Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1404

Rymer's Foedera Volume 8. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1404', in Rymer's Foedera Volume 8, (London, 1739-1745) pp. 345-363. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol8/pp345-363 [accessed 20 April 2024]

January–June 1404

Syllabus Entry Foedera Text
1404. Jan. 28. The K. orders the sheriffs of Cornwall, Devon, and six others to publish the truce till June 24 concluded with Spain. Westm.
O. viii. 345. H. iv. p. i. 61.
De Treugis Ispaniae non violandis.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 1. m. 11. d.
Rex, Vicecomiti Cornubiae, Salutem.
Cùm nuper certae Treugae inter Nos & Ambassiatores Regni nostri, & Ambassiatores Regis Castellae & Legionis, usque Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum duraturae, captae & initae fuissent,
Ad Finem quòd Attemptata quaecumque, supra Mare, ex utraque parte Regnorum praedictorum facta, Treugis praedictis durantibus, reformarentur & reparentur,
Super quibus quidem Reformatione & Reparatione aliquid inter Nos & praefatum Regem nondum est Conclusum,
Et quia inter, Venerabilem Patrem, Henricum Bathoniensem & Wellensem, Commissarium & Deputatum nostrum in hac parte, & Gundisalvum Maurum Legum Doctorem, Ambassiatorem ipsius Regis, pro bono Pacis & Tranquillitate Regnorum praedictorum, Appunctuatum & Concordatum existit,
Quòd Treugae praedictae, ex utraque parte Regnorum eorumdem, tàm per Terram, quàm per Mare, usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, proximò futurum, continuentur & prorogentur,
Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd in singulis Portubus & Locis, infra Ballivam tuam, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens fuerit & necesse, ex parte nostra publicè Proclamari & Inhiberi facias,
Nè aliquis Ligeus sive Subditus noster (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerit) sub Forisfacturâ omnium quae nobis forisfacere poterit, Treugas praedictas, citra dictum Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae, Armatâ Manu vel alio modo quocumque violare praesumat.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Januarii.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Devon.
Vicecomiti Somers. & Dors.
Vicecomiti Suthampton.
Vicecomiti Essex.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Sussex.
Vicecomiti Norff. & Suff
.
Feb. 1. Another commission to the bps. of Bath and Wells, Rochester, and others, to hear the appeal concerning the ransom of the count of Denia. Westm.
O. viii. 346. H. iv. p. i. 62.
Super Hostagiamento Comitis de Denia.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 3. m. 23.
Rex, Venerabilibus Patribus, Henrico Bathon. & Wellen. Johanni Roffen. & Richardo Bangoren. Episcopis, ac, Dilectis & Fidelibus suis, Hugoni Waterton, & Hugoni Luterell, Militibus, necon Magistris, Thomae Stowe Dacano Ecclesiae Sancti Pauli Londoniae, Johanni Kyngton, Willielmo Rocombe, Simoni Neylond, Stephano Honden, & Roberto Wytton, Clericis, ac Thomae Thornburgh, Willielmo Walderne, & Thomae Colrede, Armigeris, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Henricus Comes Northumbriae, nuper Constabularius Angliae,
In quadam praetensa Causa injustae Occupationis & Detentionis praetensi cujusdam Alphonsii, Hostagii pro quodam Comite de Denia, Regni Arragoniae, nuper Prisonario & Captivo, ut praetenditur, Roberti Hauley Armigeri defuncti &c. prout supra Dat. 1 die Novembris.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Februarii.
Feb. 9. The K. orders Thomas Rempston, constable of the Tower of London, to receive and keep safely Mordik le Fif. Westm.
O. viii. 346. H. iv. p. i. 62.
De Recipiendo Mordik le Fif in Turrim.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 1. m. 10.
Rex, Dilecto & Fideli suo, Thomae Rempston Constabulario Turris suae Londoniae, & ejus Locum tenenti, Salutem.
Mandamus vobis quòd Mordik le Fif ab eo, qui ipsum vobis liberabit ex parte nostra, Recipiatis in Turri praedicta, quousque aliud a nobis habueritis in Mandatis, salvò & securè custodiendum.
Teste Rege apud Westmonasterium, nono die Februarii.
Feb. 16. The K. promises that Portuguese merchants shall not be molested in consequence of the debts of the Master of S. James of Portugal, and Laurence Jones Fogas, to his subjects. Westm.
O. viii. 346. H. iv. p. i. 62.
Pro Mercatoribus Portugaliae.
An. 5. H. 4. Franc. 5. H. 4. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ob Reverentiam, carissimi Fratris nostri, Regis Portugaliae,
Concessimus quòd nullus Mercator, nec alia Persona quaecumque de Regno Portugaliae (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerit) veniens in Regnum nostrum Angliae, vel in aliquam partem Potestatis aut Jurisdictionis ejusdem, cum Navibus, Vasis, & Mercandisis, ac aliis Bonis & Catallis quibuscumque in eisdem, per Nos, aut aliquem Officiariorum vel Ministrorum nostrorum, infra Libertatem, vel extra, Captus, Arestatus, nec Imprisonatus, praetextu Marquae & Reprisaliae, nec aliquo alio modo, Impetitus, Molestatus, vel Gravatus existat occasione quorumdam Debitorum, quae Magister Sancti Jacobi Portugaliae & Laurentius Jones Fogas aliquibus Ligeorum nostrorum infra Regnum nostrum praedictum debent,
Set quòd praedicti Mercatores, & omnes aliae Personae dicti Regni Portugaliae, cum Navibus, Vasis, Mercandisis, & aliis Bonis & Catallis, in idem Regnum nostrum Angliae, ubicumque eis placuerit, liberè venire, ibidem morari, & exindè transire possint, absque eo quòd ipsi, occasione Debitorum praedictorum Magistri Sancti Jacobi & Laurentii, per Nos, Officiarios, vel Ministros nostros quoscumque, infra Libertatem, vel extra, capiantur, arestentur, imprisonentur, vel aliquo alio modo molestentur in aliquo seu graventur.
In cujus &c. per Biennium duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 16. Confirmation of the treaty with Portugal dated 9 May, 9 Ric. II., 1386. Westm.
O. viii. 347. H. iv. p. i. 62.
Tractatuum Portugaliae Confirmatio.
An. 5. H. 4. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Tractatum Pacis, Concordiae, & perpetuae Amicitiae, inter, carissimum Consanguineum nostrum, Ricardum nuper Regem Angliae Praedecessorem nostrum, pro Se, Haeredibus, Regno, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis ex una, &, carissimum Fratrem nostrum, Johannem Regem Portugaliae & Algarbii, pro Se, Haeredibus, Regno, Terris, Dominiis, Vassallis, & Subditis suis quibuscumque, ex parte altera, modo & formâ prout inferius continetur,
Universis Christi Fidelibus, praesentes Literas inspecturis, Nos, Ricardus Abberbury, Johannes Clannenowe, Milites, & Ricardus Rouhale Legum Doctor, Serenissimi Principis & Domini, Domini Ricardi, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae, Domini nostri Illustrissimi, Procuratores & Commissarii, ad infrascripta specialiter Deputati, Salutem in omnium salvatore.
Illud pium Propositum rectè Regnantium, illaque finalis Intentio justè Principantium esse debet, bonum commune Subditorum privatis Praeferre commodis, talibusque subjectam eis Rempublicam Munire praesidiis, per quae, exclusis coecis inquietationum turbinibus, exterminatisque adversantium incursibus, plebs fidelisque talibus gubernetur Auctoribus, nedùm augeatur prosperis, set sub optatae quietis & pacis amaenitate conservetur continuè in adversis, &c. prout dat. 9. Maii, A. 9. R. 2. & A. D. 1386. mutatis competenter mutandis: tunc sic; viz.
Nos autem, Henricus Rex Angliae supradictus, Tractatus, Confoederationes, Conventiones, Alligantias, Amicitias, Pactiones, Conditiones, Promissiones, Foedera, & quaecumque Ligamina supradicta, in modo & forma praedictis Tractata, Ordinata, Conventa, Inita, seu aliàs Disposita in Praemissis, Ore Regio Approbamus, Laudamus, Renovamus, Ratificamus, necnon Praesentibus Confirmamus,
Ac etiam Promittimus pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, & Causam a nobis habentibus, Praemissa omnia & singula perpetuò tenere, & non contrafacere eisdem vel alicui eorum, vel venire contra eadem vel aliquam partem eorumdem, per Nos, nec per aliquem Haeredum seu Successorum nostrorum, vel alium seu alios a nobis causam habentium, set ea omnia & singula supradicta firmiter & illaesa, quantum ad Nos & ad Haeredes & Successores nostros attinet, sicut in Literis dictorum Ligaminum seu Pactionum continetur, & prout superiùs contenta sunt, & tractata & concordata fuerunt, promittimus observare, & observari facere, & contra ea nullatenus devenire,
Quae omnia & singula, prout superiùs contenta sunt, & tractata & concordata fuerunt, inviolabiliter Observare & Observari facere, & contra ea nullatenus venire, per haec Sancta Dei Evangelia, per nos inspecta & corporaliter tacta, Promittimus & Juramus.
In cujus rei Testimonium atque Fidem Praesentes has Literas nostras, in Formam Publicam per Clericum nostrum, Notarium Publicum, Magistrum Johannem Kyngeton infrascriptum, fieri & publicari in modum Instrumenti Publici mandavimus, nostrique Sigilli Magni appensione easdem fecimus communiri.
Dat. in Palatio nostro Westm. decimo sexto die Februarii, Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, Quadringentesimo tertio, & Regni nostri Anno Quinto.
Feb. 25. The K. of England to K. Charles of France; is surprised at the challenges he has received from the duke of Orleans and the count of S. Pol, but desires to observe the truce. Similar letters from the spiritual and temporal lords of England to those of France. Notarial copies made at Calais, 6 June 1404. Westm.
O. viii. 348. H. iv. p. i. 62.
Super Traditione Literarum Regis, ac Dominorum Spiritualium & Temporalium Ambassiatoribus Franciae, Instrumentum Publicum.
An. 5. H. 4. Ex Antogr.
Carissimo Consanguineo nostro, Domino Karolo Franciae Illustri, Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Salutem, & Caritatis fervorem in eo qui est omnium vera Salus, & per quem Principes dominantur.
In Pacis Foedere & firmatae Dilectionis hactenus constituti Treugas,
Abolim inter, Recolendae memoriae, Dominum Ricardum quondam Regem, immediatum Praedecessorem nostrum, & vos captas ac initas,
Curavimus, ut vestro aspectui satis relucet, sub Sigillo nostro aliàs Renovare,
Necnon & cuncta, Adversantia Treugis eisdem, frequenti concursu Ambassiatorum nostrorum conjunctim expellere nitebamur, & adhuc nitimur in praesenti, quantum cum Deo & ex ratione possimus,
Propter quòd, ad Reformationem hinc indè Attemptatorum, dies primus Mensis Martii, proximò futurus, in loco solito communiter appunctuatus existit,
Mirationis attamen modus nobis accedit quòd certi Domini ex vestris, ut puta, Dux Aurelianensis Libellos famosos, & Scripturas minus digestas, per Servientes Armorum, aliàs Heraldos nuncupatos (videlicet, Champeyn, & Orlyenx) ac Comes de Sancto Paulo, qui etiam Regnum nostrum hostiliter Ingressus fuit, quanquam moram ibidem traxerit brevem, Litteras Diffidentiae Nobis etiam per Servientem Armorum, aliàs Heraldum nuncupatum (viz. Liney) nobis, omnis curialitatis spretâ formâ, nunc tardè transmisere; quae an vestro processerunt voto nescimus.
Ac, ultra haec, ad Obsidionem Civitatis nostrae Burdegaliae, tàm per Terram, quàm per Mare, Classes & Navigia vestra Armata, modo Guerrino parata existant, ut informamur, sicque potius Gladium, quam Pacis Nuncium prospicimus imminere.
Set revera,
Effusionem Christiani Sanguinis, nisi compulsi, permultùm abhorrentes,
Testamentique ipsius Salvatoris, quo dicitur, Pacem meam do vobis, Pacem meam relinquo vobis, participes effici peroptantes,
Memores etiam verbi Apostoli jubentis, Non vosmet ipsos jndicantes, ideò enim judiciorum vigor in medio positus est, nè quis ultionem sibi sumere praesumat,
Treugas praedictas observare, Attemptataque contra easdem congruè Reparare, nisi per vos ad Guerram necessitemur, ut liberet nos Deus a necessitate, & conservet in Pace, in mente nostrâ curamus; Pax enim Voluntatis, set Bellum Necessitatis esse debet;
Quocirca Incarnationem Filii, quâ Deus Homo factus est & unus ex nobis, Sanguinémque ipsius, pro Redemptione nostrâ in Cruce laetaliter effusum, quo Genus Humanum a morte revixit, gerentes in corde, tam admirabile Commercium circa Sanguinis effusionem, nisi inviti, exterminare non proponimus quovis modo;
Et idcirco, cùm ad aeterni Judicis Tribunal communiter accesserimus, Coelum, & Terram, & cuncta Creata invocamus contra vos in Testimonium, ut, si quae Guerrarum, aut Bellorum genera inter Nos & Vos (quod absit) eveniant in futurum, ipsa originaliter ex vobis procedent, & Nos, sub Defensionis Clipeo, prout Altissimo placuerit, Resistentiam faciemus.
In Praemissis quoque tàm nudo Stilo Mentem vestram per Literas vestras ad singula adaperire nobis, Excessus quoque praefatorum Ducis & Comitis ita reformare, nè ipsorum culpa vestra videatur, velitis;
Et, si praefatum Diem Primum observare, seu alium ulteriorem prorogare curetis, Nos reddatis absque morâ certiores.
In caritate perfectâ confirmet vos Trinitas Sancta, & Dominus sit in corde vestro.
Datum in Palatio nostro Westmonasterii, sub Magni Sigilli nostri Testimonio, vicesimo quinto die Mensis Februarii, Anno Regni nostri Quinto.
Universis & singulis Praelatis, & Magnatibus, ac Dominis Spiri- tualibus & Temporalibus, ac toti Communitati Regni Franciae, Praelati, & Proceres, ac Magnates Spirituales, & Clerus Regni Angliae, Salutem, & Caritatis zelum, in eo qui est omnium vera Salus, Caritas, & Pacis origo.
In Pacis Foedere & firmatae Dilectionis hactenus constitutus Treugas,
Abolim inter, Recolendae memoriae, Dominum Ricardum quondam Regem Regnorum praedictorum, ultimò defunctum, & vos captas & initas,
Curavit, Serenissimus in Christo Princeps, & Dominus noster, Dominus Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, ut in conspectu vestro clarè relucet, sub Sigillo suo aliàs renovare,
Et cuncta, adversantia Treugis eisdem, frequenti concursu Ambassiatorum suorum expellere nitebatur, & adhuc nititur de praesenti, quantum cum Deo & ex ratione poterit,
Propter quod, ad reformationem hinc indè Attemptatorum, dies primus Mensis Martii proximò futurus, in loco solito, communiter appunctuatus existit,
Mirationis attamen modus nobis accidit quòd certi Domini ex vestris, ut puta, Dux Aurelianensis Libellos famosos, & Scripturas minùs digestas, per Servientes Armorum, aliàs Heraldos nuncupatos (viz. Champeyn & Orlienx) ac Comes de Sancto Paulo (qui etiam Regnum Angliae hostiliter ingressus fuit, quamquam moram ibidem traxerit brevem) Litteras Diffidentiae eidem Domino nostro Regi, etiam per Servientem Armorum, aliàs Heraldum nuncupatum (viz. Liney) omnis curialitatis spretâ formâ, nunc tardè transmisêre; quae an vestro processerint communi voto nescimus.
Et, ultra haec ad Obsidionem Civitatis Burdegaliae, tàm per Terram, quàm per Mare, Classes & Navigia vestra Armata modo Guerrino parata existunt, ut informamur; sicque potius gladium, quàm Pacis Nuncium, nobis prospicimus imminere.
Set reverà,
Effusionem Christiani Sanguinis, nisi compulsi, permultùm abhorrentes,
Testamentique ipsius Salvatoris, quo dicitur, Pacem meam do vobis, Pacem meam relinquo vobis, participes effici peroptantes,
Memores etiam verbi Apostoli, jubentis, Non vosmet ipsos judicantes, ideò enim judiciorum vigor in medio positus est, nè quis ultionem sibi sumere praesumat,
Treugas praedictas observare, attemptataque contra easdem congruè reparare, nisi per vos ad Guerram necessitemur, ut liberet nos Deus a necessitate, & conservet in Pace, in mente nostrâ curamus; Pax enim voluntatis, set bellum necessitatis esse debet.
Quocirca incarnationem Filii, quâ Deus Homo factus est, & unus ex nobis, sanguinemque ipsius, pro Redemptione nostrâ in Cruce laetaliter effusum, quo genus humanum a morte revixit, gerentes in corde, tàm admirabile commercium circa sanguinis effusionem, nisi inviti, exterminare non proponimus quovismodo.
Et idcirco, cùm ad aeterni Judicis Tribunal communiter accesserimus, Coelum, & Terram, & cuncta creata invocamus contra vos in Testimonium ut, si quae Guerrarum aut Bellorum genera, inter nos & vos, quod absit, eveniant in futurum, ipsa originaliter ex vobis procedent, & nos, sub deffensionis clipeo, prout Altissimo placuerit, resistentiam faciemus.
In praemissis quoque tàm nudo Stilo mentes vestras per Litteras vestras ad singula adaperire nobis, excessus quoque praefatorum Ducis & Comitis ita reformare, nè ipsorum culpa vestra videatur, velitis;
Et, si praefatum Diem primum observare, seu alium ulteriorem prorogare curetis, nos reddatis absque morâ certiores.
In caritate perfectâ confirmet vos Trinitas Sancta, & Dominus sit in cordibus vestris.
Datum apud Westmonasterium, in Parliamento ibidem tento & celebrato, sub Sigillis Venerabilium in Christo Patrum, Dominorum, Cantuariensis & Eboracensis Archiepiscoporum, ac Lincolniensis Episcopi, & Abbatis Westmonasterii, vice & nomine omnium Praelatorum & Cleri praedictorum, Vicesimo quinto die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo Tertio.
Universis & singulis Praelatis & Magnatibus, ac Dominis Spiritualibus & Temporalibus, ac toti Communitati Regni Franciae, Proceres & Magnates Temporales, ac tota Communitas Regni Angliae, Salutem, & caritatis zelum, in eo qui est omnium vera Salus, caritas, & Pacis origo.
In Pacis Foedere & firmatae Dilectionis hactenus constitutus Treugas,
Abolim inter, Recolendae memoriae, Dominum Ricardum, quondam Regem Regnorum praedictorum ultimò defunctum, & vos captas & initas,
Curavit, Serenissimus in Christo Princeps & Dominus noster, Dominus Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, ut in conspectu vestro clarè relucet, sub Sigillo suo aliàs renovare, & cuncta, adversantia Treugis eisdem, frequenti concursu Ambassiatorum suorum expellere nitebatur, & adhuc nititur in praesenti, quantum cum Deo & ex ratione poterit,
Propter quod, ad Reformationem hinc indè Attemptatorum dies primus Mensis Martii, proximò futurus, in loco solito, communiter appunctuatus existit,
Mirationis attamen modus nobis accidit quòd certi Domini ex vestris, ut puta, Dux Aurelianensis, Libellos famosos, & Scripturas minus digestas, per Servientes Armorum, aliàs Heraldos nuncupatos (viz. Champeyn & Orlyenx) ac Comes de Sancto Paulo (qui etiam Regnum Angliae hostiliter ingressus fuit, quamquam moram ibidem traxerit brevem) Litteras Diffidentiae eidem Domino nostro Regi, etiam per Servientem Armorum, aliàs Heraldum nuncupatum (viz. Liney) omnis curialitatis spretâ formâ, nunc tardè transmisere; quae an vestro processerint communi voto nescimus.
Ac, ultra haec, ad Obsidionem Civitatis Burdegaliae, tàm per Terram, quàm per Mare, Classes & Navigia vestra armata modo guerrino parata existunt, ut informamur; sicque potius gladium, quàm Pacis Nuncium, nobis prospicimus imminere.
Set reverà,
Effusionem Christiani sanguinis, nisi compulsi, permultum abhorrentes,
Testamentique ipsius Salvatoris, quo dicitur, Pacem meam do vobis, Pacem meam relinquo vobis, participes effici peroptantes,
Memores etiam verbi Apostoli jubentis, Non vosmet ipsos judicantes, ideò enim judiciorum vigor in medio positus est, ne quis ultionem sibi sumere praesumat,
Treugas praedictas observare, attemptataque contra easdem congruè reparare, nisi per vos ad Guerram necessitemur, ut liberet nos Deus a necessitate, & conservet in Pace, in mente nostrâ curamus; pax enim voluntatis, set bellum necessitatis esse debet.
Quocirca Incarnationem Filii, quâ Deus homo factus est, & unus ex nobis, sanguinemque ipsius, pro Redemtione nostra in Cruce laetaliter effusum, quo genus humanum a morte revixit, gerentes in corde, tàm admirabile comercium circa Sanguinis effusionem, nisi inviti, exterminare non proponimus quovismodo.
Et idcirco, cùm ad aeterni Judicis Tribunal communiter accesserimus, Coelum, & Terram, & cuncta creata invocamus contra vos in Testimonium ut, siquae Guerrarum aut Bellorum genera inter nos & vos, quod absit, eveniant in futurum, ipsa originaliter ex vobis procedent, & nos, sub deffensionis clipeo, prout Altissimo placuerit, resistentiam faciemus.
In praemissis quoque tàm nudo stilo mentes vestras ad singula adaperire nobis, excessus quoque praefatorum Ducis & Comitis ita reformare, nè ipsorum culpa vestra videatur, velitis;
Et, si praefatum diem primum observare, seu alium ulteriorem prorogare curetis, nos reddatis absque morà certiores.
In caritate perfectâ confirmet vos Trinitas Sancta, & Dominus sit in cordibus vestris.
Datum apud Westmonasterium, in Parliamento ibidem tento & celebrato, sub Sigillis, Serenissimorum Principum, Henrici Principis Walliae Primogeniti Regis Angliae, Edwardi Ducis Eboracensis, ac Johannis Comitis Somersett Camerarii Angliae, Radulphi Comitis Westmerlandiae, ac Willielmi Domini de Roos, necnon Domini Arnaldi Savage Prolocutoris Communitatis Parliamenti, vice & nomine omnium Procerum & Magnatum ac Communitatis praedictorum, vicesimo quinto die Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo tertio.
In Dei Nomine Amen.
Per hoc praesens Publicum Instrumentum cunctis appareat evidenter quòd, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo quarto, Indictione Duodecimâ, Pontificatûs Sanctissimi in Christo Patris, & Domini nostri, Domini Bonifacii, Divinâ Providentiâ, Papae Noni Anno Quintodecimo, & Mensis Junii die Sextâ, in quodam Hospitio, vulgariter nuncupato le Faconn, infra Villam Calesii situato, in mei Notarii publici & Testium subscriptorum praesentiâ constitutus personaliter, Nobilis Vir, Johannes Cheyne Miles, ac Consi- liarius & Nuncius specialis, Serenissimi in Christo Principis & Domini nostri, Domini Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae, sufficienter & legitimè deputatus, quasdam Litteras Originales Missivas, materiam Treugarum concernentes, quarum veri Tenores de verbo ad verbum in praesenti Rotulo suprascribuntur & recitantur, mihi Notario subscripto realiter tradidit, & delibervait fideliter copiare, copiarive facere,
Ac requisivit me eundem Notarium quòd publicum sive publica conficerem Instrumentum sive Instrumenta, de & super veris Tenoribus earumdem Litterarum, ita quòd tanta fides adhiberi valeat earumdem Litterarum Copiis hujusmodi, sicuti Litteris Originalibus, ubilibet in agendis.
Acta sunt haec, prout suprascribuntur & recitantur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, die & loco proximò suprascriptis,
Praesentibus,
Discretis Viris,
Johanne Cheyne,
Johanne Gyffard,
Simone Welles,
Willielmo Gyffard
,
Armigeris,
Testibus ad praemissa vocatis specialiter & rogatis.
Et Ego Simon Flegg, Clericus Norwicensis Dioecesis Publicus auctoritate Apostolicâ Notarius, praefatarum Litterarum traditioni & deliberationi, caeterisque Praemissis omnibus & singulis, dum sic, ut praemittitur, sub Anno Domini, Indictione, Pontificatu, Mense, Die & Loco, in Principio praesentis Instrumenti publici, per me, ut praeseribitur, in praesenti Rotulo confecti, insertis, agerentur & fierent, unà cum Testibus antedictis, praesens interfui, eaque omnia & singula sic fierividi & audivi, praefatarumque Litterarum Copias per alium fideliter scribi feci, sive copiari, praesens tamen Instrumentum, immediatè post Tenores dictarum Litterarum scriptarum, manu meâ propriâ scripsi,
Ac quia factâ per me primitùs diligenti collatione & fideli, de praefatis Copiis, ut praefertur, in praesenti Rotulo suprascriptis, unà cum praefatis Litteris Originalibus missivis,
Quas quidem Copias, unà cum eisdem Litteris Originalibus, in omnibus concordare inveni, nil addito vel mutato, quod Facti substantiam immutet, vel variet intellectum,
Me hic Subscripsi, publicavi, & in hanc publicam formam redegi, Signoque & Nomine meis solitis & consuetis signavi rogatus & requisitus, in fidem & testimonium Praemissorum per me superius recitatorum, & ut tanta fides Copiis hujusmodi adhiberi valeat, sicuti Litteris Originalibus, ubilibet in agendis
.
Feb. 27. The K. has received letters from John K. of Portugal, asking if he wishes to be included in the truce between Portugal and Castile, and he notifies his desire to be included. Westm.
O. viii. 351. H. iv. p. i. 64.
De Comprehensione Regis in Treugis inter Castellae & Portugaliae nuper captis.
An. 5. H. 4. Franc. 5. H. 4. m. 5.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem, & Fidem indubiam Praesentibus adhiberi.
Noveritis quòd, carissimus & intimus Frater noster Princeps illustris, Dominus Johannes, Rex Portugaliae & Algarbii, ad Nos, certis ex causis, Johannem Gomecii de Silva, Vexilliferum & Consiliarium suum Militem, & Martinum de Sensu, dilectum Servitorem suum, Legum Doctorem, cum sua destinavit Ambassiata,
Per quos, pro parte praefati Fratris nostri dilecti, inter alia nobis extitit denunciatum ac indubitabiliter notificatum, qualiter, inter eum & Fratrem nostrum Regem Castellae, quem ejusdem nominabant Adversarium, Anno Caesaris jam transacto Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo, secundum Computationem suam, decimâ quintâ die Mensis Augusti, Treugae generales per Terram & Mare, a Festo beati Michaelis ejusdem Anni usque ad Primam diem Mensis Martii, Anno Caesaris, ut supra, Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo Primo, & deinde usque ad Decem Annos completos & integros, qui erunt Primâ die Martii, Anno, ut supra, Caesaris, Millesimo Quadringentesimo Quinquagesimo Primo, duraturae, factae & firmatae fuerunt,
In quibus Nos, utpote Fratrem suum dilectum, & sibi Alligatum, fecit situari, apponi, & includi, ac etiam specialiter comprehendi, si eis gaudere Vellemus,
Per quod fida mente percepimus quòd suae Fraternalis Dilectionis integritas penes Nos & Terram nostram exuberat habundanter, & Alligantiae Debitum, quam cum nostro habuit Praedecssore, & modò nobiscum fortiorem habet, fideliter exsolvere se ostendit,
Quapropter a praefatis Ambassiatoribus fuimus requisiti ut Literam eis dare mandaremus Testimonialem, quâ constare possit an Nos vellemus dictis includi Treugis vel non,
Per quam praefatus, Frater noster dilectus, Rex Portugaliae jam dictum Fratrem nostrum Regem Castellae adversarium suum de praedictis certificare possit, ut tenetur secundum Formam Tractatûs dictarum Treugarum,
Et quoniam, ut ex jam dictis apparet, praefatus, Frater noster, Rex Portugaliae ad praesens (inter alia) super isto cupit certiorari (videlicet) an dictas Treugas tenere, & in eis includi, vel eas repudiare vellemus,
Ac insuper Volentes dictae respondere Denunciationi,
Idcirco Nos ejusdem carissimae Fraternitati, pro tantae Dilectionis & Fidelitatis Indicio, Plenitudinem referimus Gratiarum, ejusque gratissimae Fraternitati, ac omnibus hoc scire affectantibus, & quibus interest vel interesse poterit in futurum, per Praesentes Significamus, Notificamus, ac etiam Intimamus quòd placet Nobis jam dictas admittere Treugas, pro tempore quo inter praefatum, Fratrem nostrum dilectum, Regem Portugaliae, & Fratrem nostrum Regem Castellae, Adversarium suum, ut praefertur, captae fuerunt & durabunt,
Et nostrae Intentionis est eis velle gaudere & in eis omnimodè Includi.
In cujus rei Testimonium has nostras Literas fieri mandavimus, nostrique Nominis appositione roboravimus, & Sigilli nostri Magni easdem fecimus communiri.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri testimonio, xxvij die Februarii, Anno ab Incarnatione Domini, secundum cursum & stilum Ecclesiae Anglicanae, Millesimo Quadringentesimo Tertio, & Regnorum nostrorum Anno Quinto.
Per ipsum Regem.
March 6. The K. orders the sheriffs of Bristol, Southampton, Kent, and Devon to forbid all persons molesting Portuguese merchants. Westm.
O. viii. 352. H. iv. p. i. 64.
Pro Mercatoribus Portugaliae.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 1. m. 5. d.
Rex Vicecomiti Bristolliae, Salutem.
Cùm de Gratia nostra speciali, & ob reverentiam, Carissimi Fratris nostri, Regis Portugaliae, Concesserimus quòd nullus Mercator nec alia Persona quaecumque de Regno Portugaliae (cujuscumque statûs seu conditionis fuerit) veniens in Regnum nostrum Angliae vel in aliquam partem Potestatis aut Jurisdictionis ejusdem, cum Navibus, Vasis, & Mercandisis, ac aliis Bonis & catallis quibuscumque in eisdem, per Nos, aut per aliquem Officiariorum vel Ministrorum nostrorum, infra Libertatem, vel extra, Captus, Arestatus, nec Imprisonatus, praetextu Marquae & Reprisaliae, nec aliquo alio modo Impetitus, Molestatus, seu Gravatus existat, occasione quorumdam Debitorum, quae Magister Sancti Jacobi Portugaliae & Laurentius Jones Fogas aliquibus Ligeorum nostrorum, infra Regnum nostrum praedictum, debent, prout in literis nostris Patentibus, inde confectis, plenius continetur,
Tibi Praecipimus quòd statim, visis praesentibus, Praemissa in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè Proclamari & notificari facias,
Quòd nullus Ligeorum aut Subditorum nostrorum, sub gravi Indignatione nostra, ac incumbentibus Poenis, ipsos Mercatores, & Personas, seu eorum aliquem, contra Tenorem & Effectum dictarum Literarum nostrarum, Molestet, sive Gravet, aut Molestare seu Gravare praesumat quovis modo,
Et, insuper, in locis praedictis proclamari facias nè quis Ligeorum aut Subditorum nostrorum (cujuscumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerit) aliquos Mercatores, sive aliam Personam quamcumque de dicto Regno Portugaliae aut Algarbii, quocumque quaesito Colore, contra formam & effectum Alligantiarum, inter Nos & praefatum Fratrem nostrum firmatarum, supra Mare vel alibi Ausu temerario spoliare, depraedare, capere, arestare, inquietare, molestare, seu gravare praesumat quovis modo;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vj die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Vicecomitibus subscriptis sub eadem Data; videlicet,
Vicecomiti Suthampton.
Vicecomiti Kantiae.
Vicecomiti Devon
.
March 16. The K. desires R. abp. of York to summon a convocation for the purpose of granting a subsidy. Westm.
O. viii. 353. H. iv. p. i. 64.
De Convocatione facienda, pro subsidio concedendo.
An. 5. H. 4. Viag. 5. H. 4. m. 19.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. eadem gratiâ, Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, Salutem.
Quia, in hac praesenti Necessitate nostrâ & Regni nostri Angliae, praesertim occasione Guerrae & Rebellionis Wallicorum, multipliciter Incursâ, subsidia quamplurima, non solùm de Laicis, verùm etiam de Clero Regni nostri praedicti, pro Salvatione & Desensione ejusdem Regni & Ecclesiae Anglicanae, indiguimus ac etiam indigemus,
Vos in Fide, Dilectione, Industria, & Circumspectione vestris,
De quibus, ratione magnae gratitudinis vestrae, nobis hactenus impensae, fiduciam gerimus specialem,
Requirimus & Rogamus quatenus Clerum nostrum Vestrae Provinciae, coram Vobis, apud Ecclesiam beati Petri Eborum, vel alibi, prout moris est, ad citius quo poteritis, Convocare velitis,
Excitantes dictum Clerum nostrum Vestrae Provinciae, melioribus viis & modis quibus, juxta sanam Discretionem vestram, sciveritis, ut idem Clerus quoddam Subsidium Nobis, ad certos Terminos, per vos & eundem Clerum limitandos, Solvendum, pro Salvatione & Defensione Regni & Ecclesiae praedictorum, voluntariè concedere velit nostris precibus & amore,
Et de eo, quod ad hunc Rogatum nostrum duxeritis faciendum, in Cancellariam nostram, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, sine dilatione, reddatis certiores; hoc Breve nobis remittentes.
Teste Rege apud Westmonasterium, xvi die Martii.
Per ipsum Regem.
March 20. The K. orders the several sheriffs to proclaim a general pardon to rebels, except William Serle, Thomas Warde of Trumpington, and Amye Donet. Westm.
O. viii. 353. H. iv. p. i. 64.
De Pardonatione.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 2. m. 11. d.
Rex Vicecomiti Northamptoniae Salutem.
Tenorem cujusdam Pardonationis, per Nos in praesenti Parliamento nostro factae, tibi mittimus in haec verba,
Le Roy de sa Grace especiale, par assent de toutz les Seigneurs Espirituelx & Temporelx, & a la request des Communes en cest present Parlement esteauntz, ad Pardonez as toutz ses Lieges & Subgiez de son Roialme d'Engleterre, de Paiis de Gales, & les Marches d'Escoce, la Seute de sa Pees, qe a Luy envers eux & chescun d'eux appertient, per toutz maneres de Tresons, Insurrections, Rebellions, Mesprisions, Felonies, & Trespasses, faitz ou perpetres avant ces heures,
Forspris ceux qui sount en Prison ou en Gard par cause de Treson, & for spris Murdres, & Rapes de Femmes, Countrovours de Seal du Roy, Fessours de Faux Money, & Felouns que coporelement sount detenuz en Prisone, ou lessez a Mainprise ou en Baille.
Et auxi nostre dit
Seigneur le Roy ad Pardonez, a touz ses Lieges & Subgiez du Roialme, Paiis, & Marches suisditz, & a chescun d'eux, que sount a present Adherentz as ses enemys & Rebelx, qui voillent Revenir & Obeier a lour Ligeaunce deinz Quarant jours apres la Proclamation de ceste Graunt & Pardone faitz, la Seute de sa Pees, pur touts maneres de Tresons, Insurrections, Rebellions, Felonies, Trespasses, & Mesprisions, faitz ou perpetrez par eux, ou ascun d'eux, avant lour rendre ou venue einz a lour Ligeaunce,
Par ainsi que ceux de Pays de Gales se Rendent a nostre dit Seigneur
le Roy, ou a mon Seigneur le Prince de Gales, ou a Duc D'Everwyke, ou a lour Lieutenantz ou Deputes,
Et que ceux de les Marches D'Escoce se Rendent a nostre Seigneur le Roy, ou a mon Seigneur
John Fitz du dit Roy Gardeyn del Estmarche, ou a Count de Westmerland Gardeyn del Westmarche vers Escoce, ou a lour Lieutenantz ou Deputez,
Purveuz toutes foiz que
William Serle, Thomas Warde de Trumpington (que se pretende & feigne d'estre Roy Richard) & Amye Donet n'aient n'enjoient nulle Advantage par cause de cestes Grace & Pardone, mes q'ils soient expressement exceptez hors de Pardone & Grace avantditz.
Mandantes quòd Tenorem praedictum in singulis Locis, insra Comitatum praedictum, tàm infra Libertates, quàm extra, ubi magis expediens suerit & necesse, ex parte nostra publicè & sine dilatione Proclamari facias;
Et hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Westmonasterium, Vicesimo Die Martii.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, sub eadem Data.
March 22. The K. orders the sheriffs of London, Bristol, &c. to proclaim the K.'s comprehension in the truce between Castile and Portugal. Westm.
O. viii. 354. H. iv. p. i. 65.
De Treugis Hispaniae observandis.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 1. m. 2. d.
Rex, Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Praecipimus vobis quòd statim, visis Praesentibus, in locis, infra Civitatem praedictam, & Suburbiorum, ac Portûs ejusdem, & in Singulis Portubus & Locis infra Ballivam tuam, ubi necesse fuerit, ex parte nostra publicè Proclamari faciatis,
Nè aliquis Ligeus noster (cujuscumque statûs seu conditionis fuerit) quicquam, contra formam quarumdam Treugarum, per Decennium duraturarum, inter Regem Castellae & Regem Portugaliae nuper captarum & initarum (in quibus Nos & Subditi nostri, tanquam Allegati ipsius Regis Portugaliae, Sumus comprehensi) durante Termino praedicto, per Terram, seu per Mare, sub incumbentibus Poenis, attemptet seu attemptare praesumat quovis modo; & hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Martii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis; videlicet,
Vicecom. Bristoll. &c.
April 4. The aldermen and jurats of the Hanse merchants request the restitution of a ship belonging to James Bodeker of Stettin. Bruges.
O. viii. 354. H. iv. p. i. 65.
Litera Hanzae Theutonicae, super Coqua Capta.
An. 5. H. 4. Ex Autogr. Penes Cler. Pell.
Promptitudine nostri humilimi Famulatûs ad quaevis vestra Beneplacita continuè antemissâ,
Gratiosissime Princeps, Ac Serenissime domine,
Scripsimus aliàs, Subdito vestro, Majori Civitatis vestrae Baionensis pro cujusdam Navigii, dicti Coqua, & Mercimoniorum eidem impositorum Restitutione, quae (primâ Captione ad Trecentas & Quinquaginta Libras & Decem Solidos Grossorum Flandrensis Monetae computata) Jacobo Bodeker, praesentium Ostensori, Nautae, Opidano Civitatis Stetyn de Almania Hansze Theutonice, per eundem Majorem & suos Complices fuerant spoliata.
Super quibus idem Major, Jurati, & Centum Pares Civitatis Baionensis praedictae suis Literis nobis declaraverunt qualiter, propter diversas Perditiones & Dampna, illata eorum Mercatoribus per Gallicos & Frisones, persequendo, sicque tandem praefata Classis supervenit Septem Navigia, inter quae erat dictum Navigium Coqua, quibus captis & detentis, caetera Navigia, cum Gentibus in eisdem existentibus, Relaxata & Licentiata fuerant, exceptâ Coquâ, quae cum Gentibus in ea existentibus capta tenebatur, propterea quòd ipsae Gentes in Coqua Protervè & Superbè se fuisse Frisones, & vestrae Excellentissimae Dignitatis & Civitatis vestrae Baionensis Inimicos, debuissent exclamasse, & quòd dicta Coqua specialiter fuisset contra vestrae Limpidissimae Majestatis inexpugnabilem Vigorem & Civitatem vestram Baionensem armata, cum quibusdam aliis contentis Literis in eisdem.
De quibus quidem, praedicto Jacobo Bodeker imputatis, ut praefertur, vestrae Serenissimae Regiae Majestati cupimus fore notrum, pro Rescripto, quòd Nos, plenariè informati, scimus praedictum Jacobum Bodeker, praesentium ostensorem non fore Frisonem, neque Natum de Frisona, set ipsum Civem seu Opidanum Civitatis Stetyn antedictae de Alemania Hansze Theutonice oriundum, sub Principatu Illustrium virorum Dominorum Ducum Stetinesium,
Etiam ipsemet asseruit coram nobis se nequaquam vestris Gentibus Protervè & Superbe ipsum fuisse Frisonem & Inimicum vestrae Regiae Majestatis & vestrae Civitatis Baionensis respondisse, nec cum Armis se aliqualiter cum suis contra vestrates defendisse;
Set quòd ipsos suam Coquam liberè intrare permisit absque contradictione qualicumque; eis dicens quòd maxima dictorum Bonorum Summa ad Civitatem Stetyn spectasset, & quod nulla Bona, vestros Inimicos concernentia, in dicta sua Coqua habuisset,
Quae omnia & singula praetacta suis juratis, coram Nobis ritè ac justè ad sancta peractis, confirmavit,
Quare vestram Limpidissimam Majestatem cordiutime devotis Precibus duximus Implorandam quatinus, divinâ contemplatione, & merae Justitiae ob respectum, Majorem praedictum & suos Complices ad Restitutionem dictorum Bonorum & Refusionem compellere dignemini in effectu, nè praefatus Jacobus Bodeker, cum suis, tantis intollerabilibus Dampnis, sub spe totius Confidentiae, innocenter succumbat & minus justè,
Illustrissime Princeps, in hiis vos exhibentes, ut in vestra Regali Dignitate plenariè sumus confisi, Nobis Praecipientes,
Omnipotens vestram Excellentissimam Nobilitatem foelicem ac longaevam dignetur conservare.
De Praemissis vestrum Responsum benivolum Nobis cupimus informari Praesentium per Latorem.
Dat. nostris sub Sigillis, Quarta Die Mensis Aprilis, Anno Quadringentesimo Quarto.
Vestrae Excellentissimae Dignitatis humillimi Servitores, Aldermanni & Jurati Communitatis Mercatorum de Alemania, Sacri Romani Imperii Hanze Theutonice, pro praesenti Brugis Flandriae residentes.
Dors.
Serenissimo Principi ac Serenissimo Domino, Domino
Henrico Regi Angliae & Franciae Dominoque Hiberniae, Domino Nobis gratioso, Litera omnimodâ reverentiâ praesentatur.
May 6. The K. desires the abp. of York to summon a convocation to grant a subsidy. Westm.
O. viii. 355. H. iv. p. i. 65.
De Convocatione facienda.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 2. m. 9. d.
Rex, Venerabili in Christo Patri, R. eadem gratiâ, Archiepiscopo Eborum, Angliae Primati, Salutem,
Quia, sicut clarè scitis, ad subeundum & supportandum sumptuosa & immensa Onera, quae Nos, pro Defensione & Salvatione Regni nostri, ac Marchiarum ejusdem, necnon Ecclesiae sanctae, facere oportebit, de Bonis nostris, absque Fidelium Ligeorum nostrorum adminiculo, non sufficimus nec valemus.
Vobis, in Fide & Dilectione quibus nobis tenemini rogando, mandamus quatinus, Praemissis debito intuitu attentis & ponderatis, Suffraganeos vestros Decanos & Priores Ecclesiarum Cathedralium, Abbates & Priores, & alios Electivos, Exemptos, & non Exemptos, necnon Archidiaconos, Capitula, Conventus, & Collegia, totumque Clerum cujuslibet Dioecesis vestrae Provinciae, ad comparendum coram vobis in Ecclesia Cathedrali beati Petri Eborum, vel alibi, prout expedire videritis, citra Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum, more solito, Convocari faciatis,
Et ipsos in hac parte, ex causa praedicta, ad Subsidium, in hoc casu competens & necessarium, in Supportationem dictorum Onerum nobis concedendum, eo specialiùs & efficaciùs, quo magis sciveritis aut poteritis, solicitè inducatis, & partes vestras ad hoc diligenter & effectualiter apponatis; Nos in Cancellaria nostra de Quantitate Subsidii illius, & de Terminis Solutionis ejusdem, sub Sigillo vestro, distinctè & apertè, Certificantes;
Et hoc, sicut Nos, & Honorem nostrum, ac Salvationem & Defensionem Ecclesiae Catholicae, ac Regni nostri praedicti diligitis, nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Maii.
May 10. Commission of Owin [Glyndourdy], prince of Wales, to Griffin Yonge and John Hangmer, to treat for an alliance with France. Dolgelly.
O. viii. 356. H. iv. p. i. 65.
Owini de Glendourdy, pro Liga cum Francorum Rege, Procuratorium.
An. 5. H. 4. Infr. Bibl. Cot. Tit. A. 3.
Owinus, Dei Gratiâ, Princeps Walliae, Universis, has Literas nostras Inspecturis, Salutem.
Noveritis quòd, propter Affectionem & sinceram Dilectionem, quas erga nos & Subditos nostros Illustrissimus Princeps Dominus Carolus, eadem gratiâ, Franciae Rex hactenus gessit, & sui Gratiâ indies gerit, sibi & suis, prout meritò ad haec tenemur, adhaerere desideramus,
Et quapropter Magistrum Griffinum Yonge Decretorum Doctorem, Cancellarium nostrum, & Johannem Hangmer, Consanguineos nostros praedilectos, nostros veros & legitimos Procuratores, Actores, Factores, Negotiorum Gestores, ac Nuncios speciales, Facimus, Ordinamus, & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem Procuratoribus nostris, & eorum utrique, per se & in solidum, Potestatem generalem, & Mandatum speciale (ita quòd non sit melior conditio Occupantis, sed quod unus eorum Inciperit, alter eorundem Prosequi valeat) Mediare, & Finire, pro Nobis & Nomine nostro, de & super Liga perpetua vel temporali cum praefato Illustrissimo Principe Tractanda, Ipsamque Ligam ex parte nostra Ineundi, Faciendi, & Firmandi,
Ac quodcumque licitum Juramentum, in ea parte necessarium, in Amimam nostram Praestandi,
Literas Obligatorias, hujusmodi Ligam concernentes, Faciendi,
Et quamcunque aliam Securitatem, in ea parte sortè necessariam, a praefato Illustrissimo Principe Domino Karolo, Dei Gratiâ, Francorum Rege, ex parte sua, Nobis faciendam, Petendi & Recipiendi,
Caeteráque omnia & singula Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in praemissis & circa Praemissa necessaria suerint seu quomodolibet oportuna, etiam si Mandatum exigant speciale, & quae nos facere possemus si personaliter hujusmodi Tractatui interessemus.
Praedictis verò Procuratoribus nostris & eorum utrique Rem ratam haberi, Judicio sisti, & Judicatum solvi, sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, Promittimus, & Cautionem expoinimus per Praesentes.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Dat. apud Doleguelli, Decimo Die Mensis Maii, Anno Domini Milesimo CCCC. Quarto; & Principatûs nostri quarto.
May 12. Commission to William Wroth, sheriff of Dorset, Thomas Daccombe, and three others, to levy on those persons who took prisoners at the late victory over the French at Portland a tenth of their ransoms, for distribution among those who took no prisoners. Westm.
O. viii. 356. H. iv. p. i. 66.
Super Victoria prope Portland, & Discordia inter Captores Prisonariorum.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 2. m. 11.
Rex, Dilectis sibi, Willielmo Worth Vicecomiti Dorsetiae, Thomae Daccombe, Willielmo Payne, Thomae Cole de Weymouth, & Johanni Penne de Portland, Salutem.
Scitatis quòd,
Cùm, ut accepimus, post Conflictum & Victoriam gratiosos,
Per certos Ligeos nostros, de quibusdam Inimicis nostris Normaniae, Regnum nostrum Angliae, prope Insulam de Portland, nuper Ingredientibus, Divinâ favente Clementiâ, factum,
Diversae Dissentiones & Discordiae, inter Ligeos praedictos, pro captione Prisonariorum, ibidem exortae fuissent,
Ac plures Ligeorum nostrorum praedictorum, occasione Dissentionis & Discordiae praedictarum, coram Te (praefate Vicecomes) ac quibusdam aliis Fidedignis, apud Weymuth comparentes, & Gravamina sua ibidem demonstrantes, spontaneâ voluntate promisissent & se humiliter submisissent ad standum Voluntati & Ordinationi nostris in hac parte,
Ac aliqui Ligeorum nostrorum praedictorum, hujusmodi Prisonarios habentes, post Promissionem & Submissionem praedictas, ex mero motu, necnon pro Amore & Bono Pacis inter eos consovendis, Decimam Partem totius Pecuniae, ad quam hujusmodi Prisonarios per se vendi seu redimi contingeret, inter alios Ligeos nostros, qui dicto Conflictui interfuerunt, & Prisonarios ibidem non ceperunt, juxta Facta & Merita sua, fideliter distribuendam & dividendam concessissent,
Nos, consideratis Dampnis & Gravaminibus, quae dictis Ligeis nostris, occasione Dissensionis & Discordiae praedictarum, nisi Remedium oportunum indè celeriùs exhibeatur, de facili evenire possent (quod absit) ad Laudem Dei Omnipotentis (sine quo nulla Victoria haberi potest) Submissionem & Concessionem praedictas Admittimus & Acceptamus,
Et, insuper, ad Dampna & Gravamina praedicta penitùs amovendum, & ad Pacem, Quietem, & Amorem inter eosdem Ligeos nostros Confovendum & Observandum, necnon ut dicti Ligei nostri corda assumant hillariora aliùs Resistendi Malitiae Inimicoum nostrorum, Praesumentium taliter ingredi partes illas, praesertim cùm iidem Ligei nostri pro bono Opere suo & Labore in hac parte se sentiant in aliquo relevatos, Volumus & Ordinamus, quantum in nobis est, quòd Decima Pars Financiae sive Redemptionis omnium & singulorum Prisonariorum, in Conflictu praedicto captorum, juxta Quantitatem Summarum, pro quibus Prisonarii praedicti per Captores eorundem Venditi seu Redempti existunt, aut Vendi seu Redimi continget, de eisdem Captoribus statim, cum sibi indè sit satisfactum, per vos seu aliquem vestrûm levetur, & inter caeteros Ligeos nostros praedictos, qui Conflictui praedicto, ut praemittitur, interfuerunt, & Prisonarios ibidem non ceperunt (videlicet) unicuique eorum juxta Meritum suum, per Discretiones vestras, & supervisum, dilecti Clerici nostri, Henrici Shelford (qui ibidem praesens suit) distribuatur, dividatur, & fideliter persolvatur,
Ita semper quòd hujusmodi Ordinatio nostra in Exemplum seu Evidentiam, inter aliquos Ligeos nostros, in tali casu, futuris temporibus, non trahatur seu sumatur,
Dantes vobis & cuilibet vestrûm, plenam, Tenore Praesentium, Potestatem Distringendi omnes & singulos Captores Prisonariorum praedictorum, hujusmodi Decimam Partem solvere Recusantes; ad Summas illas, juxta Voluntatem & Ordinationem nostras praedictas, solvendum, ac aliis viis & modis honestis, quibus melius videritis expedire, compellendi;
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, ac Captoribus Prisonariorum praedictorum, & omnibus aliis, quorum interest, quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, pareant & intendant, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Maii.
Per ipsum Regem.
May 23. The K. orders the sheriffs of Devon and Cornwall to forbid all persons allowing their prisoners to go to France or Brittany. Nottingham.
O. viii. 357. H. iv. p. i. 66.
De Prisonariis supradictis.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 2. m. 9. d.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, coram Nobis & Concilio nostro propositis, Tibi Praecipimus, firmiter injungentes, quòd statim, visis Praesentibus, in singulis Locis, infra Ballivam tuam, ubi meliùs expedire videris, publicè proclamari, & ex parte nostra firmiter inhiberi facias,
Nè quis (cujuseumque statûs, gradûs, seu conditionis fuerit) super gravi Indignatione nostra, & sub Periculo quod incumbit, aliquos Prisonarios, de Francia sive Britannia, qui nuper Regnum nostrum Angliae hostiliter Invaserunt, & illud in Comitatu tuo ingressi fuerunt, ac per Ligeos nostros Comitatûs praedicti (Deo adjuvante) capti extiterunt, in Custodia sua habens, extra dictum Regnum nostrum versus praedictas partes Franciae sive Britanniae, aut aliquas alias partes Exteras, sine Licentiâ nostrâ speciali, transire permittat,
Et, insuper, omnibus & singulis Custodibus Portuum Maris & aliorum Locrum Maritimorum, infra dictam Ballivam tuam, ac Scrutatoribus nostris ibidem, ex parte nostrâ firmiter injungi facias,
Nè ipsi aliquos hujusmodi Prisonarios extra dictum Regnum nostrum, sine Licentiâ nostrâ speciali, ut praedictum est, transire permittant; & hoc nullatenus omittas.
Teste Rege apud Notyngham, vicesimo tertio die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
Consimile Breve dirigitur Vicecomiti Cornubiae sub eadem Data
.
May 25. The K. orders the sheriff of Devon, John Drax, sergeant at arms, and the mayor of Dartmouth, to bring Bertram de Guytyn, John Gaudyn, and other prisoners, to him. Nottingham.
O. viii. 358. H. iv. p. i. 66.
De Prisonariis praelibatis coram Rege ducendis.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 1. m. 30.
Rex, Dilectis sibi, Vicecomiti Devoniae, & Johanni Drax Servienti suo ad Arma, ac Majori Villae nostrae de Dertemuth, Salutem.
Sciatis quòd Assignavimus vos conjunctim, & divisim, ad Bertramum de Guytyn Chivaler, Johannem Gaudyn Chivaler, Oliverum Arell Chivaler, Tange de Chastell, Henricum de Chastell, & quendam Wallen sem Armigerum,
Qui nuper, cum aliis de partibus Franciae & Britanniae, Regnum nostrum Angliae in Comitatu praedicto hostiliter Ingressi fuerunt, & per Ligeos nostros Comitatûs praedicti (Deo adjuvante) capti extiterunt,
Coram Nobis, in propria Persona sua, in Comitiva Magistrorum suorum, seu aliorum, per ipsos Magistros ad hoc deputandorum, si voluerint, salvò & securè Ducendum,
Ut Nos cum eisdem Bertramo, Johanne, Olivero, Tange, Henrico, & Wallense, Colloquium habere, & de eis Secreta & Ordinationes Inimicorum & Malivolorum nostrorum, de partibus praedictis, in quantum poterimus, cognoscere valeamus;
Et ideò vobis & cuilibet vestrûm Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, & ea faciatis & exequamini in formâ praedictâ:
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, necnon Magistris & Captoribus praedictorum Bertrami, Johannis, Oliveri, Tange, Henrici, & Wallensis, ac aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, Tenore Praesentium, firmiter in mandatis quòd vobis & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Rege apud Notyngh. vicesimo quinto die Maii.
Per ipsum Regem.
May 13. The K. assigns the subsidies at the ports of London and elsewhere for the repayment of a loan of 1,000 marks from Edward Cigale, Louis de Valetariis, and eight other Genoese merchants. Westm.
O. viii. 358. H. iv. p. i. 66.
Pro Mercatoribus de Janua, super mutuo facto.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 2. m. 18.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Dilecti nobis, Edwardus Cigale, Lodovicus de Valetariis, Georgius Cataneus, Parcivalis Stanconus, Thomas Ceba, Dannanus de Nigro, Opecinus Spynola, Baptista de Firmariis, Babilanus de Vynaldis, & Jacobus Spynola, Mercatores de Janua, ac eorum Socii & Attornati, Mille Marcas, pro Expeditione Guerrarum nostrarum, ac Defensione Regni nostri Angliae, nobis grato Animo ad praesens Mutuaverunt,
Nos,
Pro celeri Resolutione Pecuniae praedictae providere volentes, ut tenemur,
Concessimus, &, Tenore Praesentium, Concedimus, pro Nobis & Haeredibus nostris, Mercatoribus praedictis quòd ipsi Subsidia quaecumque, tàm de quibuscumque Mercandisis, per ipsos seu eorum aliquem, in Regnum nostrum Angliae in Carracis, Navibus, sive aliis Vasis quibuscumque, in Portubus Londoniae, Suthamptoniae, & Sandewici, aut eorum aliquo, Adducendis, quàm de Lanis, Coriis, Pellibus Lanutis, Pannis, ac aliis Mercandisis quibuscumque, per ipsos, extra idem Regnum, in Portubus praedictis, aut eorum aliquo, Educendis, nobis debita,
Factis indè Indenturis inter eosdem Mercatores & Collectores nostros hujusmodi Subsidiorum, pro tempore existentes, Summas dictorum Subsidiorum, Lanarum, Coriorum, Pellium Lanutarum, Pannorum & Mercandisarum, sic Adducendorum & Educendorum, continentibus,
In manibus suis propriis, usque ad dictam Summam Mille Marcarum integrè, custodiant, retineant, & conservent, absque Solutione aliquorum Subsidiorum, de Lanis, Coriis, Pellibus Lanutis, Pannis, & Mercandisis, praefatis Collectoribus aut aliis, praetextu aliquorum Mandatorum, Literarum, Assignationum, sive Concessionum, per Nos in contrarium factorum sive faciendorum quovismodo,
Volentes ulterius, & Tenore Praesentium, similiter concedentes, pro Nobis & Haeredibus nostris praedictis, eisdem Mercatoribus quòd,
Si eis de dictâ Summâ Mille Marcarum, de dictis Subsidiis dictarum Mercandisarum, per ipsos seu eorum aliquem in Regnum nostrum praedictum in Portubus praedictis, infra Quatuor Menses, Adducendarum, ac Lanarum, Coriorum, Pellium Lanutarum, Pannorum, & Mercandisarum, extra idem Regnum nostrum, in eisdem Portubus, infra eundem Terminum, Educendorum, plenariè satisfactum non fuerit,
Tunc iidem Mercatores eandem Summam Mille Marcarum (si, finito Termino praedicto, totaliter a retro fuerint) aut tantam Summam indè, quanta tunc a retro extiterit, habeant & percipiant, pro eorum libito voluntatis, aut per Manus Thesaurariorum nostrorum Guerrarum nostrarum praedictarum de Subsidio, nobis in ultimo Parliamento nostro concesso, infra unum Mensem, Terminum praedictum immediatè sequentem, aut per Manus suas proprias de praedictis aliis Subsidiis, in Portubus supradictis, absque contradictione quacumque,
Quodque Praesentes Literae nostrae, pro Securitate Mercatorum praedictorum factae, si necesse fuerit, imposterùm corrigantur & emendentur, & in meliorem Formam, si indiguerit, redigantur, ad, juxta, & secundum effectum supradictum,
Et quòd ipsi, & eorum quilibet, Literas Executorias & Mandata, sub Magno & Privato Sigillis nostris, quae sibi in hac parte necessaria fuerint, de avisamento Concilii nostri, absque difficultate quacumque, habeant de tempore in tempus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo tertio die Maii.
Per ipsum Regem & Concilium.
[May 13.] Similar assignment of a loan of 500 marks from Nero and John Victoris, Francis Turnobom, and other Florentines.
O. viii. 359. H. iv. p. i. 67.
Consimiles Literae pro Mercatoribus de Florentia.
An. 5. H. 4. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, dilecti nobis, Nero Johannes Victoris, Franciscus Turnobom, Dominicus Cachun, Johannes Rolandun, & Philippus de Albertis, Mercatores de Florentia, ac eorum Socii & Attornati, Quingentas Marcas pro expeditione &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
May 23. Commission of Robert K. of Scotland to sir David Flemyng and sir William de Murehede to treat for the ransom of Murdrac Seneschal, son of the duke of Albany, and of Archibald earl of Douglas. Linlithgow.
O. viii. 359. H. iv. p. i. 67.
Pro Filio Ducis Albaniae, de Replegiando.
An. 5. H. 4. Ex Autogr.
Robertus, Dei gratiâ, Rex Scottorum Universis, praesentes Litteras inspecturis, Salutem in Domino.
Noverit Universitas vestra quòd Nos,
Ad plenum confidentes de Fidelitate, Circumspectione, Discretione, & Prudentiâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum Consiliariorum, Discretorum Virorum, David Flemyng Consanguinei nostri, & Willielmi de Murehede, Militum,
Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, Facimus, Deputamus, & Ordinamus pariter per Praesentes, ex certâ scientiâ & deliberato Consilio, ipsos seu ipsorum unum, nostros veros & speciales Nuncios, Commissarios, & Deputatos, seu nostrum specialem Nuncium, Commissarium, ac Deputatum,
Dantes & Concedentes eisdem, David & Willielmo, seu eorum alteri, nostram plenam Potestatem & speciale Mandatum ad Praesentandum se coram praesentiâ Henrici Adversarii nostri Angliae,
Necnon ad Tractandum & Concordandum cum eodem Adversario nostro, seu quocunque alio, aut quibuscunque aliis, ab ipso ad hoc sufficientem Potestatem habente seu habentibus, super Redemptione, Liberatione, vel Replegiatione ad tempus, Nepotis nostri Murdraci Senescalli, Filii Fratris nostri carissimi Ducis Albaniae, necnon & Archebaldi, Comitis de Douglas, Filii nostri, Prisonariorum apud eundem Adversarium nostrum detentorum,
Et etiam ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, Nomine nostro & Regni nostri, cum dicto Adversario, seu quibuscunque Deputatis, aut Commissariis suis, uno vel pluribus, sufficientem Potestatem habenti vel habentibus ab eodem, super bonâ, verâ, & finali Pace, habendâ pro perpetuo inter Nos, Regnum nostrum, & Subditos nostros, ac Confoederatos, ex parte unâ, & di- ctum Adversarium nostrum Angliae, Regnum suum, Subditos suos, & Confoederatos, ex parte altera,
Vel Treugis Generalibus aut Particularibus capiendis ac firmandis, tàm per Terram, quàm per Mare, certo tempore, inter ipsos concordando, fideliter duraturis,
Necnon ad omnia alia & singula Tractandum, Faciendum, & Concordandum, quae circa Praemissa, seu quodlibet Praemissorum, aut eorum Expeditionem, necessaria fuerint seu etiam oportuna, etiamsi Mandatum exigant speciale,
Ratum, Gratum, & Firmum habituri quicquid dicti Commissarii nostri, seu ipsorum unus, Nomine nostro, fecerint, seu fecerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum.
Dat. sub Testimonio nostri Magni Sigilli, apud Litheu, vicesimo tertio die Maii, Anno Regni nostri Quintodecimo.
Sigillo avulso.
June 6. Licence to English merchants in Prussia and other foreign parts to elect governors. Westm.
O. viii. 360. H. iv. p. i. 67.
Pro Mercatoribus Angliae de Gubernatoribus eligendis.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 2. m. 17.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Quod,
Cùm, ut accepimus, ob defectum boni & sani Regiminis & Gubernationis, diversa Dampna, Dissensiones, Gravamina, & Angustiae, inter Mercatores Regni nostri Angliae, in partibus Pruciae, & de Scone, ac in aliis Partibus de Hansa commorantes, saepiùs ante haec tempora mota fuissent & perpetrata, ac majora exindè (quod absit) futuris temporibus versimiliter evenire formidantur, nisi pro meliori Gubernatione inter eosdem Mercatores mutuò habendâ Manus nostras Adjutrices celeriùs apponamus,
Nos,
Dampnis & Periculis in hac parte imminentibus praecavere, & eosdem Mercatores, & alios de dicto Regno nostro, ad partes praedictos venturos, justè & fideliter regi & pertractari intimè desiderantes,
Volumus, &, Tenore Praesentium, Concedimus eisdem Mercatoribus, quòd ipsi, quotiens & quando eis placuerit, in quodam loco competenti & honesto, ubi sibi placuerit, se congregare & unire, & certas Personas, sufficientes & idoneas, in Guernatores suos, in eisdem Partibus, inter se, ad eorum libitum, eligere & optinere valeant liberè & impunè,
Dantes ulterius & Concedentes hujusmodi Gubernatoribus, per praedictos Mercatores sic eligendis, quantum in nobis est, Potestatem & Auctoritatem speciales omnes & singulos Mercatores Anglicos, ad partes praedictas de caetero venientes & declinantes, per Se, vel sufficientes Loca sua tenentes, Regendi & Gubernandi,
Ac eis & eorum cuilibet, in suis Causis & Querelis quibuscumque, inter eos in partibus praedictis, motis vel movendis, plenam & celerem Justitiam faciendi,
Et quascumque Quaestiones, Contentiones, Discordias, & Debatas, inter ipsos Mercatores Anglicos & Mercatores Partium praedictarum, motas vel movendas, Resormandi, Resormationemque Petendi, Redigendi, Sedandi, & Pacificandi,
Et quaecumque Transgressiones, Dampna, Mesprisiones, Excessus, Violentias, & Injurias, Mercatoribus Partium praedictarum, per praedictos Mercatores Anglicos, facta seu facienda, Redigendi, Reparandi, Restaurandi, & Emendandi,
Consimilesque Restitutiones, Reparationes, Restaurationes, & Emendationes, de ipsis Mercatoribus Partium praedictarum, seu Deputatis suis, Requirendi, Petendi, & Recipiendi,
Ac, de communi assensu Mercatorum Anglicorum praedictorum, Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, prout pro meliori Gubernatione Statûs eorumdem Mercatorum Anglicorum in hac parte videbitur expedire, Faciendi & Stabiliendi,
Et omnes & singulos Mercatores Anglicos, praefatis Gubernatoribus, sic Eligendis, vel eorum loca tenentibus, seu eorum alicui, aut alicui Statutorum, Ordinationum & Consuetudinum praedictorum Contrarios, Rebelles, vel Inobedientes, juxta Quantitatem Delicti sui in hac parte, rationabiliter Puniendi,
Volentes, insuper, omnia justa & rationabilia Statuta, Ordinationes, & Consuetudines, per dictos Gubernatores, sic eligendos, in formâ praedictâ, Facienda & Stabilienda, necnon omnes justas & rationabiles Ordinationes, per nuper Gubernatores praedictorum Mercatorum Anglicorum, de communi Assensu eorumdem Mercatorum pro hujusmodi Gubernatione sua, in partibus praedictis, juxta Privilegia & Auctoritates, sibi per Magistrum Pruciae seu alios Dominos Partium praedictarum concessa, factas & stabilitas, seu per praedictos Gubernatores, nunc, ut praemittitur, eligendos juxta Privilegia praedicta, seu alia Privilegia, eisdem Mercatoribus Anglicis per praedictos Magistrum & Dominos imposterùm concedenda, faciendas & stabiliendas, Rata, Firma, & Accepta habere, & pro Ratis, Firmis, & Acceptis ibidem firmiter & inviolabiliter observari;
Damus autem universis & singulis Mercatoribus Anglicis praedictis, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd eisdem Gubernatoribus, sic eligendis, & eorum loca tenentibus, in Praemissis omnibus & singulis, ac aliis, Gubernationem & Regimen sua in hac parte qualitercumque concernentibus, Intendentes sint, Consulentes, Obedientes, & Auxiliantes, prout decet.
Dat. in Palatio Regis Westmon. sub Magni Sigilli Regis Testimonio sexto die Junii.
Per ipsum Regem & Concilium.
June 8. Safe conduct to Walter Styward, earl of Athol, to make a pilgrimage to S. Thomas of Canterbury. Nottingham.
O. viii. 361. H. iv. p. i. 67.
Pro Comite Atholiae.
An. 5. H. 4. Viag. 5. H. 4. m. 20.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Ministris, & aliis Fidelibus & Subditis nostris, tàm infra Libertates, quàm extra, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut accepimus, Walterus Styward Comes Atholiae & Catanniae de Scotia, ex magna Devotione, quam ad gloriosum Martirem Sanctum Thomam Cantuariensem gerit, in Regnum Regis Angliae, cum Centum Personis Equitibus, in Comitiva sua, versus Cantuariam, mediante Licentiâ nostrâ, peregrè venire proponat,
Nos,
Volentes pro Securitate sua in hac parte providere,
Suscepimus ipsum Comitem in dictum Regnum nostrum, cum Centum Personis Equitibus (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint) in Comitiva sua, veniendo, ibidem morando, & exindè ad partes suas proprias redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales,
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsum Comitem in dictum Regnum nostrum, cum Centum Personis Equitibus (cujuscumque Statûs seu Conditionis fuerint) in Comitivâ suâ, veniendo, ibidem morando, & exindè ad partes suas proprias, ut praedictum est, redeundo, manuteneatis, protegatis & defendatis,
Non inferentes eis in Personis, Equis, Rebus, vel Hernesiis suis, seu ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis, sine dilatione, faciatis corrigi & debitè reformari;
Proviso semper quòd Personae praedictae extra dictum Regnum nostrum bannitae vel abjudicatae non existant,
Quódque praefatus Comes & Personae praedictae coram Custodibus Marchiarum nostrarum, versus partes Scotiae, vel aliquo eorumdem, ad ingressum suum in dictum Regnum nostrum, Sacramenta Corporalia praestent quòd ipsi, aut eorum aliquis, quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Legum, Consuetudinum, Ordinationum, vel Statutorum dicti Regni nostri enervationem cedere valeat, non attemptent vel attemptet, aut prosequi vel attemptari facere praesumant vel praesumat quovis modo.
Et quod idem Comes, in dictum Regnum nostrum sic veniendo, penes praesentiam nostram personaliter accedat.
In cujus &c. usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Notyngham, octavo die Junii.
Per ipsum Regem.
June 26. Commission to sir Ralph de Eure and sir Roger Leche to treat for the ransom of Murdac Seneschal and the earl of Douglas. Pontefract.
O. viii. 362. H. iv. p. i. 67.
De Tractando super Redemptione Prisonariorum Scotiae.
An. 5. H. 4. Scot. 5. H. 4. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate, Circumspectione, Discretione, & Providentiâ, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Radulphi de Eure, & Rogeri Leche, Militum, pleniùs confidentes,
Constituimus, Deputavimus, & Ordinavimus, Facimus, Ordinamus, & Deputamus pariter per Praesentes, ex certâ Scientiâ & deliberato Consilio, ipsos, seu eorum unum, nostros veros & speciales Nuncios, Commissarios, & Deputatos, seu nostrum specialem Nuncium, Commissarium, & Deputatum,
Dantes & Concedentes eisdem Radulpho & Rogero, seu eorum alteri, nostram plenam Potestatem & speciale Mandatum ad Praesentandum se coram Praesentia Roberti Adversarii nostri Scotiae,
Necnon ad Conveniendum, Tractandum, & Concordandum, Nomine nostro, & Regni nostri, cum dicto Adversario nostro, seu quibuscunque Deputatis aut Commissariis suis, uno vel pluribus, sufficientem Potestatem ab eodem Adversario nostro habente vel habentibus, super bonâ, verâ, & finali Pace, habendâ pro perpetuo inter Nos, & Regnum nostrum, ac Subditos, ac Confoederatos, ex parte unâ, & dictum Adversarium nostrum, & Regnum suum, ac Subditos, & Confoederatos suos, ex parte altera,
Vel super Treugis Generalibus aut Particularibus capiendis & firmandis, tàm per Terram, quàm per Mare, certo tempore, inter ipsos concordando, fideliter duraturis,
Ac etiam ad Tractandum & Concordandum cum eodem Adversario nostro, seu quocumque alio, aut quibuscumque aliis, ab ipso ad hoc sufficientem Auctoritatem habente seu habentibus, super Redemptione, Liberatione, vel Replegiatione ad tempus, Murdaci Senescalli Filii Ducis Albaniae, necnon & Archibaldi Comitis de Douglas, Prisonariorum nostrorum,
Necnon ad omnia alia & singula Tractandum, Faciendum, & Concordandum, quae circa Praemissa, seu quodlibet Praemissorum, aut eorum Expeditionem, necessaria fuerint vel oportuna, etiam si Mandatum exigant speciale,
Ratum, Gratum, & Firmum habituri quicquid dicti Commissarii nostri, vel eorum alter, Nomine nostro, fecerint, vel fecerit in Praemissis, aut aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Pountfreyt, xxvi die Junii.
Per ipsum Regem.
June 27. The K. orders the bailiffs and other officers at Weymouth, Dartmouth, and Falmouth to prevent all persons sending their French prisoners out of the kingdom. Pontefract.
O. viii. 362. H. iv. p. i. 68.
De Proclamatione, super Custodia Prisonariorum.
An. 5. H. 4. Claus. 5. H. 4. p. 2. m. 4. d.
Rex Majori & Ballivis Villae de Dertemuth, ac Custodibus Passagii, & Scrutatori nostro in Portu ejusdem Villae, Salutem.
Quibusdam certis de Causis, Nos & Concilium nostrum intimè moventibus, vobis praefatis Majori & Ballivis Mandamus quòd in singulis Locis, infra Ballivam praedictam, ubi necesse fuerit, ex parte nostrâ, publicè proclamari faciatis,
Nè aliquis Ligeus noster, aliquem seu aliquos Prisonarium vel Prisonarios, Francigenas, Britannicos, aut Normannicos, sub Custodiâ suâ habens in praesenti, seu forsan habiturus, sub gravi Forisfacturâ & Indignatione nostris, Regnum nostrum Angliae exire permittat, absque Licentiâ nostrâ speciali,
Vobisque praefatis Custodibus & Scrutatori, similiter injungendo, Praecipimus nè aliquos hujusmodi Prisonarios, in Portu praedicto, versus partes Transmarinas, quousque aliud a Nobis habueritis in Mandatis, transire permittatis.
Teste Rege apud Pountfreyt, xxvij. die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur Majori, Ballivis, Custodibus Passagii & Scrutatoribus in Portubus Villarum subscriptarum, sub eâdem Data; viz.
Ballivis Villae de Falmouth, ac Custodibus Passagii & Scrutatori Regis in Portu ejusdem Villae.
Ballivis Villae de Weymuth, ac Custodibus Passagii & Scrutatori Regis in Portu ejusdem Villae
.
June 29. Licence to John, son of Thomas Grey, lord of Warke, and Richard de Ledes, to perform certain feats of arms against two Scots at Carlisle. Pontefract.
O. viii. 363. H. iv. p. i. 68.
Super Factis Armorum, de Licentia.
An. 5. H. 4. Pat. 5. H. 4. p. 2. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Johannes Filius Thomae Grey Domini de Warke, & Ricardus de Ledes Socius suus, Duos Scotos, de certis Cursibus de Guerra, super Equos, cum Lanceis, videlicet, uterque eorum de sex Cursibus cum Lanceis percussis, calumpniaverint,
Nos, de Gratia nostra speciali, Concessimus eisdem, Johanni & Ricardo, Licentiam ad Calumpnias suas praedictas, apud Villam nostram Karliolensem, coram carissimo Fratre nostro Radulpho Comite Westmerlandiae, aut coram Johanne Filio ejusdem Comitis, tanquam Judicibus in hac parte, vel coram quibuscumque aliis Personis, per ipsum Comitem & praedictum Johannem Filium ejus ad hoc assignandis, faciendum & complendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Pountfreyt, xxix die Junii.
Per ipsum Regem.