Close Rolls, September 1272

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1272', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 521-528. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp521-528 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1272

Mandatum est Ricardo de Ewelle et Willelmo de Arundel, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Augustino Oger et Roberto de Cumbes ea que ad novam miliciam suam decenter pertinent, sicut aliis novis militibus fieri consuevit. Teste rege apud Sanctum Edmundum iij. die Septembris.

Mandatum est custodi foreste de Wlvemare quod habere faciat Alianore, regine Anglie, in foresta predicta duos cervos de dono regis. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Pembere quod in eadem foresta faciat habere eidem regine x. damos de dono regis. Ut supra.

Ricardus Grimbaud' et Cristiana uxor ejus, capti et detenti in prisona de Gippewico pro morte Reginaldi Winkepen et Claricie uxoris ejus, habent litteras regis quod ponantur per ballium. Teste rege apud Sanctum Edmundum iij. die Septembris.

Mandatum est Johanni Lovel, venatori regis, quod in foresta de Brikestok' habere faciat Nicholao de Cogehou unum damum de dono regis.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Gardino viginti solidos, ad quos amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Oxonie, eo quod non venit ad communem summonicionem coram eisdem justiciariis tunc factam de itinere suo in comitatu predicto, et qui a prefato Willelmo exiguntur per summonicionem scaccarii predicti. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Willelmum de predictis viginti solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Sanctum Edmundum iiij. die Septembris.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste sue citra Trentam, quod in parco regis de Hatfeud' habere faciat Johanni de Ripariis unum damum in recompensionem unius dami, quem nuper rex cepit in parco ipsius Johannis de Angre. Teste ut supra.

[m. 3.]

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bernewod' faciat habere Philippo de Eye, thesaurario regis, quatuor damos de dono regis. Teste rege apud Sanctum Edmundum vj. die Septembris. Per ipsum regem. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Rex majori et vicecomitibus suis London'. Quia dilecti nobis in Christo, fratres de Penitencia Jhesu Christi London' commorantes, per strepitum judeorum confluentium ad scolam suam, que (fn. 1) contigua est oratorio dictorum fratrum ibidem, et eciam per ipsorum judeorum continuum (fn. 2) ululatum in eadem scola juxta ritum suum impediuntur, quominus ea que ad officium spirituale pertinent excercere possint circa celebracionem divinorum, et precipue hora confectionis corporis Jhesu Christi, sicut per testimonium fide dignorum accepimus, nos ad divina inibi quietius celebranda volentes predictum impedimentum modis omnibus amoveri, ob salutem anime nostre et animarum predecessorum et heredum nostrorum de gracia nostra speciali, dedimus et concessimus predictis fratribus et successoribus suis in augmentum mansi sui ibidem, predictam scolam una cum fundo ejusdem, habendam et tenendam eisdem fratribus et successoribus suis imperpetuum. Et ideo vobis mandamus quod eisdem fratribus de scola illa, sicut predictum est, plenam seisinam sine dilacione habere faciatis, sustinentes quod predicti judei sibi aliam scolam alibi, ubi ad minus nocumentum dictorum fratrum et ecclesie sue et eciam ecclesiarum aliarum fieri poterit, facere vel construere possint, si voluerint, et sibi viderint expedire. Teste rege apud Sanctum Edmundum vj. die Septembris.

Cum rex mandaverit Rogero de Cliff', justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta de Bernewode faceret habere Philippo de Eye, thesaurario regis, quatuor damos de dono regis, et idem Philippus damos illos nondum habuerit, ut dicit; mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi predicte foreste de Bernewode quod, si ita est, tunc in foresta predicta faciat habere predicto Philippo predictos quatuor damos de dono regis. Teste rege apud Sanctum Edmundum vj. die Septembris.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto nobis magistro Berardo de Neapolis, domini pape notario, centum solidos ad quos amerciatus fuit coram dilecto et fideli nostro, magistro Rogero de Seyton' et sociis suis, justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Suthampt', pro evasione cujusdam latronis a prisona ipsius Berardi in Andevre. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Bernardum de predictis centum solidis quietum esse faciatis. Teste rege apud Sanctum Edmundum viij. die Septembris.

Rex perdonavit Roberto de Mariscis transgressionem quam fecit capiendo unum cervum in Nova Foresta regis sine licencia regis. Et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Suthampt' quod ipsum Robertum ea occasione in itinere predicto non faciant occasionari. Teste rege apud Sanctum Edmundum viij. die Septembris.

Rex ballivis Johannis de Britannia de Sancto Botulpho salutem. Cum Poncius de Mora, Ricardus de Ewell' et Willelmus de Arundel quadraginta et quatuor saccos lane, quos Johannes le Engleys habuit in nundinis Sancti Botulphi preteritis, arrestaverint et vobis tradiderint nomine nostro custodiendos, pro eo quod prefatus Johannes viginti et novem saccos lane ad partes transmarinas sine licencia duci fecit, vobis mandamus quod predictos quadraginta et quatuor saccos lane modo predicto vobis traditos prefatis Poncio, Ricardo et Willelmo vel eorum certo attornato sine dilacione liberetis custodiendos, prout eis plenius injunximus: et hoc nullatenus omittatis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste regis quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Johanni filio Johannis tres damos de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Axisholt habere faciat Radulpho de Gorges quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Sanctum Edmundum x. die Septembris.

Mandatum est Roberto Aguillon, custodi terrarum et tenementorum, que fuerunt Johannis filii Alani in comitatu Sussex', quod in foresta de Arundel habere faciat visoribus operacionum castri de Arundel maeremium sufficiens ad domos ejusdem castri inde reparandos (sic).

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Wychewode (fn. 3) magistro Ricardo de Clifford' unum damum de dono regis.

Thomas filius Thoke, captus et detentus in prisona regis de Wynebodesham pro morte Galfridi de Fulmodeston', habet litteras regis quod ponatur per ballium usque ad primam assisam in comitatu Norff'.

Rex vicecomiti Kanc' salutem. Ostensum est nobis ex parte abbatis de Ponte Roberti quod, cum plenam quietanciam habeat per talliam de scaccario nostro de decem marcis, ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu predicto, tu nichilominus predictas decem marcas exigis ab eodem minus juste; et quia nolumus ipsum abbatem in hac parte indebite pregravari, tibi precipimus quod, accepta a prefato abbate sufficienti securitate de predictis decem marcis in quindena Sancti Michaelis proximo futura reddendis ad scaccarium predictum, nisi tunc ostendere poterit quod inde quietus esse debeat, tunc districcionem quam ei facis occasione predicta interim relaxes eidem. Teste rege apud Sanctum Edmundum x. die Septembris.

Consimiles litteras habet idem abbas vicecomiti Sussex' de viginti marcis qui ab ipso exiguntur per eundem vicecomitem.

Rex misit Henricum filium Willelmi de Kente, conversum, abbati et conventui de Batlesden', ut ipsum in vite necessariis, quoad vixerit, (fn. 4) exhiberent.

Eodem modo misit rex Willelmum de Kent, conversum, et Johannem filium ejus abbati et conventui de Westderham.

Rex mittit piscatores suos ad vivarios manerii de Costeseye ad capiendos pisces in eisdem vivariis ad opus regis. Et mandatum est ballivo ejusdem manerii quod ipsos piscatores in vivariis predictis, ubi ad minus dampnum fieri poterit, pisces capere permittat ad opus regis, prout magis viderint expedire. Teste rege apud Norwicum xvij. die Septembris.

Rex Radulpho de Hengham et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Sallop', salutem. Cum mandaverimus dilecto et fideli nostro, Rogero de Mortuo Mari, quod sit ad nos ad parliamentum nostrum, quod statim post instans festum Sancti Michaelis tenebimus apud Westmonasterium, propter quod prefatus Rogerus coram vobis comparere non potest ad crastinum predicti festi Sancti Michaelis, ad loquelas pro ipso vel contra ipsum motas seu movendas prosequendas et defendendas, prout sibi expediret, nos indempnitati prefati Rogeri et dilectorum et fidelium nostrorum, Radulphi de Mortuo Mari, Hugonis de Mortuo Mari, Briani de Braunton' et Walteri de Pedwarthyn, qui habent terras et tenementa in comitatu predicto, et qui cum prefato Rogero ad nos venient ibidem ex causa predicta, quatenus, cum justicia fieri poterit, prospicere cupientes in hac parte, vobis mandamus quod omnis (fn. 5) loquelas pro ipsis vel contra ipsos motas vel movendas in itinere predicto continuetis coram vobis usque in unum mensem, proviso quod tunc fiat in eisdem quod de jure et secundum legem et consuetudinem regni nostri fuerit faciendum. Teste rege ut supra.

Rex justiciariis suis proximo itineraturis in comitatu Stafford' salutem. Cum loquela, que fuit coram vobis in ultimo itinere vestro in comitatu Kanc' per breve nostrum inter Salomonem de Roff' et Ricardum de Gren de convencione inter eos facta de quibusdam tenementis in Roff' ad procuracionem ipsius Salomonis, familiaris vestri, per vos postmodum, ut dicitur, atterminata sit coram vobis in singulis itineribus vestris de comitatu in comitatum usque ad predictum comitatum Staff', bancum nostrum London' pretereundo contra consuetudinem approbatam, ut idem Ricardus, per hujusmodi diutinam dilacionem laboribus et expensis nimium fatigatus, rem ipsam ea occasione habeat derelictam, quod coram vobis fieri vos velle aliquatenus non deceret, maxime cum ex hoc in causa ita evidenti suspecti redderimini manifeste; nos, super hoc remedium adhiberi volentes, vobis mandamus quod recordum et processum loquele predicte coram vobis habita sub sigillis vestris mittatis coram justiciariis nostris apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis sine ulteriori dilacione, et partibus eundem diem prefigatis quod tunc sint ibi facture et recepture in hac parte justicie complementum etc. Et mittatis ibi hoc breve. Teste rege apud Norwicum xv. die Septembris.

Mandatum est Philippo de Eye, thesaurario regis, quod provideat ad opus regis de ducentis et quinque libris, et eas habere faciat emptoribus regis, prout in presencia sua apud Sanctum Edmundum erat provisum, ad empciones regis inde faciendas contra instans festum Sancti Edwardi. Teste rege apud Norwicum xx°. die Septembris.

Similiter mandatum est Ricardo de Ewell' et Willelmo de Arundell', emptoribus garderobe regis, quod provideant ad opus regis contra festum predictum de pannis ad aurum, cera et aliis necessariis garderobe regis, et eo decentius, quod rex diversos magnates cingulo milicie decoraturus est in festo predicto. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Clive, ubi ad minus dampnum et ad majus commodum ejusdem foreste fieri poterit, habere faciat custodibus operacionum regis manerii de Clive octo quercus ad maeremium ad capud magni vivarii regis ibidem inde reparandum.

Hervicus Makeheyt de Brunham, captus et detentus in prisona de Norwico pro morte Roberti Hakun unde apellatus est, habet litteras regis vicecomiti Norff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Pembere habere faciat Johanni de Everle tres quercus aptas ad maeremium de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Rokingham habere faciat G. de Clare, comiti Glouc' et Hertford', quatuor damos de dono regis.

Mandatum est eidem Rogero quod in foresta regis de Tanbir' septem quercus aptas ad maeremium de dono regis (sic).

Robertus Malyn et Matillis uxor ejus et Ricardus le Carpenter, capti et detenti in prisona regis Bedef' pro morte Radulphi filii Radulphi de Brunham' unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Bedef' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Norwicum xxiij. die Septembris.

Mandatum est Rogero de Clifford', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wychewode habere faciat Johanni filio Johannis viginti carettatas subbusci ad parcum suum de Pirie inde claudendum de dono regis. Teste rege apud Norwicum xxiiij. die Septembris.

Robertus de Neweton', persona ecclesie Beate Marie atte Porte de Bristoll', captus et detentus in prisona nostra Bristoll' pro morte Johannis filii Johannis Ayllard, unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Glouc' quod ponatur per ballium.

Rex priori de Bynham, custodi prioratus Sancte Trinitatis de Norwico, salutem. Cum nuper ob quibusdam (sic) certas et racionabiles causas, ut satis nostis, predictum prioratum cum maneriis et aliis pertinenciis suis in manum nostram cepimus; et jam ex parte subprioris et conventus ejusdem loci nobis sit intimatum quod frater Willelmus, nuper prior ibidem, sponte et absolute prioritati sue resignaverit, per quod maneria et bona ad predictum prioratum spectantia sine distraccione et constipacione facienda volumus conservari, vobis mandamus quod predicta maneria et bona absque omni distraccione et consumpcione conservetis. Ceterum, quia ex quorundam monachorum dicti prioratus relatu accepimus quod custodia dicti prioratus in sui vacacione ad nos minime debeat pertinere, nec unquam hactenus pertinere consuevit, et hoc parati sint coram nobis et consilio nostro probare; nos, quod justum fuerit inde facere volentes, vobis mandamus quod predictum prioratum cum maneriis, bonis et pertinenciis suis salvo et integre custodiatis usque ad instans festum Sancti Edwardi, ut tunc inde fieri faciamus quod de consilio nostro viderimus expedire. Teste rege apud Walsingham xxviij. die Septembris.

Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Gillingham habere faciat Willelmo de Bonleye quatuor quercus ad maeremium cum escaetis.

Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod caritatis intuitu perdonavimus Johanni de Placecrof unam marcam ad quam amerciatus fuit coram dilecto et fideli nostro J. de Ok' et sociis suis, justiciariis itinerantibus apud Lanc', pro eo quod non prosecutus fuit quoddam breve quod impetravit. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem de predicta marca quietum esse faciatis. Teste.

Thomas de Wesewik', captus et detentus in prisona regis Bristoll' pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Glouc' quod ponatur per ballium.

Odo Starling', captus et detentus in prisona regis de Gippewico pro morte Roesie, filie Saeri de Littelund', quondam uxoris sue, unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro bono servicio, quod dilectus nobis in Christo, abbas de Croylaund, nobis impendit, in partem satisfactionis servicii sui perdonavimus ei decem libras, ad quas amerciatus fuit coram justiciariis nostris ultimo itinerantibus ad placita foreste in comitatu Huntindon' pro contemptu, et que ab eodem abbate exiguntur per summonicionem scaccarii predicti. Et ideo vobis mandamus quod ipsum abbatem de predictis decem libris quietum esse faciatis. Teste.

Mandatum est ballivo regis de Wodestok' quod in parco regis de Wodestok' habere faciat vicecomiti Oxon' duas quercus aptas ad maeremium ad copulas aule manerii regis Oxonie inde faciendas.

Rex vicecomiti Dors' salutem. Quia Willelmus Ket, indictatus ad turnum tuum in hundredo Sancti Gregorii de latrocinio, invenit nobis Walterum de Merton', Johannem de Litilbir' de comitatu Hunt', Ricardum de Sancto Johanne de comitatu Bed', Ricardum de Baden' de comitatu Surr', Rogerum Taylard de comitatu Not' et Willelmum Dodekin de comitatu Surr' (fn. 6) manuceperunt habere predictum Willelmum coram justiciariis nostris ad primam assisam etc., tibi precipimus quod predictum Willelmum per predictam manucapcionem interim in pace esse permittas. Et habeas ibi hoc breve. Teste.

Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod priorissa et conventus Beate Marie Wyntonie liberaverunt in garderoba nostra, Petro de Wyntonia, custodi ejusdem garderobe, in festo Undecim Virginum anno regni nostri quinquagesimo quarto, tresdecim libras, sex solidos et octo denarios, per quos finem fecerunt nobiscum pro custodia domus sue in ultima vacacione ejusdem habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsas priorissam et conventum de predictis tresdecim libris, sex solidis et octo denariis quietas esse faciatis, nisi prius quietanciam habuerint per aliud breve nostrum. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. There is a cross in the margin against the line beginning with this word.
  • 2. continuum repeated.
  • 3. Supply habere faciat.
  • 4. Written quo advixerit.
  • 5. Sic. Altered from omnia.
  • 6. Supply qui.