BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1436

Pages 647-660

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

July–December 1436

Syllabus Entry Foedera Text
July 3. The sheriff of Essex and Herts and 15 others are ordered to summon all persons willing to serve with the duke of Gloucester in defence of Calais to be at Sandwich by July 22. Westm.
O. x. 647. H. v. p. i. 32.
De Flandrensibus a Ligeantia Seductis, ac de festinando in Succursum Calesiae & Marchiarum.
An. 14. H. 6. Claus. 14. H. 6. m. 3. dor.
Rex Vicecomiti Essexiae & Hertfordiae, Salutem.
Cùm Is, Ducem Burgundiae se nominans, Rebellis & Inimicus noster, Posse & Potentiâ Flandrensium, Picardorum, & Burgundorum, & aliorum fretus & securus, ultra Aquam de Gravenyng venerit, & Fortalitium nostrum de Oye subdolè & fraudulenter ceperit, quoscumque Soldarios in eodem repertos nequiter Occidendo, volens ultra & se disponens Villam nostram Calesii, ac omnia Fortalitia nostra in Marcheis ibidem, pro viribus optinere ut informamur,
Quod, si sic (quod absit) eveniret, nedùm in nostri Scandalum & Opprobrium, verùm etiam in utriusque Regnorum nostrorum Franciae & Angliae Laesionem & Derogationem tenderet manifestè,
Nos, Malitiae ipsius, sic se Ducem nominantis, Resistere volentes ut tenemur, tibi, de avisamento & assensu Concilii nostri, Praecipimus quòd statim, visis praesentibus, in singulis Locis, in Ballivâ tuâ, ubi melius expedire videris, ex parte nostrâ publicè proclamari facias,
Quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & Valetti Comitatuum tuorum praedictorum, qui in Defensionem & Succursum Villae & Marchiarum nostrarum praedictarum transire desiderant, sint apud Villam nostram Sandwici omni festinatione possibili, ita quòd sint ibidem citra Festum beatae Mariae Magdalenae proximò futurum ad ultimum, ad proficiscendum, in Comitivâ, carissimi Avunculi nostri, Humfridi Ducis Gloucestriae, Capitanei Villae nostrae praedictae, in Succursum & Defensionem Villae & Marchiarum nostrarum praedictarum,
Et cum eis, pro Vadiis suis, in hac parte, ante eorum Recessum a dictâ Villâ Sandewici, rationabiliter tractabitur & componetur,
Et quia Ligei nostri Comitatuum praedictorum, per Clamores & Adinventiones quarumdam Personarum, prope Costeras Maris commorantium, saepiùs Territi & Commoti, facias etiam proclamari quòd Nullus eorumdem Ligeorum nostrorum de caetero, ad Invitationem seu Excitationem alicujus Personae, nisi solummodo ad Tuam, seu saltem alicujus Custodum Pacis nostrae Comitatuum praedictorum, se levet, nec aliqualiter commoveatur, terreatur, seu perturbetur.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio die Julii.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Vicecomiti Cornub.
Vicecomiti Devon.
Vic. Somers. & Dors.
Vicecomiti Wilts.
Vicecomiti Suthampt.
Vic. Surr. & Sussex.
Vicecomiti Kantiae.
Vic. Norff. & Suff
.
Vic. Bedf. & Buk.
Vic. Oxon. & Berk.
Vic. Warr. & Leicestr.
Vic. Cantebr. & Hunt.
Vicecomiti Staff.
Vicecomiti Northt.
Vicecomiti Rotel
.
July 5. Proclamations to be made by the sheriffs of London, Kent, and three others, forbidding armourers and victuallers increasing their prices in consequence of the assembly of the duke of Gloucester's troops; and ordering merchants to send goods to Calais. Westm.
O. x. 648. H. v. p. i. 32.
Super Viagio Ducis Gloucestriae, de Proclamationibus faciendis.
An. 14. H. 6. Ibid. m. 4. dor.
Rex Majori & Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia, de avisamento & assensu Concilii nostri, carissimus Avunculus noster, Humfridus Dux Gloucestriae, Capitaneus Villae nostrae Calesii, ad Partes Transmarinas, in Obsequium nostrum, profecturus est,
Et super hoc, in diversis Comitatibus Regni nostri Angliae, proclamari fecimus quòd omnes & singuli Milites, Armigeri, & Valetti Comitatuum praedictorum, qui in Defensionem & Succursum Villae praedictae ac Marchiarum earumdem transire desiderant, sint apud Villam nostram Sandewici, cum omni festinatione possibili, citra Festum beatae Mariae Magdalenae proximò futurum ad ultimum, ad proficiscendum, in Comitivâ praefati Avunculi nostri, in Succursum & Defensionem Villarum & Marchiarum nostrarum praedictarum,
Et Nos, informati quòd Armurarii Armaturas suas, Vinetarii Vina sua, & Vitellarii Victualia sua, causâ Confluentiae hujusmodi Hominum ad Arma, Armatorum, & Sagittariorum ad Civitatem praedictam, ex causâ praedictâ, cariori Pretio vendere proponunt,
Vobis Mandamus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in Civitate praedictâ & Suburbiis ejusdem, in Locis ubi meliùs expedire videritis, publicè proclamari faciatis,
Quòd nullus Armurarius Armaturas suas, aut Vinetarii Vina sua, seu Vitellarii Victualia sua, sub Forisfacturâ Armaturarum, Vinorum, & Victualium praedictorum, & omnium aliorum quae Nobis forisfacere poterunt, cariori Pretio ex hac causâ vendant,
Et taliter ordinari faciatis quòd Armaturae, Vina, & Victualia hujusmodi cariori Pretio non vendantur, ita quòd Diligentiam vestram in hac parte commendare valeamus; & hoc, sicut vos Indempnes servare volueritis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Julii.
Per Concilium.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia, pro Sustentatione Avunculi nostri, Humfridi Ducis Gloucestriae, Capitanei Villae nostrae Calesii, qui ad Partes Transmarinas, in Obsequium nostrum, in proximo profecturus est, ac aliorum in obsequium praedictum profecturorum, diversis generibus Victualium multipliciter indigemus,
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, in Civitate praedicta, ubi expedire videritis, publicè Proclamari faciatis,
Quod Omnes & Singuli Mercatores & alii de Civitate praedicta, qui Victualia aliqua Vendere & Commodum suum inde facere voluerint, versus ipsum Avunculum nostrum cum Flora, Pane, Frumento, Vinis, Cervisia, Carnibus, Piscibus, Arcubus, Sagittis, ac Cordis pro Arcubus, & aliis Victualibus, pro Sustentatione dicti Avunculi nostri & aliorum praedictorum qualitercumque necessariis & utilibus, de tempore in tempus, usque dictam Villam Calesii se trahant, ad dicta Victualia ibidem praefato Avunculo nostro & aliis praedictis Vendenda, & eis pro eisdem Victualibus de Prompta & debita Solutione ordinabitur, absque dampno, molestia, seu violentia alicui, hujusmodi Victualia Deferenti, faciendis, vel aliquo ab eis, contra voluntatem suam, sine rationabili Pretio, prout inter Venditorem & Emptorem debitè conveniri poterit, capiendo,
Et hoc sub incumbenti periculo nullatenus omittatis.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data;
Videlicet,
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Surr. & Sussex.
Vicecomiti Norff. & Suff.
Vicecomiti Essex
.
July 27. Petition of John lord of Beaumont, for the county of Boulogne. Canterbury.
O. x. 649. H. v. p. i. 32.
Petitio Domini de Beaumont.
Au Roy nostre Souverain Seigneur.
An. 14. H. 6. Pell.
Supplie treshumblement, vôtre Serviteur, Johan Sire de Beaumont, que vous please, de vôtre tresnoble & abundant Grace, a Luy Donner & Ottroyer le Conte de Boloyne, ovec tous les Villes, Chasteaulx, Forteresses, Forestes, Bois, Fees, & Refees, & tous aultres Commodites & Emoluments appurtenantz a le dit Conte,
A Tenir a Luy, & a ses Heires Masles de son Corps engendrez, en mesme le maner & forme come les auncient Contes de Boloigne ont Tenuz, ovec touz les Dignitees & Prerogatives a dit Conte en aucune manere appurtenantz & dependantz;
Et il Priera Dieu pour vous.
H. Gloucestre.
H. Cardinal.
J. Bathon. Canc.
J. Huntyngton.
Phelyp.
Hungerford
.
Vicesimo septimo Die Julii, Anno Decimo quarto, apud Civitatem Cantuariensem Concessa fuit praesens Supplicatio, ut petitur, per Regem, de avisamento Concilii sui,
Et Mandatum fuit quòd inde fiat Warantum, tàm Cancellario Angliae, quàm Cancellario Franciae, de fieri faciendo Literas Patentes separales, sub Magnis Sigillis Regnorum Angliae & Franciae, ut in forma &c
.
July 23. Assignment for the payment of a loan of 9,000 marks from Henry cardinal of England, for the defence of Calais. Canterbury.
O. x. 649. H. v. p. i. 32.
De Mutuo, per Cardinalem Angliae, pro Rescussu Villae Calesiae.
An. 14. H. 6. Pat. 14. H. 6. p. 2. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Reverendissimus in Christo Pater, Magnus Avunculus noster, Henricus Cardinalis Angliae Nobis, in instanti magnâ Necessitate nostrâ, pro Rescussu Villae nostrae Calesii, Summam Novem Milium Marcarum, ultra alias Summas notabiles, per ipsum Nobis ante haec tempora praestitas, & sibi adhuc debitas, Mutuaverit,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus Ei quòd ipse habebit Sibi, Haeredibus, seu Assignatis suis omnia Proficua & Commoditates, cujuscumque naturae seu conditionis, quae in Portu Suthamptoniae, & in quolibet Membro eidem Portui pertinente, accrescunt seu aliquo modo accrescere poterunt,
Exceptis Tresdecim Solidis & Quatuor Denariis de Sacco Lanae, per Nos Soldariis Villae nostrae Calesii & Marchiarum nostrarum ibidem peranteà Concessis,
Ab ultimo Die Maii ultimò praeterito, quousque idem Cardinalis, Executores, seu Assignati sui de dictâ Summâ Novem Milium Marcarum plenè contententur & eis indè fuerit Satisfactum,
Et quòd idem Cardinalis, Executores, seu Assignati sui Thesaurario Angliae, pro tempore existenti, talem Personam, seu Personas, esse Custumarios in Portu praedicto, & in omnibus Membris ejusdem, ut sibi placuerit, faciet nominari, quae habebit totam & integram Receptam de omni eo, quod in eodem Portu & Membris ejusdem accrescere poterit, quousque eidem Cardinali, Executoribus, seu Assignatis suis de dictâ Summâ Novem Milium Marcarum plenariè fuerit Satisfactum,
Qui quidem Custumarius Nobis in Scaccario nostro Computabit de omnibus receptis, per ipsum in Portu praedicto & Membris ejusdem recipiendis, & de omnibus Solutionibus dicto Cardinali, Executoribus, & Assignatis suis praedictis faciendis, & de qualibet Parcella earumdem,
Et habebit idem Custumarius, pro tempore existens, Exonerationem in Scaccario nostro praedicto, per Literas Acquietantiae praedicti Cardinalis, Executorum, seu Assignatorum suorum,
Et quòd Custos Privati Sigilli nostri, pro tempore existens, fieri faciet Cancellario Angliae, pro tempore existenti, ad Requisitionem praedicti Cardinalis, Executorum, seu Assignatorum suorum, sufficientia Waranta ad talia & tanta Literas Patentes & Brevia, sub Magno Sigillo nostro, praefato Cardinali, Executoribus, seu Assignatis suis, de tempore in tempus, faciendum, quae & qualia eidem Cardinali, Executoribus, seu Assignatis suis, per avisamentum Concilii sui, pro Securitate Solutionis Summae dictarum Novem Milium Marcarum, necessaria videbuntur & utilia.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis Cantuariensem, Vicesimo Tertio Die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 26. Denization of Thomas Franc, master of medicine, a native of Greece. Canterbury.
O. x. 650. H. v. p. i. 33.
Petitio Magistri in Medicina.
Au Roy nôtre Souverain Seigneur.
An. 14. H. 6. Pell.
Supplie, vôtre treshumble, tousjours prest d'Obeir a voz Services & Commandemens, Thomas Franc, Maistre en Medecine, & Natif de Grece,
Comme, pour la doulce & bonne Conversation, qu'il des son Enfante a, par ceulx de sa Nation, qui ont Voiagie, en gracieuse maniere, oy Rapporter de cest glorieux Royaume, ait depuis tousjours desire icellui visiter,
Et, en continuant son desir, y soit Venu, & de present Demourant,
Ou il ait si doulcement este Traictie, qu'il en ait mis en son Courage & esleu y demourer & user ses derrains Jours, en Servant a Tous, qui se vouldront aider, de ce que Dieu lui a donne puissance,
Ce qu'il ne pourroit conduire, ne tant Bien frere, se n'est que vôtre Royall Mageste Lui vueille Eslargir ung sien piteux Regart,
Vous plaise, de vôtre benigne Grace, Ottroier & Granter au dit Suppliant qu'il soit Denzen, & desoremaiz Traictie, Tenu, & en toute chose Repute comme vôtre vray Liege, ensemble Personne habile de avoir & tenir tous Benefices qui Lui sont ou seront Conferez & Donnez par quelconques Persones & Patrons de cest Royaume & de Gales, pour les Possesser a tousjours, ou tant que bon lui semblera, sanz Empeschement,
Et aussi qu'il puist Prendre & Demander, Vendre & Achater, Pourchasser, Granter, Donner, Joir, Heriter, & Possesser, Terres, Tenements, Rentes, Revenues, Services, Advoessons, Reversions, & aultres Possessions quelxconques Nobles & non Nobles, tout ainsi franchement que le font & peuent faire voz aultres Lieges de vôtre dit Royaume d'Engleterre,
Pour tous iceulx Terres, Rentes, Services, Revenues, Advoesons, Reversions, & Possessions quelxconques avoir & tenir par le dit Suppliant, ses Hoirs, Assignez, ou ayans cause, a tousjours, & autrement,
Et que icellui Suppliant, ses dites Hoirs, Assignez, ou ayans cause puissent Poursuiure toutes manieres de Plaiz & Querelles, tant Reelles que Personnelles, en toutes voz Cours, Lieux, Sieges, & Jurisdictions, dedens vôtre dit Royaume & ailleurs,
Et icelles Accions & Querelles, en icelles Cours, Lieux, Sieges, & Juridictions Plaidir & faire Plaidir, Respondre & estre Respondues aussi plainement & franchement, comme voz vrays Lieges Nez dedens vôtre dit Royaume d'Engleterre; non obstant quelxconques Ordonnances, Proclamations, ou Statutz faiz au contraire, & qu'il ne soit Natif de ces dit vôtre Royaume, maiz de Grece:
Et par ainsi sera tenu & si l'obligerez de tousjours Prier Dieu pour vous.
H. Cardinal.
J. Bathon. Can.
Cromwell.
Typtot,
Norwic.
Hungerford
.
Dors.
Le Vingt sisme Jour de Juyl, l'An &c. xiv. a Canterbirs, les Seigneurs de Counsail du Roy Grauntierent ceste Supplication, par manere comme il est desirez.
July 26. Henry Caen, bp, of Bazas, and Aquelun de Umehall, prior of S. James's, Bourdeaux, are appointed judges of the court of sovereignty for civil cases in Aquitain. Canterbury.
O. x. 651. H. v. p. i. 33.
De Judicibus in Causis Civilibus, in Curia Superioritatis Aquitaniae, constitutis.
An. 14. H. 6. Vasc. 14. H. 6. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & Circumspectionibus providis, Venerabilis in Christo Patris, Henrici Caen Decretorum Doctoris Episcopi Bazatensis, ac dilecti nobis in Christo Aquelun de Umehali Prioris Sancti Jacobi in Civitate nostrâ Burdegaliae, pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri Constituimus ipsos, unà cum aliis, Judices Curiae nostrae Superioritatis Acquitanniae, quamdiu nobis placuerit, in Causis Civilibus; percipiendo Feoda in hac parte antiquitùs consueta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Cantuar. xxvj die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 26. Bernard Angevin is appointed judge for criminal cases in Aquitain. Canterbury.
O. x. 651. H. v. p. i. 33.
De Judice, in Causis Criminalibus, in eadem Curia, constituto.
An. 14. H. 6. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate & circumspectione providâ, dilecti nobis, Bernardi Angevin pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri Constituimus ipsum Judicem, unà cum aliis, Curiae nostrae Superioritatis Acquitanniae, in Causis Criminalibus, quamdiu Nobis placuerit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Cantuar. xxvj die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 27. Humfrey duke of Gloucester is appointed the K.'s lieutenant for the command of the army going to the defence of Calais. Canterbury.
O. x. 651. H. v. p. i. 33.
Pro Duce Gloucestriae, super Viagio pro Rescussu Calesiae per Burgundum Obsessae.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 3.
Rex omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Nos liquidò contemplantes nimiam & induratam Malitiam Inimici & Rebellis nostri hujusmodi qui se Ducem Burgundiae nominat, & validam Potentiam quam sibi de Flandrensibus, Burgundis, Picardis, & aliis Rebellibus & Inimicis nostris, in immoderato & excessivo Numero, aggregavit, ad finem & intentionem Villam nostram Calesii, quam Obsidet de praesenti, quod absit, optinendi,
Nos igitur,
Villam praedictam, quae non sine maximis Laboribus & Expensis Progenitorum nostrorum & Nostris, a tempore Conquestûs ejusdem, hucusque potenter Defensa, Custodita, & Conservata extitit & existit, nolentes jam in instantibus Periculis Relinquere Indefensam, verum tantam illius, sic Se Ducem nominantis, Malitiam Refraenare volentes & Reprimere,
Ac Circumspectionem & Discretionem providas, caeteráque Nobilitatis & Probitatis Merita, Carissimi Avunculi nostri, Humfridi Ducis Gloucestriae, Capitanei Villae nostrae praedictae, meritò attendentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri constituimus ipsum Avunculum nostrum Locumtenentem nostrum generalem & specialem, ad Armatam nostram,
Quam ad proficiscendum in proximo, opitulante Domino, ad partes Transmarinas, pro Rescussu & Defensione Villae nostrae praedictae, ac Resistentia Inimicorum nostrorum praedictorum, fecimus ordinari,
In omnibus Regendum & Gubernandum,
Dantes & Concedentes eidem Locumtenenti nostro plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ad Statuta, Ordinationes, & Proclamationes quaecumque, pro bono Regimine & Gubernatione ejusdem Armatae, Condendum & Stabiliendum,
Ac Defectus, Crimina, & Excessus quorumcumque, contra eadem Statuta, Ordinationes, ac Proclamationes, aut aliàs qualitercumque Delinquentium, juxta eorum Demerita & Casûs exigentiam, Castigandum & Puniendum,
Ac omnia Castra, Fortalitia, Villas firmatas, & alia Loca quaecumque, contra Nos rebellicè tenta, viis & modis omnibus, quibus juxta sanam discretionem suam fore viderit faciendum, Guerrandum, Expugnandum, & Optinendum,
Et illos, qui Ligei & Subditi nostri esse debent aut volunt, ad Gratiam nostram, aut aliàs prout sibi melius visum fuerit, Recipiendum & Admittendum, & eis & eorum cuilibet, quotiens sibi videbitur expedire, Absolutionem, Remissionem, seu Pardonationem Concedendum,
Literasque Salvi Conductûs omnibus, quibus expediens videbitur, Dandum & Concedendum,
Ac quascumque Personas (cujuscumque Statûs, Gradûs, Dignitatis, seu Conditionis fuerint) ad Obedientiam & Gratiam nostras venire affectantes, Admittendum, ac eorum Homagia & Fidelitates Nomine nostro Recipiendum,
Tractatúsque pro Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, per tantum tempus prout sibi videbitur oporunum duraturis, cum omnibus, in hac parte secum tractare volentibus, Ineundum, Firmandum, & Concludendum, & finaliter Terminandum,
Et ad omnia illa Loca, quae Nobis incommoda & nocua sibi fore videntur, Demoliendum, Vastandum, Comburendum, Destruendum, & funditùs Prosternendum,
Ac ad Castra, Dominia, Terras, Tenementa, & Possessiones, per ipsum Conquestanda, Personis, quibus, juxta sanam discretionem suam, fore viderit faciendum, ad Terminum Vitae suae, aut Eis, & Haeredibus suis masculis de eorum Corporibus procreatis, Dandum & Concedendum,
Necnon omnia alia & singula, in partibus Picardiae, Arthusii, & Flandriae, Faciendum, Exequendum, Excercendum, & Expediendum, quae, juxta discretionem suam, pro Honore & Commodo nostris viderit facienda, etiam si Jurisdictionis altae vel bassae, aut meri seu mixti Imperii, fuerint, vel fuerit aliquod eorumdem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis Cantuar. vicesimo septimo die Julii.
Per Concilium.
July 27. Grant of the county of Boulogne to the lord of Beaumont. Canterbury.
O. x. 652. H. v. p. i. 34.
Pro Domino de Beaumont de Comitatu Boloniae Dato, super Rescussu antedicto.
An. 14. H. 6. Franc. 14. H. 6. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes bona & grautita Servitia, quae, dilectus & fidelis noster, Dominus de Beaumont nobis ante haec tempora impendit, & praesertim Servitium quod Nobis, in praesenti Viagio nostro, in Partibus Transmarinis, pro Rescussu & Succursu Villae nostrae Calesii dandis faciendo, impendet,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus praefato Domino Comitatum de Boloigne, cum omnibus Villis, Castris, Fortalitiis, Forestis, Boscis, Feodis, & Retrofeodis, ac omnibus aliis Commoditatibus & Emolumentis dicto Comitatui pertinentibus sive spectantibus,
Habendum & Tenendum sibi, & Haeredibus suis Masculis de Corpore suo exeuntibus, eisdem modo & formâ sicut antiqui Comites de Boloigne ea habuerunt & tenuerunt, cum omnibus Dignitatibus & Praerogativis dicto Comitatui aliquo modo pertinentibus & dependentibus ab eodem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem suam Cantuar. xxvij die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
July 30. Grant of the county of Flanders to Humfrey duke of Gloucester. Canterbury.
O. x. 652. H. v. p. i. 34.
De Comitatu Flandriae concesso Duci Gloucestriae.
An. 14. H. 6. Ibid. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quantum sit Rebellionis Scelus, & quam adversus Dominum Ligeum Vassallus proditoriè Insurgens Poenam laut, Jura non solùm Humana, set & Canonica testantur pariter & divina:
Hoc enim Sacrilegii Genus, quod Laesae Majestatis Labem secum trahit, nedùm Patrum Delicta percellit in Filiis, set & (ipsis meritò ab Haereditate prorsus exclusis) Bona quaecumque & Feoda Delinquentium Forisfacta decernit, & ea in ipsum Dominum Principalem deferri jubet, tanquam legitimè Confiscata.
Cùm itaque Infidisstimus ille Philippus, vulgari opinione pro Duce Burgundiae nominatus,
Qui nostris primaevis a Cunabulis,
Eo, videlicet, a tempore, quo nobis Jure haereditario, & nichilominus, secundum Pacis Tractatum, inter, recolendissimae memoriae, Karolum Avum nostrum, tunc Franciae, & Genitorem nostrum Henricum Quintum Angliae, Reges, initum & conclusum, ac per eundem Philippum acceptatum, & Jurejurando, ad Sancta Dei Evangelia corporaliter praestito, roboratum, Regni Franciae Regalia accreverunt,
Nobis, ut vero & indubitato Regi Franciae, ac Domino suo Suppremo, per duodecim Annos, & ampliùs, paruit & obedivit,
Nósque, tàm suis Scriptis, quàm Gestis, pro Rege & Domino suo hujusmodi Suppremo, apud Sedem Apostolicam, Imperatoriam Celsitudinem, Partem insuper Nobis in Regno nostro Franciae adversantem, & alios Mundi Principes & Potentes, palàm, publicè, manifestè, & notoriè Recognovit, & sic Recognoscere debuit & deberet,
Perfidissimae Rebellionis suae contra nos Calcaneum erigere non veritus, & Fide, quâ Nobis astrictus erat, & quam nobis debuit, prorsus derelictâ, & Subjectione, nobis per eundem debitâ, temerè, falsè, nequiter, & proditoriè postergatâ, seipsum & suos nostro Adversario & Inimico Capitali, ipsius Regni nostri Franciae Usurpatori, Fidelitatis Vinculo adjungere non metuit,
Et insuper, Flagitia Flagitiis ac Mala Malis accumulans, Villas, Opida, & Castella, ad Nos jure Coronae nostrae Franciae notoriè spectantia, suis usurpavit & usurpat Usibus,
Et, in Majorem suae Infidelitatis & Rebellionis Manifestationem, nonnulla Castra nostra, in Marcheis nostris Calesii situata, violenter & more Guerrino destruxit, Homines nostros in eisdem inventos Neci tradens, Villámque nostram Calesii sibi subjugare nequiter insudavit,
Cujus tamen Malitiam in hoc Creator noster, cui laudes infinitas semper exsolvimus, in dicti Rebellis & Proditoris infidissimi ac suorum opprobrium perpetuum, confundere dignatus est,
Quorum omnium & singulorum praetextu & occasione, quae toti Mundo adeò notoria sunt quòd nulla possunt tergiversatione celari, Bona, Possessiones, & Dominia quaecumque, quae idem Proditor priùs de Cotonâ Franciae renuit, ipso Jure ad Nos, tanquam verum Regni Franciae Regem, & in Fiscum nostrum meritò sunt delata,
Nos igitur, de memoratis Bonis, Possessionibus, & Dominiis, prout Juri & Justitiae convenit, disponere cupientes, a Comitatu Flandriae, qui de Nobis in capite tenetur, inchoare decrevimus,
Nostraeque considerationis ad, Inclitissimum Principem, Humfridum, Gloucestriae Ducem, Avunculum nostrum carissimum, meritò dirigentes obtuitum, eidem Humfrido Duci,
Qui Nobis ab omni tempore fideliter deservivit, &, circa Jurium nostrorum in partibus Calesii Conservationem, nec suae Personae propriae, nec Sumptibus immensis parcens, strenuissimè Militavit & Militat de praesenti,
Comitatum ipsum, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, ex nostrâ merâ & spontaneâ Liberalitate & Munificentiâ Regali, Concedimus & Donamus.
Volentes quòd idem Humfridus Dux praedictum Comitatum, quamdiu vixerit, de Nobis & Successoribus nostris teneat, illumque habeat modis & formis melioribus, quibus Flandriae Comites ipsum Comitatum, de Regni Franciae Regibus, ante haec tempora, liberiùs habuerunt & tenebant; Praerogativâ, Dignitate, & Juribus nostris Regalibus in omnibus & per omma semper salvis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cantuar. Tricesimo die Julii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Aug. 22. Letters of safeguard for the abp. of Bourdeaux. Westm.
O. x. 654. H. v. p. i. 34.
De salva Gardia pro Archiepiscopo Burdegaliae.
An. 14. H. 6. Vasc. 14. H. 6. m. 1.
Rex Senescallo suo Aquitanniae, ac Constabulario nostro Burdegaliae, seu eorum Locatenentibus, Judici nostro Vasconiae, ac aliis Officiariis & Ministris nostris quibuscumque, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod Nos,
Considerantes grata & laudabilia Obsequia, quae, Venerabilis in Christo Pater, Archiepiscopus Burdegalensis, unus Consiliariorum nostrorum Ducatûs nostri Aquitanniae, Nobis, in assistendo & intendendo Negotiis & Agendis nostris ibidem, multipliciter impendit, & impendet,
Et ut ipse hujusmodi Negotiis & Agendis nostris de caetero eo meliùs, securiùs, & quietiùs, assistere possit & intendere, quo Praesentium munimine fuerit roboratus,
Suscepimus ipsum Archiepiscopum, Homines, Familiares, Servientes, Terras, Tenementa, Redditus, Possessiones, Bona, & Catalla sua quaecumque in Protectionem, Tuitionem, Defensionem, & salvam Gardiam nostras speciales:
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Archiepiscopum, Homines, Familiares, Servientes, Terras, Tenementa, Res, Redditus, Possessiones, Bona, & Catalla sua quaecumque Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis, non inferentes eis, vel inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, impedimentum aliquod, seu gravamen,
Et si quid eis Forisfactum sive Injuriatum fuerit, id eis sine dilatione debitè corrigi & reformari faciatis,
Et hanc Protectionem sive salvam Gardiam nostram omnibus quibus expedit, cùm per praefatum Archiepiscopum aut suos fueritis requisiti, intimetis & faciatis publicè Proclamari, cum Inhibitionibus, Monitionibus, & Injunctionibus, ad Praemissa debitè observanda necessariis & oportunis ac etiam consuetis.
In cujus &c. quamdiu idem Archiepiscopus unus Consiliariorum nostrorum ibidem steterit, duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Augusti.
Sept. 8. The K. forbids all importation of merchandise from Flanders. Westm.
O. x. 654. H. v. p. i. 34.
De prohibendo Commercium cum Flandrensibus.
An. 15. H. 6. Claus. 15. H. 6. m. 24. dor.
Rex Majori & Ballivis Villae de Kingeston super Hull, Salutem.
Cùm postquam Ille notorius Proditor Inimicus & Rebellis noster, qui Se Ducem Burgundiae & Comitem Flandriae vulgariter nominat, ac Inhabitantes Patriam Flandriae Fidem & Legeantiam, quibus Nobis realiter tenebantur, falsò & proditoriè declinaverunt, per totum Regnum nostrum Angliae Mandaverimus Proclamari,
Quòd Nullus Ligeorum nostrorum, Mercator vel alius, extraidem Regnum nostrum ad aliquas Partes transmarinas, & praesertim ad Partes Flandriae, absque speciali Licentia nostra, sub Magno Sigillo nostro, quovis quaesito colore, se transferret seu divertet, nec aliquem vel aliquos illuc mitteret,
Ac jam intellexerimus quòd Mercatores Extranei, de Amicitia nostra existentes,
Plenam habentes Notitiam quòd Mercatores nostri Angliae ab omni ulteriori Exercitio Mercantiae cum illis de Flandria restringuntur & penitùs prohibentur,
Diversa Bona & Mercandisas de Flandria in Regnum nostrum Angliae adducere, & ea ibidem Venditioni exponere satagunt & proponunt, quod, si permitteretur, in Ligeorum nostrorum praedictorum grave Dampnum & Incommodum indubiè redundaret,
Nos, (Dampnis & Inconvenientiis, quae ex hiis sequi possunt & oriri, cautiori modo quo possumus volentes obviare)
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Praecipimus quod, hiis visis, statim in Locis infra Villam praedictam & Suburbia ejusdem consuetis, ex parte nostra publicè Proclamari faciatis & Defendi,
Quòd nullus Extraneus de Amicitia nostra existens (cujuscumque Conditionis fuerit) Pannum, Lineum, Mader, aut alia Bona seu Mercandisas quaecumque de Partibus Flandriae, in Regnum nostrum praedictum, quovis quaesito colore, clàm vel palàm adducat seu ad- duci faciat, nec ea ibidem vendat seu Venditioni exponat, quovis modo sub Forisfactura eorumdem.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Septembris.
Per Concilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, sub eadem Data; videlicet;
Constabulario Castri Regis Dovorriae, & Custodi Quinque Portuum Regis, vel ejus Locumtenenti ibidem,
Vicecomitibus London.
Majori & Ballivis Villae Sutht.
Majori & Ballivis Villae Cicestr.
Majori & Ballivis Villae Bristoll.
Majori & Ballivis Villae de Lenn. Epi.
Majori & Ballivis Villae de Orewell.
Majori & Balliv. Vil. de Sancto Botho.
Majori & Ballivis Villae Magnae Yarnemuth.
Majori & Ballivis Villae Colcestr.
Majori & Ballivis Villae de Pole
.
Oct. 19. Licence to the marquis of Mantua to confer the K.'s livery on 50 persons. Westm.
O. x. 655. H. v. p. i. 35.
Pro Marchione de Mantua, de Liberata Regis conferenda.
An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 38.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, ex relatu,
Carissimi ac Praedilecti & fidelis Consiliarii nostri, Johannis Domini le Scrop, intellexisse eximios Humanitates, Honores, Benevolentias, & Favores, quos, Praepotens & Inclitus Princeps, Carissimus & Praedilectus Consanguineus noster, Marchio de Mantua per Terras & Potestates suas, praefato Consiliario nostro, ad Sepulchrum Dominicum meando, & per easdem redeundo, nuper impendebat,
Et quòd praefatus Consanguineus noster specialiter affectat Licentiam de Nobis habere conferendi Liberatam nostram Colerae aut Devisamenti diversis Subditis suis & Amicis, pro Honore nostro ac speciali Recordatione nostri Habendâ, unde sibi Grates intimè referimus multiformes,
Nos igitur, Affectui suo in hac parte favorabiliter inclinati, Remque sibi placidam agere volentes, Concessimus & Licentiam dedimus eidem Consanguineo nostro Conferendi Liberatas Colerae nostrae aut Devisamenti Quinquaginta Personis; Dumtamen Ipsi Nobiles ac de Prosapia Valida & Sanguine existant.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 20. Safe conduct for the lord of Fayete, calling himself marshal of France, or another person appointed by the duke of Bourbon, to go to Paris, Melun, Corbeil, or Rouen. Westm.
O. x. 655. H. v. p. i. 35.
Pro Domino de Fayete, Marescallo Franciae.
An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, per Sex Menses proximò futuros duraturas, de Gratia sua speciali, ad Supplicationem, Carissimi Consanguinei sui, Johannis Comitis Somersetiae, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, suas speciales, Dominum de Fayete se dicentem Marescallum Franciae, seu, in absentia sua, Alium Militem de eodem Regno per Ducem Burboniae assignandum, necnon Centum & Viginti Personas in Comitiva ejusdem Domini de Fayete, aut in Comitiva illius alterius Militis supradicti in absentia ejusdem Domini de Fayete, vel infra, Armatas vel non Armatas, Equestrè vel Pedestrè, cum totidem Equis, ac cum Auro & Argento Cunatis & non Cunatis, Literis, Papiris, Jocalibus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, usque Parisius, Melung, Corbvel, seu Rothomagum veniendo, ibidem morando, Nocte Diéque perhendinando, & exinde ad propria absque Molestatione sue Perturbatione quacumque redeundo;
Proviso semper quòd praedictus Dominus de Fayete, seu in absentia sua dictus alter Miles, necnon aliae Personae supradictae, benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum,
Et quicquam, quod in Regis seu Populi sui Dampnum vel Praejudicium, aut contra Tractatum Pacis Finalis inter Regna Regis Franciae & Angliae, cedere valeat, palàm vel ocultè, minimè Dicant, Scribant, vel Procurent, seu Attemptent, vel Attemptari faciant quovismodo,
Et quòd Ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, seu Villarum Regis firmatarum, Ingrediantur absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Con- ductu Majoribus, Constabulariis, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 24. The K. forbids any search or molestation of Portuguese ships. Westm.
O. x. 656. H. v. p. i. 35.
Pro Rege & Hominibus Portugaliae.
An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 11.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, notum facimus omnibus, has praentes Literas nostras inspecturis, nos Informationem habuisse, quod aliqui nostri Naturales & Subjecti, euntes in quibusdam Navigiis per Mare, tàm Mercatores, quàm Homines Armati, obviaverunt Navibus Regni & Dominationis Portugaliae, cum quo est Nobis Pax & Fraternalis Amicitia,
Et ostendentes isti tales quòd volebant dicta Navigia quaerere, & accipere Bona & Mercimonia Inimicorum nostrorum, reperiebant supradictos nostros Amicos esse, & in eorum Itinere, & sic, tali modo quaerendo, acceperunt de eorum Bonis quae volebant,
Et, quia talis Res, quae esse non debet, adhuc posset esse Fundamentum Discordiae inter nostros Naturales & dicti Regni Portugaliae, Ordinamus & Mandamus omnibus nostris Subditis & Naturalibus, quòd quaevis Naves vel Navigia dicti Regni Portugaliae & suae Dominationis, quae portabunt Literas firmatas Serenissimi & Illustrissimi Regis Portugaliae Fratris dilectissimi, vel etiam suorum Officialium habentium Onus in Portubus suae Dominationis, quae faciant Fidem quòd dicti Naves vel Navigia, eas & earumdem Magistros nominibus propriis nominando, non deferunt Bona nostrorum Inimicorum, praedictas Naves vel Navigia non quaerant, neque impediant, neque aliud Malum vel Dampnum inferant, ymmò eas Venire, Morari, & Reverti liberè & securè in nostris Portubus quibuscumque permittant,
Et, si aliquis nostrorum Naturalium Subditorum quadam Temeritate egrederetur nostrum Mandatum, Volumus & ita Ordinamus quòd nostrae Justitiae Officiales, de eis certiorati, statim eos capiant, & de omnibus Malis ac Dampnis, quae de Regno Portugaliae Subditi paterentur, satisfieri faciant,
Quibus sic Restitutis, Mandamus dictae nostrae Justitiae Officialibus quòd Delinquentes non Relaxent, quousque ita in Corpore patiantur ac luant, sicuti illi qui sui Regis ac Domini Mandatum transgrediuntur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo quarto die Octobris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Oct. 26. Safe conduct for Henry Vorrac, proconsul of Dantzick, and four other ambassadors from the master of Prussia and the Hanse Towns. Westm.
O. x. 656. H. v. p. i. 35.
Pro Ambassiatoribus Pruciae.
An. 15. H. 6. Ibid. m. 9.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac salvam Gardiam Regis speciales, Venerabiles Viros,
Henricum Vorrac, Proconsulem Civitatis Danzik, Ambassiatorem Magnifici Generalis Magistri Pruciae & Communium Civitatum Hansae,
Johannem Clingenbergh
, Proconsulem Civitatis Lubicensis,
Vickonem Vam Houe, Proconsulem Civitatis Hamburgensis,
Magistrum Faukonem Keddekon, Decretorum Doctorem Praepositum Beati Petri Thoralcensis,
Et Magistrum Johannem Hertze, Prothonotarium Civitatis Lubicensis,
Oratores & Nuncios Communium Civitatum Hansae, in Regnum Regis Angliae, cum eorum Familiaribus & Recommissis, ac Navibus, Bonis, Rebus, & Hernesiis suis licitis quibuscumque, ac Magistros & Marinarios Navium praedictarum, veniendo,
Ibidem morando, stando, & perhendinando,
Et abinde ad partes suas proprias, salvò & securè, redeundo,
Et exinde in dictum Regnum Regis Angliae, quotiens sibi placuerit, durante praesenti Salvâ Gardiâ Regis, conjunctim vel divisim, reveniendo & redeundo;
Proviso semper quòd ipsi & eorum quilibet se erga Regem & Populum suum benè & honestè in omnibus gerant & habeant.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvj die Octobris.
Per ipsum Regem in Magno Concilio suo.
Nov. 6. Power for William bp. of Norwich, Ralph lord Cromwell, John lord Tiptoft, and four others to treat with the above-mentioned ambassadors. Westm.
O. x. 657. H. v. p. i. 35.
De Tractando cum Ambassiatoribus Pruciae.
An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm aliàs, ad Honorem Dei, nostri Sacri Progenitores & Praedecessores, Reges Regni Angliae quasdam inierint, appunctuaverint, & concluserint pro Se, & Successoribus suis, Alligantias & Confoederationes, sub certis modo & formâ, cum, Magnificis & Nobilibus Viris, Magistro Generali Ordinis beatae Mariae Theutonicorum, ac Incolis Civitatum & Villarum Communium ac Patriae Hanzae Teuthonitae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit in eventum,
Nos,
Ipsa Alligantiarum Foedera, quatenus de eis constare valeat, quantum in Nobis est, inviolata & illibata observari, ac quicquid in contrarium eorumdem Actum fuerit, aut sit, ultrò citroque, debita cum celeritate Reformari, cupientes,
De fidelitate, circumspectione, & industriâ, Venerabilis Patris, Willielmi Episcopi Norwicensis, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Radulphi Domini de Cromwell Militis, & Johannis Domini de Tiptoft Militis, &, dilecti Clerici nostri, Magistri Willielmi Lyndewode Custodis Privati Sigilli nostri, necnon, dilectorum nobis, Henrici Frowyk Aldermanni Londoniae, &, Magistrorum, Johannis Stokes, & Willielmi Sprever, Legum Doctorum, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros legitimos, veros, & indubitatos Deputavimus Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eis omnibus, & Duobus eorum, Potestatem, & Mandatum, tàm generale, quàm speciale, Nomine nostro, cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praefatorum, Magnifici ac Nobilium Virorum, Magistri & Incolarum Pruciae & Hanzae Teuthonicae, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in quocumque Loco, infra Regnum nostrum Angliae, congruo & ad hoc apto, Conveniendi,
Necnon Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, seu Nunciorum eorumdem Petitiones, Voluntates, & Desideria de & super omnibus & singulis, praedictarum Alligantiarum debitam & fidelem Observantiam concernentibus, Audiendi,
Tractandi insuper & Communicandi cum eisdem de & super omnibus & singulis, Dampna, Injurias, Depraedationes, Interfectiones Mercatorum ac Subditorum alicujus Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum contra praefatas Alligantias, & Confoederationes qualitercumque concernentibus,
Et Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem Faciendi, & eas fieri Petendi, Requirendi, & cum effectu Optinendi,
Ac utriusque Partium hujusmodi Querelas, ultro citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendi, Examinandi, & fine debito Terminandi, & super eisdem Componendi, etiam summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis, si eis expedire videbitur, non servatis, aut aliàs de consensu Partium recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Caeteraque omnia & singula Faciendi & Excercendi, quae in Praemissis vel ipsorum aliquo necessaria fuerint vel quomodolibet oportuna,
Promittentes, in Verbo Regio, Nos, perpetuis futuris temporibus, Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros, & fideliter impleturos totum & quicquid per praedictos Commissarios nostros, aut Duos eorumdem, Actum, Gestum, aut Procuratum fuerit in Praemissis, & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto Die Novembris.
Per ipsum Regem & Concilium.
Nov. 9. Payment to sir Reynold Cobham for the custody of the duke of Orleans. Westm.
O. x. 658. H. v. p. i. 36.
Super Custodia Ducis Aurelianensis.
A Roy nôtre Tressoveraigne Seigneur, & as autres Seigneurs de son Tressage Counseill.
An. 15. H. 6. Pen. Cler. Pell.
Supplie humblement Reynold Cobham Chivaler que,
Come nôtre dit Soveraigne Seigneur, par l'advys de son dit Counseill, par sez Lettres de Prive Seall, del' Date de 12 jour de May darrein passe, Commist al' dit Suppliant le Duc d'Orleans, a savement Garder,
Preignant pour le temps, que le dit Duc serroit en sa Garde, sembleables Paiementz pour le Jour, come le Count de Suffolk avoit & prist pur ceo cause suisdite,
Et ensy est (Tressoveraigne Seigneur) que le dit Suppliant n'ad ewe, del' dit xij Jour de May, tanque en cea, ascune Paiement pur la Garde suisdit,
Please a vôtre Tressoveraigne Seigneurie, par l'advys de vôtre dit Counseill, de considerer les graundes Charge & Costage, que le dit Suppliant ad par cause del' Garde suisdite, & sur ceo de Graunter Lettres de Prive Seale, directe al Tresorer d'Engleterre, de Paier au dit Suppliant ceo que Luy est a de Rer, duraunt le Temps que le dit Duc ad este & serra en sa Garde, parensy que le dit Suppleant ne soit charge en apres de suer plusours Prive Sealx pur ceo non Paiement del' Garde suisdite.
Dors.
Nono Die Novembris, Anno &c. Decimo quinto, in Camera Stellata Regis, apud Westmonasterium, Concessum fuit, per Dominos de Concilio Regis, praesens Supplicatio ut petitur,
Praesentibus Dominis
,
Duce Glouc.
Archiepiscopo Ebor.
Episcopo Norwic.
Comitibus,
De Hunt.
Et de Warr.
Dominis,
De Scroop.
Hungerford.
Et Typtost.
Cancellar.
Thes.
Et Custode Privati Sigilli.
Nov. 19. Warrants for the payment of the annuity of the duke of Bavaria, and of 5,000 nobles, the residue of the dowry of his wife Blanche. Westm.
O. x. 658. H. v. p. i. 36.
Pro Comite Palatino Reni.
An. 15. H. 6. Ibid.
Decimo nono Die Novembris, Anno &c. xv. in Camerâ Stellatâ Regis, apud Westmonasterium, Concessum & Concordatum fuit, per Dominos de Concilio Regis, quòd fiat Warrantum, sub Privato Sigillo, Thesaurario & Camerariis de Scaccario Regis, de Solvendo sive sufficienter Assignando Ludovico Comiti Palatino Reni, Sacri Romani Imperii Archidapifero, & Bavarriae Duci, seu ejus in hac parte sufficienti Attornato, sive Procuratoribus, Mille & Ducentas Marcas,
Sibi per Regem debitas in Festo Paschae proximò praeterito, ratione Annuae Pensionis Mille Marcarum, sibi per Dominum H. Quintum, nuper Regem Angliae, Patrem Domini nostri Regis nunc, Concessae & Constitutae,
Necnon in Partem Solutionis Sex Millium Marcarum, quae de praenominata annua Pensione a retro remanserant non solutae,
Ac etiam Quinque Milium Nobilium, Cunei Angliae, Restantium ratione Dotis,praefato Duci constitutae per Dominum H. Quartum, nuper Regem Angliae, Avum Domini nostri Regis nunc, pro Maritagio, Inclitae Dominae, Blanchiae, quondam Conthoralis dicti Ducis,
Recipientes penes se Litteras Acquietantiae de dictis Mille & Ducentis Marcis, sufficientes pro Exoneratione Regis in hac parte.
Praesentibus tunc ibidem,
Archiepiscopo Ebor.
Comite de Stafford.
Cancellar.
Thes
.
Et Custode Privati Sigilli.
Nov. 21. Receipt by John Stockede, Conrad Roiss, and three others, servants of merchants of Cologne, for the above sums for the duke of Bavaria.
O. x. 659. H. v. p. i. 36.
Acquietantia dicti Comitis Palatini.
An. 15. H. 6. Penes Cler. Pell.
Unniversis & singulis, ad quorum notitiam praesentes Literae pervenerint, Johannes Stockede, Famulus Johannis Potts, Conradus Roiss, Famulus Dassen, Willielmus Ketwich, Famulus Tylmanni Onestenberg, Rotgerus Rynck, Famulus Johannis Rynck, & Johannes Berenfrass, Famulus Gerardi Ruschelman, Mercatorum Coloniensium, veri ac legitimi & indubitati Procuratores, Factores, & Nuncii speciales in hac parte Lodowici, Dei gratiâ, Comitis Palatini, Sacri Romani Imperii Archidapiferi, & Bavariae Ducis, omnimodas Reverentias & Honores in hac parte debitas, cum omnimodâ Recommendatione praemissâ.
Universitati vestrae Notum facimus, per Praesentes, Nos praefatos, Johannem Stockede, Conradum, Willielmum, Rotgerum, Johannem, & Johannem Berenfrass, auctoritate Literarum Patentium Procuratoriarum praefati Ducis, Sigillo suo signatarum, & Nobis in hac parte transmissarum, Recepisse & Habuisse de, Excellentissimo in Christo Principe & Domino, Domino Henrico, Dei Gratiâ, Rege Angliae & Domino Hiberniae Illustrissimo, Mille & Ducentas Marcas, Vice & Nomine praefati Ducis Bavariae, per manus, praepotentis & nobilis Domini, Domini Radulphi Crumwell Militis, praefati Domini Regis Thesaurarii, eidem Duci in Festo Paschae proximò praeterito debitas,
In Partem Solutionis Annuae Pensionis Mille Marcarum, per, Gloriosissimum Principem, recolendae memoriae, Henricum Quintum, nuper Angliaeque Franciae Regem, Genitorem dicti Domini Regis, praefato Duci Concessae,
Necnon in Partem Satisfactionis Sex Milium Marcarum, quae de praenominatâ Annuâ Pensione a retrò remanserant non folutae,
Ac etiam Quinque Milium Nobilium Cunei Angliae, Restantium nomine Dotis nobis, praefato Duci, constitutae per, foelicissimae recordationis, Dominum Henricum Quartum, nuper Regem Angliae & Franciae, pro Maritagio, inclitae memoriae, Dominae Blancheae, quondam Conthoralis dicti Ducis, secundùm Tenorem Literarum desuper factarum,
De quibus quidem Mille & Ducentis Marcis fatemur Nos, Nomine dicti Domini Ducis, fore solutos, dictúmque Dominum Regem modernum & Haeredes suos indè Quietos per Praesentes.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Sigilla nostra seperatim fecimus apponi.
Dat. 21 Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Tricesimo sexto, & dicti Domini Regis moderni (videlicet, Regis Henrici Sexti post Conquestum) Quintodecimo.
Nov. 22. Licence to J. bp. of Skalholt to go to Iceland, and send back his ship with merchandise. Westm.
O. x. 659. H. v. p. i. 36.
Pro Episcopo Scalholtensi.
An. 15. H. 6. Pat. 15. H. 6. m. 33.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili Patri, J. Episcopo Scalholtensi in Partibus Islandiae, infra Regnum, carissimi Consanguinei nostri, Regis Daciae,
Qui ad Adeundum Partes praedictas, causâ Visitandi Episcopatum suum praedictum, se disponit ut accepimus,
Quòd ipse quandam Navem, de Regno nostro Angliae existentem, cum Victualibus ac aliis Bonis & Rebus, sibi ac Gentibus & Familiaribus suis, cùm ad Partes praedictas venerit, necessariis & oportunis, carcare,
Et cum Navi praedictâ, sic Carcatâ, ad Partes illas se Divertere, ac Navem illam in eisdem Partibus, cum aliis Bonis & Rebus suis, in Regnum nostrum praedictum, ad Satisfaciendum certis Creditoribus suis, quibus indebitatus existit, Reducendis, Recarcare, & in idem Regnum nostrum Remittere possit lieitè & impunè;
Proviso semper quòd de Custumis, Subsidiis, & aliis Deveriis, Nobis in hac parte debitis, fideliter respondeatur ut est justum,
Ac quòd idem Episcopus per se, vel alios, quicquam, quod in Enervationem seu Derogationem Statuti, in Parliamento nostro, apud Westmonasterium, Anno Regni nostri Octavo tento, pro parte praedicti Consanguinei nostri editi, cedere valeat, non attemptet, nec faciat quomodolibet attemptari.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Novembris.
Per Concilium.
Nov. 22. Safe conduct for Antonin bp. of Urbino, papal nuncio, going to Scotland. Westm.
O. x. 660. H. v. p. i. 36.
De Salva Gardia pro Nuncio Papae.
An. 15. H. 6. Scot. 15. H. 6. m. 6.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, universis & singulis Admirallis, Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Custumariis, Custodibus Portuum Maris, & aliorum Locorum Maritimorum, necnon Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis suis, infra Libertates & extra, tàm per Terram, quàm per Mare, constitutis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam nostras speciales, Venerabilem in Christo Patrem, Antoninum Episcopum Urbinatem, Sedis Apostolicae Nuncium, in Regno nostro Angliae jam existentem,
Abinde in Scotiam, pro certis dictae Sedis Apostolicae Negotiis ibidem expediendis, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus Auro, Argento, Literis, Papiris, ac Hernesiis suis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, de Die vel de Nocte, equstrè vel pedestrè, transeundo, ibidem morando, & abinde in dictum Regnum nostrum Angliae conjunctim vel divisim reveniendo, & ab eodem Regno nostro ad Partes suas proprias, liberè & absque impedimento aliquo, redeundo;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Episcopum in Scotiam, cum Familiaribus, Equis, Bonis, Rebus, Jocalibus, Auro, Argento, Literis, Papiris, & Hernesiis suis quibuscumque, tàm per Terram, quàm per Mare & Aquam, de Die vel de Nocte, equestrè vel pedestrè, eundo, ibidem morando, & abinde in dictum Regnum nostrum Angliae conjunctim vel divisim reveniendo, & ab eodem Regno nostro ad Partes suas proprias liberè & absque impedimento aliquo, ut praedictum est, redeundo, Manuteneatis, Protegatis, & Defendatis; non inferentes eis, nec eorum alicui, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus sive Bonis, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen; quin potius eis & eorum cuilibet, in eorum agendis, si egeant, Consilium, Auxilium, & Favorem, ac Scortam, salvumque & securum Conductum Ministretis,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, in Personis vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè Reformetis.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo Die Novembris, Anno Regni nostri Quintodecimo.
Per Concilium.
Dec. 13. Presentation of Simon Brekhault to the chapel of S. Aychadry, diocese of Coutances, vice Stephen Caripel, deceased. Westm.
O. x. 660. H. v. p. ii. 37.
De Praesentatione.
An. 15. H. 6. Franc. 15. H. 6. m. 7.
Simon Brekhault Clericus habet Literas de Praesentatione ad Liberam Capellam Sancti Aychadry Constantiensis Dioecesis, vacantem per Mortem Stephani Caripel ultimi Capellani ejusdem Capellae, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur,
Et diriguntur Literae illae Episcopo Constantiensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Episcopo in Remotis agente.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Decembris.