Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1493

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: July-December 1493', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 541-553. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp541-553 [accessed 19 April 2024]

July–December 1493

Syllabus Entry Foedera Text
July 5. Bull of Alexander [VI.] exemplifying a bull of Innocent VIII., dated Rome, 6 Aug. 1487, limiting the privileges of sanctuaries. Rome.
O. xii. 541. H. v. p. iv. 68.
Bulla Moderationis Immunitatum.
R. apud me L. Podocatharum
.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Alexander Episcopus
, Servus Servorum Dei, ad futuram Rei memoriam.
Provisionis nostrae debet provenire Subsidio, ut Jus suum cuilibet conservetur; Hinc est quòd Nos Tenorem quarumdam Litterarum felicis recordationis Innocentii Papae Octavi Praedecessoris nostri, in Registro ipsius repertum, pro eo quòd sicut exhibita Nobis nuper pro Parte Carissimi in Christo Filii nostri Henrici Septimi Angliae Regis Illustris Petitio continebat, ipse hujusmodi Tenore ex certis causis asserit se indigere, de Registro ipso de verbo ad verbum transcribi, & ad ipius Henrici Regis Supplicantis instantiam Praesentibus annotari fecimus, qui talis est,
Innocentius Episcopus, Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Romanum decet Pontificem concessas Immunitates, quibus Mali se tuentur, & indies ad Pejora perpetrandum magis inducuntur, taliter moderari, quòd exinde non praebeatur eis imposterùm tanta Delinquendi facultas. sane, sicut accepimus, in Angliae Regno nonnulla Ecclesiastica tàm Secularia quàm Religiosa Loca fore noscuntur, quae tali gaudent Immunitate, ut quicunque Facinorosi & Scelestissimi Homines quaecunque Homicidia, Incendia, Sacrilegia, atque Furta, & alia Mala committentes, etiam Latrones publici & Agrorum Populatores, ac rei Laesae Majestatis & Debitorum aliorum, ad illa recurrentes, & in illis moram trahentes, inde extrahi, & in eorum Bonis & Personis molestari non possint:
Ex quo sequuntur continuè, causâ Immunitatis hujusmodi, in dicto Regno quamplura Damna atque Mala, ac Creditores defraudantur in Pecuniis & aliis Rebus eis per alios debitis, cùm illas, dùm praefati Debitores in dictis Locis moram trahunt, nequeant recuperare:
Contingit etiam saepenumerò, quòd hujusmodi Mali & Facinerosi Homines, videntes habere Locum tutum in quo dum moram trahunt, in Personis & Bonis nequeunt molestari, interdum exeunt ad aliquod Maleficium perpetrandum, quo Perpetrato, ad Locum eorum redeunt, videntes se tutos fore, & per Justitiam puniri non posse;
Nos igitur, Immunitatem hujusmodi in aliquo moderari volentes, ut hujusmodi Improbi Homines de caetero magis studeant a Malis abstinere, Motu proprio, non ad alicujus Nobis super hoc oblatae Petitionis instantiam, sed de nostra mera Deliberatione & ex certa Scientia, Auctoritate Apostolicâ, Tenore Praesentium, Statuimus, Decernimus, & Ordinamus, quòd de caetero perpetuis futuris temporibus Fures, Homicidae, Latrones Publici, Agrorum Populatores nocturni, prout etiam hoc a Jure permittitur, & in dictis Locis permanentes, ac ad committendum aliqua Maleficia exeuntes, & ad dicta Loca redeuntes, inde de Mandato Regis dicti Regni pro tempore existentis, aut Officialium suorum Extrahi & Capi liberè & licitè, & absque alicujus Censurae & Poenae Ecclesiasticae intercursu possint, quodque Debitoribus aliorum ad dicta Loca Confugientibus, si hoc in Fraudem fecerint Creditorum, quoad Bona eorum, Immunitas eorum in eis in aliquo non suffragetur:
Siqui verò in dictis Locis erunt suspecti de Crimine Laesae Majestatis qui fuerint Convicti, ne exire possint ad Pejora perpetrandum, eis per dictum Regem deputentur Custodes qui illos habeant custodire; non obstantibus Praemissis ac Apostolicis, necnon bonae memoriae Octonis & Octoboni olim in dicto Regno Apostolicae Sedis Legatorum, ac in Provincialibus & Synodalibus Conciliis editis Generalibus vel Specialibus Constitutionibus & Ordinationibus, Statutis quoque & Consuetudinibus Locorum praedictorum, & Ordinum quorum illa fuerint, necnon ejusdem Regni Juramento, Confirmatione Apostolicâ, vel quavis firmitate alia roboratis, Privileg!is quoque & Indultis, ac Litteris Apostolicis generalibus vel specialibus, eis Locis in genere & specie, ac sub quibusvis Verborum Formis & Clausulis, etiam Derogatoriarum Derogatoriis concessis, quibus omnibus etiamsi de illis eorumque totis Tenoribus pro illorum sufficienti Derogatione specialis, specifica, & expressa, ac de verbo ad verbum mentio habenda foret, Tenores hujusmodi praesentibus pro sufficienter expressis habentes quoad Praemissa Motu & Scientiâ similibus Derogamus, caeterisque contra- riis quibuscunque; verùm quia difficile foret praesentes Litteras ad singula quaeqne Loca in quibus expediens fuerit deferre, volumus, ac praefatâ Auctoritate Decernimus, quòd illarum Transumptis Manu alicujus Publici Notarii inde rogati subscriptis, & Sigillo ejusdem Regis, vel alicujus Curiae Spiritualis munitis, ea prorsus in Judicio & extra, & aliàs ubilibet Fides adhibeatur, quae prasentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae;
Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Constitutionis, Statuti, Ordinationis, Derogationis, Voluntatis, & Decreti infringere &c.
Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo, Quadringentesimo, Octuagesimo septimo, octavo Id. Augusti, Pontificatûs nostri Anno tertio.
Caeterùm ut earundem Litterarum Tenor praedictus, sic insertus, omnimodam Rei seu Facti certitudinem faciat, Apostolicâ Auctoritate Decernimus, ut illud idem Robur, eamque Vim, eundemque vigorem dictus Tenor per omnia habeat, quae haberent Originales Litterae supradictae, ac eadem prorsus eidem Tenori Fides adhibeatur, quandocunque & ubicunque sive in Judicio sive alibi ubi fuerit exhibitae vel ostensus, ac eidem stetur firmiter in omnibus, sicut eisdem Originalibus Litteris staretur, si forent exhibitae vel ostensae; per hoc autem nullum Jus cuiquam de novo acquiri volumus sed antiquam tantummodo conservari.
Nulli ergo &c.
Dat. Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, Tertio Non. Julii, Pontificatûs nostri Anno Primo.
D. Gallettus.
July 8. Confirmation by the K. of England of the treaty concluded at Edinburgh on June 25. Westm.
O. xii. 542. H. v. p. iv. 68.
Tractatus apud Edynburgh Confirmatio Regis.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Indenturam, inter Oratores & Commissarios nostros & Oratores & Commissarios Carissimi Consanguinei nostri Jacobi Scotorum Regis apud Edynburgh nuper FACTAM, in haec verba,
Haec Indentura,
Facta apud Edynburgh Vicesimo Quinto Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Tertio, inter Nos, Willielmum Episcopum Aberdonensem, Custodem Secreti Sigilli Suppremi Domini nostri Regis, Johannem Rosse de Montgrenane Militem, Magistros, Johannem Fresale Decanum Capellae Regiae de Lestalrig Clericum Rotulorum & Registri ac Concilii, & Ricardum Lauson Clericum Justiciariae praefati Domini nostri Regis, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Ilustrissimique Principis Jacobi Regis Scotorum ex unâ Parte, & Reverendum in Christo Patrem Ricardum Assavensem Episcopum, Willielmum Tyler Militem, Henricum Aynesworth Legum Doctorem, & Johannem Cartyngton Armigerum, Consiliarios, Oratores, & Commissarios Serenissimi Excellentissimique Principis Henrici Regis Angliae, ex altera Parte,
Testatur quòd Nos &c. ut supra de Dat. secundo Die Junii.
Quae omnia et singula, sic ut praemittitur Conventa, Concordata, Appunctuata, & Conclusa, Nos Henricus Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae             acceptamus, approbamus, laudamus, ratificamus, & confirmamus, ac ea omnia & singula, quatenus Nos concernunt, Promittimus & Nos bonâ Fide & in Verbo Regio firmiter Obligamus & Astringimus, Tenere, Observare, & Perimplere.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. apud Westm. octavo Die Julii, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, & Anno Regni nostri Octavo.
Per ipsum Regem.
July 13. Exemplification of the obligation of Louis late K. of France for the annual payment of 50,000 crowns to the K. of England, dated Amiens, Aug. 29, 1475. Westm.
O. xii. 543. H. v. p. iv. 69.
De Exemplificatione Literarum pro Annuo Censu.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes Carissimi Consanguinei nostril Ludovici nuper Francorum Regis Defuncti, in haec verba,
Ludovicus, Dei gratiâ, Francorum Rex, universis praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Notum facimus quòd Concessimus, Promisimus, & Obligavimus Nos, & per Praesentes Concedimus, Promittimus, & Obligamus Nos, Solvere & realiter & cum effectu Deliberare, in Civitate Londoniarum, in Anglia, Illustrissimo Principi Edwardo, eadem Gratiâ, Angliae Regi Consanguineo nostro Carissimo, singulis Annis, Vitâ utriusque Nostrûm durante, Quinquaginta Millia Scutorum Auri (unoquoque eorum Scutorum Triginta Tres Magnos Albos valente) sub modo & formâ quae sequuntur; videlicet,
Solvemus & Deliberabimus, Solvive & Deliberari faciemus, eidem Consanguineo nostro Regi Angliae, in Civitate Londoniarum, Viginti quinque Millia Scutorum Auri, Valoris & Aestimationis praedicti, in Festo Paschae proximò futuro,
Et Viginti quinque Millia Scutorum Auri, ejusdem Aestimationis & Valoris, in Loco praedicto, in Festo Sancti Michaelis Archangeli extunc proximò sequente,
Et sic, de Anno in Annum, Solvemus & Deliberabimus, Solvive & Deliberari faciemus, dicto Consanguineo nostro, Loco & Terminis praefatis, Vitâ utriusque nostrûm durante, Quinquaginta Millia Scutorum Auri, Valoris Antedicti, ad dictos Duos Paschae & Sancti Michaelis singulorum Annorum Terminos, per aequales, ut praemittitur, Portiones,
Ad quam quidem Solutionem fideliter & firmiter, singulis Annis, per Nos, ut praefetur, Vitâ utriusque nostrûm durante, continuò faciendam, Promittimus, Astringimus, & Obligamus Nos bonâ Fide & in Verbo Regio, tactis superinde Sacrosanctis Euvangeliis, Haeredes, Executores, & Successores nostros, Regnum, Patrias, Dominia, & Bona nostra praesentia & sutura, singulos Subditos nostros atque eorum Bona ubicumque fuerint reperta,
Et, ad omnium & singulorum Praemissorum securiorem Observantiam, obligabimus Nos sub Poenis Camerae Apostolicae & per Obligationem de nisi,
Ac insuper, per Praesentes, Promittimus & Obligamus Nos quòd procurabimus & faciemus Societatem & Socios Banci de Medicis, pro antedictis Quinquaginta Milibus Scutorum eidem Consanguineo nostro Regi Angliae, modo & formâ praedictis, inviolabiliter annuatim Solvendis, debitè & legittimè Obligari, eorumque Cautionem in Scriptis, ritè superinde confectam, eidem Consanguineo nostro praestari & deliberari, aut Rescriptum Apostolicum, Sigillo Plumbeo munitum, Sumptu & Aere nostro, impetrare & obtinere, ipsique Serenissimo Regi Angliae, citra Festum Purificationis Beatae Mariae Virginis proximò futurum, in Anglia deliberare, deliberarive realiter facere,
Quae omnia & singula Praemissa Sedis Apostolicae Auctoritate confirmentur, appositis Poenis Interdicti in Regnum, Patrias, & Dominia nostra antedicta, atque Excommunicationis in Personam nostram, si omnia & singula Praemissa, ut praefertur, minimè servaverimus & perimpleverimus.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus Literis nostris Patentibus, Manu propriâ subscriptis, Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. in Civitate nostra Ambianensi, Die vicesimo nono Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto, & Regni nostri Decimo quinto.
Nos autem Tenores Literarum praedictarum duximus Exemplificandos per Praesentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Julii.
July 13. Power for sir Edward Ponynges, deputy lieutenant of Calais, and William Warham, to prorogue the truce with Maximilian K. of the Romans and Philip archduke of Austria. Westm.
O. xii. 544. H. v. p. iv. 69.
De Communicando & Tractando cum Rege Romanorum & Philippo Archiduce Austriae.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm dudùm, inter Nos & Sacratissimum Principem Maximilianum Romanorum Regem semper Augustum ac Illustrissimum Principem Philippum Archiducem Austriae ejus Primogenitum Consanguineos nostros Carissimos, pro Nobis, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis ac Subditis nostris & suis hinc inde, certa Pacis & Amicitiae Foedera, atque Treugae & Guerrarum Abstinentiae, pro Bono Pacis & mutui Intercursûs Mercandisarum, sub certis modo & forma, in Literis desuper confectis expressatis, initae, captae, celebratae fuerint & conclusae, sicuti in ipsis Literis pleniùs continetur,
Nos,
Hujusmodi Pacis & Amicitiae Foedera, Treugas & Guerrarum Abstinentias & Mercandisarum Intercursum, pro Parte nostra, firmiter & inconcussè Teneri & ex Causa praedicta Observari cupientes,
De Fidelitatibus, Industriis, & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Edwardi Ponynges pro Corpore nostro Militis Deputati Locumtenentis nostri Villae nostrae Calesii, & Willielmi Warham Legum Doctoris, quamplurimum confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus, per Praesentes;
Dantes & Concedentes eisdem plenariam Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, cum praedictis Illustrissimis Principibus & Consanguineis nostris Carissimis, seu Oratoribus, Commissariis, Legatis, Deputatis, & Nunciis sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eisdem Consanguineis nostris vel eorum altero ad hoc habentibus, de & super Extentione, Prorogatione, Continuatione, Renovatione, Prolongatione, Approbatione, Confirmatione, & Ratificatione Treugarum & Abstinentiarum praedictarum, atque libero Intercursu Mercium & Mercandisarum hujusmodi, & Attemptatorum reali & effectuali Restitutione hincinde fiendâ & habendâ, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Componendi, Pasciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi & Concludendi,
Ipsasque Treugas & Guerrarum Abstinentias, Mercium & Mercandisarum Intercursum, ante haec, ut praemittitur, initos & captos, Continuandi, Prorogandi, Extendendi, Reformandi, & Renovandi, & de novo Componendi atque Approbandi, Ratificandi, & Confirmandi, prout eis meliùs visum fuerit & oportunum,
Atque Attemptata contra hujusmodi Treugas quaecumque Reformari & Reintegrari, ac Dampnificatis Recompensam & debitam Restitutionem fieri Postulandi, Petendi, & Requirendi,
Necnon de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis & Demandis ac Attemptatorum Restitutione, unà cum suis Circumstantiis, Incidentibus, Emergentibus, Dependentibus, atque Connexis, quae inter Nos & praedictos Consanguineos nostros atque Regna, Terras, Patrias, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos & Adhaerentes nostros & suos hincinde Indiscussae pendent ac pendere praetenduntur sive dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, Componendi, & ea prout melius visum fuerit Reformandi & fine debito Determinandi,
Novamque Dietam, pro Praemissorum complemento, prout opus erit, & eis meliùs visum fuerit, Statuendi,
Universaque & singula, quae per eos Appunctuata, Conventa, Conclusa, & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi, & Assecurandi per Fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram Praestandum,
Ac de & super omnibus & singulis Appunctuatis & Conclusis ac Dependenciis ab eisdem Literas validas & efficaces, pro Parte nostra Conficiendas, Tradendi & Deliberandi, atque Tradi & Deliberari Promittendi, aliasque Literas, consimilis effectus & vigoris, a dictis Consanguineis nostris Petendi, Exigendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula Faciendi, Exercendi, Exequendi & Expediendi, prout eis meliùs videbitur expedire, quae talem tantamque Vim & Effectum volumus realiter optinere ac si eam Propriâ Personâ nostrâ fecissemus,
Caeteraque omnia Praemissa & eorum singula quoquomodo concernentia Faciendi, Firmandi, & pro Parte nostra Perimplendi ac debitè Exequendi, quae nos faceremus si Personaliter interessemus, etiam si majora sint & Mandatum de se magis exigant speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos omnia & singula, quae per praefatos Oratores, Commissarios, Legatos, Deputatos, & Nuncios Appunctuata, Conventa, Conventa, & Conclusa fuerint in hac parte, Rata, Grata, & Firma habituros & observaturos, & superinde Literas nostras Patentes Novas aut Confirmatorias, Ratificatorias, & Approbatorias in forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Julii.
Per ipsum Regem.
July 18. Power for Geoffrey Elys, the K.'s chaplain, John Carre, janitor of Berwick, and William Hungate, teller of the receipt, to deliver to the Scotch K. the K.'s confirmation of the recent treaty, and 1,000 marks for the redress of injuries. Westm.
O. xii. 545. H. v. p. iv. 70.
Super Treugis Scotiae & Attemptatis.
An. 8. H. 7. Scot. 8. H. 7. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm certae Treugae & Guerrarum Abstinentiae, ab ultimo Die Aprilis proximò futuro ad Septennium duraturae, inter Nos & Illustrissimum Principem Jacobum Scotorum Regem Consanguineum nostrum Carissimum, per nostros suosque Consiliarios, Oratores & Commissarios, superinde sufficient. captae, factae, initae sint & conclusae,
Quas quidem Treugas & Guerrarum Abstinentias, pro Parte nostra, firmiter Teneri & inviolabiliter Observari volentes,
Eas, per Literas nostras Patentes, Magno Sigillo nostro sigillatas, Ratificavimus & Confirmavimus,
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & providis Circumspectionibus, Dilectorum nostrorum Magistri, Galfridi Elys unius Capellanorum nostrorum, Johannis Carre Janitoris Villae nostrae Berwyk, & Willielmi Hungate unius Numeratorum Receptae nostrae, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Deputatos & Nuncios Ordinamus, & Constituimus, per Praesentes;
Dantes & Concedentes eis plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, tàm easdem Literas nostras Patentes eidem Consanguineo nostro Deliberandi, consimilesque Literas ab Eo Nomine nostro Recipiendi, quàm Summam Mille Marcarum, in dictis Literis specificatam, pro Restitutione & plenaria Satisfactione omnimodarum Injuriarum Depraedationum & Attemptatorum, pendentibus aliis Treugis & Guerrarum Abstinentiis inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, per Subditos nostros Subditis suis perpetratarum, necnon summam Quinquaginta Librarum Sterlingorum eidem Consanguineo nostro ejusve Commissariis Deputatis sive nunciis, sufficientem potestatem ab ipso ad hoc habentibus, pro nobis & nomine nostro, tradendi, solvendi, & deliberandi, Literasque acquietantiae sufficientes, solutiones summarum praedictarum testificantes, ab eodem Consanguineo nostro aut ejus Commissariis, Deputatis, sive Nunciis, in hac parte Potestatem habentibus, pro nobis & nomine nostro, petendi, exigendi & recipiendi,
Caeteraque omnia & singula, quae in praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, faciendi, excercendi, exequendi, & expediendi, ita & eodem modo prout nos ipsi faceremus seu facere possemus si praesens interessemus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Julii.
July 25. Ratification by James K. of Scotland of the treaty with England dated Edinburgh, 25 June. Edinburgh.
O. xii. 545. H. v. p. iv. 70.
Conventionum Scotiae Ratificatio per Scotorum Regem.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis Nos Inspexisse et Intellexisse quamdam Indenturam.
Factam apud Burgum nostrum de Edinburgh Vicesimo quinto Die Mensis Junii ultimò elapso, inter Commissarios nostros ex una, & Commissarios Excellentissimi Principis Fratris & Consanguinei nostri Carissimi Henrici Regis Angliae Partibus ab altera, sub eorum Sigillis & Subscriptionibus Manualibus, Treugas & Guerrarum Abstinentias ac Prorogationes earumdem, inter Scotiae & Angliae Regna, necnon alias Conventiones & Appunctuamenta in se continentem.
Cujus quidem Indenturae Tenor sequitur in hunc modum.
Haec Indentura,
Facta apud Edinburgh, Vicesimo Quinto Die Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Tertio, inter Nos, Willielmum Abirdonensem Episcopum, &c. ut supra.
Quam quidem Indenturam, ac Conventiones, Appunctuamenta & Conclusiones in eadem contenta, in omnibus suis Punctis & Articulis ac Circumstantiis suis quibuscunque, Approbamus, Laudamus, Ratificamus, & per Praesentes Confirmamus,
Promittentes, Nos bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula in hujusmodi Indentura contenta, pro Terminis in eadem expressatis, Observaturos.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras sub Magno Sigillo nostro fieri fecimus, apud Edinburgh, Vicesimo Die Mensis Julii Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo Tertio, & Regni nostri Sexto.
James Rex.
July 20. Bull of Alexander [VI.] confirming a bull of Gregory XII. in favour of the prior and convent of the Holy Trinity, London. Pisa.
O. xii. 546. H. v. p. iv. 70.
Bulla de Confirmatione.
An. 8. H. 7. Ex Origine.
Alexander Episcopus
, Servus Servorum Dei, ad futuram rei memoriam.
Sacrae Religionis, sub quâ Dilecti Filii Prior, & Conventus Monasterii Sanctae Trinitatis Londoniensis, per Priorem soliti Gubernari, Ordinis Sancti Augustini, mundanis abdicatis illecebris, devotum & sedulum exhibent Altissimo famulatum, promeretur honestas, ut illis, per quae ipsorum Quieti consulitur, favorem Apostolicum impendamus,
Dudùm siquidem pro parte dictorum Prioris & Conventûs Nobis exposito, quod olim pro Parte ipsorum Angelo Corario, qui tunc in suâ Obedientia Gregorius xii nominabatur, significato, quòd ipsi ad evitandum strepitus, qui ex concursu Dilectorum Filiorum, Parrochianorum Ecclesiae dicti Monasterii, quae ad honorem, & sub vocabulo Beatae Mariae Magdalenae Fundata extitit & Parochialis est, & in eâdem Ecclesiâ fiebant pro tempore, necnon Incommodiates quas ipsi Prior & Conventus propterea sustinebant, & quia etiam ipsa Ecclesia satis arta erat, prout est pro Priore, & Conventu praefatis, pro eorum, & ipsorum Parrochianorum Commodo, etiam eorundem Parrochianorum accedente Consensu, Capellam Sanctae Catherinae sitam infra Scepta dicti Monasterii, & ad eodem Monasterio depedentem, ad finem & effectum, quòd praedicti Parrochiani deinceps Missas, & alia Divina officia audirent, necnon ipsis Ecclesiastica Sacramenta ministrarentur in dictâ Gapellâ per unum ex Canonicis praedicti Monasterii pro tempore, prout in eâdem Ecclesiâ Sanctae Mariae perprius fieri consueverat certis Festivitatibus & Diebus tunc expressis, in quibus iidem Parrochiani ad praefatam Ecclesiam Sanctae Mariae convenire possent, ac etiam Fontibus baptismalibus exceptis, quos ipsi Prior & Conventus volebant in eâdem Parrochiali Ecclesia perpetuò remanere, de novo Construi permiserant, ac extunc dicti Parrochiani Missas, & alia Divina Officia audiverant & audiebant, necnon Sacramenta hujusmodi receperant & recipiebant in Capellâ memoratâ, quod que Sanctae Mariae praedictae, & Parrochialis Sancti Botolfi prope dictum Monasterium, & extra Portam de Algate Ecclesiae, quam quidem Ecclesiam Sancti Botolfi, praedicti Prior & Conventus, ut asserebant, Canonicè tenebant in usus proprios eorundem, per Ydoneos Canonicos dicti Monasterii, ad solum nutum Prioris ejusdem Monasterii pro tempore existentis, Ponendos & Amovendos, etiam a Ducentis Annis, ac citra & ultra, etiam absque quâcunque contradictione, & interruptione, tunc consueverant gubernare:
Et, pro Parte ipsorum Prioris & Conventus, eidem Angelo Supplicato, ut in Praemissis (ne circa ea ipsos in futurum molestari contingeret) ipsis oportunè providere dignaretur, praefatus Angelus hujusmodi Supplicationibus annuens, Dilecto Filio Priori Prioratûs Sancti Bartholomei extra Muros Londoniae, ejus nomine proprio non expresso, suis dedit Litteris in Mandatis, ut de Praemissis omnibus & singulis, & eorum circumstantiis universis se diligenter informaret, & si per Informationem hujusmodi ita esse inveniret, praemissa Auctoritate Apostolicâ confirmaret, ipsisque Priori & Conventui ex habundanti cautelâ concederet, ut quemadmodum ab eisdem temporibus, & per ipsa tempora, Praemissis, ut praefertur, usi fuerant pacificè & quietè; ita etiam eis uti valerent in futurum, prout in ipsis Litteris pleniùs continetur:
Cùm autem sicut exhibia Nobis nuper pro Parte dictorum Prioris & Conventûs, petitio continebat, Dilectus Filius Robertus Souche Canonicus Lichefeldensis, cui dictus Prior ejusdem Prioratûs super Praemissis totaliter commiserat Vices suas vigore Litterarum & Commissionis praedictarum, ad Executionem earundem Litterarum procedens, Praemissa omnia & singula, quia ea repperit fore vera, duxerit Confirmanda, prout in quodam Instrumento Publico inde confecto Sigillo dicti Canonici munito, dicitur plenius contineri; pro Parte dictorum Prioris & Conventûs Monasterii Sanctae Triniatis nobis fuit humiliter Supplicatum, ut eidem Instrumento, seu Confirmationi ejusdem Canonici Robur Apostolicae Confirmationis adjicere de speciali gratiâ dignaremur:
Nos igitur, hujusmodi Supplicationibus inclinati, Confirmationem praefatam, etiamsi postquam Venerabiles Fratres nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, de quorum Numero tunc eramus, ab eod            cum sua Curia in Civitate Lucanensi residebat, recedentes ad Civitatem Pisanensem, in quâ cum nostrâ Curiâ Residemus, accesserant, per eundem Canonicum facta fuerit, & omnia inde secuta, sicut providè facta sunt, Rata habentes, & Grata, ea Auctoritate Apostolicâ Confirmamus, & praesentis Scripti Patrocinio Communimus, supplentes omnes Defectus, siqui forsan intervenerint in eisdem, Nulli ergo omnino Hominum liceat hanc Paginam nostrae Confirmationis, & Communitionis infringere, &c.
Datum Pisis, Tertio Decimo Kall. Augusti, Pontificatûs nostri Anno Primo.
Rta. gratis.
P. de Pizolpassis.
July 31. Commission of James K. of Scotland to Henry abbot of Cambuskynneth, and two others, to receive 1,000 marks from the K. of England. Haddington.
O. xii. 547. H. v. p. iv. 70.
Commissio ad Recipiendum Summam Mille Marcarum.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum Notitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, ac Tenore Praesentium Facimus, Constituimus, & Ordinamus, Venerabilem in Christo Patrem nostrumque Consiliarium & Thesaurarium Henricum Abbatem de Cambuskynneth, Dilectumque Familiarem Clericum & Consiliarium nostrum Magistrum Johannem Fresale Decanum de Lestalrig ac Canonicum Glasguensem nostrorum Rotulorum & Registri ac Concilii Clericum, & Dilectum Familiarem Armigerum nostrum Georgium Hume de Wethirburne, ac Duos eorum conjunctim, nostros Procuratores & Nuncios speciales,
Dantes & Concedentes eisdem nostris Procuratoribus & Nunciis, ac Duobus eorum conjunctim, nostram plenariam Potestatem & Mandatum speciale Petendi, Exigendi, & Recipiendi ab Excellentissimo Principe Henrico Rege Angliae Fratre & Consanguineo nostro Carissimo, suisve Procuratoribus & Nunciis per eum destinandis, Summam Mille Marcarum Monetae Angliae, in Auro & Grossis Anglicanis nunc in Regno Angliae Currentibus, Nobis & nostris Procuratoribus & Nunciis, citra ultimum Diem Mensis instantis Julii, apud Turrim & Locum de Wethirburne in le Mers, persolvendarum, pro Recompensa Contentatione & plenariâ Satisfactione ac generali Abolitione omnium & singulorum, per Mare & Aquas dulces, per Subditos praefati Serenissimi Principis Regis Angliae, Attemptatorum, usque in Diem confectionis Indenturarum inter nostros & suos Commissarios, super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, apud Burgum nostrum de Edinburgh, ultimò captis, prout in eisdem pleniùs continetur:
Ac, dictâ Summâ Mille Marcarum Monetae praedictae, per dictos nostros Procuratores & Nuncios, aut Duos eorum conjunctim, in Auro & Grossis Anglicanis, ut praemittitur, Receptâ, Procuratores & Nuncios praedicti Excellentissimi Principis, ipsam Summam Deliberantes & Persolventes, de eâdem, nostro No- mine, Quittumclamandi & Exonerandi, nostrasque Litteras Quittantiae sub nostro Magno Sigillo eisdem desuper Deliberandi, necnon nostras Litteras Confirmatorias, super hujusmodi Indenturis, sub nostro Magno Sigillo sigillatas, & per Nos subscriptas, pro nostra Parte Deliberandi & Tradendi, consimilesque Litteras sub Magno Sigillo praefati Excellentissimi Principis Henrici Regis Angliae Sigillatas, & per eum subscriptas, pro suâ parte, juxta Tenorem dictarum Indenturarum, Petendi & Recipiendi,
Ac omnia alia & singula Faciendi, Gerendi, & Procurandi, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Ratum & Gratum habentes & habituri totum & quicquid praedicti nostri Procuratores & Nuncii aut Duo eorum Conjunctim in Praemissis duxerint faciendum.
Datum sub Magno Sigillo nostro apud Hadingtonn, ultimo Die Mensis Julii praedicti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio. Et Regni nostri Sexto.
Sigillo avulso.
July 31. Receipt by James K. of Scotland for the above-mentioned sum. Haddington.
O. xii. 548. H. v. p. iv. 71.
Acquietantia pro Summa praetacta.
An. 8. H. 7. Ex Autogr.
Jacobus
, Dei gratiâ, Rex Scotorum universis & singulis, ad quorum nostitias praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse, ab Excellentissimo Principe Henrico Rege Angliae Fratre & Consanguineo nostro Carissimo, Summam Mille Mercarum Monetae Anglicanae in Auro & Grossis Anglicanis nunc in Regno Angliae Currentibus, nostris Procuratoribus & Nunciis nostro Nomine, per suos Procuratores & Nuncios suo Nomine, apud Turrim & Locum de Wethirburn in le Mers. Deliberatam & Persolutam, pro Recompensa Contentatione & plenaria Satisfactione ac generali Abolitione omnium & singulorum, per Mare & Aquas dulces, per suos Subditos, Attemptatorum usque in Diem Confectionis Indenturarum, inter nostros & suos Commissarios, super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, apud Burgum nostrum de Edinburgh ultimò captis, prout in eisdem pleniùs continetur;
De quâ quidem Summâ Mille Marcarum Monetae praedictae Fatemur Nos benè Pacatos, Contentos & plenariè in Pecuniâ numeratâ Persolutos, & dictum Excellentissimum Principem Henricum Angliae Regem suosque Haeredes & Successores Ligeos & Subditos Regni ejusdem, pro Nobis Haeredibus & Successoribus nostris ac Ligeis & Subditis Regni nostri, de Eadem Quittum-clamamus & Imperpetuum Exoneramus per Praesentes.
In cujus Rei Testimonium Magnum Sigillum nostrum Praesentibus apponi fecimus apud Hadington, ultimo Die Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio. Et Regni nostri Sexto.
Sub Magno Sigillo de cerâ alba pendente a caudâ Pergamenae.
Aug. 4. Safe conduct for Alexander lord Houme, great chamberlain of Scotland, William lord Lundy, John Houme, of Ersilton, and eight others. Canterbury.
O. xii. 548. H. v. p. iv. 71.
De Conductu.
An. 8. H. 7. Franc. 8. H. 7. m. 17.
Rex, per Literas suas Patentes, per unum Annum duraturas, de Gratia sua speciali, ac ex certis considerationibus ipsum specialiter moventibus, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem & defensionem suas speciales, Alexandrum Houme Militem Dominum de Houme Magnum Camerarium Scotiae, Willielmum Lundy Militem Dominum de Lundy, Johannem Houme de Ersilton, Adam Creychton de Eippandavyn, Patricium Houme de Polwort, Alexandrum Houme in le Donne, Johannem Lyddale, Dominum Gerardum Houne, Dominum Henricum Allon Canonicum de Abbirden, Jacobum Bromefeld, & Stephanum Bromefeld,
Ita quòd Ipsi, cum numero Centum Personarum in Comitiva praedicti Domini de Houme, & in Absentia sua numero viginti Personarum vel infra in Comitiva aliquorum Dominorum sive Generosorum praedictorum, in hoc Regnum suum Angliae, ac alia Dominia Jurisdictiones & Territoria sua, viâ Peregrinationis sive Mercandisae, cum Equis Hernesiis &c. ut in similibus de Conductu Litteris.
Teste Rege apud Cantuar. quarto die Augusti.
Per ipsum Regem.
Oct. 7. Power for sir Richard Nanfan, deputy lieutenant of Calais, sir John Turberville, treasurer of Calais, Thomas Fenys, constable of Calais Castle, and three others, to receive the 25,000 francs due from Charles K. of France on Nov. 1. Westm.
O. xii. 549. H. v. p. iv. 71.
Super Solutionibus Franciae, de Recipiendo & Acquietando.
An. 9. H. 7. Franc. 9. H. 7. m. 17.
Rex, Omnibus ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm nuper inter nostros & Illustrissimi Principis Praecarissimi Fratris & Consanguinei nostri Karoli Gallorum Principis Commissarios, Oratores, Procuratores, Deputatos & Nuncios inter caetera Conventum, Concordatum, Appunctuatum & Conclusum est,
Quòd idem Frater & Consanguineus noster Solveret & Deliberaret seu Solvi & Deliberari faceret Nobis & Haeredibus nostris, seu nostris Deputatis, vel dictorum Haeredum nostrorum Deputatove Deputatis, Summam septingentarum & quadraginta quinque Millium Coronarum Auri, unaquaque Corona Valoris Triginta & Quinque Solidorum Turonensium Monetae tunc in Regno Franciae Cursum habentis,
Quam quidem Summam
Septingentarum & Quadraginta quinque Millium Coronarum Auri praefatus Frater & Consanguineus noster Confessus fuerit & declaraverit, Seque & Haeredes suos, per Literas suas Nomine suo subsignatas, Obligaverit, & pro Se & dictis Haeredibus suis consencierit & promiserit solvere & deliberare seu solvi & deliberari facere Nobis & Haeredibus nostris, seu nostris Deputatis, aut ipsorum Haeredum nostrorum Deputato seu Deputatis, sub modo & formâ subsequentibus; videlicet,
Quòd idem
Frater & Consanguineus noster Solvet & Deliberabit Solvive & Deliberari faciet Nobis & dictis Haeredibus nostris nostrisve Deputatis seu dictorum nostrorum Haeredum Deputato sive Deputatis, in Villa Calesii, Die Primo Mensis Maii tunc proximò futuro, Viginti & quinque Millia Francorum in Coronis Auri, unoquoque Franco Valente Viginti Solidos Turonenses,
Et, primo Die Mensis Novembris extunc proximò sequente, Viginti & quinque Millia Francorum in Coronis Auri Valoris supradicti, in Villa praedicta,
Et sic de Anno in Annum & de Termino in Terminum
idem Frater & Consanguineus noster Solvet & Deliberabit Solvive & Deliberari faciet Nobis & dictis Haeredibus nostris, aut nostris seu praedictorum Haeredum nostrorum Deputato vel Deputatis, Loco & Terminis antedictis, donec & quousque dicta Summa Septingentarum & quadraginta quinque Millium Coronarum Auri aestimationis praedictae, per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum Gallorum Principem & Haeredes suos Nobis & Haeredibus nostris, ut praedictum est, plenè & integrè Soluta & Contentata fuerit,
Et quia Terminus Secundae Solutionis propediem approximat, hinc est quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum Richardi Nanfan Militis Deputati Locumtenentis nostri Villae nostrae Calesii, Johannis Turbervile Militis Thesaurarii nostri Villae nostrae praedictae, Thomae Fenys Constabularii Castri nostri ibidem, Adriani Whethill Contrarotulatoris ibidem, Nicholai Boughton Thesaurarii Guerrarum nostrarum ejusdem Villae, & Willielmi Laverok Secretarii Villae praedictae quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Factores, Negotiorum Gestores, Receptores & Deputatos Facimus, Constituimus, Ordinamus & Deputamus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis plenam Tenore Praesentium Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum speciale, cum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis sive Nunciis ipsius Fratris & Consanguinei nostri Franciae apud dictam Villam nostram Calesii, Nomine nostro, Tractandi & Communicandi, & ab ipsis dictam Summam, Viginti & quinque Millium Francorum in Coronis Auri Valoris ante dicti (unoquoque Franco Viginti Solidos Turonenses ut praemittitur valente) Nobis dicto Primo Die Mensis Novembris per ipsum Gallorum Principem, debitam & solvendam Recipiendi, & eorum Solutiones Acceptandi, Ipsumque Consanguineum nostrum & dictam Summam Solventes de hujusmodi Receptis Acquietandi & Exonerandi, atque Literas suas Acquietantiae & Exonerationis eorumdem Conficiendi & Sigillandi, ipsasque Literas atque nostras Acquietantiae & Exonerationis hujusmodi, Magno Sigillo nostro Sigillatas, praefatis Commissariis, Procuratoribus, Deputatis sive Nunciis praedicti Fratris & Consanguinei nostri Nomine nostro atque Suo Tradendi & Deliberandi.
Caeteraque Faciendi & Perimplendi quae in Praemissis seu circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna,
Promittentes bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid dicti nostri Commissarii, Procuratores, Factores, Negotiorum Gestores, Receptores, & Deputati Nomine nostro fecerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Octobris.
Per ipsum Regem.
Nov. 1. The K. of England notifies to Charles K. of France his desire to be comprehended in his treaty with Maximilian K. of the Romans and Philip archduke of Austria. Westm.
O. xii. 550. H. v. p. iv. 71.
Ad Carolum Franciae super Comprehensione in Foederibus.
An. 9. H. 7. Franc. 9. H. 7. m. 14.
Illustrissimo Potentissimoque Principi, Dei gratiâ, Regi Karolo Franciae Consanguineo nostro Carissimo, Henricus, eadem gratiâ, Rex Angliae, &c. Prospera ad votum Incrementa.
Cùm in quibusdam Pacis Foederibus, inter Sacratissimum Principem Romanorum Regem Serenissimumque Principem Philippum Archiducem Austriae ejus Filium ex unâ, & Vos ex altera Partibus, Nominibus suis & vestris non longè ante hac initis, conventis, & conclusis, placuerit vestrae Serenitati Nos in illis Pacis Foederibus, inter caeteros suos Alligatos & Confoedeatos, nominare & specificare, & in eisdem comprehendere si comprehendi velimus, sicuti in Literis suis superinde confectis, de quibus satis Nobis constat, plenissimè liquet,
Nos, animadvertentes illas Nominationem & Comprehensionem a vobis non minore Affectione quàm Amore processisse, ob quod Gratias, uti debeamus, agimus immortales, considerantesque quantae ex Bellis Urbium Subversiones, Strages Hominum, Animarum pericula caeteraeque Calamitates innumerabiles, qualesque ex diva Pace, Fructuum uberitates, Tranquilitates Hominum, aliaeque infinitae Felicitates atque Prosperitates provenire solent in eisdem Foederibus, saltem vestram ob contemplationem, Nos Comprehendi velle Declaramus, Notificamus Significamusque per Praesentes,
Pollicentes Nos, omnia & singula Capitula, in dictis Pacis Foederibus contenta, in quantum Nos concernunt, inviolabiliter observaturos, atque ea prout ad Nos spectant inconcussè observare Promittimus.
In quorum Praemissorum Fidem & Testimonium has Literas nostras Magno Sigillo nostro munitas fieri fecimus.
Dat. in Palatio nostro Westm. Primo Die Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, & Regni nostri Anno Nono.
Illustrissimo Potentissimoque Principi, Dei gratiâ, Regi Karolo Franciae Consanguineo nostro Carissimo, Henricus, eadem gratiâ, Rex Angliae &c. Prospera ad Votum incrementa.
Cùm in quibusdam Pacis Foederibus, inter Vos & Serenissimum Principem Philippum Austriae Archiducem Serenissimi Principis Romanorum Regis Filium novissimè initis & perculsis, placuerit vestrae Serenitati, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Nov. 3. Receipt for 25,000 francs from Charles K. of France. Westm.
O. xii. 550. H. v. p. iv. 72.
De Acquietantia.
An. 9. H. 7. Ibid. m. 17.
Rex universis praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo Principe & Carissimo Fratre & Consanguineo nostro Karolo Gallorum Principe per Manus          apud Villam nostram Calesii Viginti & quinque Milia Francorum in Coronis Auri (unoquoque Franco Viginti Solidos Turonenses & unaquaque Corona Triginta & quinque Solidos Turonenses valentibus) primo Die Mensis Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, Nobis solvi debitorum, in Partem Solutionis Septingentarum Quadraginta & quinque Milium Coronarum Auri aestimationis antedictae, per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum vel Haeredes suos Nobis vel Haeredibus nostris Solvendae, prout in Literis dicti Fratris & Consanguinei nostri Nobis superinde confectiis pleniùs continetur,
De quibus quidem Viginti & quinque Milibus Francorum in Coronis Auri & aestimationis praedictae, Fatemur Nobis fideliter esse Solutis, & eundem Consanguineum nostrum suosque Haeredes superinde fore Quietum & exindè plenè Exoneratum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, tertio Die Novembris.
Per ipsum Regem.
Nov. 16. Commission to Thomas lord Dacre, sir Richard Salkeld, and sir John Musgrave, to treat with Scotch commissioners concerning the fishery of the Esk and the boundaries of the debateable lands. Westm.
O. xii. 551. H. v. p. iv. 72.
Super Bundis Terrae Batabilis in Marchiis Scotiae.
An. 9. H. 7. Scot. 9. H. 7. m. 13.
Rex omnibus, ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, pendentibus Treugis & Guerrarum Abstinentiis, inter Nos & Serenissimum Principem Consanguineum nostrum Carissimum Jacobum Scotorum Regem, Materia Quaestionis, Litis, & Discordiae, jamdudùm exorta sit, inter Subditos nostros atque suos Occiduarum Marchiarum versus Scotiam hincinde Inhabitantes, tàm de & super Jure, Titulo, Differentia, & Diversitate Piscariae Aquae de Eske, quam de & super Finibus, Limitibus, & Bundis Terrae Batabilis jacentis in Confinio dictarum Occiduarum Marchiarum utriusque Regnorum Angliae & Scotiae, necnon de Situ & de Limitibus & Bundis Monasterii de Canaby in Confinio Marchiarum praedictarum situati,
Nos,
Omnes hujusmodi Differentias, Lites atque Discordias, ex Quaestione hujusmodi motas seu movendas, quantum in nobis est, penitùs amputari & aboleri, nullamque Novitatem super eisdem in praejudicium unius seu alterius Partis, maximè instantium Treugarum tempore, introduci, volentes,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Thomae Dacre Domini de Dacre, Ricardi Salkyld Militis, & Johannis Musgrave Militis, quamplurimum confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per Praesentes.
Dantes & Concedentes eisdem nostris Commissariis, Procuratoribus, Deputatis & Nunciis, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale cum Commissariis, Procuratoribus, Deputatis & Nunciis praedicti Consanguinei nostri Regis Scotorum, Potestatem & Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro habentibus, tàm de & super Materia Quaestionis praelibatae, quàm de & super Finibus, Metis, Limitibus, & Bundis dictae Terrae Batabilis, in dictis Occiduis Marchiis utriusque Regnorum praedictorum ac Monasterii praedicti, jacentis, ad certos Dies & Loca ad hoc per eos hincinde statuenda & praefigenda, amicabiliter Conveniendi & inibi Communicandi, Concordandi, Appunctuandi, Tractandi, deque & super Jure, Titulo, & Possessione, Usuque & Observantia Piscariae Aquae praedictae dictaeque Terrae Batabilis, ac de Finibus, Metis, Limitibus & Bundis praedictis temporibus retroactis habitis, viis & modis quibuscumque licitis & rationabilibus Inquirendi & Investigandi, ipsasque Quaestiones, Lites, & Discordias Audiendi, veritateque in hac parte compertâ, omnes Quaestiones hujusmodi Litesque & Discordias, cum suis Incidentibus, Emergentibus, & Connexis, Fine debito Decidendi, Discutiendi, & Determinandi, dictamque Terram ac Fines, Limites, & Bundas Perambulandi & Supervidendi, Novasque Metas, Limites, & Bundas, si necesse fuerit, Ponendi, Faciendi, & Statuendi,
Dantesque & ulteriùs Concedentes eisdem nostris Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis plenam similiter, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem cum praedictis Commissariis, Deputatis, & Nunciis ejusdem Consanguinei nostri Conveniendi, Communicandi, & Tractandi de & super quibuscumque Querelis, Gravaminibus, ac Offensis & Attemptatis, per Ligeos & Subditos utriusque Regnorum praedictorum in Marchiis praedictis, contra formam Treugarum & Guerrarum Abstinentiarum praedictarum, hincinde qualitercumque attemptatis, factis, sive perpetratis, necnon debitam Reformationem & Reparationem Querelarum, Gravamimum, Offensarum, & Attemptatorum praedictorum fieri Petendi ac fieri Promittendi, & super praemissis & eorum Dependentiis Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi, universaque & singula, quae pro Reparatione & Reformatione Praemissorum necessaria fuerint & oportuna ac qualitercumque debita & requisita, juxta Leges & Consuetudines Marchiarum praedicta- rum, Faciendi, Excercendi, & Exequendi,
Dietamque seu Dietas pro Praemissorum complemento quotiens opus fuerit Statuendi & Praefigendi,
Promitentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum & Gratum pro perpetuo habituros quicquid dicti Commissarii & Deputati nostri in forma praedicta communicaverint, tractaverint, determinaverint, decreverint, fecerint, seu expedierint in Praemissis seu aliquo Praemissorum,
Damus autem universis & singulis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris quibuscumque, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eisdem Commissariis nostris, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Auxiliantes, & Obedientes in omnibus, prout decet,
Et quòd Guerram, Hostilitatem, seu Dampnum quodcumque, occasione Praemissorum, contra ipsorum Decreta & Ordinationem non facient seu facere attemptabunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Novembris.
Nov. 17. The K. of England informs Charles K. of France that Ferdinand K. of Sicily and Alfonso duke of Calabria desired to be included in the late treaty between England and France. Westm.
O. xii. 552. H. v. p. iv. 72.
De Comprehensione pro Rege Siciliae.
An. 9. H. 7. Franc. 9. H. 7. m. 14.
Rex, Illustrissimo Potentissimoque Principi, eadem gratiâ, Regi Karolo Franciae Consanguineo nostro Carissimo felices ad vota Successus.
Cùm in certis Treugarum & Pacis Conventionibus, inter Serenitatem vestram & Nos hiis superioribus diebus concordatis & conclusis, Illustrissimum Principem Ferdinandum Siciliae Regem atque Serenissimum Principem Alfonsum Calabriae Ducem Filium suum Primogenitum, inter nostros Confoederatos & Alligatos Nominaverimus & Comprehenderimus, si in eis Comprehendi Se Declarare voluerint, prout in Literis superinde confectis pleniùs liquet,
Idemque Siciliae Rex, per suas Literas Patentes, dictas Nominationem & Comprehensionem, per nos de eo suoque Primogenito antedicto ut praemittitur factas, acceptans & ratificans, Sese & dictum Primogenitum suum in praefatis Treugis & Pacis Foederibus Comprehendi velle jam paulo ante Nobis Notificaverit atque Declaraverit, Promittens Se suumque Filium Primogenitum saepedictum omnia & singula dictarum Treugarum ac Pacis Capitula, inter Serenitatem vestram & Nos conventa & conclusa, quantum ad eos spectant & pertinent, per omnia observare perimplereque, sicut in eisdem Literis suis Patentibus annexis pleniùs apparet,
Nos praefatas Ferdinandi Siciliae Regis Literas, Nobis nuperrimè adductas & declaratas, vestrae Magestati ad nunc transmittimus, quibus etenim visis, dignetur eadem Serenitas vestra ea superinde, quae dictarum Conventionum Observationes eidem meliùs concernere videbuntur.
Dat. in Palatio nostro Westm. Decimo septimo Die Novembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo tertio, & Regni nostri Anno Nono.
Per ipsum Regem
Dec. 22. Restitution of the temporalities to John Blythe, bp. of Salisbury. Maidstone.
O. xii. 552. H. v. p. iv. 72.
De Restitutionibus pro Episcopo Sarum.
An. 9. H. 7. Pat. 9. H. 7. m. 27.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem in Christo Patrem Thomam Wyntoniensem, nuper Sarum Episcopum, a vinculo, quo dictae Ecclesiae Sarum, cui tunc praeerat, tenebatur, Apostolicae Potestatis plenitudine Absolvens, ipsum ad Ecclesiam Wyntoniensem tunc vacantem Auctoritate Apostolicâ duxerit Transferendum, Praeficiendo ipsum dictae Ecclesiae Wyntoniensis in Episcopum & Pastorem, de Persona Dilecti Nobis Johannis Blythe Electi eadem Auctoritate providerit, ipsumque dictae Ecclesiae Sarum praefecerit in Episcopum & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram Nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia dicti Episcopatûs Sarum, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, sine dilatione, Liberes in formâ praedictâ; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Maydeston vicesimo secundo die Decembris.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eâdem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Oxon. & Berk.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Glouc. ac Marchiis Walliae eidem Comitatui adjacentibus,
Dilecto Regis Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori Regis in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.