Close Rolls, February 1272

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1272', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 458-469. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp458-469 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1272

Mandatum est custodi parci de Hundesdon' quod in eodem parco faciat habere Johanni de Valencia sex damas de dono regis. Teste rege apud Turrim London' iiijto. die Februarii.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Ricardo de Berkeleye viginti marcas in quibus nobis tenetur ad idem scaccarium de debitis Ricardi de Estute defuncti, et que a prefato Ricardo de Berkeleye exiguntur per summonicionem scaccarii nostri. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Ricardum de Berkeleye de predictis viginti marcis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Alsisholt quod in eadem foresta faciat habere G. Wygorniensi episcopo iiijor. damos vivos et octo damas vivas ad parcum suum de Ichehull' inde instaurandum. Teste ut supra.

Mandatum est Galfrido de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Ingelwode faciat habere Ricardo le Norreys iiijor. damas de dono regis.

Mandatum est Ricardo de Ewell' et Willelmo de Arundel, emptoribus garderobe regis, unam robam competentem cum pellura decenti hac vice de dono regis (sic).

Mandatum est custodi manerii de Fekeham quod in vivariis ejusdem manerii faciat habere Rogero de Somery xij. bremias de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Februarii.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis per Angliam, quod faciat habere magistro Ricardo de Stanes, justiciario regis, unum dolium vini de recta prisa de dono regis.

Rex justiciariis suis ad custodiam judeorum assignatis salutem. Quia Galfridus de Baylol tenetur Bonevye filio Vives, Isaac de Polet, Benedicto le Eveske et Joceo de London', judeis nostris, in diversis debitis, ad que bona et catalla sua non sufficiunt, ut accepimus, nos ad instanciam dilecti et fidelis nostri Elie de Rabayn sibi graciam facere volentes specialem, vobis mandamus quod, facta extenta omnium terrarum et tenementorum ipsius Galfridi, quantum, videlicet, valeant per annum in dominicis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, eidem Galfrido secundum extentam illam de debitis predictis rationabiles terminos ad quos, salvo contenemento suo, debita illa solvere possit secundum consuetudinem judaismi nostri, habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Februarii.

Mandatum est Thome de Clar', senescallo foreste Essex', quod in bosco de Kingeswod', qui est infra forestam predictam, faciat habere Stephano de Kelton' tres quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Februarii.

Mandatum est Poncio de la Mare, emptori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Amicie uxori Nicholai de Cugenho unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Kanc' et coronatoribus ejusdem comitatus salutem. Cum vos, occasione felonie quam Walterus Mauger fecit interficiendo Willelmum de Eylesford', pro qua se subtraxit, omnia bona et catalla ipsius Walteri ceperitis in manum nostram, inter que quedam bargia que fuit ipsius Walteri infra villam de Eylesford putrescit pro eo quod ea non utitur, et nos perpendimus quod eadem bargia locum nobis tenere poterit ad maeremium nostrum quod in eisdem partibus habemus inde cariandum usque Westmonasterium per Thamisiam, nos, volentes quod eadem bargia cum toto attilio suo fratri Ranulpho carpentario nostro ad hoc liberetur, vobis mandamus quod bargiam predictam, secundum quod appreciata est, cum toto attilio suo dicto fratri Ranulpho carpentario nostro liberetis, ad maeremium nostrum usque Westmonasterium inde cariandum, sicut predictum est; et hoc nullo modo omittas (sic). Teste.

Robertus filius Alani, captus et detentus in prisona regis Not' pro morte Roberti filii Roberti unde apellatus est, habet breve vicecomiti Not' quod ponatur per ballium.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta de Kanoc habere faciat Philippo Marmiun duas damas de dono regis.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis, quod habere faciat Johanni de Bikenore unum dolium boni vini de dono regis.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham' faciat habere abbatisse Shaston' xv. quercus ad maeremium ad dormitorium suum inde reparandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Februarii.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Clive faciat habere magistro Johanni de Lacy quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est eidem quod in foresta de Gillingham' faciat habere Johanni de Burgo juniori duas damas de dono regis. Teste ut supra.

Rex perdonavit Thome de Widehai, valletto suo, dimidiam marcam ad quam amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Linc'. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Thomam inde quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Februarii.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in parco de Petherton' faciat habere Gilberto de Cnovill' iij. quercus ad maeremium de dono regis. Teste supra.

Rex magistro Ricardo de Clifford, escatori suo citra Trentam, salutem. Cum jam concesserimus dilecto mercatori nostro Poncio de la More quaterviginti et tres libras et decem et octo solidos et octo denarios, in quibus Willelmus de Say nobis tenebatur de claro ad scaccarium nostrum die quo obiit, ita quod bona et catalla que fuerunt predicti Willelmi jam per vos capta in manum nostram occasione debitorum in quibus predictus Willelmus nobis tenebatur usque ad valorem quaterviginti et trium librarum et decem et octo solidorum et octo denariorum prefato Poncio liberentur; vobis mandamus firmiter injungentes quod eidem Poncio vel suo attornato bona et catalla predicta usque ad summam quaterviginti et trium librarum et decem et octo solidorum et octo denariorum liberari faciatis in forma predicta. Et hoc nullatenus omittatis. Et nos vobis inde plenam quietanciam habere faciemus. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Februarii.

Mandatum est custodibus garderobe regis quod habere faciant Matheo le Carun et Thome fratri ejus duas robas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Februarii.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis, quod faciat habere Simoni le Poleter unum dolium vini in recompensacionem cujusdam dolii vini quod Henricus de Norwyco, pincerna regis, cepit ab ipso ad opus regis, quando ultimo rex fuit apud Wintoniam, testificati per Stephanum de Eddeworth', senescallum hospicii regis. Teste ut supra.

Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod cum perdonassemus, quantum in nobis est, Henrico de Haddon', qui tempore turbacionis nuper habite in regno nostro fuit de familia et societate dilecti et fidelis nostri Johannis Giffard, sicut ex testimonio ipsius pro certo intelleximus, omnes transgressiones et excessus quos fecit occasione provisionum seu statutorum Oxonie non observatorum, ut dicitur, unde nuper habebatur dicta turbacio in regno nostro, et eciam omnem accionem nobis adversus ipsum competentem racione transgressionum et excessuum predictorum usque ad decimum diem Martis anno regni nostri quinquagesimo secundo, et remisissemus eidem Henrico omnes rancores et odia que erga ipsum conceperamus occasione predicta usque ad diem predictum, ei bona fide promittentes quod ipsum penes quoscumque, quantum in nobis est, de transgressionibus et excessibus per ipsum factis tempore turbacionis predicte de eo conquerentes seu conqueri volentes conservabimus indempnem, dum tamen erga nos et heredes nostros bene et fideliter se haberet in futurum; ac idem Henricus nuper amerciatus esset coram Nicholao filio Martini et sociis suis, justiciariis ad placita de terris datis occasione turbacionis predicte audienda et terminanda in comitatu Dors' assignatis, pro transgressionibus per ipsum factis tempore predicto, que jam a prefato Henrico exigitur per summonicionem scaccarii nostri, ut accepimus; volentes perdonacionem nostram predictam sibi firmiter obser vari, vobis mandamus quod predictum Henricum de predicta marca quietum esse faciatis. Teste rege apud Westm' xvij. die Februarii.

[Schedule.]

Manucaptores domini Ricardi Folyot quod veniet coram domino rege in quindena Sancti Michaelis anno regni regis lvij°. facturus et recepturus justiciam super hiis que sibi imponuntur tam super receptamento Walteri Devyas, Rogeri Godberd et aliorum malefactorum quam aliis secundum consideracionem curie domini regis; Scilicet, Johannes filius Johannis, Robertus de Estutevill', Baldewynus de Akeny, Walterus de Colevill', Philippus de Colevill', Johannes de Haveresham, Robertus de Affagaz de comitatu Essex', Ricardus de la Vache, Herbertus de Sancto Quintino, Gilbertus de Clovill', Rogerus de Leukenore, Walterus de Bures in comitatu Essex'.
Ista cognicio facta fuit in presencia domini W. Eboracensis archiepiscopi, domini G. de Clar', comitis Gloucestr' et comitis Surreye, et aliorum de consilio regis.
Memorandum de negocio domini comitis Warenn'.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Cum Ricardus Folyot de receptamento Walteri de Euyas, Rogeri Godberd et aliorum malefactorum rettatus fuisset, occasione cujus retti terras et tenementa ipsius Ricardi in balliva tua cepisti in manum nostram et insuper ad castrum suum de Fenwyk' accecisti ad capiendum eum, propter quod idem Ricardus castrum suum predictum et Edmundum filium ejus tradidit in ostagium, tali scilicet condicione, quod veniret coram te apud Eboracum ad certum diem inter te et ipsum super hoc prefixum, ad reddendum se prisone nostre, et idem Ricardus personaliter comparens coram nobis et consilio nostro apud Westmonasterium invenerit nobis manucaptores subscriptos, videlicet Johannem filium Johannis, Robertum de Stutevill', Baldewynum de Akeny, Walterum de Colevill', Philippum de Colevill'. Johannem de Haveresham, Robertum de Affagaz de comitatu Essex', Ricardum de la Wache, Herbertum de Sancto Quintino, Gilbertum de Clovill', Rogerum de Leukenore et Walterum de Bures de comitatu Essex' veniendi coram nobis a die Sancti Michaelis in quindecim dies, vel, si Edwardus primogenitus noster citius in Anglia redierit et velit hoc negocium maturari, ad certum diem quem eidem Ricardo legitime duxerimus prefigendum, ad standum recto in curia nostra de predicto receptamento ei imposito, prout de jure debuerit secundum legem et consuetudinem regni nostri; tibi precipimus quod eidem Ricardo terras et tenementa sua predicta sic capta sine dilacione liberari facias in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Februarii.

Rex perdonavit Ricardo de la Rokel', qui cum Edwardo filio regis profectus est ad Terram Sanctam, xx. solidos ad quos amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Kanc' pro defalta communis summonicionis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Ricardum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Mandatum est Roger de Clifford' juniori, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de la Saucei faciat habere Nicholao de Cugenho quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Galfrido de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Wyleye habere faciat hominibus de Wileford viginti quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis, quod habere faciat Philippo de Sancto Maxencio unum dilium (sic) boni vini de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Februarii.

Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in bosco de la Bocholte habere faciat Roberto Walerand quatuor fagos ad focum de dono regis. Teste ut supra.

Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod, cum a venerabili patre R. Dunelmensi episcopo per summonicionem scaccarii nostri exigantur mille marce, per quas W. quondam Dunelmensis episcopus, predecessor ejus, finem fecit nobiscum pro habendo sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karl' in diocese Dunelm' spectantium, ac nos executoribus ejusdem W. quondam Dunelmensis episcopi per nostras litteras patentes dederimus in mandatis, ut magistro Johanni Maunsel, tunc custodi ejusdem episcopatus, liberarent in partem solucionis dictarum mille librarum septingintas marcatas de ovibus, bobus et vaccis atque alio instauro dicti defuncti per legitimam appreciacionem eorundem, ad instaurandum terras quondam W. de Fortibus comitis Albemarl' tunc in manu nostra eistentis (sic) iidem executores, ut asserabant, dictas septingintas marcatas instauri per visum et testimonium Thome de (fn. 1), quem prefato magistro Johanni ad custodiam dicti episcopatus tunc associavimus, et Simonis tunc prioris de Bernewell', tunc receptoris ejusdem Johannis exituum, videlicet episcopatus predicti, quas idem episcopus sibi et ecclesie sua Dunelm' petit allocari, propter quod vobis mandavimus quod per sacramentum predictorum prioris et Thome diligenter inquiretis, quid et quantum dicti executores eidem magistro Johanni de dicto instauro juxta formam dicti mandati in solucionem (fn. 2) dictarum septingentorum marcarum ad opus nostrum liberaverint, et an idem magister Johannes predictas septingintas marcatas instauri plene vel in parte receperit, et vos inquisicionem illam feceritis et eam nobis transmiseritis, per quam invenimus quod predictus magister Johannes receperat de predicto instauro ad valenciam septingentarum marcarum, que jam a prefato R. nunc Dunelmensi episcopo et executoribus dicti W. quondam Dunelmensis episcopi exiguntur per summonicionem scaccarii nostri supradicti; nolentes prefatos episcopum et executores inde indebite onerari, vobis mandamus quod prefatos episcopum et executores de predictis septingentis marcis quietos esse faciatis, proviso quod predicti executores magistri Johannis Maunsel, vel alii qui nobis inde respondere tenentur, de predicta pecunia onerentur ad scaccarium predictum, prout de jure fuerit faciendum. Teste rege ut supra.

Rex dilecto clerico suo magistro Ricardo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia accepimus per inquisicionem per subescaetorem vestrum in comitatu Suthampt' juxta preceptum nostrum factam quod Johannes de Grey et Lucia uxor ejus conjunctim feoffati fuerint de manerio de Upton', quod per mortem predicti Johannis, qui de nobis tenuit in capite, cepistis in manum nostram, et quod manerium illud eidem Lucie detinetis minus juste; nolentes prefatam Luciam in hac parte indebite pregravari, vobis mandamus quod predicte Lucie manerium predictum sine dilacione restituatis, tenendum in forma predicta. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Devon' salutem. Quia super exaccione centum solidorum qua (sic) facis Henrico de la Pomery pro transgressionibus mensurarum quibusdam certis de causis volumus certiorari, tibi precipimus (fn. 3) quod districtionem quam eidem Henrico facitis ponas in respectum usque in quindena Pasche proximo futura. Teste ut supra.

Rex baronibus de scaccario salutem. Cum dudum dedissemus et concessissemus dilecto valetto nostro Willelmo de Columbar' quadraginta solidos (sic) de finibus et amerciamentis ac aliis exitibus itineris justiciariorum nostrorum ad placita de terris datis occasione turbacionis habite in regno nostro in comitatu Essex' assignatorum, ac idem Willelmus predictas quadraginta marcas nondum habuerit, nos in partem solucionis predictarum quadraginta marcarum dedimus et concessimus prefato Willelmo viginti libras, in quibus Johannes de Wmfraunwill' nobis tenetur ad scaccarium nostrum pro relevio suo. Et ideo vobis mandamus quod predictas viginti libras sine dilacione levari et prefato Willelmo habere faciatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Februarii.

[Schedule.]

H. dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie, majori et comunitati civitatis sue London' salutem. Cum dudum post turbacionem in regno nostro subortam dederimus et reddiderimus Deo et ecclesie Beati Pauli London' et dilecto et familiari nostro Waltero de Merton', canonico ecclesie predicte, qui nobis tempore turbacionis predicte fideliter adhesit, moram illam que est extra murum London' ex parte aquilonari, et que ad nos occasione transgressionis nobis facte per communitatem predictam devoluta fuit, una cum omnibus rebus tam dicte communitatis quam singulorum de communitati predicta ad faciendam inde voluntatem nostram; vobis mandamus, sicut alias mandavimus, et sub debito fidelitatis in qua nobis tenemini firmiter prohibemus, ne dictum Walterum super dicta mora disturbetis vel molestetis, sed eam sibi in pace dimittatis, quia parati sumus plenam justiciam vobis inde exhibere in curia nostra, si inde versus dictum Walterum loqui volueritis, ad quod diem vobis in quindena Pasche per has litteras nostras assignamus, ut tunc negocium predictum inter vos et ipsum vel per concordam terminari procuremus, vel quod justum fuerit inde fieri faciamus. Nolumus enim quod per vim vel voluntatem pacem nostram, quam eidem Waltero super hoc dedimus, aliquatenus turbetis aut ad aliqua facienda aliter procedatis, propter quod ad hoc manum nostram gravius extendere debeamus. Teste me ipso apud Westmonasterium xxiij. die Februarii anno regni nostri lvjto.

Mandatum est Nigello (sic), custodi foreste de Bernewode, quod in foresta predicta faciat habere vicecomiti Oxon' sex quercus ad maeremium aptas ad domos regis Oxonie inde reparandas. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Februarii.

Mandatum est magistro Ricardo de Clifford', escaetori regis citra Trentam, quod si Maria, que fuit uxor Willelmi de Say nuper defuncti, qui de rege tenuit in capite, prestiterit coram se sacramentum quod se non maritabit sine licencia regis, tunc, facta extenta omnium terrarum et tenementorum de quibus predictus Willelmus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo in balliva sua die quo obiit, prefate Marie in presencia Poncii de Mora, cui rex custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt predicti Willelmi concessit usque ad legitimam etatem heredis ipsius Willelmi, racionabilem dotem ipsam contingentem de terris et tenementis predictis assignari faciat, proviso tamen quod aliquod manerium, quod fuit ipsius Willelmi, commitatur prefate Marie habendum in tenanciam ad sustentacionem suam, donec dos predicta sibi assignetur. Et assignacionem illam sibi de dote predicta faciendam, ut predictum est, regi sub sigillo suo mittat, ut rex eam in rotulis cancellarie sue irrotulari et sibi inde seisinam habere faciat, prout de jure fuerit faciendum. Teste ut supra.

Cum rex nuper concessisset karissime consorti sue A. regine Anglie custodiam omnium terrarum et tenementorum, que fuerunt Johannis de Grey defuncti, qui de rege tenuit in capite, habendam usque ad legitimam etatem heredum predicti Johannis una cum maritagio eorundem, ad sustentacionem hospicii sui, prout in litteris patentibus, quas eadem regina inde habet, plenius continetur, et idem Johannes teneretur regi ad scaccarium regis in l. libras, quas rex eidem regine concessit ad expensas hospicii sui in forma predicta, mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod, nisi executores predicti Johannis fecerint securitatem de predicto debito regi reddendo ad scaccarium regis, tunc bona et catalla que fuerunt predicti defuncti usque ad summam predictarum l. librarum juxta verum valorem eorundem appreciari, et prefate regine liberari faciat in forma predicta. Teste ut supra.

Mandatum est custodi parci de Wodestok' quod in eodem parco faciat habere Edmundo de Mortuo Mari ij. damas de dono regis. Teste supra.

Mandatum est custodi parci de Havering' quod permittat Johannam de Som' capere in eodem parco ad opus regis v. damas de dono regis.

[m. 9.]

Quia rex accepit per inquisicionem, quam per magistrum Ricardum de Clifford', escaetorem regis citra Trentam, fieri fecit, quod Willelmus la Zuch', nuper defunctus, tenuit manerium de Hobrigg' de hereditate Matillis de Trailly quondam uxoris sue per legem Anglie, eo quod prolem de ea suscitaverat, et non de propria hereditate ipsius Willelmi, et quod Johannes de Trailly est propinquior heres ipsius Matillis, mandatum est eidem escaetori quod prefato Johanni seisinam habere faciat de manerio predicto, salvo jure cujuslibet. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Februarii.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in bosco regis de Lithewode, qui infra foreste Salop', habere faciat Thome de Scuche quinque quercus aptas ad meremium de dono regis. Teste ut supra.

[Schedule.]

H. dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie justiciariis suis ad custodiam judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod pro bono servicio, quod dilectus et fidelis noster Johannes de Cokefeud', justiciarius noster ad placita nostra coram nobis, nobis impendit, et in partem satisfaccionis expensarum suarum, quas fecit in servicio nostro in officio predicto, dedimus et concessimus eidem Johanni viginti et quatuor libras in quibus Simon de Leverton' et Willelmus de Crepping', valetti ipsius Johannis, tenentur magistro Elie, judeo nostro Lond', per cartas suas et quas mutuo receperunt ab eodem judeo ad expensas predicti Johannis, domini sui, ita quod predictus judeus habeat alia debita usque ad summam predictarum viginti et quatuor librarum de clarioribus debitis judaismi nostri que ad manum nostram devenerunt. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni debitum illud habere, et cartas illas ab archa cirographorum judeorum extrahi, et prefatis Simoni et Willelmo liberari, et ipsos inde quietos esse faciatis; proviso quod prefatus judeus habeat alia debita usque ad summam predictarum viginti et quatuor librarum de clarioribus debitis judaismi nostri, que ad manum nostram jam devenerunt, sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium xvj. die Februarii anno regni nostri lvj.

Mandatum est Johanni de Reyg', escaetori ultra Trentam, quod terciam partem terrarum et tenementorum, que fuerunt Radulphi filii Ranulphi, defuncti, qui de rege tenuit in capite, que nuper capta fuit in manum regis, sine dilacione liberet attornatis Edwardi filii regis tenendam juxta concessionem regis sibi per regem inde factam. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Februarii.

Eodem modo mandatum est magistro Ricardo de Clifford, escaetori regis citra Trentam, quod de tercia parte terrarum et tenementorum, que fuerunt ipsius Radulphi in balliva sua sine dilacione capiat in manum regis et eis liberet, sicut predictum est. Teste ut supra.

Cum rex nuper commiserit Willelmo de Echingham' omnes terras et tenementa, bona et catalla Stephani de Ocham' in comitatu Sussex', qui interfecit Galfridum de Insula per feloniam, ut dicitur, custodienda ad voluntatem regis, ita quod regi inde respondeat ad manum (sic) regis, pro qua quidem felonia idem Stephanus se subtraxit, propter quod bona et catalla predicta nuper coram justiciariis nostris itinerantibus in comitatu predicto taxata fuerunt ad xv. libras, xviij. solidos et duos denarios, qui jam a prefato Willelmo exiguntur per summonicionem scaccarii regis, rex, volens eidem Willelmo pro bono et laudabili servicio quod regi et Edwardo primogenito suo impendit graciam facere specialem, dedit eidem Willelmo bona et catalla predicta et ei predictas xxv. (sic) libras et xviij. solidos et duos denarios totaliter perdonavit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod predictum Willelmum inde quietum esse faciant. Teste etc.

Rex commisit Willelmo de Sancta Ermina custodiam domorum illarum cum pertinenciis, que fuerunt Willelmi de Staundon' defuncti, qui de rege tenuit in capite, habendas (sic), quam diu regi placuerit, salvo jure cujuslibet, que ad manum regis devenerunt per mortem predicti Willelmi. Et mandatum est majori et vicecomitibus London', quod domos illas ei liberent in forma predicta, ita quod rex domos illas et redditus resumere possit in manum suam pro voluntate regis. Teste ut supra.

Rex magistro Ricardo de Clifford', escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum dudum concessissemus Willelmo de la Say nuper defuncto, qui de nobis tenuit in capite, et qui nobis tenebatur in diversis debitis ad scaccarium nostrum, quod ipse et heredes sui redderent nobis per annum xx. marcas, videlicet x. marcas ad scaccarium nostrum Pasche et x. marcas ad scaccarium nostrum Sancti Michaelis, et idem Willelmus in vita sua terminos illos observasset, sicut per thesaurarium et barones nostros de scaccario plenius intelleximus; ac nos nuper non recolentes de concessione nostra predicta, vobis mandassemus, quod racione debitorum illorum caperetis in manum nostram omnia bona et catalla que fuerunt dicti defuncti et ea salvo custodiretis, donec aliud inde precepissemus contra formam concessionis nostre predicte, volentes concessionem illam firmiter observari, vobis mandamus quod omnia bona et catalla, que fuerunt dicti defuncti occasione debitorum predictorum in manum nostram capta, et quorum partem Poncio de Mora per vos liberari precepimus, executoribus testamenti predicti una cum omnibus inde perceptis occasione predicta sine dilacione restituatis, ad execucionem testamenti predicti inde faciendam. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Februarii.

Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie regis quod abbas de Barlyng' habuit quietanciam de communi summonicione nuper facta coram justiciariis itinerantibus in comitatu Linc', mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum abbatem de quinque marcis ad quas coram eisdem justiciariis amerciatus fuit pro defalta communis summonicionis predicte, et que ab ipso exiguntur per summonicionem scaccarii predicti, quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Februarii.

Rex vicecomiti Sussex' salutem. Quia, propter temporis caristiam et populi paupertatem, providimus et concessimus hominibus comitatuum predictorum de finibus et amerciamentis provenientibus de itineribus justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in eisdem comitatibus solvant nobis unam medietatem ad festum Pasche proximo futurum, et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequens; tibi precipimus, quod citra terminos illos non intromittas te de finibus seu amerciamentis illis levandis de bonis et catallis ipsorum hominum in comitatibus predictis, nec eciam de districtionibus super ipsos homines ea occasione faciendis; ita tamen quod iidem homines de finibus et amerciamentis illis nobis satisfaciant ad terminos predictos sine ulteriori dilacione. Et hoc eisdem hominibus scire facias ex parte nostra. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Space for the name Kynros is left blank.
  • 2. solucocionem in MS.
  • 3. precicipimus in MS.