Close Rolls, August 1272

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1272', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 499-521. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp499-521 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1272

Mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Cette, quod in eadem foresta faciat habere Beatrici, regine Alemannie, sex damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium primo die Augusti.

Rex Roberto de Aguillun, custodi castri de Arundell' et terrarum que fuerunt Johannis filii Alani in comitatu Sussex' salutem. Sciatis quod, quantum ad nos pertinet, concessimus Isabelle, que fuit uxor Johannis filii Alani, terciam partem bonorum et catallorum, que fuerunt predicti Johannis quondam viri sui, ad sustentacionem suam de gracia nostra speciali. Et ideo vobis mandamus quod predicte Isabelle terciam partem bonorum et catalloram, que fuerunt predicti Johannis in comitatu predicto, habere faciatis in forma predicta. Teste ut supra.

Mandatum est senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stamford' quod in foresta de Rokingham faciat habere Ade de Stretton' duos damos de dono regis.

Rex Poncio de Mora, emptori vinorum per Angliam, salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris, que emistis ad opus nostrum, habere faciatis Gunnore de Sancto Albano unum dolium vini pro uno dolio vini quod ab ea cepimus ad expensas hospicii nostri apud Waltham die Lune in festo Sancti Jacobi anno etc. lvj. Testificatum per Stephanum de Eddeworth', senescallum hospicii nostri. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia restitutum fuit breve.

[Schedule.]

Rex dilecto nepoti et fideli suo, Edmundo de Alemannia, salutem. Cum nos jam diu in partem satisfactionis quorundam debitorum, in quibus tenebamur fratri nostro carissimo Ricardo, quondam regi Allemannie, patri vestro, cujus anime propicietur altissimus, concessissemus eidem regi custodiam terre et heredum Thome Maudut, in Terra Sancta defuncti, qui de nobis tenuit in capite, habendam usque ad legitimam etatem heredum eorundem, et ipse rex, pater vester, pro eo quod predictus Thomas ante recessum suum ab Anglia omnes terras et tenementa dimiserat Radulpho de Gorges ad quadrennium, quam quidem dimissionem confirmavimus et ratam habuimus, sicut de consilio ejusdem patris vestri et aliorum consiliariorum nostrorum singulis crucesignatis regni nostri concessum extitit et provisum, concessionem nostram ei factam de eadem custodia nobis remiserit et reddiderit, expectando tempus aliam custodiam a nobis exigendi loco ipsius custodie quam nobis remisit, nos, habito inde tractatu cum consilio nostro, perpendentes quod post lapsum quadrennii predicti poterimus de eadem custodia nostram facere voluntatem, eo quod predictus pater vester eam nobis integre remisit, sicut predictum est, vobis mandamus, in fide, homagio et dilectione quibus nobis tenemeni firmiter injungentes, quatinus de eadem custodia in nullo intromittatis, set litteras nostras patentes quas dicto patri vestro inde fieri fecimus, quas de consilio nostro vacuas esse consideravimus et inanes, nobis habere faciatis, et hoc nullo modo omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium ij. die Augusti anno regni nostri lvjto.

Rex dilecto et fideli suo, Matheo de Columbariis, salutem. Cum vos, sicut pro certo intelleximus, custodiam corporis filii et heredis Thome Maudut, qui diem suum in Terra Sancta clausit extremum et qui de nobis tenuit in capite, in custodia habeatis, et volumus eundem heredem nobis liberari, eo quod custodiam ejus et terre, que fuit patris sui, in manu nostra retinemus, vobis mandamus in fide, homagio et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungentes quatinus, statim visis litteris istis, heredem ipsius Thome ad nos, ubicumque fuerimus in Anglia, duci permittatis nobis liberandum; et hoc, sicut vos indempnes conservare et indignacionem nostram vitare volueritis, nullo modo omittatis. Teste etc.

Rex majori et vicecomitibus suis London' salutem. Quia Ricardus de Whitsaund' de comitatu Leyc', Johannes de eodem comitatu, Johannes de Rye de comitatu Noting', Karolus filius Karoli de comitatu Norff', Willelmus filius Johannis de Dunwice de comitatu Suff', Thomas de Loden' de comitatu Norff', Alexander de Cheneye de comitatu Ebor', Adam de Dunwic' de comitatu Suff', Johannes le Brun de Letton' de comitatu Hereford', Michaelis de Lek' de comitatu Leyc', Walterus de Thorp' de comitatu Norff' et Walterus de Molesham de comitatu Surr' manuceperunt habere Thomam de Rye, pro diversis transgressionibus impositis captum et detentum in prisona nostra de Neugate, coram nobis a die Sancti Michaelis proximo futuro in unum mensem, videlicet quilibet eorum corpus pro corpore ad standum recto in curia nostra super hiis, que nos et alii versus eum loqui voluerimus; vobis mandamus quod ipsum Thomam a prisona predicta per manucapcionem illam interim deliberari facitis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Augusti.

Mandatum est Galfrido de Nevill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode faciat habere Rogero de Somery tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bernewod' faciat habere Philippo de Eye quatuor damos de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod faciat habere. W. Eboracensi archiepiscopo sex damos, videlicet duos damos in foresta de Kenefare et quatuor damos in foresta de Bernewode, de dono regis.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Volentes super demanda quam facit Margeria, que fuit uxor Herberti filii Willelmi de Doniton', de quadraginta solidis nobis solvendis per summonicionem scaccarii nostri ad plenum certiorari, tibi precipimus quod districcionem, quam ei facis occasione predicta, penitus relaxes eidem usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, ut extunc coram baronibus nostris de scaccario inde fiat quod de jure fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Augusti.

Et memorandum quod quamcito constabit regi de demanda predicta, rex perdonabit eidem Margerie predictos quadraginta solidos de gracia sua speciali.

Rex Rogero de Cliff', justiciario foreste citra Trentam, salutem. Quia per cartam nostram concessimus dilectis nobis in Christo, magistro et fratribus milicie Templi in Anglia, singulis annis decem damos pro decima venacionis nostre, prout in (fn. 1) predicta plenius continetur, vobis mandamus quod in forestis nostris de Rokingham et Clyve faciatis habere eisdem magistro et fratribus decem damos de anno presenti juxta tenorem carte predicte, nisi prius eos habuerint per aliud breve nostrum.

Rex senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stanford salutem. Sciatis quod mandavimus Johanni Lovel et Henrico de Candevre, venatoribus nostris, quod capiant in forestis nostris inter pontes Oxonie et Stanford' sex damos, et eos dilecto et fideli nostro Johanni Lovel habere faciat de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod predictos venatores nostros predictos damos ad opus predicti Johannis capere permittatis, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Augusti.

Rex Johanni Lovel et Henrico de Candovr', venatoribus suis, salutem. Sciatis quod mandavimus senescallo inter pontes Oxonie et Staunford quod permittat vos capere sex damos in foresta predicta ad opus dilecti et fidelis nostri Johannis Lovel de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod predictos, damos capere, et eos predicto Johanni Lovel habere faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex dilecto sibi in Christo, abbati de Hagheman, et ceteris coexecutoribus testamenti Johannis filii Alani, nuper defuncti, salutem. Sciatis quod, quantum ad nos pertinet, concessimus dilecte nobis Isabelle, que fuit uxor ejusdem Johannis, terciam partem omnium bonorum, que fuerunt prefati Johannis quondam viri sui defuncti, qui de nobis tenuit in capite, habendam ad sustentacionem suam pro eo quod nichil ei assignavimus in tenanciam, nec aliquid prius ei concessimus de bonis predictis ad se sustentandum ante assignacionem dotis sue sibi facte. Et ideo vobis mandamus quod terciam partem bonorum predictorum eidem Isabelle habere faciatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Augusti.

Rex magistro Ricardo de Clifford, escaetori suo citra Trentam, salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per vos fieri fecimus, quod maneria de Stratton' et de Wechewyk' data fuerunt in liberum maritagium cum Ela filia Willelmi de Longespeye, quondam uxore Jacobi de Aldethel' defuncti, et quod non sunt de hereditate vel perquisite prefati Jacobi, vobis mandamus quod, eidem Ele de maneriis predictis occasione mortis prefati Jacobi in manum nostram captis plenam restitucionem sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Rokyngham faciat habere Roberto Burnel' duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Die Dominica proxima ante festum Sancti Laurencii obiit Ricardus de Midelton', cancellarius regis, et traditum fuit sigillum regis in garderoba regis.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis, quod de vinis regis, que emit ad opus suum faciat habere Willelmo de Buley unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Augusti.

Rex mittit Johannem de Sumers' ad capiendum in parco de Havering' tres damos ad opus regis. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Cette faciat habere Johanni de Valenc' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

Rex Rogero de Clifford', justiciario foreste sue citra Trentam, salutem. Quia dilectus et fidelis noster Thomas de Weseham, cui dudum concessimus senescalciam foreste de Kanok' habendam sibi et heredibus suis imperpetuum, invenit nobis plegios Robertum Burnel et Willelmum Belet de veniendo coram nobis et consilio nostro a die Sancti Edwardi proximo futuro in unum mensem, ubicumque tunc fuerimus in Anglia, ad standum recto in curia nostra de vasto, vendicione et destruccione per ipsum et suos in eadem foresta factis, et eciam de eo quod senescalciam illam sine voluntate nostra alienasse voluit, ut dicitur; vobis mandamus quod eidem Thome senescalciam predicta cum pertinenciis, quam occasione predicta in manum nostram cepistis, interim replegiari faciatis, proviso quod habeatis coram nobis die predicto recordum et processum premissorum ipsum Thomam et senescalciam suam predictam contingentium, ut super premissis omnibus tunc certiorari, et sibi in hac parte fieri faciamus quod de jure fuerit faciendum. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Augusti.

Rex mittit Johannem de Somersete et Willelmum de Columbar' ad capiendum in parco de Otford duos damos ad ipsius regis . . . (unfinished).

Die Dominica proxima ante festum Sancti Laurencii obiit Ricardus de Middleton', quondam cancellarius regis, et sigillum regis liberatum fuit in garderoba regis.

Mandatum est Galfrido de Neyvill', justiciario foreste sue ultra Trentam, quod in foresta regis de Shirewode habere faciat fratribus ordinis Beate Marie de Monte Carmeli Noting' decem quercus aptas ad maeremium ad reparacionem ecclesie sue Noting' de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Augusti.

Rex magistro Ricardo de Clifford', escaetori suo citra Trentam, salutem. Cum per finem quinque marcarum, quem dilecti nobis in Christo prior et conventus Sancti Andree Norhampt' nobiscum fecerunt, concesserimus eis temporalia predicti prioratus in ultima vacacione ejusdem, vobis mandamus quod de hiis, que prioratum predictum contingunt racione vacacionis predicte, vos in nullo intromittatis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni Lovel et Henrico de Candovr' quod de damis, quos ceperint in foresta regis inter pontes Oxonie et Stanford', habere faciant uxori Elie de Rabayne duos damos de dono regis.

Mandatum est Roberto Aguilon, custodi honoris de Arundel, quod in foresta de Arundel, que est in custodia sua racione honoris predicti, habere faciat Fratribus Predicatoribus de Arundel sex robora ad focum, ubi ad minus dampnum ejusdem foreste fieri poterit.

Mandatum est Thome de Clare, senescallo foreste regis Essex', quod in foresta de Haveringe habere faciat Johanni le Convers sex bonas quercus ad maeremium.

Rex magistro Ricardo de Cliff', custodi archiepiscopatus Cantuarie, salutem. Cum nuper vobis mandaverimus quod in bosco de Croyndon' habere faceretis Egidio de Audenarde quinque quercus aptas ad maeremium, et nondum eas habuerit, ut dicit; vobis mandamus quod, si ita est et breve nostrum inde receperitis, tunc predictas quinque quercus prefato Egidio in parco de Burstowe habere faciatis.

Rex vicecomiti Lincoln' salutem. Cum nuper dederimus dilecto valletto nostro, Bertramo de Bovisvilla, viginti libras, per quas Gerardus Denle Fen de Pincebec finem fecit nobiscum coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu predicto, pro quadam transgressione sibi imposita, et idem Bertramus denarios illos nondum habuerit, ut dicit, nos volentes quod sibi inde satisfiat sine mora, tibi precipimus firmiter injungentes quod secundum extractas dictorum justiciariorum nostrorum tibi inde liberatas predictas viginti libras levari et prefato Bertramo sine dilacione habere facias juxta concessionem nostram predictam; et hoc nullatenus omittas; et, cum predictam pecuniam eidem Bertramo liberaveris, nos tibi inde debitam allocacionem habere faciemus. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Devon' salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per dilectum et fidelem nostrum Stephanum Heym fieri fecimus, quod Alicia, que fuit uxor Ricardi Bonde de Bradeford', que pro felonia quam fecit interficiendo ipsum Ricardum virum suum ad comburendum judicata, et Willelmo Budde et Thome filio ejus, ballivis hundredi nostri de Wytherugg', commissa fuit, ducenda usque ad certum locum ad judicium illud perficiendum, per quosdam malefactores supervenientes violenter rescussa evasit a manibus ipsorum Willelmi et Thome, et quod iidem Willelmus et Thomas non sunt culpabiles de evasione illa, tibi precipimus quod, si uterque ipsorum Willelmi et Thome invenerit tibi xij. probos et legales homines de comitatu tuo qui eos manucapiant habere coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint, tunc ipsos Willelmum et Thomam occasione predicte evasionis in balliva tua imprisonatos, ut dicitur, predictis xij. tradas in ballium, sicut predictum est, et ballivam hundredi predicti occasione predicte evasionis captam in manum nostram custodi ejusdem hundredi per manucapcionem predictam interim deliberari facias. Et habeas ibi nomina illorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Augusti.

Et mandatum est Ricardo de Ewell' et Willelmo de Arundel', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni de Watevill', quem rex singulo (sic) milicie decorabit, ea que ad novam miliciam pertinent.

[Schedule to m. 4.]

Particio et assignacio dotis Isabelle, que fuit uxor Johannis filii Alani defuncti in prima ebdomada quadragesime anno regni regis Henri filii Johannis quadragesimo sexto, de terris et tenementis unde idem Johannes obiit vestitus et seisitus, et unde extente retornate fuerunt ad curiam, facta apud Westmonasterium die Sabbati proxima ante gulam Augusti anno predicto, per Petrum de Wincestr', Petrum de Duston' et Petrum de Brughe ad hoc assignatos.

Arundell'.

Pars heredis Johannis filii Alani que remanet in manu et custodia regis usque ad etatem etc.—Burgus de Arundell' cum pertinenciis assignatur domino regi in extenta xxiij.l. xix.s. iiij.d. ob. qa. racione Ricardi filii Johannis filii Alani tunc in custodia domini regis existentis; et manerium de Westden' cum pertinenciis in extenta xxj.li. viij.s. vj.d.; et manerium de Norstokus cum pertinenciis in extenta xj.l. ix.s. ij.d. ob.; et in manerio de Cherleton' x. librate x. solidate et una obolata terre et redditus cum pertinenciis secundum extentam factam per preceptum domini regis; et hundredum de Palinges in extenta vj.l. vj.s. v.d.; et hundredum de Avesford in extenta vj.l. iiij.d.; et hundredum de Boxe in extenta lxvj.s. ij.d.; et medietas hundredi de Stocbrugh' in extenta xxxiij.s. j.d. cum incremento et decremento ejusdem, ita quod per ballivos domini regis et dicte Isabelle, cui altera pars assignatur in dotem, teneatur dictum hundredum, et omnia proficua et exitus inde provenientia per communem ballivum utriusque ipsorum ad hoc de communi assensu constitutum et utrique juratum leventur, qui tam domino regi de una medietate eorundem proficuum et exituum quam dicte Isabelle de altera in omnibus et per omnia respondeat, et quod per utrasque partes ballivus idoneus sub stituatur in eodem hundredo et alius amoveatur; et medietas domorum de Sengleton' assignatur domino regi.
Summa iiijxx. iiij.li. xiij.s. j.d. ob. qa.

Pars dotis, videlicet Isabelle uxoris predicti Johannis.— Et in dotem Isabelle, que fuit uxor predicti Johannis, assignatur manerium de Palingham cum redditibus et serviciis hominum de Dunhurst, pannagium de Hiburn' et pastura de Blakemelde in extenta xij.li. iiij.s. j.d. qa.; et manerium de Sengleton' cum pertinenciis in extenta xvj.li. vj.s. ix.d.; et in manerio de Cherleton' viij. librate terre et redditus cum pertinenciis secundum extentam factam per preceptum domini regis; et hundredum de Sengleton' in extenta liij.s. iiij.d.; et medietas hundredi de Stocbr' sub eadem forma qua continetur superius in parte que assignatur domino regi in extenta xxxiij.s. j.d.; et medietas domorum de Sengleton' assignatur in dotem ipsius Isabelle; et hundredum de Olethorn' in extenta xxix.s. iiij.d. Et mandatum est Roberto Agoillon, custodi honoris de Arundel, quod eidem Isabelle de ista parte seisinam habere faciat tenendam nomine dotis. Teste rege apud Westmonasterium vto. die Augusti.
Summa xlij.li. vj.s. vij.d. qa.

Cloune et Screwardin.

Pars heredis predicti Johannis que remanet in manu regis.— Et manerium de Cloune cum membris et pertinenciis exceptis Owele, Percheroderi, Owendrisse, Owaris, Larquenhopp', Gileston' et Moneton' subtus Porteloke et eciam warda militum de honore de Cloune, que warda extenditur per annum tempore guerre ad sex libras et quindecim solidos et tempore pacis in nichilo, assignatur domino regi in extenta iiijxx. ij.li. ix.s. v.d. qa.; et due partes warde castri, cum acciderit, assignantur similiter domino regi et quia incertum est non assignatur in aliquo certo.
Et in villa de Edenestone infra manerium de Screwardin vj. librate vij. solidate ix. denariate una obolata et una quadrantata terre secundum extentam factam per preceptum domini regis similiter domino regi assignatur.
Summa iiijxx. viij.li. xvij.s. iij.d.

Pars dotis predicte Isabelle.—Et in dotem ipsius Isabelle assignatur totum manerium de Screwardin cum pertinenciis suis in extenta xliij.li. viiij.s. vij.d. ob. exceptis sex libratis septem solidatis novem denariatis una obolata et una quadrantata terre in Edenestone que superius assignatur domino regi; et tercia pars warde castri de Cloune, cum acciderit, assignatur similiter eidem Isabelle in dotem et quia incertum est non assignatur in aliquo certo. Et mandatum est subescaetori in comitatu Sallop' quod eidem Isabelle de ista parte seisinam habere faciat tenendam cum pertinenciis nomine dotis. Teste etc.
Summa xliiij.xxli. viij.s. vij.d. ob.

Et memorandum quod la Hethe nondum extenditur nec iiijxx. et ix. burgagia vasta in burgo de Cloune et viij. carucate terre tam de dominicis et assartis quam de terris custumariorum vastis preter totam walescheriam prescriptam que similiter nondum extenditur.

Blancmustir.

Pars heredis predicti Johannis que remanet in manu regis.— Due partes mercati, nundinarum, prise cervisie, et eciam placitorum, perquisitorum et exituum portimoti de Blancmustir cum incremento et decremento eorumdem assignantur domino regi in extenta xxix.li. viij.s. viij.d., ita quod per ballivos domino regi et dicte Isabelle juratos, cui tercia pars assignatur, leventur, et tam domino regi quam dicte Isabelle per manus suas solventur; et duas partes proficui et omnium exituum quinque molendinorum aquaticorum in extenta xxvj.li. xiij.s. iiij.d., ut supra, et sustinebit duas partes oneris dictorum molendinorum; et due partes totius terre arrabilis, prati falcabilis et cujusdam more alneti per particionem inde faciendam in extenta lxxvj.s. v.d. ob.; et sustentacio castri de boscis Walensium in extenta j. marca; et de Willelmo clerico de Oswaldestr' pro tribus burgagiis infra ballium de Oswaldestre iij.s. et pro xxiiijor. acris terre ij.s.; et de Agnete Rogir pro uno burgagio xij.d.; et de Johanne le Salter pro uno burgagio xij.d.; et de Mabilia Lumbard' pro uno burgagio et dimidio xviij.d.; et de Alano Lumbard' pro uno burgagio xij.d.; et de Willelmo le Clerc pro uno burgagio xij.d.; et de Johanne le Saltar' iterum pro uno burgagio xij.d.; et de Nicholao Prutfot pro uno burgagio et una selda iiij.s.; et de Willelmo le Clerc tercio pro ij. burgagiis ij.s.; et de Tibbe lotrice pro una placea ij.s. Et memorandum quod omnia predicta burgagia sunt infra ballium castri.

Item extra ballium castri: de Ricardo le Saltar' pro uno burgagio xij.d.; et de Philippo Balle pro iij. burgagiis iij.s.; et de Philippo le Salter pro duobus burgagiis ij.s.; et de Alicia le Saltere pro uno burgagio xij.d.; et de Ricardo de Claibur' j. libram cimini precii j.d. ob.; et duas partes servicii et redditus Davidis le Bule de duobus mesuagiis et xj. acris terre in extenta v.s. iiij.d.; et de Ithel filio Luvekin pro dimidio burgagio vj.d.; et de Hereberto Lion pro uno burgagio xij.d.; et de Hugone le Chatur infra burgum et extra j. marca, scilicet pro uno mesuagio et quadraginta acris terre; et duas partes redditus et servicii heredum fabri de uno mesuagio et quatuordecim acris terre in extenta ij.s. viij.d.; et de Johanne filio Margerie pro uno burgagio et duodecim acris terre iij.s.; et de heredibus Willelmi Stotte pro uno messuagio et quadraginta octo acris terre viij.d.; et de Eva Russel pro una placea et dimidia acra terre iij.s.; et de Waltero le Grangir pro una placea et xj. acris terre ij.s.; et de Wemuch pro una placea vj.d. et opus unius diei cum uno homine ad fenum levandum precii ob.; et Willelmus le Mareschal, Eva filia Rogeri et Philippus Frei pro tribus burgagiis iij.s.; et Johannes filius Aldit et frater ejus pro uno mesuagio et sexdecim acris terre iiij.s.; et de Madoc Burnel pro uno burgagio xij.d.; et de Nicholao Prutfot pro uno burgagio ij.d.; et de duabus partibus redditus xij. mesuagiorum de dominico arentatorum xij.s.; et de Jonkin Kat pro uno messuagio et uno assarto ij.s. et opus j. diei ad fenum precii ob. qa. Et de Jonkin Bonnak et fratre suo pro uno messuagio xij.d. et opus quod valet ob. qa.; et de Willelmo Jordan pro una placea vj.d.; et de Ricardo Lumbard' et fratribus suis pro tribus burgagiis et xl. acris terre vij.s.; et de Eva filia Rogeri pro uno messuagio ij.s.; et de Bron Woye pro uno messuagio vj.d.; et opus unius diei et dimidii precium ob. qa.; et de Meilirgurda pro una placea xij.d.; et de Johanne Bara pro iij. acris terre iij.d.; et de Willelmo filio Thome pro una placea vj.d.; et quoddam gardinum juxta castrum in extenta iij.s.
Summa lxv.li. viij.s. vij.d. ob. qa.

Pars dotis predicte Isabelle.—Et in dotem ipsius Isabelle assignatur tercia pars totius exitus et proficui mercati, nundinarum, prise cervisie, et eciam placitorum et perquisitorum portimoti de Blancmustir cum incremento et decremento eorundem in extenta xiiij.l. xiiij.s. iiij.d., ita quod per ballivos domino regi et dicte Isabelle juratos iidem exitus leventur et partibus solventur; et tercia pars proficui et omnium exituum quinque molendinorum aquaticorum in extenta xiij.li. vj.s. viij.d. ut supra, et sustinebit terciam partem oneris dictorum molendinorum; et tercia pars totius terre arrabilis, prati falcabilis et cujusdam more alneti per particionem inde faciendam in extenta xxxviij.s. ij.d. ob.; et sustentacio de boscis Walensium, quais pro sustentacione tercie partis castri de eisdem boscis, in extenta dimidia marca; et de Alicia le Salter pro uno burgagio xij.d.; et de Alicia le Strang pro uno burgagio xij.d.; et de Radulpho filio Mabelle pro ij. burgagiis ij.s.; et de Ricardo le Clerc pro j. burgagio et viginti quatuor acris terre xij.d., et portabit brevia infra libertatem; et de Agnete relicta Rogeri, Mabilla filia sua, Alano filio Willelmi et Willelmo le Clerc pro v. burgagiis v.s.; et omnia predicta burgagia sunt infra ballium castri.
Item extra ballium castri. De Radulpho Ering et Johanne filio Ade pro ij. placeis viij.d.; de Hugoni filio Reginaldi, Willelmo le Clerc et Nicholao Colling' pro iij. burgagiis iij.s.; et tercia pars totius redditus et servicii Davidis le Bule de ij. messuagiis et undecim acris terre in extenta ij.s. viij.d.; et de Renerio Warini pro j. burgagio xij.d.; et de Agnete relicta Rogeri pro uno furno dimidia marca; et tercia pars redditus et servicii heredum fabri de uno messuagio et quatuordecim acris terre in extenta xvj.d.; et de Hamone le Clerc et matre ejus pro uno burgagio j. libra cimini precii j.d. ob.; et de Willelmo le Clerc pro uno messuagio et ix. acris terre ij.s.; item de Willelmo le Clerc et participibus suis pro quadraginta octo acris terre que fuerunt Stephani Mauculvert xij.d.; et de Ricardo Lumbard', Philippo Wenhan, Nicholao Prutfot, Rogero filio Johannis, Willelmo le Clerc et Willelmo Julian pro iiij. messuagiis et quadraginta octo acris terre que fuerunt Mailer Gouh' vj.d. per cartam; et de Adam filio Baselii pro uno burgagio et viginti quatuor acris terre xij.d.; et de Hugone de Screwardine pro tanto xij.d.; et de tercia parte redditus duodecim messuagiorum arentatorum de novo de dominico vj.s.; et de Nicholao Prutfot pro uno messuago xij.d. et tres dies operis ad fenum que valent j.d. ob.; et de Cecilia pro una placea vj.d.; et de Stephano Kevelet pro tanto iiij. galline, precii iiij.d.; et de Agnete Roger pro uno messuagio opus trium dierum ad fenum, precii j.d. ob.; et de Willelmo le Clerc et Radulpho filio pro duobus messuagiis ij.s.; et insuper idem R. debet opus trium dierum ad fenum, precii j.d. ob.; et de Johanne Spregin et Ricardo le Portir pro duobus messuagiis ij.s., et insuper idem J. debet opus trium dierum ad fenum, (fn. 2) precii j.d. ob.; et de Waltero Rod pro uno messuagio viij.d.; et de Simone Kay pro una placea vj.d., et opus unius diei et dimidii, precii ob. qa.; et de heredibus Johannis pastoris pro uno messuagio et duodecim acris terre ij.s.; et de Willelmo le Clerc pro una acra terre iiij.d.; et de Margeria Lumbard' pro uno messuagio in ballio j. libra cimini, precium j.d. ob.; et de Johanne Bara pro tribus acris terre iij.d. Et mandatum est subescaetori in comitatu Sallop' quod eidem Isabelle inde seisinam habere faciat tenementorum nomine dotis. Teste ut supra.
Summa xxxij.li. xiij.s. qa.

Waleschyria de Blancmustir.

Pars heredis que remanet in manu regis.—Manerium de Weston' cum pertinenciis assignatur domino regi in extenta vij.l. v.s. vj.d.; et manerium de Coton' cum pertinenciis in extenta lxij.s.; et manerium de Mersbir' et Trevelech cum pertinenciis in extenta vij.l. xij.s. x.d.; et tenentes de Tibeton', Treveltholvel, Blodowauhan in extenta xxxviij.s. x.d.; et tenentes de Clanordaffe in extenta ix.s. ix.d.; et tenentes de Cruchet in extenta xj.s. ix.d.; et tenentes de Bren in extenta xij.s. vij.d.; et tenentes de Bloduorvaur in extenta viij.s. ix.d.; et tenentes de Swine et Kaerkolion in extenta xiij.s.; et tenentes de Sufton' et Radioners in extenta xiiij.s. ix.d.; et tenentes de Weston' et Yfton' in extenta lxix.s. ij.d.; et medietas redditus et servicii tenentium de Trevenen in extenta vij.s. iiij.d. ob.; et tenentes de Fenches in extenta xiiij.s. ix.d.
Summa xxviij.l. xij.d. ob.

Et omnes predicti tenentes de Walescheria similiter cum tenentibus predicte Isabelle subscriptis debent de consuetudine poturam servientium custodientium pacem, que extenditur ad xl. marcas per annum, et custodire nundinas ad custum suum proprium, quod extenditur ad xxx.s.; et debent venare cum domino ad custum proprium, quod extenditur ad lxxv.s.; et debent cariare de boscis infra libertatem usque ad pontem castri, quod extenditur ad lx.s., et invenire centum homines pedites in exercitu domini ad custum proprium quod extenditur ad xl.s., et cariare meremium et molas ad molendina et stagna, et stagna reparare, quod extenditur ad xl.s.; et dabunt pro filiabus maritandis pro mercheto ij.s. quod extenditur ad xl.s., et quilibet eorum dare pannagium, scilicet quartum porcum, et si minus habuerit, nichil, et, si ultra quatuor porcos habuerit usque ad summam viginti vel centum porcorum, dabit unum porcum, quod extenditur per annum ad xxx.s.

Pars heredis que remanet in manu regis.—Et preterea debent herietum, scilicet melius averium, et sectam ad curiam de Blancmuster a tribus septimanis in tres septimanas, et finem pro voluntate domini pro terris suis habendis post obitum predecessorum suorum; et, cum aliquis custumariorum obierit, dominus habebit equos suos masculos, porcos, capras, apes, caretas, plaustra ferrea, utensilia erea, pannos integros, bacones etc., secundum consuetudinem patrie; et pro transgressione effusionis sanguinis vel per lesum concelamenti sanguinis dabit quilibet pro misericordia v.s.; et pro transgressione crucis accepte vel deposite ab alio quam constabulario vel preposito dabit pro misericordia v.s.; et quilibet eorum pro homicidio unius hominis dabit domino pro pace sua habenda viij.l. et caveat sibi de parentibus interfecti; que omnia et singula extenduntur per annum ad lx.li. a proximo paragrapho prescripto.

Et omnes consuetudines et servicia predictorum tenencium de Waleschiria similiter cum tenentibus predicte Isabelle subscriptis de eadem Walescheria extendunt ad centum et tres libras et viginti denarios per annum, unde dominus rex habebit omnes hujusmodi consuetudines et servicia de predictis tenentibus sibi assignatos in extenta lxviij.l. xiiij.s. v.d. ob.
Summa lxviij.l. xiiij.s. v.d. ob.

Pars dotis predicte Isabelle.—Et in dotem dicte Isabelle de eadem Waleschiria assignatur manerium de Middelton' cum pertinenciis in extenta ix.l. xvj.s. vij.d. ob.; et tenentes de Dudleston' in extenta xlij.s. x.d.; et tenentes de Wigeton' et Brongapth' (sic) in extenta xx.s. ij.d.; et tenentes de Travercleuche in extenta xiiij.s. ix.d.; et medietas redditus et servicii tenentium de Trevenen in extenta vij.s. iiij.d. ob.
Summa xiiij.l. xxj.d.

Pars dotis predicte Isabelle.—Et omnes predicti tenentes de Waleschiria predicta similiter cum tenentibus domini regis prescriptis debent easdem consuetudines et servicia, sicut predictum est in parte domino regi assignata; et eadem Isabella habebat omnes hujusmodi consuetudines et servicia de predictis tenentibus sibi assignatis in extenta xxxiiij.l. vij.s. ij.d. ob. Et mandatum est subescaetori in comitatu Sallop' quod eidem Isabelle de predictis duabus partibus seisinam habere faciat tenendis nomine dotis.
Summa xxxiiij.l. vij.s. ij.d. ob.

Pars heredis.—Preterea villa de Travenen et lectus, scilicet stirps, Wyn Du in villa de Fenclu debent custodire et nutrire catulos domini pro voluntate domini, quod extenditur per annum ad unam marcam, unde due partes illius servicii assignantur domino regi. Preterea omnes predicti tenentes de Waleschiria de Blancmuster concelaverunt in particulis extente sue redditum xxvj. averiorum de annuo redditu sexties viginti averiorum, in quibus tenentur de redditu quolibet secundo anno, unde convicti fuerunt in confectione extente, de quibus assignantur domino regi xvj. averia et due partes ij. averiorum quolibet secundo anno, in extenta xxxvij.s. vj.d. ob. per annum, precium averii quatuor solidi et quatuor denarii.
Summa xxxvij.s. vj.d. ob.

Pars dotis.—Et in dotem ipsius Isabelle assignatur tercia pars servicii ville de Travenen et lecti, scilicet stirpis, Win Du in villa de Fenclu de catulis custodiendis et nutriendis. Preterea assignantur eidem Isabelle in dotem viij. averia et tercia pars ij. averiorum de prescriptis xxvj. averiis que tenentes de Walescheria de Blancmuster concelaverunt in particulis extente sue, ut patet superius, in extenta xviij.s. ix.d. ob.
Summa xviij.s. ix.d. ob.

Summa totalis de Arundell', Cloune, Screwardin, Blancmuster et Walescher', exceptis custodia castri de Clone et aliis, ut patet inferius, dvj.li. viij.s. j.d.

Summa totalis partis domini regis de Arundell', Cloune, Screwardin et Blancmustir, cccxxxvij.li. xij.s. j.d., excepta custodia castri de Cloune tempore guerre, que non summatur, eo quod milites debent custodiam ad custum proprium, et exceptis similiter terris et tenementis de Cloune, que non extenduntur, ut patet superius.

Summa totalis partis dotis de eisdem maneriis, clxviij.l. xvj.s., exceptis ut supra, unde nondum dotata est; et petit quod dominus rex inde eam dotare faciat.

[Schedule dorse.]

Particio et assignacio advocacionum ecclesiarum, prebendarum, capellarum, cantariarum et vicariarum que fuerunt predicti Johannis.

Pars heredis de advocacionibus ecclesiarum que remanent in manu regis.—Advocacio capelli castri de Arundell', que valet per annum vj. marcas, assignatur domino regi; et advocaciones duarum cantariarum apud Cycestr', que valent per annum xij. marcas; et advocacio ecclesie de Norstokus, que valet per annum xx. marcas; et omnes iste advocaciones prescripte sunt in episcopatu Cycestr'. Et prebenda de Wrocestr' quam Willelmus de Audefeud tenet in episcopatu Cestr', que valet xx. marcas; et capella Albi Monasterii in episcopatu de Sancto Assaph que valet per annum x. marcas; et ecclesia de Blodewell' in eodem episcopatu que valet per annum x. marcas; et ecclesia de Beston' in episcopatu Norwicensi que valet per annum xl. marcas; et una alia prebenda in Wrocestr' in episcopatu Cestr', quam Matheus de Rushale tenet, que valet per annum xxx. marcas; et advocacio capelle Sancti Jacobi de Arundell' que valet per annum iij. marcas; et advocacio ecclesie de Borne in episcopatu Cicestr' que valet per annum lx. marcas.
Summa xj. advocaciones.

Pars dotis de advocacionibus que assignantur predicte Isabelle.— Et in dotem Isabelle, que fuit uxor Johannis filii Alani, assignatur advocacio vicarie de Sengleton' que valet per annum vj. marcas; et advocacio ecclesie de Hope in episcopatu Herefford' que valet xx. marcas; et advocacio ecclesie de Lanmenagh' in episcopatu de Sancto Assaph que valet x. marcas; et advocacio ecclesie de Milham in episcopatu Norwicensi que valet xl. marcas.
Summa iiijor. advocaciones.

Dominus rex dedit et concessit Rogero de Mortuomari castrum de Cloune cum centum libratis terre, que fuerunt predicti Johannis filii Alani defuncti, usque ad legitimam etatem heredum ipsius Johannis, que quidem centum librate terre assignantur eidem Rogero per particulas subscriptas, videlicet: manerium de Cloune cum membris et pertinenciis suis in extenta iiijxx. ij.l. ix.s. v.d. qa. secundum quod infra assignatur domino regi in particione et assignacione dotis Isabelle, que fuit uxor predicti Johannis; et in villa de Edeneston' infra manerium de Screwardin vj. librate vij. solidate ix. denariate una obolata et una quadrantata terre secundum extentam factam per preceptum domini regis; et de exitibus duarum partium molendinorum de Blancmuster xj.l. ij.s. ix.d. per annum.

Particio et assignacio feodorum que fuerunt predicti Johannis que remanent in manu regis.

Feodum de Arundell'.—Francus de Bohun tenet feoda trium militum, de quibus assignatur domino regi de servicio feodi ij. militum; et Henricus de Perci tenet feodum viginti duorum militum, de quibus assignatur domino regi de servicio feodi xiiij. militum et duarum partium j. militis.

Feodum de Cloune.—Et Robertus de Jay de feodo j. militis in Jay, Bodeston' et Berkelay; et Rogerus de Sibbeton' de feodo j. militis in Sibbeton' et medietate de Witstanstowe et medietate de Brome, Clunbir', Streford et Bromston'; et Walterus de Hopton' de duabus partibus totius servicii sui, warde, maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingentium de duabus partibus feodi ij. militum quas tenet in Hopton', Seldreton', Bradeford, Castone, Tattele et Haggely; et Johannes de Heketon' de duabus partibus feodi dimidii militis in Eketon' eodem modo; et feodum j. militis quod Rogerus de Hauberden tenet in Clongunford, Habetot et Rutone; et servicium j. militis quod Walterus de Bokenhulle et viij. alii tenent in Bokenhulle, Pusselowe Superiori, medietate de Brome et dimidie virgate terre in Actone et ville de Meind'; et feodum dimidii militis quod Egidius de Berkelay tenet in Doune juxta Cloune; et feodum unius militis quod heredes Johannis le Engleis tenent in Plumbiri (sic).

Feodum de Blancmustir.—Et Thomas de Roshale, qui tenet Roshale, Jagedon', et Hunton' pro ij. feodis et dimidio, assignatur domino regi; et feodum j. militis in Lalleford in comitatu Warr'; et feodum j. militis, quod Jacobus de Audithille tenet, et feodum ij. militum quod Johannes de Chetewinde tenet in Chetewinde; et j. feodum quod Willelmus de Leichton tenet in eadem; et servicium Saeri Mauveisin de feodo dimidii militis in Berewik'; et feodum dimidii militis in Rogedon' et Suggedon'; et feodum j. militis quod Madochus de Sutton' tenet in Staneway; et feodum dimidii militis in Acton' Pichot; et feodum dimidii militis quod Adam de Monetone tenet in Wolfreton'; et feodum j. militis et dimidii militis in Wethenaston' quod Willelmus filius Aeri tenet; et feodum dimidii militis quod Thomas de Upton' tenet in eadem; et feodum dimidii militis quod Thomas Corbet tenet in Tassele; et feodum dimidii militis quod Philippus de Haunlei tenet in eadem; et feodum dimidii militis quod Robertus de Dodington' tenet in eadem; et feodum dimidii militis quod Thomas de Esthop' tenet in eadem; et feodum dimidii militis in Eudon' Malesoueres; et feodum unius militis quod Thomas Boterel tenet in Eston'; et feodum dimidii militis quod heredes Willelmi Pauntolf tenent in Hales; et feodum dimidii militis quod heredes Henrici Mauveisin tenent in Ridewar; et servicium dimidii militis quod Michael de Morton' tenet in eadem; et due partes totius servicii, warde et maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingencium de feodo unius militis quod Hugo de Weston' tenet in Weston' in comitatu Stafford'; et feodum dimidii militis in Bropton' et Ledewiche.

Et Willelmus de Madereshull' qui tenet in Madereshull' feodum j. militis assignatur domino regi; et feodum j. militis quod Hugo de Dileswerth' tenet in eadem; et quarta pars feodi j. militis quam Rogerus de Hamstede tenet in Keggesworth'; et medietas trium partium feodi j. militis quas Robertus de la Bataile tenet in Emorthon'; et dimidium feodum j. militis quod Clemens de Boutesdon' tenet in eadem; et quartam partem feodi j. militis quam Radulphus de Pratell' tenet in Tiwe; et ij. feoda militum que Stephanus de Stanton' tenet in eadem; et dimidium feodum j. militis quod Saerus Mauveisin tenet in Berewik'; et dimidium feodum j. militis quod Thomas Hose tenet; et dimidium feodum j. militis quod Willelmus Bemastre tenet; et feodum dimidii militis in Frondesli et Espele; et feodum dimidii militis in Franketon'; et servicium manerii de Heitle cum redditu j. spervarii quod estimatur ad feodum dimidii militis; et feodum dimidii militis quod Ricardus de Thonglonde tenet in eadem; et feodum dimidii militis quod Galfridus de Criditon' tenet in eadem; et due partes totius redditus et servicii, warde et maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingentium de quarta parte feodi j. militis que Johannes Coigne tenet in Morton cum pertinenciis; et sexta pars feodi j. militis quam Johannes de Verdon' tenet in Frisilie et Querdone.
Summa.

Pars dotis predicte Isabelle de feodis.

Feodum de Arundell'.—Et in dotem dicte Isabelle de feodo de Arundell' assignantur omnia servicia Franci de Bohun de feodo j. militis; et omnia servicia Henrici de Perci de feodo vij. militum et tercie partis feodi j. militis.

Feodum de Cloun'.—Et in dotem ipsius Isabelle assignantur de feodo de Cloune, videlicet Rogerus Waudin de feodo j. militis in Langefeld.
Et insuper tercia pars totius servicii warde et maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingentium de tercia parte feodi duorum militum que Walterus de Hopton' tenet in Hopton, Schelderton', Bradeford, Caston, Tattele et Haggele; et tercia pars feodi dimidii militis quod Johannes de Eketon' tenet in Eketon' eodem modo; et feodum dimidii militis quod Philippus de Egeton' tenet in medietate de Egeton' et medietate de Wlfriston' et medietate de Brislowe; et feodum dimidii militis quod Brianus de Brompton' tenet in Brompton' et Weston'; et feodum dimidii militis quod Philippus Schelacre tenet in Weston'.

Feodum de Blancmustir.—Et in dotem ipsius Isabelle de feodis de Blancmuster assignantur hec subscripta videlicet; feodum unius militis in Wlwrichiston; et feodum dimidii militis in Stretton'; et feodum ij. militum et dimidii quod Johannes Extraneus tenet in Ruton', Mudele et alibi; et feodum dimidii militis quod Robertus de Holton' tenet in Knokin et Knythele; et feodum dimidii militis in Kenley; et feodum quatuor militum que Walterus de Hugeford tenet in Hugeford, Appeley et alibi; et tercia pars totius servicii, warde et maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingentium de feodo j. militis quod Hugo de Westone tenet in Weston' in comitatu Staff'.
Et feodum dimidii militis quod Adam de Mongemora tenet in Sanford et Offleston; et feodum j. militis quod Hamo le Butelir et quinque alii tenent in Elston, Woditon', Twifford, Haddeland et Bromhurst excepto redditu de Bromhurst unde dominus rex percipiet per annum ij.s. et domina xij.d.; et quarta pars feodi j. militis quam Walterus de Langeli tenet in Alspathe; et feodum j. militis quod Hugo de Berli tenet in Waketon'; et medietas trium partium feodi j. militis quam Robertus de la Bataile tenet in Emorton'; et feodum dimidii militis quod Elof tenet in Hereford' pertinens ad Chupingnorthon'; et feodum j. militis quod Thomas Constantin tenet in Eyton'; et totum servicium Fulconis filii Warini de manerio de Halfrich quod estimatur ad feodum dimidii militis; et feodum dimidii militis quod Willelmus Marscot tenet; et tercia pars totius redditus et servicii, warde et maritagii et omnium aliarum rerum provenientium et contingentium de quarta parte feodi j. militis que Johannes Coigne tenet in Morthon' cum pertinenciis.

[m. 4.]

Rex vicecomiti Warr' et cirographariis arche judeorum ejusdem ville salutem. Quia Isaac de Warr', judeus noster London', satisfecit nobis de quindecim libris in partem solucionis triginta librarum ad quas ipsum nuper fecimus talliari; et de residuis quindecim libris satisfaciet nobis in quindena Sancti Michaelis futura, vobis precipimus quod districcionem quam ei facitis ad mandatum nostrum pro tallagio predicto interim relaxes (sic) eidem, et ipsum liberam administracionem bonorum suorum, que occasione predicta in manum nostram cepistis, habere permittetis; et, si quid ea occasione ab eo ceperitis sibi restituatis. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Augusti.

Mandatum est senescallo foreste regis Essex' salutem. Quod in foresta predicta habere faciat Ricardo de Ewell' duos damos de dono regis.

Mandatum senescallo inter pontes Oxon' et Saunford', vel ejusdem locum tenenti, quod in foresta de Clive habere faciat Rogero de la Leye tres damos de dono regis.

Rex Poncio de Mora et sociis suis in nundinis Sancti Botulphi comorantibus salutem. Quia intelleximus quod vos lanas et mercimonia Arnaldi Scotelmund', Johannis le Core, Luder' de Dertmund', Warneri de la Rige, et Richeri filii Ovierd', mercatorum ducis Brinneswik', de Lubek' et de Dertmund', pro eo quod communicaverunt cum Flandrensibus contra inhibicionem nostram, et eciam pro eo quod quandam navem sine licencia nostra lanis carcari fecerunt, et insuper pro eo quod pactum fecerunt cum quodam Lumbardo de lanis suis deliberandis, videlicet pro quolibet sacco lanarum predictorum solvendo duodecim denarios, arrestari fecistis in nundinis predictis et ea prefatis mercatoribus ad huc detinetis, nos illud, quod ad nos pertinet de transgressione predicta, karissime consorti nostre Alianore regine Anglie dedimus de gracia nostra speciali, et eisdem mercatoribus ad instanciam prefate regine nostre dictam transgressionem perdonavimus, et ipsos inde totaliter quietamus. Et ideo vobis mandamus quod prefatos mercatores de transgressionibus illis quietos esse permittatis, et centum et tres saccos lane et alia mercimonia eorundem mercatorum preterquam infra potestatem comitis Flandrie ad commodum suum inde faciendum prout melius viderint expedire. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Augusti. Per regem et totum consilium.

Consimiles litteras habent iidem mercatores custodibus et ballivis nundinarum predictarum de lanis suis deliberandis.

[Schedule.]

Nomina mercatorum:

Arnaldus Scotilmund de Lubek Isti sunt presentes.
Johannes le Core
Ludere de Dertmund'
Warnerus del Rhye Isti absentes; infirmi.
Ruckerus filius Overd'

Nomina juratorum:
Hermannus le Estreys.
Markul Slode.
Brunus Hergeld'.
Lambertus de Dertmunde.
Johannes de eadem.
Wosselinus Fox.
Franco Deys.
Henricus Longus.
Johannes de la Dome.
Godissakkus de Dertmunde.
Hilbrandus de Colonia.
Ludekinus le Estreys.

Isti duodecim probati sunt ydonei per testimonium Roberti de Mildeburne, Petri Cosin, Johannis Tayllefer et Hermanni, tanquam divites et fideles.

[Dorse of Schedule.]

Quod nunquam post prohibicionem duxerunt lanam in Flandriam; quod de pecunia Flandrensium nunquam lanam emerunt.
Quod nunquam convenerunt cum Flandrensibus post prohibicionem, vendendo vel permutando cum eis aliqua mercimonia.
Quod lanas nunquam duxerunt extra Angliam sine licencia, quamvis ipsi navem suam honerarilana apud Sanctum Botulphum, et hoc poterant licite facere, sicut credebant.
Et quod credebant quod ille Lumbardus, cum quo fecerunt pactum de quolibet sacco liberando pro xij.d., haberet super hoc plenam potestatem, quia erat ibi unus de ballivis et collectoribus nove custume domini Edwardi.

Rex vicecomiti Her' et cirographariis arche judeorum ejusdem ville salutem. Quia Aaron' le Blund', judeus noster Hereford', satisfecit nobis de triginta libris in partem solucionis sexaginta librarum ad quas nuper ipsum fecimus talliari, et de residuis triginta libris satisfaciet nobis in quindena Sancti Michaelis proximo futura, vobis precipimus quod districcionem, quam ei facitis ad mandatum nostrum pro tallagio predicto, interim relaxetis, et ipsum liberam administracionem bonorum suorum occasione predicta in manum nostram captorum habere permittatis; et, si quid ab eo ea occasione ceperitis, sibi restituatis. Teste rege ut supra.

Consimiles litteras habent Isaac filius Isaac, Lumbardus filius Deulegard' et Cokerel de Wynton', judei Wynton', de medietate tallagii sui vicecomiti Suthamt' et cirographariis arche judeorum Wynton' directas.

Consimiles litteras habet Isaac de Warr', judeus Lond', de medietate tallagii sui, vicecomiti Warr' et cirographariis ejusdem ville. Teste ut supra.

Consimiles litteras habent tres filii Salle, judei Cantuar', de medietate tallagii sui, vicecomiti Kanc' et cirographariis Cantuar' directas. Teste ut supra.

Consimiles litteras habent Sampson filius Magistri et Elyas filius Manseri, judei Staunford', ballivis Staunford' et cirographariis ejusdem ville directas.

Consimiles litteras habet Mosseus de Pavyly, judeus Noting', vicecomiti Noting' et cirographariis Noting' directas. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Sussex' salutem. Cum jam de consilio nostro assignaverimus karissime consorti nostre Alianore, regine Anglie, centum libras ad expensas suas usque ad festum Sancti Edwardi proximo futurum, volentes sibi quod de finibus, amerciamentis et aliis exitibus itineris justiciariorum nostrorum ultimo itinerantium in comitatu predicto et aliis debitis nostris que sibi veniunt in summonicionem scaccarii nostri sibi satisfiat sine mora ad acquietacionem expensarum predictarum, tibi precipimus firmiter injungentes quod prefate regine nostre predictas centum libras, quas sibi per te dudum liberari precepimus per aliud breve nostrum quod inde recepisti; et hoc nullo modo omittas; ita quod predicta consors nostra dampnum non incurrat pro defectu pecunie predicte; et, cum pecuniam illam sibi liberaveritis, breve nostrum de Allocate tibi habere faciemus. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Augusti.
Preterea rex assignavit eidem regine cc. libras de finibus et aliis exitibus itineris justiciariorum in comitatu Bok' in partem acquietancie arreragiorum expensarum hospicii sui; et habet inde litteras patentes et eciam litteras clausas directas vicecomiti Bok' quod idem vicecomes pecuniam illam, cum extractas inde receperit, levari et sibi habere faciat. Teste ut supra per consilium.

Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in forincecis boscis ejusdem foreste, ubi ad minus dampnum ejusdem fieri poterit, habere faciat Edmundo filio regis Allemannie quatuor damos de dono regis. Teste ut supra.

Rex dilectis et fidelibus suis Hugoni Peche, Galfrido de Percy et Radulpho de Bakepuz, ad villam Norwic' custodiendam assignatis, salutem. Quia intelleximus quod blada et alia bona, que post combustionem prioratus Norwic' in diversis locis ejusdem prioratus remanserunt, per homines ville predicte et alias distrahuntur et dissipantur, volentes super hoc remedium adhiberi, vobis mandamus quod non permittatis quod aliquis de bonis ibidem existentibus aliquid amoveat, set omnia salvo custodiantur usque adventum nostrum ibidem; proviso tamen quod prior et monachi prioratus predicti administracionem bonorum suorum ibidem habeant usque adventum nostrum predictum, vel quousque aliud inde duxerimus ordinandum. Et ita vos habeatis in hac parte quod fidelitatem etc. Teste rege apud Havering' xx. die Augusti.

Rex constabulario castri Staunford' et cirographariis arche judeorum ejusdem ville salutem. Cum de presenti tallagio nostro super quosdam judeos nostros Anglie assesso concesserimus Edwardo primogenito nostro karissimo mille libras de quibusdam certis personis judeorum predictorum percipiendas, inter quos Elyas de Donecastr', judeus Staunford', talliatus fuit ad viginti libras eidem filio nostro solvendas in partem solucionis predictarum mille librarum juxta concessionem nostram predictam, ac idem Elyas satisfecerit attornatis dicti filii nostri in Anglia de predictis viginti libris, sicut per testimonium dilecti et fidelis nostri R. Burnel, unius attornatorum predictorum, intelleximus, vobis mandamus quod ipsum Elyam liberam administracionem bonorum suorum, que occasione predicta cepistis in manum nostram cepistis (repeated), habere permittatis. Et, si quid ab eo ea occasione ceperitis, id ei sine dilacione restituatis. Teste rege ut supra.

Rex vicecomiti Oxon' salutem. Cum nuper ad suggestionem quorundam emulorum Sampsonis Folyot tibi precepissemus quod omnes terras et tenementa, bona et catalla sua occasione cujusdam felonie prefato Sampsoni imposite caperetis in manum nostram, et salvo custodiretis, et jam testificatum sit coram nobis quod prefatus Sampson non est culpabilis de felonia predicta, nos super premissis plenius certiorari volentes, tibi precipimus quod prefato Sampsoni terras, tenementa, bona et catalla sua occasione predicta et brevis nostri tibi inde directi in manum nostram capta, sibi deliberari facias, donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra. Per R. Aguilon', N. de Yatingden' et alios de consilio.

Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam magistri Berardi de Neapol' perdonavimus hominibus ipsius Berardi de Andevere illas decem marcas ad quas amerciati fuerunt coram dilecto et fideli nostro Rogero de Clifford', justiciario foreste nostre citra Trentam, pro transgressione eis imposita de quodam damo vulnerato in campis de Andevr' invento et per ipsos asportato. Et ideo vobis mandamus quod predictos homines ejusdem Berardi de predictis decem marcis quietos esse faciatis. Teste rege apud Havering' xx. die Augusti.

Rex magistro Ricardo de Clifford', custodi archiepiscopatus Cantuarie, salutem. Mandamus vobis quod omnia dominica quatuor maneriorum predicti archiepiscopatus, que nuper in manu nostra retinuimus, prout vos ipsi plenius nostis, excolere et seminare faciatis, prout magis ad opus nostrum videbitis; et hoc nullo modo omittatis. Teste ut supra.

Rex ballivo manerii sui de Havering' salutem. Precipimus tibi quod habere facias Willelmo, capellano nostro de Havering', qui capit per annum quinquaginta solidos pro stipendiis suis, et Ade le Parker de Havering', qui capit per diem tres obolos, arreragia vadiorum suorum de tempore quo fuerunt in servicio nostro ibidem usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum; et hoc nullatenus omittas; et nos eos tibi faciemus allocari. Teste rege apud Havering' xxiiij. die Augusti.

Rex vicecomiti Somers' salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per te fieri fecimus, quod Rogerus de Paustorr', qui pro felonia quam fecit suspensus est, tenuit quartam partem unius virgate terre cum pertinenciis in Paustorr' de Ada de Northtoft et Emma uxore ejus per servicium trium solidorum per annum, et quod terra illa est escaeta predictorum Ade et Emme, tibi precipimus quod eisdem Ade et Emme de predicta quarta parte virgate terre predicte seisinam habere faciatis, salvo jure cujuslibet. Ceterum, quia annus, dies et vastum, que ad nos inde pertinent, taxata sunt ad quinquaginta solidos, sicut per predictam inquisicionem accepimus, et quod predicti Adam et Emma nobis de predictis anno, die et vasto respondere debent, dedimus eis respectum de predictis quinquaginta solidis usque ad festum Sancti Edwardi proximo futurum, ita quod pecuniam illam tunc liberari faciant in garderoba nostra sine dilacione ulteriori. Teste.

Mandatum est custodi parci de Hadleye quod in parco predicto permittat Johannem de Somerset et Willelmum de Columbar' ad capiendum in parco predicto sex damos ad opus regis, et eis ad hoc consilium et auxilium impendat. Teste ut supra.

Mandatum est Thome de Clare, senescallo foreste Essex', quod in foresta predicta habere faciat Johanni le Pestur unum robur pro busca ab ipso capta ad opus regis, quando rex ultimo fuit apud Havering'. Teste rege apud Havering' xxvij. die Augusti.

Mandatum est Poncio de Mora, emptori vinorum regis, quod habere faciat Ricardo Monet et Imberto de Monte Ferandi unum dolium boni vini de dono regis.

Rex baronibus suis de scaccario. Sciatis quod perdonavimus dilecto valletto nostro Radulpho de Gorges quadraginta solidos, ad quos amerciatus fuit coram dilecto et fideli nostro Waltero de Helyun pro disseisina. Et ideo vobis mandamus quod predictum Radulphum de predictis quadraginta solidis quietum esse faciatis.

Rex majori et vicecomitibus London' salutem. Monstravit nobis Bernardus de Morer de Burd' quod vos, imponentes ei quod lanas infra regnum nostrum emisse, (fn. 3) et ad partes Flandrie duxisse debuit contra inhibicionem inde factam per totum regnum nostrum predictum, bona et mercimonia predicti Bernardi in civitate predicta inventa attachiari fecistis, et ea sibi detinetis minus juste, desicut idem mercator paratus est ostendere quod lanas aliquas ad partes Flandrie non transmisit, nec cum Flandrensibus in aliquo comunicavit contra inhibicionem nostram supradictam; et si forte hoc ad presens facere nequiveritis, tunc, accepta bona et sufficienti securitate a prefato mercatore, ita quod securi sitis quod veniet coram vobis vel magistro Willelmo de la Cornere, ad negocia tangentia Flandriam assignato, ad diem racionabilem ad faciendum et recipiendum in hac parte quod de jure fuerit faciendum, et prout magis ad opus nostrum videbitis expedire. Teste rege apud Dunmawe xxxj. die Augusti.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Blakemor' habere faciat Gilberto de Clare, comiti Glouc' et Hertford', duo cervos de dono regis.

Footnotes

  • 1. Supply carta.
  • 2. femum in MS.
  • 3. There are two vertical strokes in the margin against the line beginning with this word.