BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: October-December 1474

Pages 820-842

Rymer's Foedera Volume 11. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

October–December 1474

Syllabus Entry Foedera Text
Oct. 25. Acquittance of James K. of Scotland of his claims on the K. of England for the ship called le Salvator, wrecked at Bamburgh. Edinburgh.
O. xi. 820. H. v. p. iii. 46.
Relaxatio sive Acquietantia pro Nave vocata le Salvator.
An. 14. E. 4. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, omnibus & singulis, Praesentia visuris vel audituris, Salutem.
Sciatis quòd Nos Jacobus Rex Remisimus, Relaxavimus, & imperpetuum, pro Nobis & Subditis ac Ligeis nostris universis, Quietum clamavimus Serenissimo Principi Edwardo, eadem gratiâ, Regi Angliae &c. Consanguineo nostro Carissimo, suisque Ligeis ac Subditis universis omnes Actiones, Sectas, Demandas, Prosecutiones, Quaestiones, Querimonias, Petitiones, & omnia Juris & Facti Remedia, quas & quae habuimus, habemus, aut habere possemus contra & adversus Consanguineum nostrum Regem antedictum, suosve Ligeos, ac Subditos, occasione Spolii cujusdam Navis de partibus Regni nostri Scotiae dictae le Salvator, quae periit Naufragio prope Castrum de Bamburgh, per nonnullos Subditos dicti Consanguinei nostri, contra formam Treugarum commissi & perpetrati; ita quòd neque Nos neque aliqui ex Subditis nostris quicquam de Bonis, in dictâ Navi tempore hujusmodi Naufragii habitis seu repertis, ad quorumcumque Anglicorum Manus devenerint, aut Aestimationem eorumdem Poenamve seu Emendam, pro Vulnere, Morte, aut aliis Molestiis, nostris Subditis tunc illatis, petere, exigere, seu vindicare possimus aut debeamus, sed ab omni Actione, Petitione, Juris & Facti Remedio quocumque, causâ seu occasione praedictorum, simus imperpetuum Exclusi; dicto Regi Consanguineo nostro libera Potestate Puniendi Subditos suos Culpabiles in Praemissis, deque & super ipsis Recuperandi Bona quae de Spolio praedicto ad eorum Manus devenerunt, nostrisque Subditis Petendi & Exigendi Wraccum Asserum sive Tabularum ejusdem Navis, cum Cimbis & Apparatu eidemque appertinentibus, ad quorum Manus devenerunt, Redemptionibusque & Finantiis, per Anglicos tunc Extortis, in omnibus semper salvis.
In cujus rei Testimonium has Litteras nostras sub magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Edenburgh, Vicesimo quinto die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, & Regni nostri Decimo quinto.
Sigillo avulso.
Oct. 26. Notarial attestation of the marriage of James, son and heir of the K. of Scotland, by his proxy David Lindesaye, earl of Crawfurd, to Cecilia, daughter of the K. of England, by John lord Scrope, her proxy. Edinburgh.
O. xi. 821. H. v. p. iii. 47.
Instrumentum super Sponsalibus Scotiae.
An. 14. E. 4. Ex Autogr.
In Dei Nomine Amen.
Per hoc praesens publicum Instrumentum CUNCTIS PATEAT EVIDENTER quòd,
Anno a Nativitate Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, Die verò Mensis Octobris Vicesimâ sextâ, Indictione Octavâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri Domini Sixti Divinâ Providentiâ Papae Quarti Anno quarto.
In nostrûm Notariorum Publicorum & Testium subscriptorum Praesentiâ personaliter constituti,
Clarissimi & Magnifici Domini, David Lindesay Comes Craufurdiae & Dominus de Lindesay Serenissimi & Potentissimi Principis ac Domini Domini Jacobi, Dei gratiâ, Scotorum Regis per Litteras Patentes Tenoris infrascripti, ac Nobilis Dominus Johannes de Scrope Miles & Confrater Incliti Ordinis Gartarii, Excellentissimi Principis Domini Edwardi Dei gratiâ, Regis Angliae &c. per Litteras Patentes ejusdem Regis, Tenoris infra inserti, ad Negotium infrascriptum Procuratores specialiter Constituti,
Post mutuam Exhibitionem, Inspectionem, & Lecturam Commissionum sive Literarum Procuratoriarum praedictarum,
Asseruerunt & dixerunt suas Intentiones existere commissa sibi Officia Procuratoria hujusmodi in Sese assumere exequi pariter & excercere, Sponsaliaque inter Illustrissimum Principem Jacobum Primogenitum & Haeredem dicti Regis Scotorum, ex unâ, ac Illustrissimam Principissam Dominam Ceciliam Filiam dicti Regis Angliae, ex altera Partibus, Vice & Nominibus dictorum Regum, ac Virtute & Auctoritate Commissionum & Litterarum Procuratoriarum earumdem, facere & contrahere,
Unde dictus Dominus David Comes Craufurdiae, praefati Regis Scotorum Procurator, & Procuratorio Nomine, animo, ut asseruit, Sponsalia contrahendi, pro dicto Filio & Haerede ipsius Regis ipsum Constituentis, ac ejusdem Regis Vice & Nomine, cum praefatâ Ceciliâ Filiâ Regis Angliae, in quâdam Cedulâ papireâ, quam tenebat in Manu, legit, dixit, & protulit verba quae sequuntur,
Ego David Lindesaye Comes Craufurdiae & Dominus de Lindesaye, Excellentissimi & Potentissimi Principis & Domini mei Metuendissimi Domini Jacobi Dei gratiâ Regis Scotorum Procurator, per Litteras Patentes ejusdem Domini mei Metuendissimi, ad Contrahendum Sponsalia, Nomine suo, pro Illustrissimo Principe Domino Jacobo Filio Primogenito & Haerede dicti Domini mei Regis, Aetate adhuc Juniore, cum Illustrissima Domina Domina Cecilia, Filia Juniore Serenissimi & Excellentissimi Principis Edwardi Regis Angliae, etiam Aetate Juniore, legittimè Constitutus, Nomine & Vice ejusdem Domini mei Regis, animo Contrahendi Sponsalia, & futuras Nuptias Promittendi, inter dictos Jacobum Filium & Ceciliam Filiam praedictorum Regum, melioribus modis, viis, & formis quibus potero, promitto & do Fidem in manus tuas, Honorabilis Domine Procurator dicti Regis Angliae, eundem Dominum meum Regem Scotiae, Patrem ejusdem Jacobi Principis, Curaturum, Acturum, & Facturum ut Deteundem Filium suum dictae Ceciliae Filiae Regis Angliae, Aetate superveniente legittimâ, in Maritum, & ad hoc Nomine ejusdem Domini mei Regis Patris ejusdem Principis ego in futuras Nuptias hujusmodi Conscentio & easdem Promitto, Sponsaliaque pro eodem Jacobo Filio & Haerede Domini mei Regis Scotorum cum dicta Cecilia Filia Regis Angliae Facio & Contraho, Nomine & Vice ejusdem Domini mei Regis, me Constituentis, ad omnem Juris effectum qui ex hoc sequi poterit aut debebit.
Qui quidem Dominus David Comes Craufurdiae & Dominus Lindesay, Procurator ipsius Regis Scotorum, in Proferendo dicta Verba, Do Fidem in manus tuas Honorabilis Domine Procurator, Accepit praefatum Dominum de Scrope per manum Dexteram, sub visu & aspectu nostrûm Notariorum praedictorum & Testium subscriptorum,
Et consequenter dictus Dominus Scrope, praefati Regis Angliae Procurator, & Procuratorio Nomine, Animo, ut asse- ruit, Sponsalia Contrahendi, pro dicta Cecilia Filia ipsius Regis Angliae ipsum Constituentis, ac ejusdem Regis Vice & Nomine, cum praefato Jacobo Filio & Haerede Regis Scotorum, in quadam Cedula Papirea, quam tenebat in Manu, legit, dixit, & protulit verba quae sequuntur,
Ego Johannes Dominus de Scrope Miles & Confrater Incliti Ordinis Garterii, Excellentissimi & Potentissimi Principis & Domini mei Metuendissimi Domini Edwardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae Procurator, per Litteras Patentes ejusdem Domini mei Metuendissimi, ad Contrahendum Sponsalia Nomine suo pro Illustrissima Domina Domina Cecilia Filia Juniore ejusdem Domini Regis, Aetate adhuc Juniore, cum Illustrissimo Principe Jacobo Filio Primogenito & Haerede Serenissimi & Excellentissimi Principis Jacobi Regis Scotorum, & Aetate Juniore, legittimè Constitutus, Nomine & Vice ejusdem Domini mei Regis, Animo Contrahendi Sponsalia, & futuras Nuptias Promittendi, inter dictos Jacobum Filium & Ceciliam Filiam Regum praedictorum, melioribus modis, viis, & formis quibus potero, Promitto & Do Fidem, in Manus tuas Honorabilis Domine Procurator dicti Regis Scotorum, eundem Dominum meum Regem Angliae, Patrem ejusdem Dominae Ceciliae, Curaturum, Acturum, & Facturum ut Det eandem Filiam suam dicto Jacobo Primogenito Regis Scotorum, Aetate superveniente legittimâ, in Uxorem, & ad hoc Nomine ejusdem Domini mei Regis Patris ejusdem Filiae ego in futuras Nuptias hujusmodi Consentio & easdem Promitto, Sponsaliaque pro eadem Cecilia cum dicto Jacobo Filio & Haerede Regis Scotorum Facio & Contraho Nomine & Vice ejusdem Domini mei Regis me constituentis, ad omnem Juris effectum qui ex hoc sequi poterit aut debebit.
Qui quidem Dominus de Scrope, Procurator ipsius Regis Angliae, in Proferendo dicta Verba, Do Fidem in manus tuas Honorabilis Domine Procurator, accepit praefatum Dominum David Comitem Craufurdiae per Manum Dexteram, sub visu & aspectu nostrum Notariorum Publicorum praedictorum & Testium subscriptorum.
Tenores verò Litterarum Procuratoriarum, de quibus supra fit mentio, sequuntur, & sunt talis,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem,
Quia, inter Nos & Illustrissimum & Serenissimum Principem Edwardum Angliae Regem nostrum carissimum Consanguineum de Matrimonio, inter Jacobum Filium nostrum unicum & Haeredem, & Clarissimam Principissam ac Dominam Dominam Ceciliam dicti Illustrissimi Principis Edwardi Regis Juniorem natu Filiam, cùm ad Aetatem legittimam pervenerint, per Dei Gratiam Contrahendo, tractari ceptum sit, cupimusque Rem ipsam ad optatum perduci Effectum, a talique Opere incipere quod ab eisdem Personis, effectis majoribus, de facili posset & veresimiliter debeat ratifficari,
De Fide igitur, Legalitate, Circumspectione, & Industriâ Dilecti nostri Consanguinei David Comitis Craufurdiae & Domini de Lindesay plenariè confidentes,
Ipsum nostrum Commissarium, Procuratorem, & Nuncium specialem, melioribus modis, viis, formis quibus possumus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eidem David Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Excellentissimo Principe Edwardo Angliae Rege Consanguineo nostro, suisve Commissariis aut Commissario Potestatem ad infrascripta per Litteras suas Patentes sufficientem habentibus seu habente, in futuras Nuptias, inter praedictum Jacobum nostrum Filium unicum & Dominam Ceciliam dicti Consanguinei nostri Filiam supradictam tempore legittimo Contrahendas, Consentiendi, hujusmodique Nuptias & Sponsalia, temporibus legitimis supervenientibus, Conrahi & Fieri Promittendi,
Ipsaque Sponsalia ex habundante inpraesentiarum Contrahendi & Firmandi,
Fidem quoque & Juramentum quodque, licitum seu Canonicum, in hac parte requisitum, in Animam nostram Dandi & Praestandi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis, vel aliquo Praemissorum, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosipsi Faceremus seu facere possemus, etiamsi talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, habituros Nos Ratum & Gratum quicquid per dictum David Comitem Craufurdiae nostrum Consanguineum, Commissarium & Procuratorem praedi- ctum, nostro Nomine, Actum, Gestum, Dictum, Promissum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypotecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes apud Edinburgh, Decimo octavo Die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, & Regni nostri Decimo quinto.
Edwardus, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Quia, inter Nos & Illustrissimum ac Serenissimum Principem Jacobum Regem Scotorum Consanguineum nostrum carissimum de Matrimono, inter Jacobum Filium ejus unicum & Haeredem Filiamque nostram Ceciliam, Aetate adhuc Juniores, cum ad Aetatem legitimam pervenerint, per Dei Gratiam, Contrahendo, Tractari ceptum sit, cupiamusque Rem ipsam, quantum in Nobis est, ad optatum perduci Effectum, a talique Opere incipere quod ab eisdem Personis, effectis majoribus, de facili possit & de veresimili debeat ratificari,
De Fidelitate igitur, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum nostrorum, Radulphi Domini de Grastok, & Johannis Domini de Scrop, Militum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales, melioribus modis, viis, & formis quibus possumus, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis & eorum utrique Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum dicto Consanguineo nostro Scotorum Rege, suisve Commissariis aut Commissario, Potestatem ad Infrascripta per Literas suas Patentes sufficientem habentibus seu habente, in futuras Nuptias, inter praedictum Jacobum Filium ipsius Consanguinei nostri nostramque Filiam Ceciliam supradictam tempore legitimo Contrahendas, Conscentiendi,
Hujusmodique Nuptias & Sponsalia, temporibus legitimis supervenientibus, Contrahi & fieri Promittendi,
Ipsaque Sponsalia de Facto & ex habundanti inpraesentiarum Contrahendi & Firmandi,
Fidem quoque & Juramentum quodcumque legitimum, seu Canonicum, in hac parte requisitum, in Animam nostram Dandi & Praestandi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae Nosipsi faceremus seu facere possemus, si praesentes personaliter essemus, etiamsi talia fuerint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, habituros Nos Ratum & Gratum quiequid per ipsos Radulphum & Johannem, seu alterum ipsorum, Nomine nostro, Actum, Gestum, Dictum, Promissum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum, sub Ypotecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus rei Testimonum has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Windesore, Decimâ quintâ Die Augusti, Anno Regni nostri Quarto decimo.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Super quibus omnibus Et Singulis praedicti David Comes Craufurdiae & Johannes Dominus le Scrope, Procuratores praedictorum Serenissimorum Principum Regum Scotiae & Angliae, petiêrunt a nobis Notariis praesentibus subscriptis eis confici & fieri Publicum seu Publica Instrumentum seu Instrumenta.
Acta erant haec in Camera Bassa Fratrum Praedicatorum Villae de Edinburgh Sancti Andreae Dioecesis, Horâ Duodecimâ in Meridie vel eo circa, sub Anno, Die, Mense, Indictione, & Pontificatu quibus supra;
Praesentibus ibidem,
Nobilibus & Potentibus Dominis,
Andrea Domino Abendale Cancellario Scotiae,
Colino Comite de Ergile Domino Cambell & Lorn,
Johanne Comite de Luss,
Jacobo Schaw
de Salquhi,
Malcomo Fleming Filio & Haerede Apparente Roberti Domini Fleming,
Alexandro Hexburne
de Quhitfu,
Magistro Willielmo Leumax de Cale,
Johanne Boithe,
Johanne Portingtone,
Willielmo Chanterell
,
Tuchero Boulde,
Thoma Haldinby,
Christofero Conyers,
Roberto Spalding
,
Armigeris,
Et Rogero Latonne,
Unà cum multis aliis Testibus ad Praemissa vocatis pariter & rogatis.
Et ego Willielmus Scheves, Artium Magister, Sancti Andreae Archidiaconus, Principalis Ecclesiae Collegiatae de Crethtonn Dioecesis ejusdem Praepositus, Publicus Auctoritatibus Apostolicâ & Regali Notarius, quia Praemissis, Commissionum Praesentationi, Lectioni Potestatum, Acceptationi Sponsalitiorum, Verborum Recitationi, futuri Matrimonii Policitationi, caeterisque omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, Dicerentur, Agerentur, & Fierent, unà cum praenominatis Testibus & Notario subscripto, praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri scivi vidi & audivi & in Notam sumpsi, ideoque hoc praesens Publicum Instrumentum, alienâ Manu, Me aliis occupato Negotiis, scriptum, indè confeci & in publicam Formam redegi, Signoque & Nomine meis solitic & consuetis signavi, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum, rogatus ad hoc specialiter & requisitus.
W. Scheves.
Et ego Thomas Smyth Clericus Norwicensis Dioecesis, Publicus Auctoritate Apostolicâ Notarius quia Praemissis, Commissionum Praesentationi, Lectioni Potestatum, Acceptationi Sponsalitiorum, Verborum Recitationi, futuri Matrimonii Policitationi, caeterisque omnibus & singulis, dùm sic, ut praemittitur, Dicerentur, Agerentur, & Fierent, unà cum praenominatis Testibus & Notario suprascripto praesens personaliter interfui, eaque omnia & singula sic fieri scivi vidi & audivi, & in Notam sumpsi, ideoque hoc praesens Publicum Instrumentum, Manu alienâ scriptum, inde confeci & in Publicam Formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi, in Fidem & Testimonium omnium & singulorum Praemissorum, rogatus ad hoc specialiter & requisitus.
T. S.
Spes mea in Deo est.
Nov. 3. Ratification by the Scotch K. of the treaty for the above-mentioned marriage, and for a truce with England until 1519, dated Edinburgh 26 Oct. Edinburgh.
O. xi. 824. H. v. p. iii. 48.
Confirmatio Alligantiarum & Treugarum per Regem Scotorum.
An. 14. E. 4. Ex Autogr. Rot. Scot. 14. E. 4. m. 9.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Notum facimus quod Vidimus, Inspeximus, & Intelleximus quasdam INDENTURAS,
Initas, Appunctuatas, & Conclusas, in Burgo nostro de Edinburgh, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Quarto, Vicesimo sexto Die Mensis Octobris,
Inter Reverendum in Christo Patrem Laurentium Episcopum Dunolmensem, Johannem Dominum le Scrop Militem, Magistrum Johannem Russell Archidiaconum Berkshire Custodem Privati Sigilli, & Robertum Bothe Legum Doctorem, Consiliarios, Oratores, Ambassiatores, & Commissarios Serenissimi & Potentissimi Principis Edwardi Angliae Regis Consanguinei nostri carissimi, ex una, &, Reverendos Patres, Johannem Glasguensem, Willielmum Orkadensem, Episcopos, nostri Sigilli Privati Custodem, Nobiles Dominos, Colinum Comitem de Ergile Dominum Cambell. & Lorn, David Comitem Craufurdiae & Dominum Lindesaye, Venerabilem Patrem Archibaldum Abbatem Monasterii Sanctae Crucis de Edinburgh, & Magistrum Archibaldum Quhitelanensem Archidiaconum Sancti Andreae infra Partes Laudoniae Secretarium nostrum, Consiliarios, Oratores, Commissarios, & Deputatos nostros, Partibus ab altera,
De & super Modis & Mediis Reconciliandi Amoris, Treugis & Abstinentiis Guerrarum Retinendis & Continuandis, Affinitatibusque inter dictum Illustrislimum Principem Edwardum Angliae Regem nostrum Consanguineum & Nos Conjungendis, superque Pace & Quiete utriusque Regni Subditorum,
Qui quidem Oratores, in Vim & Potestatem Commissionum eis ab utraque Parte commissarum, Communicârunt, Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt, prout in eorum Indentatis Literis (Quarum Tenores de Verbo ad Verbum subsequuntur) plenissimè continetur,
Primae verò Indenturae Tenor talis est,
This Indentur,
Maid, at Edinburgh, the xxvj Day of October, the Zer of oure Lord God M. CCCC. LXXIV.
Witnesseth that,
Quhare amang certane Appunctiments passit betueyn certane Commissaris of the King of England of the o Syde, and uthir send fro the King of Scotland of the othir Syde, at Westmenstire, the xxx Day of July last passit, concerning Aliancez be waye of Mariage betueyn the Sonn and Aier of Scotland and the Zongest Dochtir of the King of Ingland, and uthir gud and Resonnable Conventions for the Wele and Prosperite of both the Realmes,
It wes in ane Article expressit that the King of Ingland suld send his Ambassiatouris into Scotland, at the ferrest be the viij Day of this Month of October, for a perfite Conclusionn to be takin and had in the samyn,
And that tharuppon, according to the same Articule, the Richt Reverend Fadir in God Laurence Bischop of Durham, Johnn Lord Scrop Knicht and Bruthir of the Honorabill Ordour of the Gairter, Mastir John Russale Archidene of Berkshire Kepare of the Prive Seile, and Mastir Robert Boith Doctour of Lawis, Conselouris and Ambassiatours of the Richt Excellent and Michti Prince Edward King of Ingland, &c. have cummyn and apperit, in the Tounne of Edinburgh, within the Realme of Scotland, at the said viij Day of October, on the behafue of thare Soverane Lord, to Passe and Conclud upponn all the said Appoinctiments, according to thare Autorite and Pouer, quhilk by the Commissionns to thame gevin (quharof the Tennour is sett at the end of this Presente) clerli may appeire, eftir that certane notabill Personns, Deputit and Commisit be the Richt Hie and Michti Prince James King of Scotland, to Trecte, Advise, and Conclud with thame of Ingland upponn the Premisses (that is to say) the Reverend Fader in God Johnne Bishop of Glasgu, Williame Bischop of Orknay Prive Sele, Colline Erle of Ergile, David Erle of Craufurde, Archibaulde Abbot of Halirudhouse of Edinburgh, and Mastir Archibaulde of Qubitelan Archidene of Saint Andres within the Part of Louthian Secretare, thai having sufficient Pover and Auctorite touching all the Appointments and Matters befor entendid, as be thar Commissions (quher of the Tennour hereftir enseuyth) also it doith appeir,
The said Oratours, Commissares, and Deputes of boith the Partys, be Long and Ryp Deliberationn, have Passit, Accordit, and Concludit, in the Names of thare Princis the Kingis of Scotland and Inglande, and be Vertu of the said Poueres and Auctoriteis to thame gevin, in Maner and Form as in the Articulis inseuyng at large it is expressit.
Here following the Thingis and Matteris, quhilk have bene Advisit, Appointit, Accordit, and Concludit, be the Counsalis of the Kingis of Scotland and Ingland, for an Aliaunce of Mariage, to be had in the Bloide of the same Princes, and for tendirnes of Luf and Affection to grow and Incres betuix thame, to the wele of Peax and Tranquillite of thare Realmes, Contreis, and Subjectis,
Foralsmekil as this Nobill Ile, callit Gret Britanee, can nocht be kepit and manteinit bettir in Welth and Prosperite than such Thingis to be practizit and concludit betueyn the Kingis of boith the Realmes of Scotland and Ingland, quharby thai and thare Subjectis micht be assoverit to lefe in Peax, Luf and Tendirnes to grow and incres ymangis thame, it hath be Aggreit, Accordit, and Concludit that, considerit the long continewyt Trublis, Discentions, and Debattis betuen the boith Realmes, with gret and mortell Werre that haith followit thar uppon, for the appeasing and setting apart of the samyn, a nerrar and a most especiale Weye is to be fundin and had than only the trust of the Trew and Abstinence of Werre that is nowe, or ony uthir Trew that couth be divisit betuix boith the Parties.
Item, it is Aggreit, Accordit, and Concludit that the most convenient and next Meyne to this, is to Appoint and Conclud upponn a Mariage, to be maid betuix James the oonly first begottin Sonne and Aire of the Richt Hie and Michti Prince James King of Scotland and Cecile the zoungast Dochtire of the Richt Excellent and Michti Prince Edward King of Ingland, &c. to th'entent that, be Neirnes and Conjunction of Blud, Favour and Affection of the o Party may the moir habundanth procede to the othir, and the Prince and Subjectis of the o Realme to be alwey redy and wele wellit to assist to the othir, gif ony Rebellion or Commotion war maid be the Subjectis of athir of the Realmes uppone thar Soverane Lorde.
Item, how be it that it is trascit and hapit that, in the said Mariage, gif God Will it cum to gud Conclusion, and be the Luff, Favour, and Affection, that thar uppon war lik daili to ensieu betuen the Princis and the Inhabitants of boith the Realmes, Amour, Peax, and Tranquillite perpetuale suld grow and daili increse, that bicause that so gret a thing as that it cannot nor may sa suddanli be brought about, for grete and divers Consederations knowen evidentli to boith the Princes, it is Aggreit and Accordit that, for the moir Souerte of boith the Partys, the instant Trewis, takin first at Zork, and than after Prorogit and Amplifyt at the Toune of the Newcastell, the xij Day of December, the Zere of oure Lord M. CCCC. LXV. Zeris, to indure unto the Zere of our Lord Mil. D. XIX. quharof the Letters of Ratification and Confirmationne of boith the Kingis Wer, according to the Indentures that were maid undir thar Gret Selis enterchaingeit and deliverit, sal be in substance affermit and ratifiet be uthir Letters Indentit, bering Dat lik to this Present, the same Presentis nevertheles in the meyn tyme doing and disposing thame to be allwais lauthfull and honorable, to that that may induce and mak a perfyt Peax, Amite, and Aliaunce betuix thame, thar Aiers, Landis, and Cuntreis.
Item, it is Aggreit, Accordit, and Concludit, betuen the said Kingis, for thame thar Aieris and Successours, that nouthir of thame, during the tyme of the Trewis, sall Favour nor gif Assistence to uyeris Tratours or Rebellis, bot thai sal be bound that, at quhat tyme ony Persone of evill disposition, of quhat Degre, Estate, or Conditioun so ever thai be, wauld tak uppon thame to make Rebellion or Commotion againe the Soverane of the Land, in ony maner of wife, and gif it plese the Prince, that such Rebellion or Commotion is maide agains, to signify the same to the othir Prince, and Require him to gif to him his Assistence and Help to the Repressing of the same Rebellion or Commotion, the said Prince, so being requirit, sall faithfulli gif his Assistence and Aied to the othir Prince, in likwise as he wauld have done to himselve in Caise similable, and thus to be extendit and understandin als wele betuix the Prince Sonnes and Aieris, as betuix thame selve; the Expensis tharof to be maid and done be the Prince that so sall Require.
Item, as tuiching the said Mariage, quhilk is thoght to be the verray Rute and Establisment of all the Luf, Favour, and Assistence that the on Party sall owe onto the othir, it is Advisit, Appoinctit, Accordit, and Concludit that, foralsmekil as the said Prince is as zit bot tender constitute and being in the secund Zere of his Aige, the said Princes also of the Aige of four Zeris, so that nor thai nor nouthir of thame may mak Contraict of Matrimoni nor of Spousalis in thar Personns, the said Kingis, Faderis to the said Prince and Princes, sal be Bundin, in the maist lauthfull, honorable, and sure Manes and Forme, oother of thame to uthir, to th'entent and effect as folouyth,
Firt, the said King of Ingland sall Promit and Oblise himselve to do and Procur, alsfer as in him sal be, that his Zongast Dochter callit Cecile, in also gudli and convenient time, efter that Sche and the said Sone and Aire of Scotlande sal be at thare lauthfull Aige, to mak the Band of Matrimoni, or within Six Monethis eftir at the ferrest sal be Assoverit unto the said Zoung Prince James Sone unto the King of Scotland that now is, and with him make and perfite the Contract of Matrimoni, the same to be Solemnisyt, within the said tyme, eftir the Forme and be the Auctorite of Hali Kirk.
Item, in likewise the said King of Scotland sall Promit and Oblise himselve to do and procure, alsfer as in him sal be, that his Sone James, Aire of the Realme of Scotland, in also gudli and convenient tyme, eftir that he sal be at his lauthfull Aige, to mak the Band of Matrimoni, or Within Six Monethis eftir at the ferrest sal be Assoverit unto the said Zoung Princes Cecile Dochtir to the King of Ingland that now is, and with hir mak and perfyte the Contract of Matrimoni, the same to be Solemnisyt, within the said tyme, eftir the Forme and be the Auctorite of the Kirk.
Item, it is Appointit, Accordit, and Concludit that the said Princes sall have, in Doure and in Jointe-feffement, all and haile the Landis, Rentis, and Revennewis partening to the auld Heretage of the Prince Sone and Aire of Scotland, during the Liftyme of his Faidir; That is to say, the Duchery of Rothessay, the Erledom of Carrik, the Lordschippis of the Stewart Landis of Scotland, with all Comodities, Proffittis, and Appartinencis of the same; and, gif it hap the said Prince to be King, or his Modir Decese, and the Douri that the Queyne haith not void, Sche sall have the Third Part of the Propirte, Landis, and Rentis partening to the King hir Spouse, or ellis ane Equivalent Portioun of the Third Part of the said Propirte, Landis, and Rentis at hir plaseire and dissire; and, quhat tyme that the Doury, partening to the Queyn that now is, sall hap to void, Sche sall, gif it plese hir, have the same, Renunceing and Gifing up the Douris assignit to hir before.
Item, it is Appointit, Accordit, and Concludit that, for the said Mariage and Doure, the said King of Ingland sall gif, with his Dochtir, to the King of Scotland xx Mil. Markis Inglis Money, to be Pait in this maner.
First, estir the making and establissing of this Conventioun, within Thre Monethis nixt enseuyng, Two Mil. Markis Inglis, and every Zere of two Zeris than nixt folouyng at the same Sesoun of the Zere and Terme Two Mil. Markis Inglis, and fra thyne furth zerli every Zere a Thousand Mark. Inglis at the same Terme, unto the tyme xx Mil. Markis be fulli Pait and Content.
Item, it is forrhir in this part Comonit, Tretit, Advisit, and Accordit, that is to saye, in caise, (that God forbeide) the Zoung Prince and Princes befor nemit, or the on of thame, suld fortoune to Decese, or ellis this Matter othirwise to cum to that Poynt that the Matrimoni, before spokin betuix thame touth, tak none effect, zit, quhensoever the King of Scotland suld hap to have a Sone his Aier, the same that is now or uthir, and the King of Ingland a Dochtir of lik Aige, or within Thre or Four Zere above or beneth the Aige of the same Sone and Aire, the said Tua Kingis sall do and procure, alsmekill as in thame sal be, such two Personns, the Sone of Scotland and the Dochtir of Ingland, to be Maryt togiddir in Maner and Forme, and with all the Appartenances, and Charges before rehersit.
Providit alwey that, quhatsoever the King of Ingland Pay afore the faling of the hop of the First Indentit Mariage, it be undirstandin and taken as parte of the Tuenty Thousand Markis, that sal be gevin for that Matrimoni that sall tak effect and hauld betuix ony of the Childer of the said two Kingis.
Item, it is Appointit, Aggreit, and Accordit that, gif, eftir a perfite Conclusion takin betuen boith the Kingis in the Premissis and the Covenantis thar uppon fulli Passit, Selit, and Auctorizit, as it appertening, also peraventure parsell of the Saide Soumes of Money Pait and Contentit be the King of Ingland, it sall forton ony of the boith Zoung Prince and Princes Decese (that God forbeide) or ellis that the Caise so happin that the Matrimoni, quharofe is mention before maid, tak none effect, nouthir betuix the said Prince and Princes, nouthir betuix ony uthir of the Childir of the said Kingis, than that all Soumes of Moneye, as by the King of Ingland sall hap to be Pait afor unto the King of Scotland, for and because of the Mariage as is before said, sal be to the King of Ingland and his Aieris haile and entierli Repait be the fame King of Scotland and his Aieris.
Providit and fene alwey that, gif the Soume or Soumes, so Pait be the King of Ingland, excede not Tua Thousand and Five Hundred Markis Inglis, the King of Scotland be nocht boundin in ony of the said Caise that Soume to Refound nor to Repay in ony wife; the quhilk Sowmne of Tua Thousand and Five Hundred Markis the King of Ingland is content to Pay unto the said King of Scotland thoth all (that God forbeide) the one or the uthir of the said Prince or Princes Decese, and that none of the said Matrimonis tak na Conclusion nor Effect.
Item, as for Cautions and Souerteis of the Paymentis and Repaymentis in the Caise befor tochit, it is Aggreit, Accordit, and Concludit that, over and above the Forme of the Boundis of this Treti, thoth all it be Confermit and Ratifyt hereftir in all Pointis enterchangeabilli be the Lettres Patentis of boith the Princes,
The said King of Ingland sall gif his severalis Lettres Patentis of Obligation to the King of Scotland, tuiching the Payment and Contentation of the said XX. Thousand Markis, for the Cause and at the Termes before specifyt, binding Himselve and his Aieris, in the Word of a King and be his Honour, to the Payment and Redi Contentation of the fame, in gud, sufficient, and lauthfull Forme,
And, in likwise, the said King of Scottis sall gif his severalis Lettres Patentis, owir and above all the Premissis, Binding Himselve and his Aieris, in the Worde of a King and be his Honour, to the Repayment of all the Soumes of Money quhilk sall hap be the King of Ingland to be Pait for the Cause above tuicht, in Caise of the farfeting of the on and the othir Matrimonys before intendit, except the said Soumes of Tua Thousand and Five Hundred Markis quilk sall not be Repait.
The same Tua Lettres of Obligationn to pas, and to be maid, and gevin be the same Kingis, undir thar Gret Selis, in Maner and Forme as folouyth.
Edwardus &c. Omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint Salutem.
Cùm inter Nos & Serenissimum Principem Jacobum Regem Scotorum Consanguineum nostrum carissimum, pro Incremento Dilectionis & Affectionis Fraternae inter Nos & Haeredes nostros Introducendo, ad Pacem & Quietem Subditorum nostrorum hincinde, de Matrimonio, inter Jacobum ipsius Primogenitum & Haeredem nostramque Filiam Juniorem Ceciliam, Aetate adhuc Juniores, cùm ad Annos legitimos pervenerint, contrahendo, seriosè Tractatum & Concordatum sit,
Nosque eidem Regi, Nomine Dotis cum Filia nostra, certas Pecuniarum Summas, ad certos Annos, juxta Capitula ejusdem Tractatûs & Concordiae, Dare & persolvere Teneamur,
Hinc est quòd Nos Edwardus Rex memoratus Fatemur & Recognoscimus per Praesentes Nos teneri & firmiter Obligari dicto Jacobo Regi Scotorum, causâ & occasione Matrimonii supradicti, ac Nomine Dotis debitae cum Filia nostra ut praefertur, in Viginti Millibus Marcarum legalis Monetae nostrae Angliae, Solvendis eidem Regi aut suo certo Procuratori seu Attornato, in Ecclesia Parochiali Sancti Egidii de Edinburgh, particulatim Terminis & Diebus subsequentibus; viz.
Solvemus aut Solvi faciemus, in Ecclesia Parochiali praedicta, Tertio Die Mensis Februarii proximò futuro post Datam Praesentium, Duo Millia Marcarum.
Item, ad eundem Diem ejusdem Mensis, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto, Duo Millia Marcarum.
Item, ad eundem Diem ejusdem Mensis, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo sexto, Duo Millia Marcarum.
Item, ad eundem Diem ejusdem Mensis, qui erit Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo septimo, Mille Marcas Monetae antedictae,
Et deinde annuatim, Loco & Die supradictis, Mille Marcas donec & quousque dicta Summa Viginti Millium Marcarum fuerit integraliter & plenariè persoluta,
Ad quas quidem Solutiones, benè & fideliter faciendas, Obligamus, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac Bona nostra praesentia & futura;
Proviso quòd, in singulis Solutionibus memoratis, dictus Rex, aut Procurator seu Attornatus, hujusmodi legalem Acquietantiam, sub Sigillo Magno ipsius Regis, ad nostram & Haeredum nostrorum Exonerationem, de Receptis afferenti, pro Nobis & Nomine nostro, Pecunias easdem tradat & deliberet effectuaiter ut est justum.
In cujus Rei Testimonium Sigillum nostrum Magnum praesentibus est appensum, &c.
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm inter Nos & Serenissimum Principem Edwardum Regem Angliae Consanguineum nostrum carissimum, pro incremento Dilectionis & Affectionis Fraternae inter Nos & Haeredes nostros introducendo, ac Pacem & Quietem Subditorum nostrorum hincinde, de Matrimonio, inter Jacobum nostrum Primogenitum & Haeredem, ipsiusque Regis Filiam Juniorem Ceciliam, Aetate adhuc Minores, cùm ad Annos legittimos pervenerint, Contrahendo, seriosè Tractatum & Concordatum sit,
Ipseque Consanguineus noster Nobis certas Pecuniarum Summas, Nomine Dotis, cum Filia sua, ad certos Annos, juxta Capitula ejusdem Tractatûs & Concordiae, Dare & Persolvere teneatur, prout in Litteris Obligatoriis ejusdem Regis, desuper emanatis, pleniùs continetur,
Sitque, inter caetera, etiam in eisdem Capitulis Dictum, Advisatum, & Conclusum quòd, in eventum Defectûs Matrimonii inter praedictas Proles nostras, per Obitum earum alterius ante Solempnizationem ejusdem Matrimonii seu aliter contingentis, de omnibus & singulis Peccuniae Summis, quas causâ & occasione praedictis ipsum Regem Angliae Nobis solvere contigerit, eidem Regi suisve Haeredibus & Successoribus integraliter Satisfactionem & Promptam Resolutionem facere Teneamur,
Hinc est quòd Nos Jacobus Rex praedictus Fatemur & Recognoscimus, per Praesentes, Nos Teneri & firmiter Obligari dicto Edwardo Regi Angliae in omnibus & singulis Pecuniarum Summis, quas per Acquietantias nostras desuper concedendas, ipsum Regem Nobis, ante eventum Deficientis Matrimonii hujusmodi, Casu quo speratum Effectum sortiri nequeat, exsolvisse apparuerit;
Ita tamen quòd, si Summae persolutae hujusmodi Bis Mille & Quingentas Marcas non excesserint, ipsas Bis Mille & Quingentas Marcas nullatenus refundere nec resolvere teneamur; Residuum autem hujusmodi Pecuniae persolutae, quantumcumque fuerit, infra Quatuor Annos, in eventum Deficientis Matrimonii praedicti, immediatè sequentes, in Ecclesiâ Parochiali Sancti Nicholai, in Villa de Novo Castro, ad Tertium Diem Februarii, qui in singulis ipsorum Quatuor Annorum evenerit, dicto Regi aut suo certo Procuratori seu Attornato aequis Portionibus resolvemus:
Ad quas quidem Resolutiones, in Eventu & Casu praedictis, benè & fideliter faciendas, Obligamus, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac Bona nostra praesentia & futura;
Proviso quòd, in singulis Resolutionibus memoratis, Procurator seu Attornatus, hujusmodi legalem Acquietantiam, sub Sigillo Magno ipsius Regis, ad Nostram & Haeredum nostrorum Exonerationem, de Receptis afferenti, pro Nobis & Nomine nostro, Peccunias easdem tradat & deliberet effectualiter ut est justum.
In cujus rei Testimonium, nostrum Magnum Sigillum praesentibus est appensum, &c.
All which Thingis and Materis, sa Aggreit and Accordit, in Maner and Forme above expressit, We, the fornemmit Oratouris and Ambassiatouris of the King of Scotland, be vertue of oure Commissionns, Promittis, in good Feith, in the Name of our said Soveraine Lord James King of Scotlande, that our said Soveraine Lord sauld Kepe and Observe, alsfer as thei tuiching or concerning him, and that he sall Ratify and Conferme all the Premissis Wourde for Wourde, and thar uppon gif his Lettres Patentis of Ratification and Confirmation, with the said severallis Lettres of Obligation, Selit undir his Gret Seile, to be deliverit, in the Parische Kirk of Norrhame, the Fowrth Day of Januare nixt to cum, to thame or him quhilk sal be auctorizit be the King of Inglande to Ressaue the same; and to deliver and then and thare deliverit lyke for the part of the King of Inglande according to thaim that is above advisit and accordit, onles than the Princes practissum Meyne of maire speedy and hasti Enterchangeing of the said Lettres, in the Presens of the on of thame.
Boith the Tenours of the Commissions, quharof is maid mention befor, be such as folouyth,
Edwardus, &c. omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm nulla permittatur Hosti Humani Generis, in administrando Pericula Dissentionum, Potentia tanta, quòd, pro suo Beneplacito, non possit & velit Benignitas Omnipotentis Gratiam vicissim infundere Concordiae & Unitatis, novissimè, Diebus istis, desursum datum est ut inter Nos & Serenissimum & Illustrissimum Principem Jacobum Regem Scotorum Consanguineum nostrum carissimum, post multa Praedecessorum nostrorum commissa Praelia, de Modis & Mediis reconciliandi Amoris & Amicitiae Sermo & Tractatus haberetur,
Adeoque inter nostros & ipsius Consanguinei nostri Commissarios super eo Communicatum, Appunctuatum, & Conclusum extitit, ut ad Matrimonium, inter Jacobum Filium unicum & Haeredem ipsius Regis nostramque Filiam Juniorem Ceciliam superveniente Aetate legitimâ contrahendum, tanquam Principium & Radicem stabiliendi Amoris, Pactaque Dotalitia & alia in ea Parte necessariò Firmanda, procedi deberet,
Nos igitur,
Ea, quae per Commissarios nostros atque suos hinc inde, Tricesimo Die Mensis Julii ultimò effluxo, apud Westmonasterium, ut per ipsorum Indenturas illius Datae apparet, super Praemissis Advisata, Appunctuata, seu Concordata noscuntur, Rata habentes atque Grata, volentesque ea praeconceptum in omnibus sortiri effectum,
De Fidelitate, Probitate, Circumspectione, & Industriâ, Dilectorum nostrorum, Reverendorum Patrum, Laurentii Dunolmensis, Ricardi Assavensis, Episcoporum, Radulphi Domini Grastok, Johannis Domini le Scrope, Militum, Johannis Russell Archidiaconi Berkshire Custodis Privati Sigilli nostri, & Roberti Boith Legum Doctoris, Consiliariorum nostrorum, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorum, Potestatem generalem & Mandatum speciale in Regnum Scotiae & versus praefatum Consanguineum nostrum Regem se transportandi,
Ibidemque, pro Nobis & Nomine nostro, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter dictum Jacobum Filium nostramque Filiam Ceciliam memoratam contrahendo, Doteque, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, Vi & Virtute Matrimonii hujusmodi Promitten- dis, Dandis, & Persolvendis, cum dicto Serenissimo Principe Rege Scotorum Consanguineo nostro carissimo, aut suis Oratoribus, Commissariis, seu Procuratoribus, sufficientem habentibus Potestatem, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Locorum, Temporum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum, quibus Praemissa compleantur & perficiantur, Certitudinem Specificationem & Qualitatem statuendi, & super eisdem Consentiendi & Concordandi,
De & super firma, perpetua, & reali Pace & Amicitia, Ligisque Confoederationibus, Treugisve & Abstinentiis Guerrarum, pro Nobis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Ligeis, Subditis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis nostris, & utriusque nostrûm, ineundis, contrahendis, & firmandis, mutuisque hinc indè Assistentiis & Auxiliis praestandis, Tractandi, Consentiendi, Concordandi, & Concludendi,
Aliamque Dietam pro Praemissis, si oporteat, statuendi & praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ea omnia habituros Nos Rata, Grata, & Firma imperpetuum, quae per dictos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios, aut Duos eorum, Tractata, Communicata, Appunctuata, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ipoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Wyndesore, Decimo quinto die Augusti, Anno Regni nostri Quarto decimo.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.
Jacobus, Dei Gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm nulla permittatur Hosti Humani Generis in Administrando Pericula Discensionum Potentia tanta, quod pro suo Beneplacito non possit & velit Benignitas Omnipotentis Gratiam vicissim infundere Concordiae & Unitatis, novissime Diebus istis de Sursum Datum est ut inter Nos & Serenissimum ac Illustrissimum Principem Edwardum Angliae Regem Consanguineum nostrum Carissimum, post multa Praedecessorum nostrorum commissa Praelia, de Modis & Mediis Reconsiliandi Amoris & Amicitiae Sermo & Tractatus haberetur,
Adeoque inter nostros & ipsius Consanguinei nostri Commissarios super eo Communicatum, Appunctuatum, & Conclusum extitit, ut ad Matrimonium, inter Jacobum Filium nostrum unicum & Haeredem ac Inclitam Principissam Dominam Ceciliam Juniorem Filiam dicti Illustrissimi Principis Edwardi Angliae Regis contrahendum, tamquam Principium & Radicem Stabiliendi Amoris, Pactaque, Dotalitia, & alia in ea parte necessaria firmanda, procedi deberet,
Nos igitur,
Et, quae per Commissarios nostros ac suos, hinc inde, Tricesimo Die Mensis Julii ultimò effluxo, apud Westmonasterium, ut per ipsorum Indenturas illius Datae apparet, super Praemissis, Advisata, Appunctuata, seu Concordata noscuntur, Rata habentes atque Grata, volentesque ea Praeconceptum in omnibus sortiri Effectum,
De Fide igitur, Legalitate, Probitate, Circumspectione, & Industriâ Dilectorum nostrorum, Reverendorum Patrum, Johannis Glasguensis, Willielmi Orkadensis, Episcoporum, nostri Sigilli Privati Custodis, Colini Comitis de Ergile, David Comitis Craufurdiae & Domini Lindesaye, Archibaldi Abbatis Monasterii Sanctae Crucis de Edinburgh, & Magistri Archibaldi Quhitelan Archidiaconi Sancti Andreae infra Partes Laudoniae nostri Secretarii, plenissime confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, aut Duobus eorumdem Potestatem generalem & Mandatum speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Reverendo Patre Laurentio Episcopo Dunolmensi, Nobili Domino Johanne Domino le Scrope Milite, & Egregio Clerico Magistro Johanne Russell Archidiacono Berkshire Custode Privati Sigilli Excellentissimi Principis Edwardi Angliae Regis, ac Magistro Reberto Boith Legum Doctore, Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis dicti Serenissimi Principis Edwardi Angliae Regis, ad hoc ab eodem Principe speciale Mandatum & similem Potestatem habentibus, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter Jacobum nostrum Filium Unicum & Haeredem & dictam Inclitam Dominam Ceciliam contrahendis, Doteque, Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, vi & virtute Matrimonii hujusmodi Promittendis, Dandis, & Persolvendis, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi,
Locorum, Temporum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum, quibus Praemissa compleantur & perficiantur, Certitudinem Specificationem & Qualitatem Statuendi, & super eisdem Consentiendi & Concordandi,
De & super firmis Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, Amicitiâ & Unitate, pro Nobis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Ligeis, Subditis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis nostris, & utriusque nostrûm, ineundis, contrahendis, firmandis, mutuisque hinc inde Assistentiis & Auxiliis praestandis, Tractandi, Consentiendi, Concordandi, & Concludendi,
Aliamque Dietam, pro Praemissis, si oporteat, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque omnia Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ea omnia habituros Nos Rata, Grata, & Firma imperpetuum, quae per dictos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios, aut Duos eorum, Tractata, Communicata, Appunctuata, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis seu aliquo Praemissorum, sub Ypoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus Patentes, apud Edinburgh decimo octavo Die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, & Regni nostri Decimo quinto.
In Witnes quharof We, the said Oratouris and Ambassiatouris of the King of Scotland, has Subscrivit this Presentis with oure Names and Signis Manualis, and set to oure Selis, at Edinburgh, the xxvj Day of October, the Zer of oure Lord God MCCCCLXXIV. to remain with the Part of the said King of Ingland.
Secundae verò Indenturae Tenor talis est,
Haec Indentura,
Facta inter Nos, Laurentium, Dei Gratiâ, Dunolmensem Episcopum, Johannem Dominum de Scrop Militem, Johannem Russell Archidiaconum Berkshire Custodem Privati Sigilli, & Robertum Boith Legum Doctorem, Consiliarios, Oratores, & Ambassiatores Serenissimi & Excellentissimi Principis Edwardi, Dei gratiâ, Regis Angliae, &c. ex una Parte, &, Reverendos Patres in Christo, Johannem, Dei Gratiâ, Episcopum Glasguensem, Willielmum Episcopum Orkadensem Custodem Privati Sigilli, Colinum Comitem de Ergile, David Comitem de Craufurde, Archibaldum Abbatem Monasterii Sanctae Crucis de Edinburgh, & Archibaldum Quhitelau Archidiaconum Sancti Andreae infra Archidiaconatum Laudoniae Seoretarium, Excellentissimi & Illustrissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Commissarios Parte ex altera,
Testatur quòd, Nobis Commissariis, Procuratoribus praedictis, in Villa de Edinburgh, instanti Mense Octobris, mutuò Convenientibus, post Ostensionem Commissionum nostrarum (quarum Tenores superius inseruntur) postque diversas Communicationes & Deliberationes habitas, tandem inter Nos, Auctoritate & Virtute Commissionum nostrarum praedictarum, Viceque & Nomine Principum nostrorum hujusmodi Appunctuatum, Concordatum, & Conclusum extitit, de & super Materia Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum, prout sequirur,
Inprimis, Cùm ita sit quòd Pacis Auctor dictorum Principum animos aliquando commovit, ut ipsi a Guerrarum rabie se diverterent abstinerentque, ac illa quae Pacis sunt vel ejus Media amplecterentur, efficitque quòd, primo Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo quarto, in Domo Capitulari infra Cathedralem Ecclesiam Sanctorum Petri & Pauli Civitatis Eboracensis, Guerrarum Abstinentiae per Terram Mareque & Aquas dulces, per certos utriusque Principis Commissarios, conclusae fuerant, duraturae usque ad Occasum Solis ultimi Diei Octobris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septua- gesimo nono, certis Modis & Formis, ut in Litteris indè confectis manifestiùs continetur,
Eaedemque Treugae & Guerrarum Abstinentiae posteà (viz.) Duodecimo Die Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo quinto, in Villa de Novo Castro, per alios utriusque Principis Commissarios, in omnibus & singulis Articulis praeadvisatis, fuerunt ad longiora Tempora Prorogatae (viz.) usque ad Annum Domini Millesimum, Quingentesimum, Nonum Decimum, prout in ipsorum Indenturis (quas Literis Patentibus dictorum Regum Ratificatas & Confirmatas fuisse fatemur & Recognoscimus) plenissimè continetur,
Nos igitur Commissarii praedicti, ex certis Causis Honestis & Rationabilibus Nos moventibus, virtute Potestatum, Auctoritatum, & Commissionum nostrarum praedictarum, dictas Treugas & Guerrarum Abstnientias, ita ut praemittitur captas, initas, & prorogatas, Nominibus Regum & Principum nostrorum praedictorum, Ratas habentes atque Gratas, ipsasque Captionem & Prorogationem Treugarum hujusmodi Admittentes de novo & Approbantes, Concordavimus & Conclusimus easdem Treugas & Guerrarum Abstinentias, quibuscumque Attemptatis sive Rupturis praetensis ex una aut alia Parte non obstantibus, super quibus, post ultimam Dietam Novi Castri, supervenientibus ad Reparationem Debitam Procedendum est, debere per Tempora memorata & usque ad Annum Millesimum, Quingentesimum, Decimum Nonum suprascriptum, secundùm formam, vim, & effectum omnium & singulorum Articulorum, in Indenturis, apud Eboracum inter Commissarios ut praemittitur confectis & expeditis, seriatim descriptorum (quos hic haberi volumus pro expressis) per ipsos Principes & eorum Successores atque Subditos universos & singulos inviolabiliter observari.
Quae omnia & singula, ita inter Nos mutuò Concordata, Confessata, Recognita, Ratificata, Admissa & Approbata, Nos Oratores & Commissarii Regis Angliae supranominati Promittimus per ipsum Metuendissimum Dominum nostrum Regem, suosque Successores, quoad ipsum & ipsos attinent, deberi in omnibus & per omnia Teneri inviolabiliter pariter & observari,
Praesentemque Indenturam, per Literas Patentes ejusdem Domini nostri Regis, suo Magno Sigillo sigillo sigillandas, ratificari & confirmari, ipsasque Literas ratificatorias, citra Quartum Diem Januarii proximò futurum, aut ad ultimum in ipso Quarto Die, in Ecclesia Parochiali de Norrhame, Nuncio Regis Scotorum, similes Literas pro ipso Rege afferenti, tradi & deliberari debere.
In quorum omnium Testimonium atque Fidem huic Parti INDENTURAE, penes Commissarios dicti Regis Angliae REMANSURAE, Nos Oratores dicti Regis Scotiae Sigilla nostra, cum Nominibus & Signis nostris Manualibus, apposuimus.
Dat. apud Edinburgh, vicesimo sexto Die Mensis Octobris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto.
Quas quidem INDENTURAS, & dictarum Treugarum apud Civitatem Eboracensem Conventiones & Pactiones, ac earumdem apud Villam Novi Castri Prorogationes, Affinitates initas, caeterosque Tractatus, Compositiones, Ligas, Amicitias, aliaque omnia, Contenta, Passata, Concordata, Declarata, & Expressata in Praemissis, Nos Jacobus Rex Scotorum, ex nostra certa Scientia proprioque Motu, in omnibus suis Articulis, Punctis, Membris, & Clausulis, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Terris, Dominiis, Ditionibus, Ligeis, Subditis, Amicis, Confoederatis, Adhaerentibus & adhaesuris, necnon omnibus quorum interest aut intererit quomodolibet in futurum, laudamus, acceptamus, ratificamus, validamus, roboramus, & approbamus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Subditis, & Ligeis nostris, ea omnia & singula, quantum ad Nos attinent, firmiter Tenturos, Observaturos pariter & Perimpleturos, nec eisdem Contraveniemus ullo Pacto.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus, apud Edinburgh, Tertio Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, & Regni nostri Decimo quinto.
Sub Sigillo Magno Scotiae Ceraealbae a duplici Caudâ Pergamenae pendente.
Ratification by the K. of England of the same treaty. Westm.
O. xi. 833. H. v. p. iii. 52.
Conventionum Scotiae per Regem Ratificatio.
An. 14. E. 4. Scot. 14. E. 4. m. 9.
Rex universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Notum facimus quòd Vidimus, Inspeximus, & Intelleximus quasdam INDENTURAS,
Initas, Appunctuatas, & Conclusas, in Burgo de Edinburgh, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Quarto, Vicesimo sexto Die Mensis Octobris,
Inter Reverendum in Christo Patrem Laurentinm Episcopum Dunolmensem, Johannem Dominum le Scrop Militem, Magistrum Johannem Russell Archidiaconum Berks Custodem Privati Sigilli nostri, & Magistrum Robertum Bothe Legum Doctorem, Consiliarios, Oratores, Ambassiatores, & Commissarios nostros, ex una, &, Reverendos Patres, Johannem Glascuensem, Willielmum Orchadensem, Episcopos, Privati Sigilli Custodem, Nobiles Dominos, Colinum Comitem de Ergile Dominum Cambel & de Lorne, David Comitem Craufordiae & Dominum Lindessay, Venerabilem Patrem Archibaldum Abbatem Monasterii Sanctae Crucis de Edinburgh, & Magistrum Archibaldum Quhitelawe Archidiaconum Sancti Andreae infra Partes Laudoniae Secretarium, Consiliarios, Oratores, Commissarios, & Deputatos Serenissimi & Potentissimi Principis Jacobi Scotorum Regis Consanguinei nostri carissimi, ex altera Partibus,
De & super Modis & Mediis Reconciliandi Amoris, Treugisque & Abstinentiis Guerrarum Retinendis & Continuandis, Affinitatibus inter dictum Illustrissimum Principem Scotorum Regem nostrum Consanguineum & Nos Conjungendis, superque Pace & Quiete utriusque Regni Subditorum,
Qui quidem Oratores, in Vim Potestatum & Commissionum eis ab utraque Parte commissarum, Communicârunt, Appunctuârunt, Concordârunt, & Concluserunt, prout in eorum Indentatis Literis (Quarum Tenores de Verbo ad Verbum subsequuntur) plenissimè continetur,
Primae verò Indenturae Tenor talis est,
This Indentur,
Made at Edinburgh, the xxvi Day of October, the Year of our Lord &c. prout supra in Literis Regis Scotorum dat. 3 Novembris, tunc sic,
Quas quidem INDENTURAS, & dictarum Treugarum apud Civitatem Eborum Conventiones & Pactiones, ac earumdem apud Villam Novi Castri Prorogationes Affinitates initas, caeterosque Tractatus, Compositiones, Ligas, Amicitias, aliaque omnia, Contenta, Passata, Concordata, Declarata, & Expressata in Praemissis, Nos Edwardus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae memoratus, ex nostra certa Scientia proprioque Motu, in omnibus suis Articulis, Capitulis, Punctis, Membris, & Clausulis, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Terris, Dominiis, Ditionibus, Ligeis, Subditis, Amicis, Confoederatis, Adhaerentibus & Adhaesuris, necnon omnibus quorum interest aut intererit quomodolibet in futurum, laudamus, acceptamus, ratificamus, validamus, roboramus, & approbamus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Subditis, & Ligeis nostris, ea omnia & singula, quantum ad Nos attinet, firmiter Tenere, Observare, & Perimplere, nec eisdem Contravenire ullo Pacto.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium.
The K. orders the publication throughout England of the truce with Scotland. Westm.
O. xi. 833. H. v. p. iii. 52.
De Treugis Scotiae Proclamandis.
An. 14. E. 4. Claus. 14. E. 4. m. 20. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Praecipimus Vobis, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Civitatem & Comitatum praedictos & Libertates ejusdem, ubi magis expediens fuerit, publicas Proclamationes fieri faciatis in haec verba,
Forasmoche as, the xxvjth Day of Octobre last passed, at Edynburgh in Scotland, th' Ambassatours of oure Soveraigne Lord the Kyng and the Commissaries of the High and Mighty Prince the Kyng of Scottes, in that Partie sufficiently instruct and aucthorized, amongs other Thinges,
To the intent that such Tretees, Appointements, and Conclusions, that afore this tyme, concerning Trues and Abstinences of Werre, betwixt both Princes their Reames and Subgettes, shuld the more firmely in all and everiche of their Chapitres and Articles be Observed and Kept,
Have Proroged, Continued, and Innued the said Trues and Abstinence of Werre, from the said xxvj Day of Octobre, unto the last Day of Octobre that shall bee in the rere of our Lord God M.D.XIX. that is to sey by the Terme of xlv rere, as more at large is conteyned and expressed in the Appointmentz and Lettres thereuppon interchaungeably Made, Sealed, and Delivered in that behalve,
Oure said Soveraigne Lord
Edward, by the Grace of God, King of England and of Fraunce, and Lord of Ireland, Wull and in the most straitest wise Chargeth that all and everich of his Subgettes (of what Estate, Degree, or Condition soever they be) well, truly, and diligently Observe and Kepe the said Appointments and Trues, in all and everiche of the Articles and Pointes conteyned therein, after the Effect and Purport of the same, without any thing to be doo or attempt, or suffering to be doo or tempted by any other, as moche as in theym or any of theym shall be, as they and eche of theym wull be Recommended of good and due Obeysaunce, and eschew the Payn and Peryll that may falle of the contrary.
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Comitatibus, Civitatibus, & Villis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Somers.
Cumbr.
Warr.
Sussex.
Essex.
Devon.
Lanc.
Dors.
Lincoln.
Leic.
Eborum.
Hertf.
Cantebr.
Civitati Eborum.
Northumbr.
Norff.
Kanc.
Notingh.
Suthampt.
Hunt.
Westmerl.
Suff.
Surr.
Derb.
Cornub.
Wilts.
Civitati Coventr.
Villae de Kingeston super Hull.
Villae Novi Castri super Tynam.
Villae Bristoll.
Villae Suthampton.
Dovorr.
Cales
.
Dec. 2. Power for John Morton, keeper of the Rolls of Chancery, sir Thomas Mountgomery, knight of the K.'s body, and William Hatclyff, the K.'s secretary, to treat with the emperor Frederick for an alliance against Lewis, usurper of the crown of France. Westm.
O. xi. 834. H. v. p. iii. 52.
De Communicando & Tractando cum Imperatore, contra Ludovicum Franciae.
An. 14. E. 4. Franc. 14. E. 4. m. 1.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Christianum Genus, nonnullis in locis, quo nil miserabilius ad omne dedecus Fidelium, impiissima Gens Barbara, Perfidiarum Fraudumque plena, ignominiosè, proth dolor! calcat crudeliterque premat,
Cui haud facilius succurritur quâm si Principes Catholici, & Pacis & Amicitiae Foedere connexi, eorum Excercitus simul agant, atque pro Christianae Fidei Defensione suas aequo animo Operas praestent,
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Johannis Morton Legum Doctoris Custodis Rotulorum Cancellariae nostrae, Thomae Mountgomery Militis pro Corpore nostroque Dapiscide, & Willielmi Hatclyff Secretarii nostri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Johanni Morton, Thomae Mountgomery, & Willielmo Hatclyff, ac cuilibet eorum per Se, plenam Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Regnis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Illustrissimo ac Potentissimo Principe Frederico, Divinâ Clementiâ, Imperatore semper Augusto, seu ejus Ambassiatoribus, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem ab eodem Illustrissimo & Potentissimo Principe semper Augusto ad hoc habentibus, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, concordandi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi & finaliter Concludendi tàm de & super firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Ligis, Amicitiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscumque, inter Nos, ac Regna, Terras, Dominia nostra, ac Subditos, Confoederatos, Alligatos nostros, & alios Nobis Faventes & Adhaerentes quoscumque, ex unâ, atque dictum Illustrissimum & Potentissimum Principem semper Augustum, Imperium, Loca, Terras, & Dominia sua, Subditos, Vassallos, Confoederatosque, & Alligatos suos & sibi Faventes & Adhaerentes quoscumque, ex altera Partibus,
Atque Pacem, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, Pactiones, Conventionesque, contra Lodowicum, Regnum & Coronam Franciae impraesentiarum nequiter Usurpantem, melioribus viis & modis quibus expedire videbitur, Ineundi, Vallandi, & Roborandi.
Ac etiam, si necesse fuerit, Assignandi, Deputandi, & Capiendi unam aut plures Dietam vel Dietas in tali Loco vel talibus Locis, & inibi Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter de & super omnibus & singulis Praemissis Concludendi, prout eisdem, Johanni Morton, Thomae Mountgomery, & Willielmo Hatclyff, aut uni eorum per se, expediens aut oportunum visum fuerit,
Universaque & singula, quae per eos, aut, ut praemittitur, per unum eorum, Appunctuata, Conventa, Conclusa, Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Assecurandi, per Fidei interpositionem, & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Poenas, Astrinctiones, ac Literas sigillatas validas & efficaces, pro Parte nostra, Promittendi, Concedendi, Faciendi, Expediendi, Tradendi, & Liberandi, Literasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout eisdem, Johanni Morton, Thomae Mountgomery, & Willielmo Hatclyff, vel uni eorum, per se, melius videbitur expedire, quae talem tantamque vim & effectum volumus realiter optinere ac si ea in propriâ Personâ fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquo modo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostrâ Perimplendi, ac debitè Exequendi, quae Nos facere possemus si personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos, Johannem Morton, Thomam Mountgomery, Willielmum Hatclyff, aut unum eorum per se, Appunctuata, Promissa, Conclusa, & Concordata fuerint in hac Parte, Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias, in formâ debitâ, efficaci, & auctenticâ, daturos, secundùm quod in ea parte fuerit Conclusum:
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem has Literas Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Teste meipso apud Westmonasterium, secundo die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Dat. &c.
Dec. 2. Similar commission for the same parties to treat with the K. of Hungary. Westm.
O. xi. 836. H. v. p. iii. 53.
De Tractando cum Rege Hungariae contra dictum Ludovicum.
An. 14. E. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quanto in Periculo, Crudelissimi Hostis Christi Rabie, Christianae Salus Religionis constituta sit latet neminem, quae ad celsam olim Felicitatem sanctiùs celeriusque reduci nequeat quàm si Catholici Principes perpetuae Pacis veraeque Amicitiae Foedere copulentur.
Hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Johannis Morton Legum Doctoris Custodis Rotulorum Cancellariae nostrae, Thomae Mountgomery Militis, & Willielmi Hatclyff Secretarii nostri, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Constituimus, & Ordinamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem, Johanni Morton, Thomae Mountgomery, & Willielmo Hatclyff, ac cuilibet eorum, per Se, plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, & Successoribus nostris, Regnis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Illustrissimo Principe, ac Praecarissimo Consanguineo nostro eadem Gratiâ, Hungariae Rege, seu ejus Ambassiatoribus, Procuratoribus, Deputatis, sive Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro ad hoc habentibus, Conveniendi, Comunicandi, Tractandi, Concordandi, Componendi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi, tàm de & super firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quam de & super Ligis, Amicitiis, Alligantiis, & Confoederationibus quibuscumque, inter Nos ac Haeredes & Successores nostros, ac Regna, Terras, & Dominia nostra, ac Subditos, Confoederatos, Alligatos nostros, & alios nobis Faventes & Adhaerentes quoscumque, ex una, atque dictum Illustrissimum Principem & Consanguineum nostrum, Haeredes & Successores suos, atque Regnum, Loca, Terras, & Dominia sua, Subditos, Vassallos, Confoederatos, & Alligatos suos & sibi Faventes & Adhaerentes quoscumque, ex altera Partibus,
Atque Pacem, Ligas, Amicitias, & Confoederationes hujusmodi, Pactiones Conventionesque contra Lodowicum, Regnum & Coronam Franciae impraesentiarum nequiter Usurpantem melioribus viis & modis quibus expedire videbitur, Ineundis, Vallandis, & Roborandis,
Ac etiam, si necesse fuerit, Assignandi, Deputandi, & Capiendi unam aut plures Dietam vel Dietas, in tali Loco vel talibus Locis, &c. prout supra mutatis mutandis.
Teste meipso apud Westmonasterium, secundo die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Dat. &c.
Dec. 3. Indenture between Richard Langport, clerk of the council, and Lyon king-of-arms, for the conveyance of the lady Cecilia's dower to Edinburgh, and concerning the "fisshgaert" on the water of Esk. Westm.
O. xi. 836. H. v. p. iii. 53.
Appunctuamenta super Conductione Dotis Ceciliae Regis Filiae, & super Piscaria litigata.
An. 14. E. 4. Ex Autogr.
This Writing,
Made at Westmynstre the thirde Daye of Decembre, the Yereofour Lord God MCCCCLXXIV.
Bereth Witnesse that,
A Communication had bitwene certaine of the Counseill of the Right Excellent and Right Mighty Prince Edwarde King of Englande and of France, and Lord of Irlande of the oo Side, and Lyon King of Armes Servant to the Right High and Mighty Prince James King of Scottes of the other Side, of and upon the matiers ensuyng, the said Lyon Auctorized and Instructed by his Souveraine Lorde in the same,
Hit hath be Appoincted, Agreed, and Accorded betwixt thaym, in the Name of thair Princes, in manier and fourme as foloweth,
First that, where the King of Englande is Bounde, for the Dowar of my Lady Cecile his Doughter, to the said King of Scottes in certaine Somes of Money, to be paied certaine Yeres at the thirde Daye of Februarye in the Town of Edinburgh within Scotlande,
The King of Scottes shall Yerely, during the tyme of the same Payementes, Ordeigne Persones of his own Subgiettes, good feithfull and in sufficient Nombre, to be redy at Berewik four or three Dayes afore the saide Terme, and, if nede be, to the same Terme and after, the which Persoones, uppon Warnyng sent unto thaym fro Norram of the commyng of the King of Englande is Servantes with the Money, shall mete with thaym over the Water of Twede uppon the Scottish Bank directly against Norram, and fro thens surely and saufly convey the saide King's Servauntes, with alle thaire Baggages and Stuff, unto the saide Towne of Edinburgh.
Item, it is Accorded that alle such Persoones, so Ordeigned by the King of Scottes, shall, afore that the Servantes of the King of Englande put thaym in thair Guyding, shewe thaire Auctoritie, undir the Writing and Seal of thair Souveraine Lorde, that thay be Deputed for the Conveiance of the aforesaide, the same Writting to be Delyvered forthwith, and lefte in the keping of the Lieutenaunt of Norram.
Item, the King of Scottes shall gefe, under his Gret Seal, a sure and a lawfull Saufconduit, Dormant Generall, for alle such Persoones Englishmen as shall be sent by the King of Englande with the said Money, so that they excede not the Numbre of xl Persones at oo tyme and in oo Companye ; The same Saufconduit to be delyvered at Norram, by the Partie of the said King of Scottes, to the Servauntes of the King of Englande afore that they Passe over the saide Watier of Twede.
Item, touching the Fishgaert, upon the Watier of Eske, it is Agreed that certaine Lordes, not Bordurers, of both Parties, shall be Auctorized by thair Princes to Visite and See the Place, and by Inquisition and Recorde taken of the Eldest and Feithfullest Persoones of the Marches there, aswele of the oo Partie as of the othir, and by alle othir convenient and resonnable Weyes and Moyens, they shall Enfourme thaym self of the Trouth and hough in Old Tyme the said Fisshgaert hath be kepte, and thereuppon put thaym in thair devoir to fynyssh and determe that Debate and Qurelle.
Item, it is Accorded that the Lordes of both Sides shall mete, in the Westmarche for this Matier, the Tenth Day of Marche nex to come.
Item, it is Agreed that both Princes shall Wright and Gefe stractly in Charge to thir Subgiettes, of eithre Side, that, during the saide Inquisition, noon of thaym be so hardy to make any Rode, Dispoille, Brennyng, or Werre upon the othir, by occasion of setting upp or taking downe of the saide Fishgaert, nor for noon othir Matier ne Cause; but that the Trewes be Observed and Kept, and that they, that fyndeth hem self Wronged or Grieved, sue for Redresse to thair Superiors as reason requireth.
In Witnesse hereof thies INDENTURES be entrechangeably Signed, by the Handes of Maister Richard Langport Clerk of the Counseill for the Parte of the King of Englande, and of the said Lyon King of Armes for the Parte of the forseide King of Scotlande, the Place and Tyme above specyfied.
R. Langport.
The Conter-Part is Signed per
Lyon R. Armorum.
Proclamation to be made throughout England enjoining the manufacture of bows and arrows for the K.'s expedition to France.
O. xi. 837. H. v. p. iii. 53.
De Arcubus & Sagittis pro Viagio Regis.
An. 14. E. 4. Claus. 14. E. 4. m. 7. dor.
Rex Vicecomitibus Londoniae & Middlesexiae, Salutem.
Quia pro omnibus & singulis Ordinationibus, necessariis & oportunis Exercitui nostro, quem ad Proficiscendum nobiscum, in propriâ Personâ nostrâ, ad Regnum nostrum Franciae, pro Recuperatione ejusdem & Juris nostri ibidem, Altissimo concedente, Ordinavimus, & specialiter pro Arcubus & Sagittis, in hac parte maximè necessariis & oportunis, providere volumus,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, quòd statim, post Receptionem Praesentium, in singulis Locis, infra Civitatem praedictam & Libertatem ejusdem & Comitatum praedictum, ubi magis expediens videritis, ex parte nostra publicas Proclamationes fieri faciatis in haec verba,
Forasmoche as the Kyng, our Soveraigne Lord, Edward, bi the Grace of God, Kyng of England and of Fraunce, and Lord of Irland, Prepareth and Redieth Hymselfe, by might and sufferaunce of Almighty God, to take his Journey, in his propre Persone, toward his Realme of Fraunce, his Old and Due Enheritaunce, for Recoviry thereof his Right and Coroune of the same, with his Oste therefore Ordeyned and Prepared, considering that, among other Ordinaunce, Bowes and Arrowes be most special requisite and necessarie.
Therefore our said Soveraigne Lord streitly Chargeth and Commaundeth that noe Fleccher make ne doo to be made any maner of Taccle for Shoting but only Shefe Arowes, and that all Bowiers make and doe to be made all their Bowestaves into Bowes, and that the Bowiers and Flecchers, aud also all Makers of Arowe Hedys and Stringez for Bowes, every of thies as apperteigneth to his occupation, in all Hast possible, Make and doe to be Made Bowes, Arrowes, Hedys and Stringez good and sufficient, soe that noe Defaute be found in theym, undre Peyne of the Kyng's grete Displesire, and as they will answere to his Highness, if any Defaute be found in theym or any of theym in non doyng of their Occupations,
And alsoe that our said Soveraigne Lord hath Made, Deputed, and Assigned certeyn Persones, Commissioners to make Prestz hereafter and Payment in that behalve
.
Et hoc, sub Periculo incumbenti, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus, in Comitatibus, Villis, & Civitatibus subscriptis, mutatis mutandis; videlicet,
Kanc.
Dors.
Wilts.
Wigorn.
Notingh.
Bedf.
Lincoln.
Cantebr.
Surr.
Somers.
Glouc.
Warr.
Derb.
Buk.
Eborum.
Hunt.
Sussex.
Devon.
Hereford.
Leic.
Oxon.
Northumbr.
Norff.
Essex.
Suthampt.
Cornub.
Salop.
Staff.
Berk.
Rotel.
Suff.
Hertf.
Civitati Cantuar.
Civitati Coventr.
Villae Suthampton.
Villae Notingham.
Civitati Lincoln.
Civitati Eborum
.
Dec. 8. Richard Copcott, John Wysberd, and six others, are ordered to engage bowyers and fletchers for the manufacture of bows and arrows for the K.'s expedition to France. Westm.
O. xi. 838. H. v. p. iii. 54.
De Stuffura & Necessariis pro Excercitu Regis omni festinatione providendis.
An. 14. E. 4. Pat. 14. E. 4. p. 2. m. 16. dor.
Rex, Dilecto sibi, Ricardo Copcott, Salutem.
Scias quòd,
Cùm Nos, pro omnibus & singulis Ordinationibus, Excercitui nostro, quem ad Proficiscendum Nobiscum ad Regnum nostrum Franciae, pro Recuperatione ejusdem & Juris nostri ibidem, Altissimo concedente, necessariis & oportunis, provideri volentes,
Inter alia, Publicas separales Proclamationes in Comitatibus nostris Berk. Oxon. Buk. Bed. Norht. & Rotel. tàm infra Libertates, quàm extra, per Vicecomites nostros Comitatuum illorum fieri fecerimus,
Quòd nullus Petillarius aliquod genus Petillarum, nisi solomodo Sagittas vocatas Shese Arowes, faciant quoquo modo,
Et quòd Petillarii illi Sagittas, ac omnes & singuli Artifices sive Operarii Arcuum Arcus, & omnes Baculos suos, vocatos Bowestaves, in Arcus, & Fabri, Capita pro Sagittis facientes, hujusmodi Capita, ac Artifices, vocati Stringers, Cordas pro Arcubus, omni Festinatione qua poterunt, Excusatione quacumque cessante, bona & sufficientia faciant, ut in Proclamationibus illis plenè liquet,
Nos igitur,
Pro sufficienti Stuffura Arcuum, Sagittarum, Capitorum pro Sagittis, & Cordarum pro Arcubus, ex Causa praedicta, praeparari volentes,
Ac de Fidelitate tua pleniùs confidentes,
Assignavimus Te ad Solutiones de praestito praefatis Petillariis, Artificibus, & Operariis Arcuum, Capitorum, & Cordarum praedictorum, per Indenturas, indè inter te & ipsos Petillarios, Artifices, & Operarios, Numerum Arcuum, Sagittarum, Capitorum, & Cordarum, per Te praestandum, Testificantes, debitè conficiendas, faciendum, & ad Nos & Concilium nostrum de Numero illo omni festinatione debitè Certificandum;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd circa Praemissa diligenter intendas, & ea facias & exequaris in forma praedicta:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Senescallis, Constabulariis, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, tàm infra Libertates quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Assistentes, & Obedientes in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Decembris.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Wysberd, Salutem, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Comitatibus nostris Norff. Suff. Cantebr. & Hunt. tàm infra Libertates quàm extra, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Thomae Blaunchford, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Com. Warr. Staff. Derb. Notyngh. & Ley. tàm infra Libertates quàm extra, Civitate Coventre, & Villa Notyngh. per Vicecomites nostros Com. Civitatis & Villae illorum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Thomae Bestney, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Com. Wiltes. Gloucestr. Hereford. Salop. & Wigorn. tàm infra Libertates, quàm extra, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Willielmo Warde, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Com. Dors. Somers. Devon. & Cornub. tàm infra Libertates, quàm extra, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Ricardo Dalker, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Corn. Essex. Midd. & Hertf. tàm infra Libertates quàm extra, & Civitate London. per Vicecomites nostros Com. & Civitatis illorum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Cobert, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Com. Lincoln. & Eborum, tàm infra Libertates quàm extra, Civitate Lincoln. & Civitate Eborum, per Vicecomites nostros Com. & Civitatum illorum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Rex, Dilecto sibi, Thomae Bowes, &c. ut supra usque ibi, Proclamationes, & tunc sic, in Com. Kant. Surr. Sussex. Sutht. tàm infra Libertates quàm extra, Civitate Cantuar. & Villa Suthampton. per Vicecomites nostros Com. Civitatis & Villae illorum, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Alfred Cornburgh is ordered to arrest ships in Devon, Cornwall, and Bristol, and send them to the Thames for the transport of the K.'s army to France.
O. xi. 839. H. v. p. iii. 54.
Super Navibus arrestandis, pro Conductione Excercitus, de Intendendo.
An. 14. E. 4. Ibid. m. 5. dor.
Rex, dilecto sibi, Alverdo Cornburgh, Salutem.
Quia, inter alia, necessaria pro Conductione Excercitûs nostri' versus Regnum nostrum Franciae, Altissimo concedente, transmittendi, ordinati, de Navibus & Vasis, pro eo necessariis, summè oportunum est providere & praeparare,
Nos igitur,
De Fidelitate & providâ Circumspectione tuâ pleniùs confidentes,
Assignavimus Te ad omnia & singula Vasa & Naves, Portagii Sexdecim Doliorum & supra, in quibuscumque Portubus, Cricis, & Locis Comitatuum nostrorum Devoniae & Cornubiae, & Villae nostrae Bristolliae, Arestandum & Capiendum,
Et ad ea usque Thamisim & alibi, ad Mandatum nostrum, Ducendum, & Duci faciendum, ad Deserviendum Nobis pro Conductione Excercitûs nostri praedicti, & aliter interim, prout Nobis visum fuerit Ordinandum,
Et ad Praestita & Solutiones in hac parte Faciendum & Assignandum,
Necnon ad sufficientes Magistros & Marinarios, pro Gubernatione Navium & Vasorum praedictorum, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra, similiter Arestandum & Capiendum, & eos in Navibus & Vasis praedictis, Nobis ad Vadia nostra in eisdem Deservituros, Ponendum & Poni faciendum,
Ac eis Regendum & Gubernandum,
Recusantesque & tibi in hac parte Inobedientes Arestandum & Capiendum, & Prisonis nostris Committendum in eisdem salvò Custodiendos quousque pro eorum Deliberatione duxerimus ordinandum.
Et ideò &c. Damus autem, &c.
In cujus &c.
Teste Rege apud
Per ipsum Regem, &c.
Rex universis & singulis Admirallis, & eorum Locatenentibus, Majoribus, Vicecomitibus, Ballivis, Constabulariis, Custodibus Portuum Maris & Passagiorum, Magistris & Marinariis quorumcumque Navium & Vasorum Regni nostri Angliae, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, ubilibet tàm infra Libertates quàm extra constitutis, Salutem.
Cùm, per Literas nostras Patentes, inter alia, assignaverimus Dilectum Armigerum nostrum Alveredum Cornburgh ad omnia & singula Vasa & Naves, sexdecim Doliorum & supra, in quibuscumque Portubus, Cricis, & Locis in Comitatibus nostris Devoniae & Cornubiae, & Villae nostrae Bristolliae, Arestandum & Capiendum, & ad ea usque Thamisim & alibi, ad Mandatum nostrum, Ducendum & Duci faciendum, ad Deserviendum nobis pro Conductione Excercitûs nostri, quem ad proficiscendum Nobiscum ad Regnum nostrum Franciae, pro Recuperatione ejusdem ac Juris & Coronae nostrae ibidem, Deo Duce, ordinavimus, prout in Literis nostris praedictis pleniùs continetur,
Et quia debitam & celerem Executionem omnium & singulorum in Literis nostris praedictis Contentorum ac Instructionum nostrarum, ex Causa illa praefato Alveredo, juxta Literas illas, per Nos datarum, fieri & exequi volentes,
Vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinet & pertinere poterit, sub Forisfactura omnium quae nobis forisfacere poteritis, injungimus & firmiter Praecipimus quòd praefato Alveredo, in Executione Literarum nostrarum praedictarum, & cujuslibet Partis earumdem, & Instructionum nostrarum praedictarum, prout per praefatum Alveredum ex Parte nostra requisiti fueritis, intendentes sitis, auxiliantes, & ei obedientes,
Et, in casu quo aliquis ausu temerario Praemissa seu eorum aliquod exequenda Resistere praesumat, ipsum sic Resistentem, ad Mandatum ipsius Alveredi, capiatis & arestetis, & in Prisona, quousque pro ejus Deliberatione duxerimus ordinandum, absque Manucaptione aliqua custodiri faciatis.
Teste ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 18. Commissions to Richard Copcote and John Scotte to arrest wheelwrights, carpenters, smiths, and other workmen, and to purchase artillery. Westm.
O. xi. 840. H. v. p. iii. 55.
De Arestando & Capiendo pro Operationibus Regis.
An. 14. E. 4. Ibid. m. 16.
Rex, Dilecto sibi, Ricardo Copcote, Salutem.
Sciatis quòd assignavimus te tàm ad Carpentarios, vocatos Whelers & Cartwrightes, quàm alios Carpentarios, Lathomos, Fabros, Plumbatores, & alios Artifices & Operarios quoscumque, pro Operationibus Ordinationum nostrarum, ubicumque inveniri poterint, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo Ecclesiae dumtaxat excepto) arestandum & capiendum,
Et eos in Operationibus nostris, nobis ad Vadia nostra in eisdem Deservituros, Ponendum & Poni faciendum,
Necnon ad Bumbardos, Canones, Culverynes, Fowelers, Serpentynes, & alios Canones quoscumque, ac Pulveres, Sulphir, Saltpetyr, Petras, Ferrum, Plumbum, & omnimodas alias Stuffuras, pro eisdem Canonibus necessarias & oportunas, necnon Arbalistas & Tractum pro eisdem, Arcus, Sagittas, Bowestaves, Bowestrynges, Langedeves, Lanceas, Gleyves, & Mallias, ac omnia alia pro Ordinationibus nostris praedictis necessaria & oportuna, ubicumque inveniri poterunt, tàm infra Libertates quàm extra (Feodo praedicto excepto) pro Denariis nostris in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Providendum.
Et ideò &c. Damus &c.
In cujus &c. quamdiu nobis placuerit duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo octavo die Decembris.
Consimiles Literae Patentes diriguntur Personis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Dilecto Regis Johanni Scotte, &c.
Dec. 19. Licence to the merchants of Guipuscoa to retain a moiety of the customs on their goods to the amount of 11,000 crowns, as redress for damages suffered from the English. Westm.
O. xi. 841. H. v. p. iii. 55.
Pro Mercatoribus Provinciae de Guipuscoa.
An. 14. E. 4. Pat. 14. E. 4. p. 2. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, cùm Nos,
Pro Satisfactione fiendâ, occasione Attemptatorum per Subditos nostros Angliae in & adversus Provinciales Maritimos Serenissimi Fratris nostri Regis Castellae & Legionis factorum, in Praejudicium Pacis & Amicitiae inter Nos & ipsum Fratrem nostrum & Regna nostra hinc indè contractae & firmatae, Hominibus Provinciae Guipuscoae, occasione Dampnorum eisdem per Subditos nostros, ante Annum Nativitatis Domini Millesimum, Quadringentesimum, Septuagesimum secundum, quomodolibet illatorum,
In Quinque Milibus Coronarum Teneamur,
Et pro Dampnis, ab eodem Anno, per Subditos nostros Provincialibus praedictis, usque ad Diem Vicesimum octavum Mensis Maii ultimò praeteritum, illatis, eisdem Hominibus Provinciae Guipuscoae suprascriptae in Sex Milibus Coronarum similiter teneamur,
Quae quidem Dampna Sex Milium Coronarum ipsi Provinciales, per Scripta Depositionum Testium, Supplicationes, & alia Instrumenta, nobis exhibita atque data, probare debent,
Et quod Nos, pro Executione Praemissorum, per Literas nostras Patentes, assignaremus Solutionem tàm dictorum Quinque Milium quàm etiam Sex Milium Coronarum praedictarum, Probatione desuper factâ, ut praefertur, per Modum Retentionis Custumarum, de & super Mercandisis Hominum Provinciarum Hispaniae Maritimarum, Nobis in Portubus Regni nostri Angliae, ubi eos applicare contingeret, spectantium, debemus,
Ita & eo modo quòd Mercatores & Homines hujusmodi Mediam Custumam de omnibus & singulis Mercandisis suis, qus in Regnum nostrum Angliae adduci seu ab eodem educi contingeret, sibi ipsis retinere valerent, donec & quousque utraque Summa praedicta foret plenariè persoluta,
Et appreciatur quaelibet Corona ad Tres Solidos & Quatuor Denarios Monetae Angliae & non ultra,
Prout in quodam Appunctuamento, superindè confecto, pleniùs poterit apparere,
Nos,
Appunctuamentum praedictum in omnibus observari volentes,
Ac quoad tempus plenae & sufficientis Probationis, super dictis Sex Milibus faciendae, ipsis Mercatoribus hac vice Gratiam specialem facere cupientes,
Considerato quàm grata Servitia Homines Provinciae Maritimarum praedictarum contra Adversarium nostrum Franciae promiserunt,
De Gratiâ nostrâ speciali Concessimus & Licentiam Dedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Dilectis Nobis Mercatoribus & Hominibus Provinciarum Hispanniae praedictarum quòd ipsi, seu eorum aliqui, vel aliquis, aut ejus vel eorum Factores sive Attornati, Indigenae vel Alienigenae, habeant & retineant in Manibus suis propriis Medietatem omnium Custumarum nostrarum, Nobis pro omnibus Mercandisis ipsorum Mercatorum & Hominum propriis, per ipsos seu eorum aliquem in Regnum nostrum Angliae in quemcumque Portum ejusdem Regni adducendis, & ab eodem Regno nostro educendis, spectantium, quousq; eisdem Mercatoribus & Hominibus, seu eorum alicui, tàm de dicta Summa Quinque Milium Coronarum, quàm de dicta Summa Sex Milium Coronarum,
Indè Sexcentis Coronis, jampridem per Nos Johanni Martinus de Berastegni persolutis, tantomodo exceptis,
Plenariè fuerit Satisfactum, absque aliquo Compoto seu aliquo alio, Nobis vel Haeredibus nostris pro eadem Medietate ut praedictum est reddendo, solvendo, seu faciendo, per Indenturas, indè inter praefatos Mercatores & Homines seu eorum aliquem vel aliquos aut ejus vel eorum Factores sive Attornatos praedictos, seu eorum aliquem, & Custumarios sive Collectores Custumarum & Subsidiorum nostrorum, in Portu sive Portubus praedicti Regni nostri pro tempore existentes, ubi contigerit Mercandisas praedictas vel aliquam inde Parcellam sic adduci vel educi, Adductionem & Eductionem illas, de tempore in tempus, debitè conficiendas, Testificantes,
Per quarum quidem Indenturarum alteram Partem, & has Literas nostras, & Brevia nostra superinde, Custumariis sive Collectoribus praedictis, in Portu sive Portubus Regni nostri praedicti, Dirigenda, Volumus & per Praesentes Concedimus, quòd, tàm praefati Custumarii sive Collectores, & eorum quilibet, quàm praefati Mercatores & Homines, ac ejus & eorum Factores & Attornati praedicti, & eorum quilibet, pro omnimodis Pecuniarum Summis, de Medietate Custumarum praedictarum in forma praedicta retinendis, erga Nos & Haeredes nostros omninò exonerentur & acquietentur, & eorum quilibet exoneretur & acquietetur imperpetuum; aliquibus Statutis, Actibus, Ordinationibus, Provisionibus, Restrictionibus, seu Mandatis, in contrarium factis, editis, sive ordinatis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo nono die Decembris.
Per ipsum Regem, & de Data praedicta, Auctoritate Parliamenti.