Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1480

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1480', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 119-139. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp119-139 [accessed 26 April 2024]

July–December 1480

Syllabus Entry Foedera Text
July 5. Continuation of the treaty with Denmark for two years from October next. Similar continuation for three years. Westm.
O. xii. 119. H. v. p. iii. 106.
De Liga & Confoederatione cum Rege Daciae.
An. 20. E. 4. Ibid. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cum prosperorum Successuum incrementis, per eum qui in Terris Nobis Ceptra commisit, Salvatoris nostri Jhesu Christi, qui Pacem suam Nobis donavit, Pacemque suam reliquit, insequendo Doctrinam, ea quae ad Pacem sunt summoperè duximus amplectenda,
Quamquam itaque aliàs,
Per Nostros atq; Serenissimi Principis Domini Cristierni Daciae, Swec. Norweg. Sclavor. Gothorumq; Regis Fratris nostri carissimi Ambassiatores & Nuncios, tunc in Civitate seu Opido Hamburgensi, Bremensis Dioecesis, ad hoc congregatos,
Iter Nos praefatumque Daciae, &c. Regem, Regnorumque hincinde Incolas & Subditos, Concepta & Celebrata, atq; expost Approbata & Confirmata Pacis, Concordiae, & Amicitiae Liga seu Confoederatio, temporum successu, Perversorum (quorum totus conatus ad Turbandum Pacem anhelat) Sinistris Actibus Violata Interuptaque sit,
Nos tamen atque praefatus Rex Daciae, ad quos pervigili Solicitudinis oculo Regnorum & Subditorum nostrorum Profectum atque Salutem contueri pertinet,
Considerantesque quòd, veluti Discordiâ Res Magnae Periere, Concordiâ Res Parvae Crescere consueverunt, sic ex Pacis Interruptione praedictorum Regnorum nostrorum hincinde Incolis & Subditis nullus Fructus Salutis, set undecumque Dampnum & Detrimentum subortum est,
Perversorum itaque Conatibus hujusmodi obviare Pacisque Reformationi summo studio intendere Decrevimus,
Et post, eo praetextu, de Novo inter Nos habita Scripta, Ambassiatas, atque Tractatus, tandem, Septiformis Munere ab Alto gratiosè infuso, Nos atque praefatus Rex Daciae &c. ad has resolidatae devenimus Concordiae Metas & Puncta, articulatim subinserta,
Primo igitur confitemur quòd inter Nos & dictum Daciae Regem Conventum atque Conclusum est, quòd, non obstantibus quibuscumque Sinistris Actibus, quibus contra Confoederationem praedictam quomodolibet actum, illaque violata esse poterit, volumus tamen Nos atq; Rex Daciae praefatus, Incipiendo ad Primum Diem Mensis Octobris proximò futurum post Datam Praesentium, & ab illo Die usque ad Biennium proximò futurum inclusivè continuando, Ligam & Confoederationem praedictam prout illa aliàs inter Nos Concepta, Celebrata, atque Sigillata est, in omnibus suis Punctis & Articulis firmiter & inconcussè, ac si nunquam Violata fuisset, Observare, nec eidem aliquatinus quacumque ratione vel causâ in toto vel in parte contravenire.
Secundo, Determinatum atque Conventum est quòd omnes & singulae Actiones, per tempus Interuptae Confoederationis praedictae inter Nos & praefatum Daciae Regem, &c. nostrorum & illius Regnorum Incolas exortae, atque Subditis nostris suisque quomodolibet vicissim (alteri, videlicet, contra alterum) competentes, in Amicitia integra manebunt suspensae usque ad Dietam infrascriptam sub Biennio praedicto celebrandam, nec ante Finem ejusdem aliquis vel aliqui Subditorum nostrorum vel dicti Daciae Regis, conjunctim aut divisim, per Se vel per alios, viâ Juris vel Facti, contra se invicem ex Causis praedictis attemptabit seu attemptabunt.
Tertio, Conclusum est quòd, Biennio illo currente, quamprimùm oportunitas permiferit, aliqua competentia Loca & Tempora, pro Dietâ inter Nos & antefatum Daciae Regem celebrandâ, deputentur; ubi tunc Ambassiatores utriusque Partis omnia & singula, post & contra Confoederationem praedictam quomodolibet Acta, Audiant, Examinent, Judicent, Reforment, atque perpetuo Silentio Finiant, Confoederationemque praedictam Renovent, Resolident, & in pristinos Punctos Reducant atque Continuent, prout Rationi consonum & ipsis visum fuerit expedire.
Quarto, Diffinitum est, quòd, infra Biennium antedictum, Mercatores Incolaeque nostrorum & dicti Daciae Regis Regnorum praenominatorum, & quilibet ipsorum, pro libito suae Voluntatis, securè & liberè, quotiens placuerit, Regna praedicta hincinde (de Anglia, videlicet, ad Daciam, Sweciam, & Norwegiam, atque de Dacia, Swecia, & Norwegia ad Angliam) poterint, cum Rebus & Mercibus suis, tàm per Mare quàm per Terram, visitare in omnibus & per omnia, juxta praedicta olim concepta, celebrata, & sigillata Confoederationis vim, formam, & tenorem, sub libero atque securo salvo Conductu: quem Nos Edwardus Rex praefatus dicti Regis Daciae & idem Daciae Rex nostris Incolis & Subditis, totiens quotiens requisitus seu requisiti fuerimus seu fuerit, dabimus & dabit: prout Nos, Edwardus Rex praelibatus hujusmodi securum & salvum Conductum exnunc Regis Daciae Subditis, melioribus modo & formâ quibus ipsis validiùs & efficaciùs dare poterimus, per totum Biennium praedictum validè atque plenariè, vigore hujusmodi Literarum nostrarum, Concedimus & Impartimur;
Hoc specialiter excepto, quòd Incolae Regni nostri Angliae, sine speciali Licentiâ atque Salvo Conductu a Cristierno Rege saepefato specialiter obtinendo, per hujusmodi Biennium, Terram suam Islandiam nullatenus Visitabunt, aut inibi suas Mercancias excercebunt,
Quos quidem Articulos & Puncta, Causâ Confoederationis inter Nos & Regem Daciae praefatum, pro nostrorum atque illius Regnorum eorumque Incolarum Salute, Renovandae, Reintegrandae, Resolidandae, atque Recontinuandae concepta, Nos, Edwardus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae antedictus, in vim hujusmodi Literarum nostrarum, Acceptamus, Approbamus, Gratosque & Ratos habere Volumus,
Promittentes, sub Fide nostrae Regiae Majestatis, omnia & singula, in hujusmodi nostris Reconciliationis Literis contenta, firma & inconcussa, quantum ad Nos spectat & pertinet, inviolabiliter Observare, nec Contravenire eisdem per Nos, neque per alium seu alios, quovis quaesito Colore vel Ingenio, de Jure vel de Facto.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum majus Robur, firmiorem Fidem ac evidentius Testimonium, harum Literarum nostrarum Duae unius quidem effectûs (scilicet, Una sub Nostris, Alia verò sub dicti Regis Daciae Nominibus, Sigillis, atque Manuum nostrae & suae propriarum Subscriptionibus) confectae, constructae, atque sigillatae sunt, quarum una (videlicet) praesens sub Nomine nostro Sigillo & Subscriptione apud praefatum Regem Daciae, & alia (videlicet) sub saepefati Regis Daciae Nomine Sigillo & Subscriptione, expeditae, apud Nos erunt & remanebunt.
Dat. apud Palatium nostrum Westm. Quinto Die Julii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literae Regis Patentes emanârunt, sub eadem Data, pro hujusmodi Ligâ & Confoederatione per Triennium duraturâ, inter ipsum Regem & praefatum Regem Daciae.
July 5. Commission to John Doget, treasurer of the cathedral of Chichester, William Lacy, sir Bartholomew de Ryvers, and Thomas Clarencewe, king-of-arms, to treat for peace, truce, and redress of injuries with the K. of Denmark. Westm.
O. xii. 121. H. v. p. iii. 107.
De Communicando cum Rege praefato.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistrorum, Johannis Doget Decretorum Doctoris Thesaurarii Ecclesiae Cathedralis Cicestrensis, Willielmi Lacy in Legibus Bacallarii, Consiliariorum nostrorum, ac, Strenuorum & Nobilium Virorum, Bartholomaei de Ryvers Militis, & Thomae Clarencewe Heraldi, Regis Armorum, plenariè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Procuratores, Deputatos, ae Nuncios generales ac speciales Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, ac, Tenore Praesentium Constituimus & Ordinamus.
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, ac Nunciis generalibus & specialibus nostris, Tribus, aut Duobus eorum, conjunctim, & divisim, plenam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum tàm generale quàm speciale, cum Illustrissimo Rege Daciae, &c. Fratre nostro carissimo, seu ejus Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, ac Nunciis generalibus & specialibus, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eodem Rege ad hoc habentibus, in Civitate seu Opido Hamburgensi seu alibi Conveniendi,
Communicandi, Tractandi, Concordandi, & Appunctuandi, ac plenariè & integrè Determinandi, & finaliter Concludendi, tàm de & super Pace perpetuà, quàm de & super Treugis seu Guerrarum Abstinentiis, ac Amicitiâ, Confoederatione, & Concordiâ, inter Nos, Haeredes, & Successores nostros, ac Regna & Dominia nostra, ac Subditos, Alligatos, Confoederatos nostros, ac alios Nobis Adhaerentes quoscumque, & dictum Regem Daciae, &c. Haeredes & Successores suos, atque Loca & Dominia sua, Subditosque Alligatos suos & sibi Adhaerentes, ineundis, capiendis, & firmandis, necnon de & super omnibus Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Interfectionibus Subditorum alicujus Partium praedictarum, Dampnis, Injuriis, Depraedationibus, tàm per Mare, quàm per Terram, ac etiam super quibuscumque Causis, Querelis, Litibus, & Demandis, unà cum suis Circumstantiis, Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, quae inter Nos & praefatum Regem, ac Loca, Dominia, Subditos, Alligatos, & Adhaerentes praedictos, hincinde pendere noscuntur Indecisa,
Universaque & singula, quae inter eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Roborandi & Assecurandi per Fidei Interpositionem & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Praemissis, ac Dependentiis ab eisdem, omnes & omnimodas Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, ac Literas sigillatas Concedendi, Faciendi, & Expediendi, prout eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis praedictis, Tribus seu Duobus eorum, ut praefertur, videbitur expedire,
Quae talem tantamque Vim, Auctoritatem, & Effectum volumus optinere, ac si ea in Praesentia fecissemus,
Et, si necesse fuerit, Dietam ac Diem & Locum pro eadem appunctuandi & assignandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis Conclusa & Concordata fuerint, Expediendi & Perficiendi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, etiam si majora sint & Mandatum de sui natura exigant magis speciale, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter praesentes essemus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Rata, Grata, & Firma habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios, Tres vel Duos eorum, ut praefertur, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Quinto Die Julii.
Per ipsum Regem.
July 5. General request for a safe conduct for the above-named ambassadors. Westm.
O. xii. 122. H. v. p. iii. 107.
De Requestu.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex universis & singulis Regibus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Dominis, Nobilibus, Praesidibus, Potestatibus, Gubernatoribus, Rectoribus, & Custodibus Regionum, Provinciarum, Patriarum, Civitatum, Villarum, Opidorum, & Locorum Rectoribus, Portuum, Pontium, Passagiorum, Districtuum, & aliorum Locorum, Excercituum Ducibus, Armiferorum Capitaneis, Castellanis, Locatenentibus, Constabulariis, Marescallis, Admirallis, Viceadmirallis, Praepositis, Majoribus, Scabinis, caeterisque Justiciariis, Officiariis, & Subditis suis, aut eorum Locatenentibus, Amicis, Confoederatis, Benivolis, Theolonariis, Tributariis, caeterisque (cujuscumque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerint) videlicet, tàm per Terram quàm per Mare constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Dilecti & Fideles nostri, Magister Johannes Doget Decretorum Doctor Thesaurarius Ecclesiae Cathedralis Cicestrensis, Willielmus Lacy in Legibus Bacalarius, Consiliarii nostri, ac, Strenui & Nobiles Viri, Bartholomeus Ryvers Miles, & Clarencewe Heraldus Rex Armorum, Ambassiatores, Oratores, & Commissarii nostri, versus Cristiernum Daciae Regem Fratrem nostrum carissimum, circa certa Negotia nostra agenda, profecturi sunt, & iterum ab eodem Rege Daciae, Dei mediante Licentiâ, divertere se intendunt.
Vos, praefatos Principes, Reges, ac caeteros Nobiles & Benivolos, & vestrùm quemlibet attentiùs & efficaciùs quo possumus Requirimus & Rogamus, aliisque omnibus & singulis Subditis nostris Praecipimus & Mandamus, quatinus eosdem Ambassiatores, Oratores, & Commissarios nostros, cùm ipsos seu eorum aliquem per Regna, Terras, Dominia, seu Loca vobis seu Ditioni vestrae Subdita, aut Regimini Potestati seu Gubernationi vestrae commissa, transire contigerit, ipsos & eorum quemlibet per eadem transire, ibidem morari, perhendinare, & abinde, cùm Familiaribus, Amicis, & Benivolis suis, Equis, Bonis, Manticis, Malis, Malettis, Bogeis, Kasketis, Malonibus, Literis apertis & non apertis, Jocalibus, Auro & Argento monetato vel non monetato, caeterisque Rebus omnibus ac aliis Bonis suis quibuscumque, sine Solutione Dacii, Pedagii, Gabelli, aut Aperitione Manticarum, Malorum, Kasketorum, aut caeterorum Praemissorum, liberè & favorabiliter Redire permittatis,
Necnon salvum & securum Conductum sibi, si necesse fuerit, suis Sumptibus & Expensis, haberi faciatis,
Non inferentes eis seu eorum alicui, nec quomodolibet inferri permittentes, in Personis seu Bonis eorumdem, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen, quin potius eis & eorum cuilibet, in agendis nostris praedictis, si opus fuerit, Ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem, Scortam & salvum & securum Conductum Hominum per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujuslibet vestrûm, ut praesertur, rationabilibus eorum Sumptibus & Expensis ordinando,
Et, si quid (quod absit) eis & eorum cuilibet, in Personis vel Rebus eorum, in aliquo Injuriatum fuerit, id eis indilatè Reformari faciatis, nostris Precibus & Amore,
Nos siquidem Subditis vestris & cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem seu majorem, si indiguerit, grato Animo impendere promittimus, & de Facto veraciter impendemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quinto die Julii.
July 27. Receipt of 25,000 crowns from Lewis K. of France. Westm.
O. xii. 123. H. v. p. iii. 107.
De Literis Acquietantiae pro Censu Annuo.
An. 20. E. 4. Ibid. m. 5.
Rex universis & singulis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro Carissimo, per Manus Petri le Roy Viginti & quinque Milia Coronarum Auri, Nobis in Festo Paschae ultimò praeterito solvi debitarum, in Partem Solutionis Quinquaginta Milium Coronarum Auri, annuatim Nobis solvendarum, prout in Literis superinde confectis pleniùs continetur;
De quibus quidem Viginti & quinque Milibus Coronarum Auri fatemur Nos fideliter esse Solutem, dictumque Consanguineum nostrum superinde fore Quietum per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Julii.
Per ipsum Regem.
Aug. 1. Ratification by Maximilian and Mary of the treaty of perpetual friendship between Charles, late duke of Burgundy, and K. Edward IV. Brussels.
O. xii. 894. H. v. p. iii. 107.
Conventionum, cum Carolo nuper Burgundiae Duce, per Modernos Duces Ratificatio.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Duces Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Lymburgiae, Lucemburgiae, & Gheldriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zuytphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm perpetuas Amicitias inire Sanctum sit, initas Confirmare & Continuare Sanctius, quo pacto Pax & Tranquilitas inter Christianos Principes Fimbrias suas dilatant, Catholicae Fidei nostrae Sustentacula non prava ponuntur, Infidelium Conspirationes, Scismaticorum Divisiones hiis Mediis, tanquam Propugnaculis firmissimis, a Provinciis nostris longius depellentur,
Ad Universitatis vestrae Notitiam deducimus, & deduci volumus per Praesentes, quòd,
Cùm in Litteris, de & super perpetuis Amicitiis, Ligis, & Confoederationibus, superioribus Annis initis,
Inter Serenissimum & Potentissimum Principem & Consanguineum nostrum Praehonorandum Edwardum, Dei gratiâ, Regem Angliae &c. pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis, Parte ex una, & bonae memoriae Socerum & Patrem nostrum carissimum Ducem Carolum &c. Deffunctum pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis, ex altera Parte,
Confectis, expeditis, & sigillatis,
Contineantur Capitula quae sequuntur,
Haec Sunt perpetuarum Amicitiarum, Ligarum, & Confoederationum CAPITULA,
Consilii maturâ deliberatione firmata & conclusa inter Serenissimum, Excellentiffimum, & Potentissimum Principem Dominum Edwardum, Dei gratiâ, Regem Franciae & Angliae, & Dominum Hiberniae, pro sua Celsitudine, suis Successoribus & Haeredibus, Regnis, Patriis, & Dominiis, Vassallis & Subditis praesentibus & suturis, ex una Parte, & Illustrissimum & Potentissimum Principem Dominum Carolum, eadem gratiâ, Ducem Burgundiae &c. pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis praesentibus & futuris, ex altera Parte, ad summi maximique Dei & gloriosae Virginis & Divi Georgii Laudem & Gloriam,
Inprimis, Voluerunt, Consenserunt, & Convenerunt praedicti Principes, Voluntque, Consentiunt, & Conveniunt, quòd ab hac Die in sempiternum sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, firma, sancta, & perpetua Pax, Amicitia, Liga, Confoederatio, & Unio, per Terram, Mare, & dulces Aquas, omni Aevo atque Tempore duratura, inter eos eorumque Haeredes, Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscumque praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos, quàm Seculares, cujuscumque Gradûs & Conditionis existant.
Item, quòd omnes utriusque Principis Vassalli & Subditi, ubivis locorum, sibi invicem faveant, seque mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent, possintque tutè & liberè hincinde ad Portus, Dominia, & Districtus quoscumque ipsorum Principum, citra & ultra Mare, accedere, in eisque commorari quamdiu velint, & securè abire quotiens duxerint abeundum, cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Marcimoniis, Sarcinulis, Bonis, & Rebus quibuscumque, absque ullo Impedimento, tàm in Terra quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodum propriis in Patriis haec omnia ipsis licerent; ita quòd nullo alio Salvo Conductu generali aut speciali indigeant: salvis tamen semper Regionum Urbium ac Locorum Statutis & Consuetudinibus; quibus nichil quoad caetera per Praemissa censetur Derogatum.
Item, quòd Serenissimus Dominus Rex, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque aliis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut alia qualibet Persona contrahendis, semper teneantur expressè & nominatim Reservare Illustrissimum Dominum Burgundiae Ducem, suosque Haeredes & Successores; &, versâ vice, Illustrissimus Dominus Dux, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque aliis Confoederationibus cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Persona contrahendis, semper teneantur expressè & nominatim Reservare Serenissimum Dominum Regem suosque Haeredes & Successores.
Item, Conventum & Concordatum extitit quòd neutra Partium praestabit Auxilium, Consilium, vel Favorem notoriis Inimicis Hostibusve alterius Partis, per Terram, Mare, vel Aquas dulces; sed bonâ Fide se mutuis Auxiliis Militaribus Gentium Armatorum adjuvabunt quotiens opus fuerit: In quorum Auxiliorum praestatione, quoad Numerum attinet Armatorum, habenda erit facultatis Ratio illius Partis, quae de ferenda Ope rogabitur seu interpellabitur, ut (scilicet) non in plus teneatur quàm tunc facere poterit commodè, consideratâ temporis opportunitate & statu Rerum suarum.
Nos igitur, Duces praedicti, Recognoscentes omnia & singula praedictae Confoederationis Capitula ex Animo & certâ Scientiâ dicti Soceris & Patris nostri carissimi Ducis Caroli indubitanter processisse, nichilque Rationabile aut Legitimum obstitisse aut obstare quominus praefata Confoederationis Capitula perpetuum Robur Firmitatis obtineant, tanquam ea quae in Nostri, Haeredum, & Subditorum nostrorum summam Utilitatem tendere manifestè dinoscuntur, ea omnia & singula Nos, tanquam, causâ & praetextu Matrimonii inter Nos contracti, dicti Soceri & Patris nostri carissimi Ducis Caroli Haeredes & Successores, pro Nobis & quibuscumque futuris Haeredibus & Successoribus Nobis Mariae Ducissae praefatae, Patriis, Dominiis, Vassallis, Subditis nostris praesentibus & futuris, dicto Consanguineo nostro Domino Regi Angliae, suisque Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis praesentibus & futuris, Tenore Praesentium, Ratifficamus, Approbamus, & Confirmamus, perpetuumque Robur & Firmitatem habere volumus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Principis, sub Honore nostro, & sub Obligatione & Ypothequâ omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, omnia & singula Capitula supradicta Consanguineo nostro Domino Regi Angliae, &c. praedicto, ipsiusque Haeredibus, Successoribus, Patriis, & Dominiis inviolabiliter, ut praemittitur, Observare; omni Fraude & Dolo semotis.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. in Opido nostro Bnuxellensi, Die Primâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo.
Per Dominos Duces in eorum Concilio, in quo vos, Dominus Comes de Chimay Primus Cambellanus Domini, Dominus Comes de Vincestre Miles Honoris Dominae, Dominus Martinus de Pollein, & quamplures alii erant.
Batault.
Sub rubeo Sigillo pendente a Caudâ Pergamenae.
Aug. 1. Ratification of the above by the K. of England.
O. xii. 125. H. v. p. iii. 108.
Ratificatio, ex Parte Regis.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm perpetuas Amicitias inire Sanctum sit, initas Continuare & Confirmare Sanctius, quo pacto Pax & Tranquilitas inter Christianissimos Principes Fimbrias suas dilactant, Catholicae Fidei nostrae Sustentacula non parva ponuntur, Infidelium Conspirationes, Scismaticorum Divisiones hiis Mediis, tanquam Propugnaculis firmissimis, a Provinciis nostris longius depellentur,
Ad Universitatis vestrae Notitiam deducimus, & deduci volumus per Praesenres, quòd,
Cùm in Litteris, de & super perpetuis Amicitiis, Ligis, & Confoederationibus, superioribus Annis initis,
Inter Nos pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris, ex Parte una, ac bonae memoriae Karolum nuper Ducem Burgundiae, Brabantiae, &c. Comitem Flandriae, Hanoniae, Hollandiae, Selandiae, &c. Defunctum pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis, ex altera Parte,
Confectis, expeditis, & sigillatis,
Quarum Dat. est apud Westm. vicesimo quinto Die Julii, Anno Regni nostri quartodecimo,
Quas quidem Amicitias, Ligas, & Confoederationes, atque earum Capitula per easdem Literas solempniter & in Verbo Regio promisimus observare,
Quarum verò Amicitiarum Capitula sequuntur & sunt talia,
Haec Sunt perpetuarum Amicitiarum, Ligarum, & Confoederationum CAPITULA,
Consilii maturâ deliberatione firmata & conclusa inter Serenissimum, Excellentissimum, & Potentissimum Principem Dominum Edwardum, Dei gratiâ, Regem Franciae & Angliae, & Dominum Hiberniae, pro sua Celsitudine, suis Haeredibus & Successoribus, Regnis, Patriis, & Dominiis, Vassallis & Subditis praesentibus & futuris, ex una Parte, & Illustrissimum & Potentissimum Principem Dominum Carolum, eadem gratiâ, Ducem Burgundiae &c. pro Se, suis Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis praesentibus & futuris, ex altera Parte, ad summi maximique Dei & gloriosae Virginis & Divi Georgii Laudem & Gloriam, de & super perpetuis Amicitiis, Ligis, & Confoederationibus, hiis actis diebus, initis & conventis,
Inprimis, Voluerunt, Consenserunt, & Convenerunt praedicti Principes, Voluntque, Consentiunt, & Conveniunt, quòd ab hac Die in sempiternum sit bona, sincera, vera, integra, perfecta, firma, sancta, & perpetua Pax, Amicitia, Liga, Confoederatio, & Unio, per Terram, Mare, & dulces Aquas, omni Aevo atque Tempore duratura, inter eos eorumque Haeredes, Successores, Regna, Patrias, Dominia, Vassallos, & Subditos quoscumque praesentes & futuros, tàm Ecclesiasticos, quàm Seculares, cujuscumque Gradûs & Conditionis existant.
Item, quòd omnes utriusque Principis Vassalli & Subditi, ubivis locorum, sibi invicem faveant, seque mutuis Officiis prosequantur, & honestâ Affectione pertractent, possintque tutè & liberè hincinde ad Portus, Dominia, & Districtus quoscumque ipsorum Principum, citra & ultra Mare, accedere, in eisque commorari quamdiu velint, & securè abire quotiens duxerint abeundum, cum suis aut conductis vel commodatis Navigiis, Plaustris, Vehiculis, Equis, Armaturis, Mercimoniis, Sarcinulis, Bonis, & Rebus quibuscumque, absque ullo Impedimento, tàm in Terra quàm in Mari & Aquis dulcibus, quemadmodum propriis in Patriis haec omnia ipsis licerent; ita quòd nullo alio Salvo Conductu generali aut speciali indigeant: salvis tamen semper Regionum Urbium ac Locorum Legibus, Statutis & Consuetudinibus; quibus nichil quoad caetera per Praemissa censetur Derogatum.
Item, quòd Serenissimus Dominus Rex, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque aliis Confoederationibus, cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut alia qualibet Persona contrahendis, semper teneantur expressè & nominatim Reservare Illustrissimum Dominum Burgundiae Ducem, suosque Haeredes & Successores; &, versâ vice, Illustrissimus Dominus Dux, & sui pro tempore Haeredes & Successores, in quibuscumque aliis Confoederationibus cum quovis Principe, Universitate, Communitate, Societate, aut aliâ qualibet Persona contrahendis, semper teneantur expressè & nominatim Reservare Serenissimum Dominum Regem suosque Haeredes & Successores.
Item, Conventum & Concordatum extitit quòd neutra Partium praestabit Auxilium, Consilium, vel Favorem notoriis Inimicis Hostibusve alterius Partis, per Terram, Mare, vel Aquas dulces; sed bonâ Fide se mutuis Auxiliis Militaribus Gentium Armatorum adjuvabunt quotiens opus fuerit: In quorum Auxiliorum praestatione, quoad Numerum attinet Armatorum, habenda erit facultatis Ratio illius Partis, quae de ferenda Ope rogabitur seu interpellabitur, ut (scilicet) non in plus teneatur quàm tunc facere poterit commodè, consideratâ temporis oportunitate ac statu Rerum suarum.
Nos igitur, Rex antedictus, Recognoscentes omnia & singula praefatae Confoederationis Capitula ex nostris Animo & Scientiâ certitudinaliter processisse, nichilque Rationabile aut Legitimum obstitisse aut obstare quominus perpetuum Robur Firmitatis obtineant, tanquam ea quae in Nostri, Haeredum, & Subditorum nostrorum summam Utilitatem tendere manifestè dinoscuntur, ea omnia & singula pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris praesentibus & futuris, Illustrissimis Principibus Maximiliano & Mariae Austriae, Burgundiae, &c. Ducibus, Flandriae, Holandiae, &c. Comitibus, Consanguineis nostris carissimis, tanquam dicti Ducis Karoli, praetextu Matrimonii inter dictum Maximilianum & Mariam Filiam unicam & Haeredem ipsius Ducis Karoli contracti, Haeredibus & Successoribus, caeterisque quibuscumque ipsius Dominae Mariae Haeredibus praesentibus & futuris, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis praesentibus & futuris, Tenore Praesentium, Ratificamus, Approbamus, & Confirmamus, perpetuumque Robur & Firmitatem habere volumus;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, sub Honore nostro, & sub Obligatione & Ypothecâ omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum, omnia & singula Capitula supradicta Consanguineis nostris praedictis, ipsorumque Haeredibus, Successoribus, Patriis, & Dominiis inviolabiliter, ut praemittitur, Observare; omni Fraude & Dolo semotis.
In quorum &c.
Dat. primâ Die Mensis Augusti, Ahno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 3. The K. engages to send 6,000 archers to assist Maximilian and Mary against Lewis K. of France.
O. xii. 126. H. v. p. iii. 109.
De Succursu praestando.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex omnibus ad quos, &c. Salutem.
Cùm Pacem, Amicitiam, Ligam, & Foedera, pro Nobis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis nostris quibuscumque, cum Illustrissimo Principe Consanguineo & Confratre nostro carissimo Karolo, bonae memoriae, nunc Defuncto, Duce nuper Burgundiae, &c. aequo modo pro Se, Haeredibus, Successoribus, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque, Contraxerimus, Percusserimus, Firmaverimus, & Concluserimus, prout in Literis indè confectis pleniùs continetur,
Quarum Data est, Vicesimo quinto die Junii, Anno Regni nostri Quartodecimo.
Et in eisdem Literis, inter caetera, contineatur,
Quòd in Auxilio, ab altera Partium praestando, quoad Numerum attinget Armatorum, habenda erit Facultatis Ratio illius Partis, quae de ferendâ Operogabitur, seu interpellabitur, ut (scilicet) in plus non teneatur quàm tunc facere poterit commodè, considerat â temporis Oportunitate Rerumque suarum Statu,
Quarum quidem Literarum Capitula, in eisdem Literis contenta, Illustrissimis Principibus Maximiliano & Mariae ejus Conjugi, tanquam Filiae & Haeredi dicti Ducis Karoli, Austriae Ducibus, jam Confirmaverimus,
Comque praefati Duces, per Regem Lodowicum Franciae gravissimè, ut asserunt, Injuriati, Oppressi, suisque Terris, Patriis, & Dominiis ad maximum eorum Dispendium spoliati, Nos saepenumerò rogaverint & interpellaverint ut, pro Injuriâ dicti Regis Lodovici propulsandâ, & ad suam Patriarumque suarum Defensionem, Auxilium, & Juvamen, certum numerum Virorum Armatorum, eorum Sumptibus, eis concedere & praestare velimus,
Nos, sentientes quòd nil magis Aequitati naturali est conveniens quàm Pacta servare, Nolentesque dictos Consanguineos nostros Austriae Duces, nostro ex Defectu aut Culpa, tantis Dampnis & Injuriis affici, Concessimus & per Praesentes Promittimus & Concedimus eisdem Consanguineis nostris, ad dictam Injuriam propulsandam, & in suam Patriarumque suarum Defensionem, Succursum, & Juvamen, Sex Milia Virorum Architenentium & infra ex nostris Subditis, Expensis eorum Consanguineorum nostrorum, prout, inter eos concordari poterit, aut Expensis eorum rationabiliter per Nos taxandis Casu quo inter eos aliter concordari non poterit, locandorum, transmittendorum, & stipendiandorum; quos verò transmitti faciemus totiens quotiens per dictos Consanguineos nostros debitè ad hoc requisiti fuerimus.
In quorum &c.
Dat. Tertio Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 4. Maximilian and Mary promise to indemnify the K. for the loss of the pension from the French K., if he cease to pay it in consequence of the aid given them by K. Edward. Brussels.
O. xii. 127. H. v. p. iii. 109.
Super Annuitate Franciae, de Securitate per Duces Burgundiae praestanda.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Duces Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Lucemburgiae, & Gheldriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm Nos,
Vigore & virtute quarumdam Confoederationum, inter Serenissimum Principem Dominum & Consanguineum nostrum Praehonorandum Edwardum Regem Angliae &c. ex Parte unâ, ac recolendae memoriae Socerum & Patrem nostrum carissimum Dominum Carolum Ducem Burgundiae ex altera Parte, pro Se & suis utrimque Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis eorum utriusque, olim captarum & conclusarum,
Prout in Literis, de Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quarto, super hoc inter dictum Regem & Ducem expeditis & sigillatis (quarum Literarum certa Capitula dictus Dominus Rex & Nos vicissim Confirmavimus) plenissimè continetur,
Certum Numerum Armatorum, pro Succursu, Juvamine, & Deffensione nostrarum Patriarum, Dominiorum, & Subditorum nostrorum, contra & adversus Incursiones, Agressus, & Invasiones quas Rex Ludovicus hactenus fecit & intulit, & adhuc actualiter facit, & infert Nobis & Patriis, Dominiis, & Subditis nostris impraesentiarùm, ab eodem Domino Rege exegerimus, petierimus, & imploraverimus, quem Numerum dictus Serenissimus Rex Nobis per suas Literas Patentes concordavit & concessit,
Unde ex verisimile Rex Ludovicus a praestatione annuâ Quinquaginta Millium Scutorum, quam ipsi Regi Angliae facere debet & consuevit, cessare, & ipsam subtrahere se disponet, & consequenter dictus Consanguineus noster in Guerram contra dictum Regem Ludovicum incidet, quam non sine magnis suis Expensis exequi valebit,
Notum facimus quòd Nos dictum Dominum Regem de & super hoc recompensare volentes, promisimus & promittimus per Praesentes eidem Domino Regi quòd, in eventum quo ipse Rex Ludovicus ab hujusmodi Praestatione & Solutione annua Quinquaginta Milium Scutorum cessaverit, & ipsam Solutionem de facto subtraxerit, dictusque Consanguineus noster in Guerram adversus dictum Regem Ludovicum inciderit, dicto Domino Regi Angliae, quolibet Anno, Vitâ ipsius durante, Summam Quinquaginta Milium Scutorum, ad Duos Terminos cujuslibet Anni; videlicet,
Viginti quinque Milia, unà cum omni eo quod de dictis Quinquaginta Milibus Scutis contigerit a Retro fieri eidem Regi Angliae per dictum Regem Ludovicum non solutum, infra Sex Menses postea quam dictus Rex Ludovicus a Solutione dictorum Quinquaginta Milium Scutorum cessaverit, & dictus Dominus Rex in Guerram adversus eum inciderit,
Et alia Viginti quinque Milia infra alios Sex Menses sequentes,
Et consequenter, similibus Terminis, de Anno in Annum, Vitâ Domini Regis Angliae durante, solvemus seu solvi faciemus fideliter, in Civitate Londoniae, ipsi Domino Regi Angliae, seu Deputatis aut Commissariis suis habentibus, in ea parte, Literas sufficientes Acquietantiarum, sub Magno Regis Sigillo, quas solventi seu Solventibus Pecunias ipsas nominibus nostris incontinenti tempore Solutionis hujusmodi dabunt & liberabunt,
Ad quam quidem annuam Praestationem sive Solutionem dictorum Quinquaginta Milium Scutorum, in forma praemissa, dicto Domino Regi Angliae faciendam, Obligamus Nos, Haeredes & Successores nostros, sub Pignore & Ypothequa omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum;
Promittentes insuper, in Verbo Principum, quòd, pro ampliori Securitate Obligationis & Praestationis hujusmodi, Literas Obligatorias Trium Statuum Patriarum nostrarum Flandriae, Brabantiae, Hollandiae, & Zellandiae, sufficientes & legitimas, simul & alias nostras Literas Obligatorias per Sanctissimum Dominum nostrum Papam, sub quibuscumque Sententiis, Censuris, & Poenis, & sub Poenis Camerae Apostolicae confirmandas, fieri & expediri, dictoque Domino Regi Angliae tradi & liberari faciemus, infra Duos Annos Datam Praesentium proximè sequentes.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. in Opido nostro Bruxellensi, Die Quintâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo.
Per Dominos Duces in Concilio eorum, in quo vos Dominus Comes de Chimay Primus Chambellanus Domini, Dominus Comes de Vincestre Miles Honoris Dominae, Dominus Martinus de Pollein, & alii quamplures erant.
De Beere.
Sub Sigillo Magno Ducum, Cerae rubrae, pendente a Cauda Pergamenae.
Aug. 5. Treaty of marriage between Philip count of Charolois, son of Maximilian and Mary, and Anne, daughter of K. Edward IV. Brussels.
O. xii. 128. H. v. p. iii. 109.
Tractatus Matrimonii inter Philippum Comitem Cadrelesii Filium & Haeredem Maximiliani & Mariae Ducum Burgundiae, & Annam Filiam Regis.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Duces Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brahantiae, Lymburgiae, Lucemburgiae, & Ghelriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zuyphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm, superioribus Diebus, pro stabiliendis Foederibus inter Angliae, ex unâ, Austriaeque Burgundiae, ex altera Parte, Familias & Domos, variis hincinde Legationibus, Prolocutum sit de Matrimonio inter Praedilectum Filium nostrum Philippum Comitem Cadrelesii, & Illustrissimam Principem Dominam Annam Filiam Serenissimi & Potentissimi Principis Consanguineique nostri Praehonorandi Edwardi, Dei gratiâ, Regis Angliae, &c. Contrahendo, tandem cum dicto Consanguineo nostro Domino Rege Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, ac ipse Nobiscum, de & super Matrimonio praedicto cum dictis Philippo & Anna, aut altero seu utroque eorum (quod absit) Defficiente, cum caeteris Liberis dicti Domini Regis & Liberis Nostris contrahendo, cum Deppendentiis & Circunstantiis suis, prout in subscriptis Articulis continetur,
Sequuntur Capitula Matrimonii prolocuti inter Dominum Philippum Comitem Cadrelesii Filium & Haeredem Dominorum Maximiliani & Mariae Austriae & Burgundiae Ducum, ac Dominam Annam Filiam Serenissimi Principis Domini Edwardi Regis Angliae & Franciae, ac de & super nonnullis Dependentibus ex eodem Matrimonio, seu, ipso forsan Defficiente, Consequentibus ex eodem, concordata & conclusa.
Inprimis Voluerunt, Consenserunt, & Convenerunt dicti Principes, Volunt, Consentiunt, & Conveniunt, quòd inter Illustrissimum Principem Philippum Comitem Cadrelesii dictorum Illustrissimorum Principum Maximiliani & Mariae Austriae & Burgundiae Ducum Filium, & Serenissimam Principem Annam dicti Illustrissimi Principis Regis Angliae Filiam Matrimonium contrahetur, & solemnizabitur quam primùm ipsi Philippus & Anna ad Annos Nubiles pervenerint.
Item, praefatus Angliae Rex Dabit cum Filia sua Domina Anna antedicta, causâ & Nomine Dotis, Centum Milia Scutorum: Quorum Quinquaginta Milia infra Mensem post Datam Praesentium, & alia Quinquaginta Milia infra Duos Annos, dicti Matrimonii Solemnizationem proximè sequentes, praefatis Principibus Maximiliano & Mariae Ducibus, ipsisve Contrahentibus solventur.
Item, quamprimùm ipsa Anna ad Duodecim Annorum Aetatem pervenerit, dicti Austriae Duces eidem Annae, pro ejus Sustentatione, annuam Pensionem Sex Milium Coronarum Auri, ejusdem Valoris & Aestimationis prout Datae harum Litterarum tempore in Francia sunt, annuatim & continuè solvent & realiter dabunt, quousque ambo futuri Conjuges ad Annos Nubiles pervenerint.
Item, dicti Illustrissimi Principes Austriae Duces eidem Annae, in Dotem, Dotalitium, sive Donationem propter Nuptias, Dominia, Terras, Redditus, & Tenementa, ad Valorem annuum Duarum Milium Librarum Grossorum Monetae Flandriae, ante dicti Matrimonii inter Eam & praefatum Philippum ut praemittitur Contractum, & ejusdem Contractûs Solemnizationem, nominabunt, assignabunt, & dabunt, ad talem finem & effectum quòd ipsa ejusdem Dominiis, Terris, Redditibus, & Tenementis, si post Solemnizationem praedictam, ipsâ superstite, dictus Philippus Decedat ab Humanis, utatur, fruatur, & gaudeat, Vitâ suâ naturali durante; salvis tamen eidem Dominae Annae omnibus aliis Juribus, quae sibi de Jure Patriarumve Consuetudine, praetextu aut vigore hujusmodi Matrimonii quovismodo per tinent pertinereve poterunt aut debe bunt.
Item, quòd ipsam Annam a Regno Angliae, pro Solemnizatione ejusdem Matrimonii, in eorum Partes Flandriae, aut alibi ubi ipsa Solemnizatio celebrabitur, Sumptibus & Expensis suis iidem Austriae Duces honorificè conducent conducíve facient.
Item, si contingat dictum Philippum Annamve praefatam ante hujusmodi Matrimonii Solemnizationem Mortem obire, quod Deus avertat, quòd tunc inter dictum Philippum seu alium vel aliam ejusdem Ducis Filium aut Filiam & Haeredem, & ipsam Annam sive aliam vel alium dicti Regis Filiam aut Filium, quos eis Deus dederit, in Aetate tamen Propinquiores, consimile Matrimonium contrahetur atque solemnizabitur,
Ipsaque alia dicti Regis Filia a Regno Angliae in eorum Partes Flandriae alibíve Sumptibus ipsorum Austriae Ducum, aut alia ipsorum Filia & Haeres in Partes Angliae ipsius Regis Angliae Sumtibus honorificè conducetur, & eisdem temporibus modo & formâ, sicuti de Domino Philippo & Domina Anna supra fit mentio, Mulieris Sustentatio Dos atquo Dotalitium seu Donatio propter Nuptias, tàm a praefato Rege, quàm dictis Ducibus, Nominabitur, Assignabitur, Dabitur, Solvetur, atque realiter Tradetur.
Item, omnes & singuli Principes antedicti Promiserunt, Tactisque per eos Sacrosanctis Euvangeliis Jurârunt, se pro viribus facturos, curaturos, atque omnem eorum Operam Impensuros quòd inter dictorum Regis & Ducum Liberos hujusmodi Matrimonium, sicuti praedicitur, omni secluso dubio, contrahetur & solemnizabitur.
Quae omnia & singula, sicut praemittitur, Capitulata, Concordata, Conclusa & in praecedentibus Articulis contenta, Nos, ex certa nostra Scientia, in Verbo Principis, bonâ Fide solenniter Promissimus & Promittimus per Praesentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quatinus Nos concernunt, Facere, Observare, & Perimplere, nec eis Contravenire ullo modo.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. in Opido nostro Bruxellensi Die Quintâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo.
Per Dominos Duces in Concilio eorum, in quo vos Dominus Comes de Chimay Primus Chambellanus Domini, Dominus Comes de Vincestre Miles Honoris Dominae, Dominus Martinus de Pollein, & alii quamplures erant.
Batault.
Sub rubeo Sigillo pendente a Caudâ Pergamenae.
Aug. 5. The K. of England's counterpart of the above-mentioned treaty.
O. xii. 130. H. v. p. iii. 110.
Consimiles Literae, ex Parte Regis, factae sunt & Datae ut supra.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm, superioribus Diebus, pro stabiliendis Foederibus inter Angliae, ex unâ Parte, Austriaeque & Burgundiae, ex alterâ Parte, Familias & Domos, variis hincinde Legationibus, Prolocutum sit de Matrimonio inter Praedilectum Consanguineum nostrum Philippum Comitem Cadretesii Illustrem, Excellentissimorum Principum Maximiliani & Mariae Austriae, Burgundiae, &c. Ducum Primogenitum & Haeredem, nostramque Filiam Annam Carissimam, per Dei gratiam, Contrahendo,
Tandem cum dictis Consanguineis nostris Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, ac ipsi Nobiscum, de & super Matrimonio praedicto cum dictis Philippo & Anna, ac altero seu utroque eorum (quod absit) Deficiente cum caeteris Liberis nostris & Liberis dictorum Consanguineorum nostrorum contrahendo, cum Dependentiis & Circumstantiis suis, prout in subscriptis Articulis continetur,
Sequuntur Capitula Matrimonii prolocuti inter Dominum Philippum Comitem Cadrelesii Filium & Haeredem Dominorum Maximiliani & Mariae Austriae, Burgundiae, &c. Ducum, ac Dominam Annam Filiam Serenissimi Principis Domini Edwardi Regis Angliae & Franciae, ac de & super nonnullis dependentibus ex eodem Matrimonio, seu, ipso forsitan deficiente, consequentibus ex eodem, concordata & conclusa.
Inprimis, Voluerunt, Consenserunt, & Convenerunt dicti Principes, Volunt, Consentiunt, & Conveniunt, quòd inter Illustrissimum Principem Philippum Comitem Cadrelesii, dictorum Illustrissimorum Principum Maximiliani & Mariae Austriae & Burgundiae Ducum Filium, & Serenissimam Principem Annam, dicti Invictissimi Principis Regis Angliae Filiam, Matrimonium contrahetur, & solempnisabitur quamprimum ipsi Philippus & Anna ad Annos Nubiles pervenerint.
Item, praefatus Angliae Rex dabit cum Filia sua Domina Anna antedicta, Causâ & Nomine Dotis suae, Centum Millia Scutorum: quorum Quinquaginta Milia infra Mensem post Datam Praesentium, & alia Quinquaginta Milia infra Duos Annos dicti Matrimonii Solempnisationem proximò sequentes, praefatis Principibus Maximiliano & Mariae Ducibus ipsisve contrahentibus solventur.
Item, quamprimùm ipsa Anna ad Duodecim Annorum Aetatem pervenerit, dicti Austriae Duces eidem Annae, pro ejus Sustentatione, Annuam Pensionem Sex Milium Coronarum Auri, ejusdem Valoris & Aestimationis prout Dat. harum Literarum tempore in Franciâ sunt, annuatim & continuè solvent & realiter dabunt, quousque ambo futuri Conjuges ad Annos Nubiles pervenerint.
Item, dicti Illustrissimi Principes Anstriae Duces eidem Annae, in Dotem, Dotalitium, sive Donationem propter Nuptias, Dominia, Terras, Redditus, & Tenementa, ad Valorem annuum Duorum Milium Grossorum Monetae Flandriae, ante dicti Matrimonii inter eam & praefatum Philippum, ut praemittitur, Contractum, & ejusdem Contractûs Solempnisationem, nominabunt, assignabunt, & dabunt, ad specialem finem & effectum quòd ipsa eisdem Dominiis, Terris, Redditibus, & Tenementis, si post Solempnisationem praedictam, ipsâ superstite, dictus Philippus decedat ab humanis, utatur, frutur, & gaudeat, Vitâ suâ naturali durante; salvis tamen eidem Dominae Annae omnibus aliis Juribus, quae sibi de Jure Patriarumve Consuetudine, praetextu aut vigore hujusmodi Matrimonii, quovis modo pertinent perinereve poterint aut debebunt.
Item, quòd ipsam Annam a Regno Angliae, pro Solempnisatione ejusdem Matrimonii, in eorum Partes Flandriae, aut alibi ubi ipsa Solempnisatio celebrabitur, Sumptibus & Expensis suis, iidem Austriae Duces honorificè conducent conducive facient.
Item, si contingat dictum Philippum Annamve praefatam, ante hujusmodi Matrimonii Solempnisationem, Mortem obire (quod Deus avertat) quòd tunc inter ipsum Philippum seu alium vel aliam ejusdem Ducis Filium aut Filiam & Haeredem, & ipsam Annam sive aliam vel alium dicti Regis Filiam aut Filium, quos eis Deus dederit, in aetate tamen propinquiores, consimile Matrimonium contrahetur & solempnisabitur,
Ipsaque alia dicti Regis Filia a Regno Angliae in eorum Partes Flandriae alibive, Sumptibus ipsorum Austriae Ducum, aut alia ipsorum Ducum Filia & Haeres in Partes Angliae, ipsius Regis Angliae Sumptibus, honorificè conducetur, eisdem temporibus modo & formâ, sicuti de Domino Philippo & Domina Anna supra fit mentio, Mulieris sustentatio, Dos, atque Dotalitium, seu Donatio propter Nuptias, tàm a praefato Rege, quàm dictis Ducibus, nominabitur, assignabitur, dabitur, solvetur, atque realiter tradetur.
Item, omnes & singuli Principes antedicti promiserunt, tactisque per eos Sacrosanctis Evangeliis jurârunt, se pro Viribus facturos, curaturos, atque omnem eorum operam impensuros, quòd inter dictorum Regis & Ducum Liberos hujusmodi Matrimonium, sicuti praedicitur, omni secluso dubio, contrahetur & solempnisabitur.
Quae omnia & singula, sic ut praemittitur Capitulata, Concordata, & Conclusa, & in praecedentibus Articulis contenta, Nos, ex certa nostra Scientiâ, in Verbo Regio, bonâ Fide, solempniter Promisimus, & Promittimus per Praesentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quatenus Nos concernunt, Facere, Observare, & Perimplere, nec eis Contravenire ullo modo.
In quorum omnium Testimonium atque Robur praesentibus Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. Quinto Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 7. Maximilian and Mary promise to pay 8,000 livres Arboises as the dower of the Lady Anne; the K. to pay 4,000 livres if she refuse the marriage. Namur.
O. xii. 908. H. v. p. iii. 111.
Super Matrimonio praetacto de Dote assignanda.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Duces Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Lymburgiae, Lucemburgiae, & Ghelriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zeellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Inter caetera,
Quae de & super Matrimonio prolocuto, inter Carissimum Filium nostrum Philippum Comitem Cadrelesii & Illustrissimam Principem Dominam Annam Filiam Serenissimi & Excellentissimi Principis Consanguineique nostri Praehonorandi Edwardi, Dei gratiâ, Regis Angliae &c. per Dei Gratiam Contrahendo Tractata, Concordata, & Conclusa sunt,
Nos Duces praedicti cum eodem Consanguineo nostro Domino Rege, & ipse Nobiscum, pro majori Securitate dicti Matrimonii, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus ea quae in sequenti Articulo continentur,
Tractatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est inter Principum Partes supradictorum, quòd quamprimum dicti Illustrissimi Principes Dominus Philippus & Domina Anna ad Aetatem Nubilem pervenerint, & dicta Domina Anna in dictum Dominum Philippum tanquam in Virum suum consenserit, nec a suo sic legitimo Consensu de post Reces- serit; sic quòd per ipsam non steterit quominus inter eos promissum Matrimonium suum debitum sortiatur effectum, habebit & recipiet a praefatis Austriae Ducibus, pro ejus Sustentatione, durante ipsius Vitâ, Dominia, Terras, & Redditus ad Valorem Octo Milium Librarum Arthesiensium annuatim,
Si verò ipsa
Domina Anna post Duodecimum Annum Dissentiat, prout Dissentire non debet, & ab ipso sic promisso per eam Matrimonio recedat, ita quòd per eam steterit quominus ipsum Matrimonium debitum suum sortiatur effectum, quòd tunc Quadraginta Milia Librarum Arthesiensium praefatus Dominus Rex & sui Haeredes & Successores dicto Philippo, infra Annum dictum Dissensum proximè sequentem, Solvant & realiter Tradant,
Quae omnia & singula, in praesenti Articulo contenta, Nos Duces antedicti, ex certa nostrâ Scientia, & bonâ Fide, & in Verbo Principum, Promisimus, & Promittimus per Praesentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quatinus Nos concernunt, Facere, Observare, & Perimplere, nec eis ullo modo Contravenire; Renunciando & Renunciamus omnibus & omnimodis Exceptionibus, Allegationibus, & Deffensionibus, aliisque tàm Facti quàm Juris Remediis quibuscunque, per quae praesens Concordia annullari, infirmari, derogari, seu impugnari posset quoquomodo.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. in Opido nostro Namurcensi, Die septimâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo.
Per Dominos Duces in Concilio eorum, in quo vos, Dominus Comes de Chimay Primus Cambellanus Domini, Dominus Comes de Vincestre Miles Honoris Dominae, Dominus Martinus de Pollein, & quamplures alii erant.
De Beere.
Sub rubeo Sigillo, pendente a Cauda Pergamenae.
Aug. 7. The K. of England confirms the above-mentioned agreement.
O. xii. 132. H. v. p. iii. 111.
Consimiles Literae ex Parte Regis Dat. ut supra.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inter caetera,
Quae nuper de & super Matrimonio prolocuto, inter Carissimum Consanguineum nostrum Philippum Comitem Cadrelesii, Illustrissimorum Principum Maximiliani & Mariae Austriae, Burgundiae, &c. Ducum, Consanguineorum nostrorum Carissimorum, & nostram Filiam Carissimam Annam, per Dei gratiam contrahendo, Tractata, Concordata, & Conclusa sunt,
Nos Edwardus Rex memoratus cum dictis Consanguineis nostris, & ipsi Nobiscum, pro majori Securitate dicti Matrimonii, Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus ea, quae in sequenti Articulo continentur,
Tractatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, inter Principum Partes supradictorum, quòd, quamprimùm dicti Illustrissimi Principes, dictus Philippus & Domina Anna, ad Aetatem nubilem pervenerint, & dicta Domina Anna in dictum Dominum Philippum tanquam in Virum suum concenserit, nec a suo sic legitimo Concensu depost recesserit, sic quòd per ipsam non steterit quominus inter eos promissum Matrimonium suum debitum sortiatur effectum, habebit & recipiet a praefatis Austriae Ducibus, pro ejus sustentatione, durante ipsius Vitâ, Dominia, Terras, & Redditus ad Valorem Octo Milium Librarum Archesien. annuatim.
Si vero ipsa
Anna post dictum Duodecimum Annum Dissentiat, prout Dissentire non debet, & ab ipso sic promisso per eam Matrimonio recedat, ita quòd per eam steterit quominus ipsum Matrimonium debitum suum sortiatur effectum, quòd tunc Quadraginta Milia Librarum Archesiensium praefatus Rex & sui Haeredes & Successores, infra Annum dictum dissensum proximò sequentem, praefato Philippo solvant & realiter tradant,
Quae omnia & singula, in praesenti Articulo contenta, Nos Edwardus Rex suprascriptus, ex certa nostra Scientia, bonâ Fide, & in Verbo Regio, Promisimus, & Promittimus per Praesentes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, quatenus Nos concernunt, facere, observare, & perimplere, nec eis contravenire ullo modo; Renun- ciando & Renunciamus omnibus & omnimodis Exceptionibus, Allegationibus, & Defensionibus, aliisque tàm facti quàm juris remediis quibuscumque, per quae praesens Concordia anullari, infirmari, derogari, seu impugnari posset quoquo modo.
In quorum &c.
Dat. vij die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 10. The K. releases Maximilian and Mary from the payment of the first year of the French pension which they had bound themselves to pay, in consideration of the release by them of the portion of 100,000 crowns for his daughter Anne.
O. xii. 133. H. v. p. iii. 111.
Super Solutionibus antedictis.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 8.
Rex universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, Illustrissimi Principes & Consanguinei nostri carissimi, Maximilianus & Maria Austriae, Burgundiae, &c. Duces Nobis, per Literas suas, Promiserunt &, Polliciti fuerint, in eventum quòd, si Rex Ludovicus cessaverit a Solutione Annuae Pensionis Quinquaginta Milium Scutorum, quam Nobis solvere debet & consuevit, & ipsam de facto subtraxerit, Nosque in Guerram adversus dictum Regem Ludovicum devenerimus, Nobis in horum Recompensam solvere Summam Quinquaginta Milium Scutorum quolibet Anno, Vitâ nostrâ durante, Terminis in Literis, de hoc mentionem facientibus, plenè specificatis & designatis, prout haec omnia per easdem Literas latiùs constare possunt,
Unde cùm Consanguinei nostri Duces praedicti, per alias Literas suas, Summam Centum Milium Scutorum,
Quam Nos, in Favorem & Contemplationem Matrimonii, prolocuti, tractati, & conclusi, inter Philippum Comitem Cadrelesii eorum Filium & Annam Filiam nostram Carissimam, eidem Annae Causâ & Nomine Dotis Constituerimus & Promiserimus, Nobis liberaliter Quietaverint & Remiserint,
Nos igitur, haec attendentes, & propter alias certas & rationabiles Causas ad hoc moventes, eisdem Consanguineis Ducibus praedictis, pro Se & eorum Haeredibus & Successoribus, exnunc prout extunc, cùm dictam Recompensam Locum habere contigerit & suum sortiri effectum, Quitamus & Remittimus Summam Quinquaginta Milium Scutorum, quam ipsi primo Anno aliàs Nobis virtute dictarum Literarum solvere tenerentur.
In quorum &c.
Dat. decimâ Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo.
Per ipsum Regem.
Aug. 14. The K. of England will make a truce with Lewis K. of France, with his arbitration in his differences with Maximilian and Mary, and on his refusal will assist the latter. Westm.
O. xii. 133. H. v. p. iii. 111.
De Succursu praesiando, nisi Ludovicus Franciae steterit Arbitrio Regis.
An. 20. E. 4. Ibid. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm inter Majores nostros Angliae Reges Serenissimos, & Austriae, Burgundiae, & Flandriae Familias Nobilissimas, Illustrissimorum Principum Maximiliani & Mariae Conjugis suae Austriae Burgundiae Ducum Antecessores, vetustissima Foedera inita Sanctaeque Amicitiae contractae fuerint,
Et jam novissimè cum, recolendae memoriae, Principe Confratre nostro carissimo Karolo Defuncto Burgundiae, Brabantiae, &c. Duce, pro Nobis, nostrisque & suis Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, Dominiis, Vassallis, & Subditis quibuscumque, certas Ligas & Amicitias contraxerimus, ut in Literis superinde confectis, Vicesimo quinto Die Julii Regni nostri Anno Quartodecimo Datis, pleniùs continetur,
Quarum Ligarum & Amicitiarum Capitula Illustrissimis Principibus Maximiliano & Mariae ejus Conjugi, ut Filiae & Haeredi praefati Ducis Karoli, Confirmaverimus, quemadmodùm in hujusmodi Confirmatoriis Literis plenissimè liquet, quarum Data est &c.
Jam verò praefati Austriae Duces, per Ludovicum Franciae gravissimè, ut asserunt, Injuria lacessiti, & Spoliis oppressi, suisque Patriis, Terris, & Dominiis ad maximum eorum Dispendium exuti, Opem eis ferri, Partem eorum amplecti, & pro eis contra dictum Regem Ludovicum nos declarare saepenumero Requesiverunt,
Nos verò,
Eis, in quibus virtute Literarum praedictarum tenemur, deesse nolentes,
Pacem apud omnes Christianae Religionis Principes, hac saltem Tempestate qua Immanissimus ille Turcus in omnes Cristiani Nominis Principes conspirat & sevitiâ crudelissimâ indies Turget, haberi summoperè cupientes,
Promisimus, & per Praesentes Promittimus, dictis Consanguineis nostris quòd pro Treugis inter Regem Ludovicum & dictos Austriae Duces, in quibus Consanguineus noster carissimus Petrus Comes Sancti Pauli comprehendatur, usq; ad Pascham proximò futuram capiendis, & re ipsâ obtiendis, eisdemque, eorumdem Concensu, si opus fuerit, Prorogandi, pro viribus Operam dabimus, sic quòd, Treugis durantibus, inter ipsos, de Pace congruentiùs & maturiùs tractare & componere valeamus.
Item, dabimus Operam quòd super Differentiis, Litibus, & Querelis, inter Regem Lodovicum & ipsos Austriae Duces jam pendentibus indiscussis, tàm petitorium quàm possessorium & Restitutionem Spoliatorum concernentibus, nostro Laudo & Arbitrio praefatae Partes se submittent, stabunt, & obtemperabunt; quo in casu, juxta hincinde exhibita & liquidè probata coram Nobis Jura, Deum prae oculis habentes, cum Juris peritorum Consilio, Justitiam utrique Parti, citra Festum Paschae, ante dictum, dictarum Terminum Treugarum, ut praemittitur, eorum Concensu, Prorogandarum, prout melius noverimus, Ministrabimus.
Item, si Rex Ludovicus hujusmodi Treugis, ad nostras Instantias, citra Pascha capiendis & obtinendis, assentire, aut nostro Laudo & Arbitrio, alteriusve Personae idoneae ex eorum nostroque Concesu Nominandae, in Praemissis Submittere, Stara, & Obtemperare noluerit, set omninò recusaverit, Treugasve aut Pacem, inter eos per Nos compositas sive decretas, aut hujusmodi Arbitrii Virtute composita sive decreta, praedictus Rex Ludovicus non servaverit, quòd ex tunc Partem praedictorum Austriae Ducum, ad eorum Defensionem & Subsidium, ut eorum Amici & Confoederati, amplectemur, pro eis in ea Parte contra dictum Regem Ludovicum, dicto Festo Paschae lapso, in eorum Tutelam, Auxilium, Succursum, & Juvamen Nos Declarantes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 20. Release by Maximilian and Mary of the portion of 100,000 crowns promised by the K. of England to his daughter Anne. Namur.
O. xii. 134. H. v. p. iii. 112.
Acquietantia Dotis 100000 Scutorum promissorum per Regem pro Dote Filiae suae Annae.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
Maximilianus & Maria, Dei gratiâ, Duces Austriae, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae, Limburgiae, Lucemburgiae, & Gheldriae, Comites Flandriae, Arthesii, Burgundiae, Palatini Hanoniae, Hollandiae, Zellandiae, Namurci, & Zutphaniae, Sacrique Imperii Marchiones, ac Domini Frisiae, Salinarum, & Mechliniae, universis, praesentes Litteras visuris vel audituris, Salutem.
Cùm in Tractatu Matrimonii,
Quod nuper Prolocutum, Tractatum, & Conclusum est inter Philippum Comitem Cadrelesii Filium nostrum carissimum, Parte ex una, & Illustrissimam Principem Dominam Annam Angliae Filiam Illustrissimi, Excellentissimi, & Potentissimi Principis & Consanguinei nostri Praehonorandi Edwardi, Dei gratiâ, Regis Angliae, Parte ex altera,
Inter caetera contineatur & caveatur,
Quòd idem Dominus Rex Dabit cum Filia sua Domina Anna, causâ & nomine Dotis suae, Centum Milia Scutorum, quorum Quinquaginta infra Mensem post Datam Litterarum Tractatûs dicti Matrimonii, & alia Quinquaginta Milia infra duos Annos dicti Matrimonii Solemnizationem proximè sequentes Nobis seu ipsis contrabentibus solvere tenebitur,
Prout haec per Litteras Tractatûs dicti Matrimonii ampliùs constare possunt,
Notum facimus quòd, propter certas Causas & Considerationes, ad hoc Nos moventes, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, dictam integram Dotem seu Summam Centum Milium Scutorum, per dictum Dominum Regem dictae Dominae Annae Filiae suae, in favo- rem & contemplationem dicti Matrimonii, nomine Dotis constitutam & promissam, eidem Domino Regi suisve Haeredibus & Successoribus Remisimus, Relaxavimus, & Acquittavimus, ac sic Remittimus, Relaxamus, & Acquitamus per Praesentes; neque poterimus Nos seu Haeredes & Successores nostri a dicto Domino Rege, ejusve Haeredibus & Successoribus umquam, causâ & nomine Dotis praedictae, quovismodo quicquam petere seu exigere.
In cujus Rei Testimonium praesentibus Litteris Sigillum nostrum apposuimus.
Dat. in Opido nostro Namurcensi, Die vicesimâ Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo.
Per Dominos Duces in Concilio eorum, in quo vos, Dominus Comes de Chimay Primus Cambellanus Domini, Dominus Comes de Vincestre Miles Honoris Dominae, Dominus Martinus de Pollein, & alii quamplures erant.
De Beere.
Aug. 24. Commission to John Weston, prior of the order of S. John of Jernsalem in England, and Thomas Langton, treasurer of Exeter, to demand from Lewis K. of France the performance of the marriage of Charles, dauphin of Vienne, with the K.'s daughter Elizabeth. London.
O. xii. 135. H. v. p. iii. 112.
De Communicando cum Ludovico Franciae super Sponsalibus saepefatis.
An. 20. E. 4. Franc. 20. E. 4. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Quum super Treugis, Amicitiis, Confoederationibus, & caeteris Intelligentiis inter Nos & Serenissimum Principem Luduicum Consanguineum nostrum Franciae ante haec initis & observatis, pro majore ipsarum Subsistantia & Ampliatione, nonnulla Prolocuta sunt,
Quae quidem, sine maturâ utriusque Principis Oratorum Communicatione, ad id sufficientia Mandata habentium, ad speratos Effectus produci non poterunt,
Nos igitur,
Nolentes quantum in Nobis est quicquam nostra ex Parte deficere, quod dictarum Confoederationum perpetuitatem corroboret,
De Fidelitatibus & Circumspectionibus, Dilectorum Consiliariorum nostrorum, Johannis Weston Religionis Sancti Johannis Jherosolimitani in Anglia Prioris, ac Thomae Langton Ecclesiae Cathedralis Exoniensis Thesaurarii, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Potestatem generalem & Mandatum speciale, Nomine nostro & pro Nobis, se versus praefatum Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Carissimum Luduicum Franciae Transferendi,
Cumque eodem Consanguineo nostro, Oratoribusve Commissariis aut Deputatis suis quibuscumque, de & super Praemissis Foederibus ampliandis, firmandis, & pleniùs roborandis, deque Modis, Formis, Locis, & Temporibus quibus Affinitas, saepissimè prolocuta, ratione Matrimonii, inter inclitum Principem Karolum Viennae Delphinum dicti Consanguinei nostri Primogenitum, nostramque Filiam Elizabetham per Dei gratiam Contrahendi, breves & optatos exitus consequi mereatur, Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi pariter & Concludendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, Exequendi, & Expediendi quae in Praemissis seu circa ea seu eorum aliquod necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid, quod per praefatos Oratores, Procuratores, & Deputatos nostros nostro Nomine Actum, Gestum, seu Prcuratum fuerit in Praemissis & Praemissorum quolibet.
In cujus &c.
Teste Rege in Civitate Londoniarum, vicesimo quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Sept. 9. Restitution of the temporalities to Thomas abp. of York, translated from Lincoln. Westm.
O. xii. 136. H. v. p. iii. 112.
De Restitutionibus Eborum.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 3.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Eborum, Salutem.
Cùm Dominus Sixtus Summus Pontifex, Reverendissimum in Christo Patrem Thomam nuper Episcopum Lincolniensem a Vinculo, quo dictae Ecclesiae Lincolniensi, cui tunc praeerat, tenebatur, de Apostolicae plenitudinis Potestate Absolvens, ipsum ad Eborum Ecclesiam Auctoritate Apostolicâ Transtulerit, ipsumque in Archiepiscopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Thomas omnibus Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Thomae, Nobis pro Temporalibus dictae Ecclesiae Eborum debitam, & eidem Thomae Temporalia Archiepiscopatûs illius, prout moris est, Restituimus;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Thomae Temporalia praedicta, cum pertinentiis, in Balliva tua, sine dilatione, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ praedictâ; videlicet,
Esc. Regis in Com. Northumbr.
Esc. Regis in Com. Notyngh. & Derb.
Esc. Regis in Com. Lincoln.
Esc. Regis in Com. Oxon.
Esc. Regis in Com. Midd.
Esc. Regis in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus.
Dilecto Regis
Majori Villae de Kyngeston super Hull ac Escaetori suo in eadem Villa.
Dilecto Regis
Majori Civitatis Eborum ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 9. Restitution of the temporalities to John bp. of Lincoln, translated from Rochester. Westm.
O. xii. 136. H. v. p. iii. 113.
De Restitutionibus Lincoln.
An. 20. E. 4. Ibid.
Rex, Escaetori suo in Comitatu Lincolniae, Salutem.
Cùm Dominus Sixtus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem Johannem, nuper Episcopum Roffensem, a Vinculo, quo dictae Roffensi Ecclesiae, cui tunc praeerat, tenebatur, de Apostolicae plenitudinis Potestate Absolvens, ipsum ad Lincolniensem Ecclesiam Vacantem Auctoritate Apostolicâ Transtulerit, ipsumque in Episcopum Loci illius Praefecerit & Pastorem, prout per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Johannes omnibus Verbis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se Submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Johannis, Nobis pro Temporalibus dictae Ecclesiae Lincolniensis debitam, & eidem Johanni Temporalia praedicta, cum pertinentiis, prout moris est, Restituimus;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Johanni Temporalia praedicta, cum pertinentiis in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Septembris.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub Datâ praedicta; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Leyc.
Escaetori Regis in Com. Cantebr. & Hunt.
Escaetori Regis in Com. Northampt. & Rotel.
Escaetori Regis in Com. Oxon
.
Escaetori Regis in Com. Notingh.
Escaetori Regis in Com. Hertf.
Escaetori Regis in Com. Bed. & Buk.
Dilecto Regis Bartho. James Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Dilecto Regis
Majori Civitatis suae Lincolniae ac Escaetori suo in eadem Civitate.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Sept. 12. Sir John Middleton is appointed commander of the fleet going to the aid of Maximilian and Mary. Westm.
O. xii. 137. H. v. p. iii. 113.
De Armata Potentia in Succursum Ducis Burgundiae Conducenda.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 1. m. 1.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, ad specialem Requisitionem Praecarissimi Consanguinei nostri Maximiliani Austriae & Burgundiae Ducis &c. quandam Armatam Potentiam de Subditis nostris, ad ejus Vadia & Stipendia, & ad & in suam suarumque Patriarum Defensionem & Munitionem, ad Partes suas transmitti concesserimus,
Nos, pro Conductione Armatae praedictae providere volentes, ac de Fidelitate & provida Circumspectione Dilecti & Fidelis Militis nostri pro Corpore nostro Johannis Middelton pleniùs confidentes, eidem Johanni plenam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, Damus & Committimus ad Armatam praedictam ad Patrias praedictas Conducendum, Regendum, & Gubernandum,
Necnon ad quoscumque de Armata praedicta, quos Regimini & Gubernationi Mandatis Proclamationibus Ordinationibus ipsius Johannis, Nomine nostro in hac parte faciendis & ordinandis, Contrarios seu Inobedientes invenerit, juxta Discretionem suam & Delinquentium Demerita Castigandum & Puniendum, ac Castigari & Puniri faciendum,
Omniaque alia & singula, in Praemissis necessaria & oportuna, Faciendum & Exequendum;
Nolumus tamen quòd praefatus Johannes, aut aliquis de Comitiva praedicta, Terras, Dominia, seu Territoria aliquorum, seu alicujus, de nostra Liga, Confoederatione, seu Amicitia, existentium, ad aliquod Dampnum, Bellum, Praejudicium, aut Gravamen Terris, Dominiis, seu Territoriis illis vel Inhabitantibus eorumdem inferenda, ingrediatur quoquo modo:
Damus autem universis & singulis Ligeis & Subditis nostris, de Comitiva praedicta, firmiter in Mandatis quòd praefato Johanni, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, & Obedientes, aliisque Justiciariis & Ministris nostris, quorum interest in hac parte, Auxiliantes & Assistentes existant in omnibus diligenter.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Septembris.
Per ipsum Regem.
Sept. 16. Licence to Margaret duchess of Burgundy to export from England 1,000 oxen and 2,000 rams annually. Westm.
O. xii. 137. H. v. p. iii. 113.
Pro Ducissa Burgundiae.
An. 20. E. 4. Ibid. p. 2. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, ac ex certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, Dedimus & Concessimus, ac per Praesentes Damus & Concedimus, Praecarissimae Sorori nostrae Margaretae Ducissae Burgundiae Potestatem & Auctoritatem, quòd ipsa annuatim, durante Vitâ suâ, per Se Factores vel Assignatos suos, Mille Boves & Duo Millia Arietum infra Regnum nostrum Angliae emere & providere, & eos sic emptos & provisos, in quibuscumque Portubus Regni nostri Angliae, unâ vice vel diversis vicibus, Eskippare & ad Partes Flandriae, Holandiae, vel Selandiae Traducere & Cariare possit & possint licitè & impunè, absque impedimento aliquo Nostri aut Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque, & absque aliquibus Custumis, Subsidiis, aut aliis Deveriis Nobis indè aliqualiter solvendis seu reddendis, aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, seu Restrictione quacumque, ante haec tempora factâ, editâ, seu provisâ, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Septembris.
Per ipsum Regem.
Oct. 1. Pardon for Thomas abp. of York, chancellor of England. Westm.
O. xii. 138. H. v. p. iii. 113.
Pro Archiepiscopo Eborum.
An. 20. E. 4. Pat. 20. E. 4. p. 2. m. 23.
Rex omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratiâ nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus Reverendissimo Patri Thomae Archiepiscopo Eborum Angliae Primati Cancellario nostro Angliae, nuper Episcopo Lincolniensi, tuncque Cancellario nostro Angliae, nuper Custodi Privati Sigilli nostri, ipsíque Thomae nuper Roffensi Episcopo, tunc etiam Custodi Privati Sigilli nostri, seu quocumque alio Nomine sive Additione nominis idem Archiepiscopus censeatur aut nuncupetur, omnimoda Debita, Compota, Praestita, & Arreragia Firmarum & Compotorum, necnon omnimodas Actiones, Impetitiones, Sectas, Querelas, & Demandas, quas Nos solus vel Nos conjunctim cum aliis Personis vel alia Persona versus ipsum habemus seu habere poterimus ratione quacumque, necnon omnimodos Fines adjudicatos sive adjudicandos, Redemptiones, Amerciamenta, Exitus, Forisfacta, Relevia, & Scutagia, Nobis ante praesentem Diem qualitercumque debita sive pertinentia,
Ac etiam Pardonavimus, Remisimus, & Relaxavimus praefato Reverendissimo Patri omnimoda Transgressiones, Mesprisiones, Contemptus, Concelamenta, Impetitiones, Conventiones, Contractus, Deceptiones, Negligentias, Ignorantias, Forisfacturas, & alia Malefacta quaecumque, per ipsum ante eundem praesentem Diem qualitercumque facta sive perpetrata, necnon omnimoda Escapia & Evasiones quorumcumque Felonum & Clericorum Convictorum sive Attinctorum quoquo modo Custodiae suae commissorum, & firmam Pacem nostram ei indè Concedimus per Praesentes,
Eo quod expressa mentio de certitudine alicujus Recordi, Praemissa seu aliquid Praemissorum concernentis sive tangentis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu, Ordinatione, Provisione, vel Restrictione, aut aliquâ aliâ Re, Causâ, vel Materiâ quacumque, in contrarium factâ, editâ, ordinatâ, habitâ, seu provisâ, in aliquo non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Dec. 16. Notarial attestation of the oath taken by Maximilian and Mary to perform the treaty of marriage between Philip count of Charolois and the lady Anne, the K. of England's daughter. Bruges.
O. xii. 138. H. v. p. iii. 113.
Instrumentum Publicum tangens Matrimonium inter Philippum Comitem Caldrelesii, & Dominam Annam Filiam Regis.
An. 20. E. 4. Ex Autogr.
In Nomine Domini Amen.
Per hoc praesens Publicum Instrumentum cunctis pateat evidenter, & sit notum, quòd Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo, Indictione Decimâ tertiâ, Die verò Sabbati Decimâ sextâ Mensis Decembris, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Sixti, Divinâ Providentiâ, Papae Quarti Anno Decimo, in quâdam altâ Camerâ infra Domum Residentiae Illustrissimae Dominae, Dominae Margaretae Ducissae Burgundiae, Brabantiae, &c. infra Opidum Brugense, me Notario Publico & Testibus infrascriptis tunc praesentibus, personaliter constitutis, Illustrissimi, Potentissimi, ac Metuendissimi Principes & Domini Domini Maximilianus & Maria Austriae, Burgundiae, &c. Duces, Exposuerunt, Recitaverunt, & Dixerunt qualiter per eos, & suos Oratores, Parte ex unâ, necnon Illustrissimum & Christianissimum Principem Edwardum Angliae & Franciae Regem, suosque Oratores, ex alterâ, certus Tractatus de & super Matrimonio habendo, inter Serenissimos Principes Dominum Philippum Cadrelesii Comitem, Filium suum Primogenitum & Haeredem, ac Dominam Annam dicti Edwardi Regis Filiam, habitus & conclusus extitit, sub certis Formis, Conditionibus, & Capitulis, in Literis desuper confectis, de Data Quintâ Die Augusti ejusdem Anni Octuagesimi, eorum Magnis Sigillis sigillatis, latiùs declaratis,
Et quia in dicto Tractatu, inter caetera, expressè contineri dixerunt, quòd Principes praefati hincinde hujusmodi Tractatum, ac omnia & singula in eo contenta firmiter inviolabiliter obser- vaturos, & completuros jurare promiserunt; ipsique volentes pro Parte sua omnia & singula in dictis Litteris contenta Facere, Observare, & Perimplere,
Igitur ad Nobilis Circumspectorumque Virorum, Domini Thomae Montgommery Ordinis Garterii Militis, Johannis Cock Legum Doctoris, in Officio Privati Sigilli Secundarii, & Guillermi Slifyldis Secretarii apud eosdem Duces dicti Regis Ambassiatorum, & Oratorum instantiam, ex eorundem certâ Scientiâ in Excellentis Dominae Margaretae Ducissae praefatae, ac Potentissimorum Principum & Dominorum, Petri de Luxemburgo Sancti Pauli, Philippi de Croy de Chimay, ac Ludovici de la Guithuse de Winchestre, Comitum, Ordinis Velleris Aurei Militum; necnon honorandi magnaeque Prudentiae Viri Johannis Carondelet Cancellarii, ac Reverendi Patris Domini Johannis de Lannoy Abbatis Monasterii Sancti Bertini de Sancto Audomaro, Testium ad hoc vocatorum & rogatorum, meique Notarii Publici infrascripti stipulan. & recipien. vice & nomine omnium & singulorum, quorum interest, intererit, seu interesse, poterit quomodolibet in futurum, praesentiâ, tactis per eos & eorum quemlibet Scripturis Sacrosanctis, ad Sancta Dei Ewangelia corporaliter Jurârunt, & in Verbo Principum Promiserunt, Tractatum Matrimonialem hujusmodi, sicut praefertur, initum & conclusum, ac omnia & singula Matrimonium hujusmodi concernentia, firmiter & inviolabiliter Tenere, Implere, & Observare, seu Teneri, Impleri, & Observari facere, nec ullo unquam tempore per se vel alios Contravenire seu Opponere,
De quibus Praemissis omnibus & singulis Partes praefatae hincinde petiêrunt sibi fieri atque tradi Instrumentum Publicum unum vel plura Test. innotan.
Acta fuerunt haec Loco, Anno, Indictione, Die, Mense, Pontificatu, ac Testibus quibus supra requisitis specialiter & rogatis.
Et ego Marandus Dannet Presbiter de Morino, Publicus Apostolicâ & Imperiali Auctoritatibus, Curiaeque Morinensis Notarius Juratus, quia Promissionibus & singulis dum & prout suprascribuntur, agerentur, dicerentur, & fierent unà cum praenominatis Testibus praesens interfui, eaque omnia & singula sic fieri vidi, scivi & audivi, ac in Notam sumpsi, ex quâ hoc praesens Publicum Instrumentum Manu meâ propriâ fideliter scriptum confeci, & in hanc Publicam Formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi, in Fidem, Robur, & Testimonium Veritatis omnium & singulorum Praemissorum requisitus specialiter & rogatus.
M. Dannet.