras, et faciendo capitali domino feodi omnia alia servicia inde debita et consueta, et, si contingat predictum dominum Robertum in solucionem predicti redditus ad aliquem predictorum terminorum ut predictum est deficere, tunc bene licebit predicto Rogero predictum manerium ingredi, habere et retinere et omnia ad predictum manerium pertinentia recipere quousque arreragia predicti redditus plenarie receperit. Et pro hac dimissione et concessione dedit predictus dominus Robertus predicto Rogero triginta libras sterlingorum et remisit eidem Rogero decem libras quas eidem domino Roberto solvere tenebatur. Et predictus Rogerus predictum manerium cum suis pertinenciis quamdiu vixerit predicto domino Roberto et heredibus vel assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabit. In cujus rei testimonium tam predictus Rogerus quam predictus dominus Robertus huic scripto sigilla sua alternatim apposuerunt, hiis testibus, dominis Willelmo de Welaund', Radulpho filio Fulconis, Willelmo Belet, militibus, Willelmo de Middelton' clerico, Bartholomeo de Castell', Alexandro de Bromleg', Briano de Throckang', Maucolumbi de Harleg', Thoma Haliday et aliis. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Marcii.

Muriella de Betleswrth' recognovit se debere Stephano de Holcotes viginti solidos solvendos eidem in festo Sancti Michaelis proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norhampt'. Teste ut supra.

Adam Pycard' venit coram rege apud Westmonasterium die Sabbati in septimana Pasche et petiit quindecim solidatas redditus Johannis de Clynton' in Oldecotenhale juxta Coleshull' eidem Johannireplegiari, que capta sunt in manum regis propter defaltam quam fecit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Leycestr' versus Matillem que fuit uxor Ricardi de Kynton' ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium x. die Aprilis.

Henricus le Marescall' recognovit se debere Willelmo de Columbariis quadraginta solidos solvendos eidem in festo Pasche proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Warr'. Teste ut supra.

Robertus de Insula recognovit in cancellaria regis se debere Johanni de Muscegros centum marcas, unde solvet ei viginti libras in festo Sancti Johannis Baptiste proximo futuro, et viginti libras in festo Sancti Michaelis proximo sequenti, et residuas quadraginta marcas in festo Pasche proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatibus Warr' et Cantebrig'.
Eodem modo recognovit Ricardus de Paytewe prefato Johanni centum marcas solvendas eidem ad terminos predictos in forma predicta pro predicto Roberto et Roesia Trussel. Et nisi fecerit concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Warr'.

Willelmus de Valencia amovit Willelmum de Wintreshull' et Galfridum de Neubald', quos prius attornaverat loco suo ad lucrandum vel perdendum in loquela que est coram justiciariis de banco inter Robertum de Stotevill' et Johannam uxorem ejus et ipsum Willelmum de duabus partibus manerii de Gaynesburg' cum pertinenciis exceptis xij. bovatis et lx. rodis terre, octo toftis, xxti. acris prati, c. acris bosci, lta. solidis redditus et advocacione ecclesie manerii predicti, et loco ipsorum substituit Johannem de Kirketon ad lucrandum etc. in loquela etc. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Marcii.

Hec est convencio facta die Lunc proxima ante festum Sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis J. quinquagesimo quinto, inter Rolandum de Axstede ex una parte, et dominam Olivam de Axstede ex altera, ita videlicet quod predictus Rolandus assignavit predicte Olive nomine partis dotis sue de Axstede quod ipsa Oliva vel assignati sui recipiant annuatim in diebus de laghdayes tercium denarium de chevagiis de Axstede et tercium denarium de communi fine per manum dicti Rolandi vel ballivi sui seu prepositi sui de Axstede qui pro tempore fuerit. Convenit etiam inter prefatos Rolandum et Olivam quod predicta Oliva vel assignati sui habeant similiter omnia amerciamenta et omnia fines pertinentia ad predictos dies de laghdayes, de omnibus hominibus ipsius Olive et eorum tenentibus et de omnibus hominibus qui sunt de feodo et de tenemento ipsius Olive infra villam de Axstede et extra; et quod omnia predicta amerciamenta et fines taxentur et leventur per ballivum ipsius Olive vel per ballivos assignatorum suorum ad opus ipsius Olive vel assignatorum suorum, ita quod predictus Rolandus vel ballivi sui seu prepositi sui qui pro tempore fuerint inde se nullatenus intromittant. Convenit ita inter predictos Rolandum et Olivam de advocacione ecclesie de Axstede, quod predictus Rolandus concessit pro se et heredibus suis quod, cum dicta ecclesia vacaverit, quod dictus Rolandus vel heredes sui possint dare dictam ecclesiam bis, et dicta Oliva vel assignati sui nomine dotis tercia vice, qua vice dicta ecclesia vacaverit. Preterea convenit ita inter predictos Rolandum et Olivam quod predictus Rolandus assignavit dicte Olive terras et tenementa et redditus in excambiis in villa de Axstede pro tota dote sua de Helthe, unde assignavit eidem sex acras terre in Axstede in campo qui vocatur Lambesberwe pro parte sua mesuagii de Helth'. Item assignavit eidem in dicta villa decem acras bosci apud Alsiesdune pro decem acris bosci in Helth', et totam placiam que vocatur Oueneyescurch' cum grava juxta dictam placiam ex parte aquilonis dicte placie cum omnibus sepibus, fossatis et cum tota viridi pecia ante dictam placiam pro una acra et dimidia acra bosci de Helth', salva tamen dicto Rolando communi pasture in dicto bosco de Alsiesdon' et circa dictum boscum simul cum dicta Oliva. Item assignavit eidem in dicta villa de Axstede triginta acras terre arabilis pro triginta acris terre de Helth' unde viginti et octo acras jacent in Losehamme et in Rude et in Sarnham et due acre jacent in campo que vocatur Lambesberghe, scilicet propinquiores sex acris terre que assignantur dicte Olive pro parte sua mesuagii de Helth'. Item assignavit eidem in dicta villa de Axstede quatuordecim solidos septem denarios et obolum annualis redditus, unde quatuor solidi et undecim denarii pro quatuordecim acris et dimidia et una roda terre de Helth', precium acre quatuor denarii; et quatuor solidos et octo denarios pro duabus acris et una roda et tribus daywerkes prati de Helth', precium acre ij. solidi; et duo solidos duo denarios et obolum pro redditibus et consuetudinibus de Helth'; et duo solidos et decem denarios pro redditu trium hominum qui fuerunt in calumpnia, unde domina non fuit prius dotata in Axstede, videlicet Willelmus de la Rugge, Matildis relicta Strete, et Rogerus le Playcere, videlicet percipiendos de Gilberto de Rugge per annum septem solidos et de Waltero filio Rogeri de Berkstede per annum septem solidos septem denarios et obolum cum fidelitatibus predictorum Gilberti et Walteri et cum wardis, releviis suis, escaetis, sectis curiarum, et cum omnibus serviciis suis, et aliis pertinenciis suis, salvis tamen dicto Rolando et heredibus vel assignatis suis duodecim denariis et obolo annualis redditus tantum de dicto Waltero sine aliquo alio servicio percipiendo vel exigendo de dicto Waltero vel de heredibus suis, quos quidem duodecim denarii (sic) et obolum dictus Walterus debet dicto Rolando ultra predictos septem solidos septem denarios et obolum assignatos parti dicte Olive. Et sciendum quod convenit ita inter predictos Rolandum et Olivam quod, si dicta Oliva capiat virum, quod sex solidi et tres denarii revertantur quiete dicto Rolando et heredibus suis de redditu dicti Walteri filii Rogeri de Bergstede, cum omnibus serviciis dicti Walteri, wardis, releviis, excaetis, sectis curiarum ejusdem Walteri et quatuor acre bosci apud Aylsyesdon', videlicet in orientali parte ejusdem bosci, racione quod predicte quatuor acre bosci et dicte sex solidi et tres denarii redditus fuerunt assignati dicte Olive in Axstede pro gavelykende in Helth', salvis tamen dicte Olive vel assignatis suis sexdecim denariis et obolo redditus dicti Walteri tantum. Et posse ad distringendum tenementum dicti Walteri pro dicto redditu si necesse fuerit. Hanc autem convencionem fideliter observandam et tenendam alter alterius scripto ad modum cyrograffi confecto sigillum suum apposuit; hiis testibus, dominis Hugone de Busci, Roberto de Kokefeud, Johanne Carbonel, Hugone Sturmy, Roberto Aguylun de Wonham, militibus, Thoma de Axstede, Johanne de Axstede, Ricardo de Thornwyk', Symone de la Stoket, Waltero de Kenle, Johanne Pecche, et aliis etc.

Sciant presentes et futuri quod ego Katerina, filia Simonis Passelewe, dedi concessi et hac presenti carta mea confirmari domino Willelmo de Wyntreshulle omnes terras et omnia tenementa que habui ex dono Ricardi de Monstede in Cumpton' in comitatu Surr', habenda et tenenda sibi et heredibus vel assignatis suis imperpetuum cum omnibus villanis et eorum sequelis et catallis, cum omnibus homagiis, wardis, releviis et eschaetis, cum omnibus redditibus, serviciis, consuetudinibus, commoditatibus et libertatibus, et cum omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis ad dictas terras et tenementa spectantibus, sine aliquo retinemento, reddendo et faciendo inde capitalibus dominis illius feodi servicia inde debita et consueta, et michi et heredibus meis annuatim unam rosam die Sancte Margarete pro omni seculari servicio, exaccione et demanda. Et ego predicta Katerina et heredes mei warantizabimus, acquietabimus et defendemus predicto domino Willelmo et heredibus vel assignatis suis omnes predictas terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis predictis contra omnes homines et feminas, Christianos et Judeos, imperpetuum. In cujus rei testimonium huic carte mee sigillum meum apposui. Hiis testibus, dominis Roberto Aguyllun, tunc domini regis Anglie senescallo, Elya de Rabeyna, Stephano de Eddewrthe, Willelmo Belet, Rogero de Wauton', militibus; Johanne de Kirkeby, Galfrido de Neubaud, et aliis.

Johannes de Chelmesford' recognovit se debere Petro de Ispannia, mercatori, tresdecim libras et octo solidos, unde solvet ei in festo Ascensionis Domini proximo futuro (fn. 1) et residuas septem libras et octo libras in festo Sancti Michaelis proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Surr' et alibi. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Marcii.

Elyas Westman de Winton' recognovit se debere Diutauto, mercatori de Florenc', triginta et octo libras solvendas eidem in festo Sancti Ivonis proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit idem Elyas quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Suhampt'. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Marcii. (Cancelled) soluit et quietus est.

Iter justiciariorum ad placita foreste in comitatu Hereford' summonitum est coram Rogero de Cliff' juniori, Mattheo de Columbariis et Nicholao de Romeseye, a die Pasche in tres septimanas.
Item iter justiciariorum eorundem summonitum est coram eisdem in comitatu Staff' a die Pasche in unum mensem. Teste me ipso apud Westmonasterium xvj. die Septembris.

Rex concessit Gilberto de Clare comiti Glouc' et Hertford' quod omnes loquele que sunt coram ipso domino rege, sive fuerint pro ipso comite seu contra ipsum, ponantur in respectum usque in crastino (fn. 2) Ascensionis Domini proximo futurum. (fn. 2) Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Marcii.

Willelmus filius Ade de Sheldon' venit coram rege die Martis proxima post Dominicam Palmarum et petiit mesuagium, terram, parcum, et boscum Wymarce que fuit uxor Paulini fiz la Persone, Alicie filie Willelmi filii Marie, Gilberti de Dunham, et Margarete uxoris ejus, Matillis filie Willelmi filii Marie, Johannis filii Matillis, et Alani Colyn in Est Bradeham eisdem Wymarce, Alicie, Gilberto, etc. replegiari, que capta sunt in manum regis propter defaltam quam iidem Wymarca, Alicia, etc. fecerunt in curia regis coram justiciariis regis de banco versus Radulphum Brid' et Aliciam uxorem ejus, ut dicitur.

Nicholaus Halfknight venit coram rege die Jovis proxima ante Pascha, et petiit quoddam mesuagium suum in Dunston' sibi replegiari, quod captum est in manum regis propter defaltam quam fecit coram justiciariis de banco versus Walterum Smethe ut dicitur. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. supply sex libras.
  • 2. Sic.