Rymer's Foedera with Syllabus: July 1422

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July 1422', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 225-232. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp225-232 [accessed 25 April 2024]

July 1422

Syllabus Entry Foedera Text
July 1. Release to the vicars of the see of Rouen of half the clerical tenth. Rouen Castle.
O. x. 225. H. iv. p. iv. 70.
Pro Vicariis Archiepiscopatus Rothomagensis.
An. 10. H. 5. Pat. Nor. 10. H. 5. m. 16. dor.
Rex, dilecto & fideli suo, Thesaurario Generali Normanniae, Salutem.
Quia nuper, de avisamento Concilii nostri, Concessimus Vicariis in Spiritualibus Archi piscopatûs Rothomagensis quòd ipsi de utraque Decimarum, nuper per Clerum Ducatûs nostri Normanniae & aliarum Partium nobis subjectarum Concessarum, solam Dimidiam (videlicet) Trescentas Libras Turonenses de Primâ dictarum Decimarum, & alias Trescentas de Secundâ, solvere teneantur, quòd Temporalia dicti Archiepiscopatûs, de quibus major Pars hujusmodi Decimarum solvi debeat & consueverat, in manibus nostris existunt,
Vobis Mandamus quòd ipsos Vicarios de Medietate hujusmodi Decimarum, Nobis solvendarum, ut praedictum est, necnon Collectores earumden, quietos & exoneratos esse permittatis; ipsos seu Ecclesias illas, a quibus deportus percipiunt, in hac parte, non molestantes in aliquo seu gravantes.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, primo die Julii.
July 4. William Trontbeck, Nicholas Saxton, John Bolde, constable of Conway Castle, and six others, are ordered to keep certain French prisoners removed from the Tower of London. Westm.
O. x. 225. H. iv. p. iv. 70.
De Assignatis ad Recipiendum Prisonarios de Meaux.
An. 10. H. 5. Pat. 10. H. 5. m. 10. d.
Rex, dilecto sibi, Willielmo Troutbeck, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Octo Prisonarios nostros, de partibus Franciae, in Turri nostrâ Londoniae existentes, de Constabulario nostro Turris praedictae, vel ejus Locumtenente ibidem, adcitiùs quo poteris, per Indenturas, inter Te & praefatos Constabularium & Locumtenentem in hac parte debitè conficiendas, Recipiendum,
Et eos usque Castrum nostrum de Flynt, cum omni celeritate possibili, Ducendum, & eos ibidem salvò & securè, prout nobis in hac parte respondere volueris, Custodiendum, & custodiri faciendum,
Et ad tot Equos & Carectas, quot, pro Cariagio & Adductione Prisonariorum praedictorum de eâdem Turri usque Castrum praedictum, sufficere poterunt, & ad Homines Defensabiles, pro salvâ Conductione eorumdem, si necesse fuerit, ubicumque inveniri poterunt, infra Libertates, & extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, de tempore in tempus, Capiendum, Providendum, & Arestandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Praemissis faciendis & exequendis, Intendentes sint & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Humfredo Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, Quarto die Julii.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Nicholao Saxton, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Viginti Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum nostrum, & tunc sic, de Rothelan, cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, dilecto sibi, Johanni Bolde, Constabulario Castri de Conewey, Salutem.
Scias quòd, de Avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Duodecim Prisonarios nostros, de Partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Recipiendum, & tunc sic, & eos usque Castrum praedictum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Radulpho Makerell, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Viginti & Quatuor Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum nostrum, & tunc sic, de Notyngham cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Thomae Barneby, Salutem.
Scias quòd de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Viginti Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum nostrum, & tunc sic, de Caernarvan, cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Thomae Strange, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Quindecim Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum, & tunc sic, de Cherk, cum omni celeritate &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Salghall, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Triginta Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum, & tunc sic, de Hardelagh, cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Roberto Waterton Armigero, Salutem,
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Sex Prisonarios nostros, de partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Castrum, & tunc sic, de Pountfreyt, cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Rex, Dilecto sibi, Rogero Corbet, Constabulario Castri de Holt, Salutem.
Scias quòd, de avisamento Concilii nostri, Assignavimus Te ad Quindecim Prisonarios nostros, de Partibus Franciae, &c. ut supra usque ibi, Recipiendum, & tunc sic, & eos usque Castrum praedictum, cum omni celeritate, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
July 6. Restitution of the temporalities to Thomas de Carleton, prior de Novo loco [Newstead] within the forest of Shirwod. Westm.
O. x. 226. H. iv. p. iv. 70.
De Temporalibus liberandis.
An. 10. H. 5. Pat. 10. H. 5. m. 10.
Rex Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Henricus Archiepiscopus Eborum, Angliae Primas, Electionem, nuper factam, in Ecclesiâ Conventuali beatae Mariae de Novo Loco, infra Forestam de Shirwod, de Religioso Viro Fratre Thoma de Carleton, Canonico ejusdem Domûs, in Priorem Loci illius (cui prius Regium Assensum adhibuimus & Favorem) confirmaverit, sicut per Literas ipsius Archiepiscopi, nobis indè directas, nobis constat,
Nos, Confirmationem illam acceptantes, Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Prioratûs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quod eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, sexto die Julii.
Consimile Breve dirigitur Escaetori Regis in Comitatibus Notynghamiae & Derbiae, sub eadem Data.
Et Mandatum est Militibus, &c.
July 8. Safe conduct for Thomas de Mirton, chaplain of James K. of Scotland. Westm.
O. x. 227. H. iv. p. iv. 70.
Pro Rege Scotorum.
An. 10. H. 5. Scot. 10. H. 5. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, per duos Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Magistrum Thomam de Mirton, Capellanum & Servientem, carissimi Consanguinei Regis, Jacobi Regis Scotorum, cum Tribus Servientibus suis in Comitivâ suâ, penes Praesentiam praedicti Regis Scotorum, in Comitivâ Regis in Regno Franciae existentis, transeundo, & ibidem morando, & exinde in Regnum Regis Angliae veniendo, & ibidem morando, necnon Equos, Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praedictus Thomas, ac Servientes praedicti, quicquam, quod in Regis Contemptum vel Praejudicium, aut Populi sui Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Villarum firmatarum, seu Fortalitiorum Regis, absque speciali Licentiâ Capitaneorum seu Custodum eorumdem, intrent quovis modo.
Teste Custode Angliae apud Westmonasterium, octavo die Julii.
Per Concilium.
July 11. Safe conduct for Peter de Gonzowe, servant of the count of Vendome. Westm.
O. x. 227. H. iv. p. iv. 70.
Pro Comite de Vendome.
An. 10. H. 5. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, per Tres Menses proximò futuros duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Petrum de Gonzowe Servientem Comitis de Vendome, cum Uno Homine in Comitivâ sua, penes Praesentiam Regis transeundo, & ibidem morando, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd idem Petrus & Homo suus praedictus aliqua Castra, Fortalitia, sive Villas firmatas minimè ingrediantur absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Majoribus, sive Custodibus eorumdem primitùs demonstrent,
Quódque ipsi benè & honestè se habeant & gerant erga Regem, & Populum suum, & quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut attemptari facere praesumant, quovis modo.
Teste Custode Angliae apud Westmonasterium, undecimo die Julii.
Per Concilium.
July 14. Restitution of the fruits of the benefices held by Robert Malederree, canon of Rouen. Rouen Castle.
O. x. 227. H. iv. p. iv. 71.
De Restitutione Fructuum.
An. 10. H. 5. Nor. 10. H. 5. m. 14. dor.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatùs Rothomagensis, necnon universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis & Ministris nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum nobis, Robertum Malederree, Canonicum Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Rothomagensis, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de Beneficio suo provenientia, ac Arreragia indè debita, si quae fuerint,
Solummodo reservatis hiis, quae circa Reparationem, & in Sustentationem Divini Cultûs, ac Onera ordinaria & alia rationabilia applicantur,
Habere & tenere,
Et ipsum Robertum Fructibus, Redditibus, Obventionibus, & Emolumentis illis de caetero uti & gaudere pacificè permittatis; aliquo Mandato nostro, vobis aut alicui vestrûm in contrarium directo, non obstante.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo quarto die Julii.
July 15. The K. orders the sheriff of Orbec to deliver the castle of Courton to the lord of Piacenza, administrator of the see of Lisieux. Rouen Castle.
O. x. 228. H. iv. p. iv. 71.
Pro Episcopo Lexoviensi.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 12. d.
Rex Vicecomiti nostro Dorbec, Salutem.
Quia Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Cardinali Placentium, Administratori Episcopatûs Lexoviensis, Deliberationem Castri de Courton, cum omnibus suis Pertinentiis,
Absque tamen praejudicio Juris, quod Nobis, aut alteri cuicumque, competit, seu quoquo modo competere poterit, in ipso Castro, cum Pertinentiis, ymo omni Jure hujusmodi, si quod nobis, aut aliis, competit, aut competere poterit in eodem, in omnibus semper salvo,
Proviso etiam quòd praedictus Administrator idem Castrum Custodirif aciet per Ligeos nostros Anglicos, & per Capitaneum Nobis in hac parte Praestandum, & de quo velimus esse contenti,
Tibi Praecipimus quòd, receptâ primitùs a praefato Administratore seu ejus Vicario sufficienti Securitate ac Cautione in eâ parte congruâ, ipsum Administratorem, seu ejus Vicarium praedictum ejus nomine, Castrum illud habere & occupare, necnon Fructus, Reventiones, & Proficua, inde provenientes, colligere & percipere, & eisdem absque molestatione seu impedimento quocumque uti & gaudere permittas,
Et ulterius de & super omnibus & singulis Bumbardis, Armaturis, Artillariis, & aliis Guerrarum Abillamentis, necnon aliis Utensilibus, Castro praedicto pertinentibus, & quae eidem antiquitùs pertinebant, nunc existentibus in eodem, Inventarium debitum factum, & eadem omnia & singula praefato Vicario, per Indenturas, inter Te & Ipsum superindè conficiendas, deliberes,
Et Nos & Concilium nostrum de toto Facto tuo in hac parte, cùm praesens Mandatum nostrum fueris executus, sub Sigillo tuo, distinctè & apertè, certifices indilatè; Remittens Nobis & Concilio nostro hoc Breve, unà cum Inventario supradicto; Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo quinto die Julii.
[July 15.] Letter on the subject to John Sutton, captain of Courton Castle.
O. x. 228. H. iv. p. iv. 71.
De Exoneratione.
An. 10. H. 5. Ibid.
Rex, Johanni Sutton Armigero, nuper Capitaneo de Courton, Salutem.
Quia Concessimus &c. ut supra usque ibi, esse contenti, & tunc sic,
Tibi Praecipimus quòd praefatum Administratorem, seu ejus Vicarium Generalem ibidem, Castrum illud, cum Pertinentiis, habere, & occupare, ac pro salvâ & securâ Custodiâ ejusdem liberè disponere permittas, sine impedimento quocumque:
Volumus enim Te a Custodiâ ejusdem Castri exnunc erga Nos Exonerari.
Teste ut supra.
July 17. Safe conduct for ambassadors of the duke of Brittany coming to swear to the treaty of Troyes. Rouen Castle.
O. x. 228. H. iv. p. iv. 71.
De salvo Conductu pro Ambassiatoribus Britanniae.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 11.
Rex Universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, Ligeis, Subditis, & Vassallis, tàm praecarissimi Patris nostri Franciae quàm Nostris, ubilibet constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper, per Literas nostras Patentes, susceperimus in salvum & securum Conductum nostrum Duos Praelatos, Duos Barones, & Duos Milites, de Ducatu & Patria Britanniae, quos, carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae usque Praesentiam nostram,
Pro Jurando, Nomine ipsius Fratris nostri ac Trium Statuum Ducatûs & Patriae praedictorum, PACEM FINALEM, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos nuper apud Trecas conclusam & concordatam,
Cum Potestate, in ea parte plenaria & sufficienti, mittere proposuerat,
Et ita sit quòd ipsi Praelati, Barones, & Milites (quos dictus Frater noster usque dictam Praesentiam nostram sic mittere disposuerat) propter Impedimenta, quae eis, seu eorum alicui, vel aliquibus, de post supervenerint, non valeant, infra tempus praefatarum nostrarum salvi Conductûs Literarum, ad nostram Praesentiam venire ut informamur,
Nos idcirco, consideratione Praemissorum, rursum suscepimus, atque suscipimus, per Praesentes, ut prius, Duos Praelatos, Duos Barones, & Duos Milites, de Ducatu & Patria Britanniae praedictis,
Quos dictus Frater noster, ad Jurandum praedictam PACEM FINALEM, Nomine ipsius Fratris nostri ac Trium Statuum praedictorum, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos nuper apud Trecas, ut praedictum est, conclusam & concordatam, duxerit, cum Potestate in hac parte plenariâ & sufficienti, deputandos & mittendos,
Pro veniendo usque Praesentiam nostram praedictam, cum Gentibus suis in Comitivâ suâ, usque ad Numerum Trescentarum Personarum, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) Armatis, vel non Armatis, equestrè, vel pedestrè, cum Armaturis, Libris, Literis, Jocalibus, Bonis, Manticis, Bogeis, Bagagiis, & aliis Rebus suis quibuscumque, per omnia Dominia, Districtus, & Potestatem ipsius Patris nostri atque Nostra, & abinde ad partes suas proprias salvò & securè redeundo,
In salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales;
Proviso semper quòd nullus cum praefatis Praelatis, Baronibus, & Militibus venientium quicquam, &c. ut supra usque finem, prout in consimilibus Literis, pro eisdem Praelatis, Baronibus, & Militibus factis, pleniùs continetur.
In cujus &c. usque Vicesimum Septimum Diem Augusti proximò futurum inclusivè duraturas.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, decimo septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 18. Safe conduct for Robert Symson, servant of James K. of Scotland. Westm.
O. x. 229. H. iv. p. iv. 71.
Pro Rege Scotorum.
An. 10. H. 5. Scot. 10. H. 5. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Mensem proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Robertum Symson, Servientem, carissimi Consanguinei Regis, Jacobi Regis Scotorum, in Regno Regis Angliae jam existentem, versus partes Scotiae transeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd idem Robertus benè & honestè se habeat & gerat erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptet, aut attemptari facere praesumat, quovis modo.
Teste Custode Angliae apud Westmonasterium, decimo octavo die Julii.
Per Concilium.
July 20. The K. confirms the right of the priory of la Fontaine Nostre Dame to a fishery granted to them by Odo Plastraz. Rouen Castle.
O. x. 229. H. iv. p. iv. 71.
Pro Prioratu de la Fontaine nostre Dame.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 11.
Rex omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Pro Parte, dilectorum nobis in Christo, Prioris & Conventus de la Fontaine nostre Dame, Ordinis Cartusianensis, Nobis datur intelligi quòd, inter alia, Ecclesiae suae pertinentia & spectantia, ante Descensum nostrum in Ducatum nostrum Normanniae, eidem Ecclesiae spectabat & pertinebat Piscaria Majoris Archiae de Ponte Vernonis, salva via Mercatorum, Tenenda a Praedecessoribus nostris per Censum Quadraginta Solidorum Parisiensium, singulis Annis, in Nativitate Domini, eisdem Praedecessoribus nostris reddendorum, prout in quibusdam Literis, recolendae memoriae, Philippi, quondam Franciae Regis, Nobilis Progenitoris nostri, de Donatione praedictae Piscariae, cuidam Odoni Plastraz, Panetario suo, & ejus Haeredibus, factâ, ac etiam aliis Literis Acquisitionis ejusdem Piscariae, ab Haeredibus ejusdem Odonis, per Praedecessores praedictorum Prioris & Conventûs, factae, in ea parte, Nobis & Concilio nostro exhibitis, pleniùs appaparebat,
Asserueruntque praedicti Prior & Conventus quòd, a tempore Acquisitionis praedictae, in tempus quo, Divino Nutu, Ducatum nostrum praedictum, Conquisivimus, ipsi & Praedecessores sui, quicumque pro tempore existentes, Piscariam praedictam, in forma praedicta, habuerunt, tenuerunt, & possidebant pacificè & quietè, prout per quandam Informationem, per Vicecomitem no- strum de Vernon, de Mandato nostro, factam, & coram Nobis & dicto Concilio nostro debitè Retornatam, liquere fecerunt,
Nobis humiliter supplicantes quatinus, pietatis intuitu, contemplationéque PACIS FINALIS, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos pridem, largiente Domino, compositae, gratiosè providere dignaremur quòd iidem, Prior & Conventus, eorúmque Successores, Piscariâ praedictâ gaudere possint & valeant sicut ante,
Nos igitur (eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati) de Gratiâ nostrâ speciali, Concessimus, & Concedimus, per Praesentes, praefatis Priori & Conventui quòd ipsi, & Successores sui Imperpetuùm, habeant, teneant, & possideant Piscariam supradictam, eisdem modo & formâ quibus ipsi & Praedecessores sui eandem, ante Conquestum nostrum praedictum, habuerunt, tenuerunt, & possidebant, ac prout & quatenus ipsi, & Praedecessores sui praedicti, Piscariâ illâ, a tempore Acquisitionis praedictae, hactenus rationabiliter sunt gavisi,
Ita quòd, per praesentem Concessionem nostram, praedicti Prior & Conventus nullatenus excusentur quominus Amortisationem dictae Piscariae cum effectu procurare teneantur, in eventum quo hactenus eisdem Priori & Conventui non fuerit Amortisata,
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostrâ Compotorum ibidem, ac Ballivo nostro de Gisors, & Vicecomiti nostro de Vernon, necnon caeteris Justiciariis nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatos, Priorem & Conventum, & Successores suos, praesenti Concessione nostrâ, in formâ quâ praedictum est, uti & gaudere permittant, absque molestatione seu impedimento quocumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, vicesimo die Julii.
Per ipsum Regem.
July 20. Safe conduct for William de Foules, secretary of the earl of Douglas. Westm.
O. x. 230. H. iv. p. iv. 72.
Pro Comite de Douglas.
An. 10. H. 5. Scot. 10. H. 5. m. 1.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum omnium Sanctorum proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Magistrum Willielmum de Foules, Secretarium Comitis de Douglas de Scotia, in Regnum Regis Angliae, ad Consilium suum ubicumque tunc fore contigerit, cum Sex Personis in Comitiva sua, vel infra, ac cum Bonis & Hernesiis &c. ut in caeteris de Conductu Literis.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, Vicesimo Die Julii.
Per Concilium.
July 22. John count of Foix, declares that in consequence of the delay of the return of his ambassadors from the Kings of England and France he was unable to commence war on June 1, but will do so on April 15. Orres.
O. x. 230. H. iv. p. iv. 72.
De Modificationibus super Tractatu Ambassiatorum Comitis Fuxi.
An. 10. H. 5. Ex Autogr.
Jehan Conte de Foix a touz ceulz, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme, puis n'adgueres, nostre Treschier & Tresame Frere le Conte de Longueville, Messire Jehan Racheclifz Connestable de Bordeaux, Maistres, Guilleaume Barrau Conseiller & Premier Secretaire de mon Tresredoubte & Souverain Seigneur le Roy de France, a ce Commiz & Deputez, & en leur Compaigne Maistre Pierrez Gerault Secretaire de nostre dit Seigneur le Roy, Maistre Estienne dez Brosses Procureur en Guieme de Tresexcellent Prince, & mon Tresredoubte Seignur le Roy d'Angleterre, Heritier & Regent de France, & Jehan Moliner Notaire en la Ville de Bourdeaux, soient venuz deverse Nous sur le Traitie, fait, aveque les diz Roys, par Bertran de Domasaing Escuier, Maistre Jehan de Forton, & Jehan de Sonterisse, noz Ambaxedeurs en ceste partie,
Et combien que, de tout nostre Cuer, Nous ayons desire, comme enqores desirons, le bien & honneur des diz Roys, & Accomplir leurs Pleisirs & Commandemens es Choses a Nous possibles,
Toutes foiz, veu que noz ditz Embaxadeurs, en Retournant dez diz Roys,
arriuerent devers Nous le xxix jour du Mois de May derrainement passe, & oye leur Relacion,
Et depuis, veue la Coppie de certaines Lettres & Requestes des diz Roys, & a eulx per nos diz Embaixedeurs & oltre noz Instruccions baillees,
Entre autres Choses contenans que, se Nous ne faisons ou acomplissions de nostre part lez Poins & Articles, que iceulx Embaixedeurs, ou Nom de Nous, avoyent acorde, les diz Roys ne seroient point tenuz d'Enteriner & Acomplir lez Poins & Articles, par eulx a Nous Ottroyes & Accordez,
Et, apres pluseurs Communicacions, sur ce eues aveq les diz Conte de Longueville, Connestable de Bourdeaux, Maistre Guillaume Varrau & Pere Gerault, & aultres dessus nommes, a este par Nous offert ce que s'ensuit; C'estassavoir,
Que presentement, par la Foy & Serement de nostre Corps, Nous Promettons & Jurons, sur les sans Evangilees de Dieu, par Nous corporelement touches, en la Persones des diz Conte, Connestable, & autres dessus nommes, que,
Apres ce que les diz Roys Nous auront Ottroye, Passe, & par leurs Lettres Patentes Accorde les Poins & Articles cy desoubz ensuiant, & icelles Lettres, & toutes autres touchans les dit Traitie, par Nous Veues & Receues,
Nous Jurerons Tenir & Complir ce que par nos ditz Ambaixadeurs, pour Nous ou nostre Nonne, a este fait aveq les diz Roys (Reservees les Modiffications qui s'ensuient) & en Baillerons noz Lettres Confirmatories & Approbatoires;
Et, Premierement, veu que ou Traitie, par nos diz Ambaixadeurs fait aveq les diz Roys, est contenu, que Nous devions & estions Tenuz Commancer la Guerre (dont icellui Traitie fait mention) dedans le Primer Jour de Jung lors ensuivant, & derreinement passe, & dedans dit Moie Bailler noz Lettres Aprobatoires du dit Traitie; ce que nullement n'avons peu fere, veu le temps que nostres ditz Ambaixadeurs ariverent devers Nous, comme dit est,
Et aussi consideree la dite Relacion, que par nos diz Ambaixaders Nous a este faite, & la Theneur des dites Lettres, par eulx aus diz Roys baillees, come dit est, que les diz Roys Nous bailleront leurs Lettres, Approbatoires de tout ce que par lez Roys Nous a este Ottroys, & est contenu ou dit Traitie,
Non obstant les ditz Lettres, par les diz noz Ambaixadeurs aus diz Roys baillees, comme dit est,
Et que, dedans le Primier Jour de Jung derreinement passe, & par tout le dit Mois, n'aions fait & accompli lez Chouses si dessus dites, & es Lettres du dit Traitie plus a plein contenues,
Et, en oultre, que les dites Lettres, par nos diz Ambaixadeurs baillees, seront par les diz Roys, & par leurs Lettres Pattentes, mises au neant, en tant qu'il touche icellui Article.
Item, comme, pour le dit Traitie, Nous soions Tenuz, le plus toust que Nous pourroions fere, Jurer la PAIX FINALE, derrein faite entre lez Roys, par lez Gens dez Trois Estaz & Comunaultez dez bonnes Villes de noz Terres & Paiis, estans ou Royaume de France & Duchie de Guienne, & de chascun Cappitaine & Officier Royal du Paiis de Languedoc: Et, en oultre, soit contenu, en certaines Lettres de Commission, de Prandre & Recevoir le Serement, de le dite PAIX, de, nostre Treschier & Tresame Frere, Messire Mathieu de Foix, Conte de Comminge, & de touz Prelaz & autres Gens d'Eglise, Nobles, Borgois, Communautez, & quelconquez autres Subgiez du Roy du dit Paiis de Longuedoc & Conte de Vigorre; que, non obstant ce que dit est, Nous ne soyons Tenuz de Requerir, Prandre, & Recevoir le dit Serement, jusques a ce que Nous pourrons, & nous semblera estre faisable & expedient pour le bien de la chose & des diz Roys.
Item, semblablement, que, s'il avenoit, comme est assez a presumer, que grant Puissance de Gens, de par lez Adversaires, se mist sus & venist, & que par ce il feust expedient & necessaire, per Bataills, Sieges, ou autrement, Assembler plus grant Nombre de Gens d'Armes & de Trayt que n'est la Retenue de Mille & Cinq Cens Paiies, dont le dit Traitie fait mencion, que Nous le puissons faire Assembler, aveq & par le Conseill d'auceuns Notables Hommes, estans en nostre Compaignie, sur ce Commis & Deputez par lez diz Roys; & que, en ce Cas, lez Gaiges leur soyent paiez, ainsy que aux aultres, pour le temps qu'ilz seront en nostre Compaignie, ou Service des diz Roys, par l'Advis & Consell des diz Commis & Deputez.
Item, en oultre, avons Offert, & Offrons,que Nous Commencerons la Guerre, dont icellui Traitie fait mencion, dedans le xv Jour du Mois d'Avril prou- chain venant, par ainsy que, Deux Mois par avant, Nous soyons duiement certiffiez que les Chouses dessusdites Nous seront par les diz Roys passees & accordees, & Nous aurons Receues leurs Lettres, aveques toutes autres touchans le dit Traitie, Deux Mois par avant xv Jour; les quelles Choses Nous avons Offertes, & Offrons, comme dit est, parmy ce que, dedans la Feste de Noel prouchain venant, toutes les Choses & Poins en ces Presentes contenuz soyent Passees & Accordes par les diz Roys, Et que Nous ayons Receuiliz Lettres, qui sur ce seront faites, Deux Mois par avant le dit xv Jour du Mois d'Avril prouchain venant.
En Tesmoing de ce Nous avons fait mettre nostre Seel a ces Presentes.
Donne, a Orres, le xxij Jour de Jullet, l'An de Grace Mille CCCC. xxij. Et singnee de nostre Main.
Donne come dessus.
Johan.
Par Monsieur le Conte en son Conseill
.
Vanos.
July 28. Restitution of the temporalities to Thomas bp. of Chichester, translated from Hereford, and respite until Christmas for taking the oath of fealty. Westm.
O. x. 232. H. iv. p. i. 72.
De Restitutione & de Respectuatione.
An. 10. H. 5. Pat. 10. H. 5. m. 1.
Rex, Escaetori suo in Comitatibus Surriae & Sussexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Johannem, nuper Episcopum Cicestrensem, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, Absolverit, & ipsum in Episcopum Londoniensem Transtulerit,
Ac eidem Ecclesiae Cicestrensi de, Venerabili Patre, Thoma, nuper, Herefordensi Episcopo, Auctoritate Apostolicá, Providerit, Ipsúmque in Episcopum dictae Ecclesiae Cicestrensis Praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat.
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus Cicestrensis, omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Pro Quadraginta Solidis, Nobis solutis in Hanaperio nostro, Fidelitatem ipsius Episcopi Cicestrensis, Nobis pro Temporalibus dicti Episcopatûs Cicestrensis debitam, usque ad Festum Natalis Domini proximò futurum Respectuavimus, & ei Temporalia illa cum pertinentiis Restituimus;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Cicestrensi Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo jure cujuslibet.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Middlesexiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex &c. ut supra usque ibi gratiosè & tunc sic,
Nos pro quodam Fine, Nobis soluto in Hanaperio nostro, Fidelitatem &c. ut supra usque ibi debitam, & tunc sic, usque ad certum Diem jam futurum Respectuavimus &c. ut supra.
Teste ut supra.
Consimile Breve dirigitur Roberto Chichele Majori Civitatis Regis Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, liberis &c.