Close Rolls, May 1228

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1228', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 40-53. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp40-53 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1228

De advocatione ecclesie de Bamburg'.—Quia constat domino regi per inspectionem cartarum predecessorum suorum quod advocatio ecclesie de Bamburg' spectat ad priorem Sancti Oswaldi, mandatum est W. archiepiscopo Eboracensi quod, non obstante presentatione quam dominus rex fecit de L. capellano ad predictam ecclesiam, quod suum est in hac parte exequatur. Teste rege apud Westmonasterium, j die Maii.

Pro quibusdam hominibus de Elinges.—Mandatum est vicecomiti Suhamt' quod plenam saisinam habere faciat usque in unum mensem a die Sancti Michaelis anno xij Ricardo de Elinges de quatuor acris terre et uno gardino in Elinges, et Hereberto Fabro de xij acris terre et dimidia acra prati in eadem villa, et Ade le Bruge de tribus acris terre in eadem villa, et Waltero le Vacher et Edeline uxori ejus de tribus acris prati cum pertinentiis in eadem villa. Teste ut supra.

Pro abbate Sancti Edmundi.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod non vexet vel vexari permittat abbatem Sancti Edmundi de regardo, vasto, visu forestariorum et regardatorum de boscis suis de Herlaue, Stepelford' et Werkeneton', contra libertates carte domini J. regis etc. quam inde habet. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, ij die Maii anno etc. xij°.

De apello et duello ponendis apud Bancum.—H. etc. justiciariis suis itinerantibus in comitatu Sudhampt' salutem. Mandamus vobis quod apellum quod Ricardus de Leic' fecit versus Nicholaum de Syrle de roberia et pace nostra fracta, de quo idem Nicholas attachiatus est ad respondendum coram vobis in itinere vestro, et duellum quod vadiatum est coram vobis inter predictum Nicholaum et Johannem de Lillebon' de tenemento quod idem Johannes clamat versus predictum Nicholaum in Sudhamt', venire faciatis coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in v septimanas. Teste me ipso apud Westmonasterium, ij die Aprilis, anno regni nostri xij°.

De maeremio ad vivarium de Cliva.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat vicecomiti Norht' in loco competenti in foresta comitatus Norhamt', maeremium ad vivarium domini regis de Cliva reparandum, cui dominus rex precepit quod vivarium illud reparari faciat. Teste J. Bathoniensi episcopo apud Westmonasterium, xxix die Aprilis.

Pro Josceo presbitero.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod per manum Joscei presbiteri Judei, cui Semanus Balistarius assignavit domum que fuit Bonevie Mutun Judei in parrochia Sancti Michaelis de Bassigeshagh', sicut plenius continetur in carta domini regis quam dominus rex fecit eidem Samano, unum par calcarium deauratorum singulis annis ad Pascha ad opus domini regis recipiant. Teste ut supra.

De feria mutanda.—Dominus rex concessit priori de Wlenchemere quod feria quam eis concessit dominus J. rex etc. singulis annis apud Wlenchemere in vigilia et in die Exaltationis Sancte Crucis, decetero teneatur ibidem in vigilia et in die Translationis Sancti Thome Martiris, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Sussex' quod feriam illam per totam ballivam suam clamari faciat et ei habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Surr' pro eodem.

De loquela ponenda in banco.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Rotel' quod assisam de morte antecessoris que summonetur coram eis inter Henricum de Coudray petentem et W. de Gamages tenentem de medietate manerii de Cottesmor', venire faciant coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in v septimanas. Teste ut supra.

Contra abbatissam de Werewell'.—Mandatum est Roberto de Lexinton' et sociis suis justiciariis etc. quod assisam nove dissaisine quam abbatissa de Werewell' aramiavit versus Henricum Marescall', Rogerum Thurstan', Stephanum Urry, Willelmum Orped', Petrum de Mariscis et Rannulfum Gode de communa pasture in Aundovr', que pertinet etc. in Middelton, hac vice non capiant donec aliud dominus rex inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium, v die Maii.

De falsonariis.—Mandatum est vicecomiti Stafford' quod falsonarium et uxorem suam quos W. comes de Ferrar' cepit et ei liberari faciet, recipiat et salvo eos custodiri faciat donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Lamheyam, v die Maii, anno regni nostro xij°.

Pro Willelmo scissore domini regis.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod catalla Willelmi scissoris, que sunt in terra quam idem W. habuit de Nicholao Malesmains in Burton', et que est in manu Ricardi Marescalli per preceptum domini regis, eidem Willelmo sine dilatione reddi faciat, et si quid inde captum vel amotum fuerit postquam idem Ricardus saisinam habuit de predicta terra, id ei sine dilatione restitui faciat. Teste ut supra.

De quercu data.—Mandatum est ballivo de Haveringes quod habere faciat priori de Monasterio Cornuto unam quercum in bosco de Havering' ad operationem ecclesie sue.

Pro priore Sancti Botulfi Colecestr'.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Scias quod terciam partem molendini de Middelmiln', que est de dominico nostro et que fuit in manu prioris Sancti Botulfi Colecestr' et postea capta in manum nostram coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu tuo, et unde inquisitionem fieri fecimus quantum illa tercia pars predicti molendini per annum valeret, predicto priori et canonicis ejusdem domus, intuitu Dei, dedimus et concessimus, et ideo tibi precipimus quod de predicta parte predicti molendini eisdem priori et canonicis sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste ut supra.

Pro Philippo Marc'.—Dominus rex commisit Philippo Marc manerium de Bulewell' cum pertinentiis ad se sustentandum quamdiu domini regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Noting' quod, non obstante precepto domini regis quod fecit de manerio illo capiendo in manum domini regis, eidem Philippo plenam inde saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De copulis datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat priori de Wurmegay x copulas in foresta de Shirewud' et x copulas in bosco de Ernhal' de dono domini regis ad operationem ecclesie sue de Wurmegay. Teste rege apud Westmonasterium, vj die Maii, anno etc. xij°.

De tradendo in ballio.—Mandatum est Thome de Muleton et sociis suis justiciariis in comitatu Suhamt', quod si Radulfus de Tuppeleg' quem arestaverunt pro appello quod Thomas filius Roberti de Chaucumbe fecit versus ipsum de pace regis fracta, invenerit eis xij liberos et legales homines qui eum manucapiant ad habendum ipsum coram justiciariis apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in unum mensem ad respondendum predicto Thome de predicto appello, tunc tradant ipsum predictis xij hominibus, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Hugone de Nevill'.—Dominus rex concessit per cartam suam pro se et heredibus suis Hugoni de Nevill', quod ipse et heredes sui habeant imperpetuum warennam in terra sua de Stokecurcy, sicut plenius continetur in predicta carta. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi et concessam ei predictam warennam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

De c libris concessis burgensibus Eboraci ad claudendum villam suam.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod concessimus civibus nostris Eboraci in auxilium claudendi civitatem nostram Eboraci, centum libras de ultimo tallagio nostro assiso in predicta civitate Eboraci, que quidem centum libre assise fuerunt super crucesignatos ejusdem civitatis; et ideo vobis mandamus quod ipsos cives de predictis centum libris quietos esse faciatis, sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium, viij die Maii.

Pro Margareta de Ripar'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Margarete, que fuit uxor Falk' de Breaut', scutagium Bedef' quod ab ea exigitur per summonicionem Scaccarii nostri de feodis militum que de nobis tenent (sic) in capite. Et ideo vobis mandamus quod ipsam Margaretam quietam inde esse faciatis. Teste ut supra.

Pro abbate de Abbendon'.—Rex dilectis et fidelibus suis Thome de Muleton' et Roberto de Lexinton' et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Berk' salutem. Mandamus vobis quod loquelam que est coram vobis de libertatibus quas abbas de Abbend' clamat de hundredo de Hornemer', ponatis coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in unum mensem anno regni nostri xij°.

[m. 8.]

De manerio de Blaneford' commisso G. de Lucy.—Dominus rex commisit Galfrido de Lucy manerium de Blaneford', quod fuit Radulfi de Tylly, salvo unicuique jure suo ad se sustentandum, dono domini regis quamdiu domino regi placuerit, et mandatum est vicecomiti Dorset' quod ei inde plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro episcopo Fernensi.—Rex dilecto et fideli suo Ricardo de Burg' justiciario suo Hibernie salutem. Sciatis quod loco quadraginta librarum quas venerabilis pater J. Fernensis episcopus percipere solebat singulis annis per preceptum nostrum de manerio nostro de Novo Castello de Leuan ad se sustentandum in servicio nostro, concessimus eidem episcopo quod recipiat decetero ad Scaccarium nostrum Dublinense singulis annis ad se sustentandum in servicio nostro xl libras, videlicet ad festum Sancti Michaelis xx libras et ad Scaccarium Pasche xx libras, ita tamen quod habeat blada sua ejusdem manerii de hoc autumpno anno regni nostri xij°. Et ideo vobis mandamus quod ex quo predicta blada fuerint collecta, manerium illud in manum nostram capiatis, et de consilio ipsius episcopi et aliorum fidelium nostrorum ad comodum nostrum salvo custodiri faciatis, computatis eidem episcopo rationabilibus et necessariis expensis quas posuit in emendacione domorum ejusdem manerii. Teste me ipso apud Westmonasterium, viij die Maii, anno xij°.

Hibernia. Pro archiepiscopo Dublinensi.—Rex eidem Ricardo. Sciatis quod in solucione debiti quod debemus venerabili patri H. Dublinensi archiepiscopo pro mutuo quod fecit pro domino J. rege patre nostro per preceptum suum, et pro expensis suis factis per ipsum archiepiscopum in curia Romana pro negocio ipsius patris nostri expediendo, et pro expensis quas idem archiepiscopus fecit in servicio nostro in Hibernia dum ultimo fuit justiciarius noster Hibernie, assignavimus eidem archiepiscopo centum libras de firma civitatis nostre de Limerik' recipiendas ad duos terminos, videlicet ad festum Sancti Michaelis quinquaginta libras, et ad Pascha 1 libras. Assignavimus etiam eidem archiepiscopo in solucione ejusdem debiti quinquaginta marcas per annum percipiendas de firma civitatis nostre Dublin', sicut plenius continetur in litteris nostris patentibus quas ei inde fieri fecimus. Et ideo vobis mandamus quod predictas centum libras de firma predicte civitatis de Limerik' et predictas 1 marcas de firma civitatis nostre Dublin', eidem archiepiscopo recipere permittatis quousque predictum debitum ei persolvatur. Teste ut supra.

Hibernia. De compotis reddendis ad Scaccarium Dublinense.—Rex eidem Ricardo. Mandamus vobis quod omnes illos, tam ballivos quam alios, qui per summonicionem Scaccarii nostri Dublinensis ad reddendum compotos suos venire noluerint, et per venerabilem patrem J. Fernensem episcopum thesaurarium nostrum et G. de Turvill' archidiaconum Dublinensem camerarium et ceteros barones de Scaccario nostro ad hoc se justiciabiles non exhibuerint, taliter ad id faciendum distringatis quod de debitis nostris et compoto suo nobis plene respondeatur, et quod negocia nostra per defectum districtionis faciende non remaneant inexpedita. Omnia etiam ea que predictus episcopus et dictus archidiaconus, Johannes Maresc', Simon de Hal' et Ricardus Duket, quos vobis ad negocia nostra exequenda associavimus, vobis monstraverint que ad Scaccarium nostrum pertinent emendanda et que ad honorem nostrum pariter et comodum videritis expedire, de eorum consilio faciatis emendari. Omnes etiam denarios nostros tam de debitis, finibus, redditibus quam aliis ad Scaccarium nostrum venire faciatis et per manus thesaurarii et camerariorum nostrorum prout moris est ubi, quando et quibus liberandi sint, liberentur. Teste ut supra.

De legibus et consuetudinibus observandis in Hibernia.—Rex eidem Ricardo. Mandamus vobis firmiter precipientes quatinus certo die et loco faciatis venire coram vobis archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, et barones, milites et libere tenentes et ballivos singulorum comitatuum, et coram eis publice legi faciatis cartam domini J. regis patris nostri, cui sigillum suum appensum est, quam fieri fecit et jurari a magnatibus Hibernie de legibus et consuetudinibus Anglie observandis in Hibernia; et precipiatis eis ex parte nostra quod leges illas et consuetudines in carta predicta contentas decetero firmiter teneant et observent, et hoc idem per singulos comitatus Hibernie clamari faciatis et teneri, prohibentes firmiter ex parte nostra et super forisfacturam vestram, ne quis contra hoc mandatum nostrum venire presumat. Eo excepto quod nec de morte nec de catallis Hibernensium occisorum nihil statuatur ex parte nostra citra quindecim dies a die Sancti Michaelis anno regni nostri xij°, super quo respectum dedimus magnatibus nostris Hibernie usque ad terminum predictum. Teste ut supra.

Hibernia. De xx marcis concessis annuatim G. de Turevill'.—Item. Rex eidem. Scias quod concessimus dilecto et fideli nostro Galfrido de Turrevill' archidiacono Dublinensi ad se sustentandum in servicio nostro, ad Scaccarium nostrum Dublin', quamdiu nobis placuerit, xx marcas singulis annis percipiendas ad idem Scaccarium ad duos terminos, videlicet ad Scaccarium Sancti Michaelis x marcas et ad Scaccarium Pasche. Et ideo vobis mandamus quod predictas xx marcas eidem Galfrido habere faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

Hibernia. De inquisicione facienda de purpresturis.—Item. Rex eidem. Mandamus vobis firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini, quatinus per sacramentum proborum et legalium hominum inquiri faciatis diligenter que purpresture facte sint tempore H. regis, avi nostri, R. regis, avunculi nostri, et domini J. regis, patris nostri, et nostro de dominicis, escaetis, castris, terris, boscis, forestis nostris et portubus maris in Hibernia, et per quos et quo waranto, et que castra, boscos, terras, forestas et terras de predictis purpresturis singuli teneant, et facta inquisicione omnes purprestures predicto modo factas in manum nostram capiatis. Teste ut supra.

Hibernia. De revocatione ejusdem.—Item. Rex eidem. Licet vobis dedimus in mandatis ut facta diligenti inquisicione que purpresture facte fuerint tempore H. regis, avi nostri, R. regis, avunculi nostri, et domini J. regis, patris nostri, et nostro de dominicis, escaetis nostris, terris, boscis, forestis et portubus maris in Hibernia, eas in manum nostram capiatis, volumus tamen et precipimus quod si hoc sine dampno nostro et dispendio et terre nostre Hibernie turbatione fieri non possit, et venerabilis pater J. Fernensis episcopus et fideles nostri J. Maresc', Galfridus de Turvill', archidiaconus Dublinensis, Simon de Hal' et Ricardus Duket, quos vobis ad negocia nostra exequenda associavimus, non viderint expedire, ad presens sustineatis. Quantum tamen comode ad manum nostram revocare poteritis de predictis, revocare non differatis. Teste ut supra.

Pro H. de Burgo de libertatibus.—Rex vicecomiti Staff' et Salopie salutem. Scias quod concessimus H. de Burgo, comiti Kancie, justiciario nostro et hominibus suis, quasdam libertates de novo quas per cartam nostram ei confirmavimus. Et ideo tibi precipimus quod ipsum Hubertum vel homines suos. in balliva tua non vexes vel vexari permittas contra libertates predictas, quas ei decetero secundum tenorem carte nostre, quam inde habet, facias observari. Teste rege apud Westmonasterium, viij die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Wigornie, prepositis et ballivis de Kideministr', Wigornia, Salopia, Staff' et de Brug'.

Pro Radulfo Gernun.—Dominus rex per cartam suam concessit Radulfo Gernun terram de Estrop et de Brich' cum pertinentiis suis que fuit Rogeri de Planes, et quam idem Radulfus prius habuit de ballio regis J., habendam et tenendam de rege et heredibus suis eidem Radulfo et heredibus suis sicut predictus Rogerus eam tenuit in manu sua, donec rex eam reddiderit heredi predicti Rogeri, per pacem terrarum, faciendo inde regi et heredibus suis servicium trium militum pro omni servicio. Et mandatum est vicecomiti Essex' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi faciat, et ipsum Radulfum terram predictam tenere permittat, sicut predictum est. Teste ut supra.
Dominus rex concessit eidem Radulfo per cartam suam terram de Baukewell' cum omnibus pertinentiis suis quam rex J. pater etc. eidem Radulfo dedit et carta sua sua (sic) confirmavit. Et mandatum est vicecomiti Dereb' quod predictam cartam in pleno comitatu suo legi faciat et ipsum Radulfum predictam terram tenere permittat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro H. de Burgo de perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto et fideli nostro H. de Burg', comiti Kancie, justiciario nostro, sexaginta marcas per quas finem fecit cum domino J. rege patre nostro pro habenda confirmatione ipsius patris nostri de convencione facta inter ipsum et comitem de Insula; perdonavimus etiam eidem justiciario sex libras xvj solidos xj d. qui ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de firma de Donestore de anno domini J. patris nostri quarto; perdonavimus etiam eidem justiciario xix libras ix denarios et obolum qui ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de eadem firma de Donestore de dimidio anno regni ipsius patris nostri quinto; perdonavimus etiam eidem justiciario undecim libras xviij solidos qui ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de firma de Bada de anno regni ipsius patris nostri sexto; perdonavimus etiam eidem justiciario quinquaginta marcas que ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de prestito de tempore ipsius patris nostri, anno regni sui decimo; perdonavimus etiam eidem justiciario unam marcam que ab eo exigitur ad Scaccarium nostrum de exitibus terre de Stoclinz, et xxvj solidos qui ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de vino Osberti filii Johannis capto propter falsum galonem, et xvij solidos ix d. de scutagio Bedef' de feodis militum que de nobis tenet in Crokeston', et unam unciam auri que ab eo exigitur ad Scaccarium nostrum ut due carte scribantur, sicut continetur in rotulo nostro primo. Et ideo vobis mandamus quod ipsum justiciarium de predictis denariis quietum esse faciatis. Teste me ipso apud Lamheth', x die Maii, anno regni nostri xij°.

De custodia terre et heredis Elye de Bello Campo.—Rex vicecomiti Buk' salutem. Scias quod concessimus Johanni de Offinton', servienti dilecti et fidelis nostri H. de Burg' comitis Kancie, justiciarii Anglie, custodiam terre et heredis Elye de Bello Campo cum maritagio ejusdem heredis. Et ideo tibi precipimus quod de tota terra que fuit ipsius Elye in balliva tua, eidem Johanni sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste eodem. Dato eodem.

Pro comite Cestrie de quodam mesuagio in Lond'.—Rex constabulario Turris Lond' salutem. Precipimus tibi quod, non obstante mandato nostro quod tibi fecimus de quodam mesuagio quod fuit Aaronis Judei in Lond' capiendo in manum nostram, de mesuagio illo dilecto et fideli nostro R. comiti Cestrie plenam saisinam habere facias. Teste eodem. Dato eodem.

Pro J. Bathoniensi episcopo.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod confirmavimus venerabili patri J. Bathoniensi episcopo villam de Axebrig' cum pertinentiis, habendam et tenendam et tenendam (sic) sibi et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam, cum omnibus libertatibus quas idem episcopus habet in aliis maneriis suis, unde vobis mandamus quatinus cartam illam legi faciatis et teneri; faciatis etiam irrotulari. Teste rege apud Westmonasterium, ix die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sumerset'.

Hibernia. De redditu v solidorum.—Dominus rex caritative contulit Deo et ecclesie matrici manerii sui de Novo Castello de Leuan' ad eandem dotandam, annuum redditum quinque solidorum. Et mandatum est Ricardo de Burg', justiciario Hibernie, quod per consilium J. Fernensis episcopi et Johannis Mariscall', dictum redditum v solidorum in terra et loco certo in eodem manerio eidem ecclesie assignet. Teste rege apud Westmonasterium, x die Maii.

Pro G. de Turevill'.—Dominus rex concessit G. de Turevill', archidiacono Dublinensi et camerario suo Hibernie, quod terras de Obrun cum pertinentiis quas rex dimisit ei ad terminum trium annorum, bene et in pace teneat usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xij°. Et mandatum est R. de Burg', justiciario Hibernie, quod interim de terris predictis eidem Galfrido nullam molestiam inferat aut gravamen. Teste ut supra.

Hibernia. De compote H. Dublinensis archiepiscopi audiendo de episcopatibus vacantibus.—Mandatum est J. Fernensi episcopo, R. de Burgo, justiciario Hibernie, et G. de Thurevill', archidiacono Dublinensi, quod audiant compotum H. Dublinensis archiepiscopi de archiepiscopatibus et episcopatibus vacantibus et terris et firmis et redditibus qui extiterint in manu sua, ad percipiendum fructus inde provenientes in parte solucionis debitorum que dominus rex eidem archiepiscopo debet; et compoto illo diligenter audito, fructus quos idem archiepiscopus inde recepit et 1 libras quas domino regi concessit pro quintadecima sua de dominicis suis, in debito predicto in quo dominus rex ei tenetur, eidem regi faciant allocari. Ita quod dominum regem certificare possint de quanto se dominus rex versus ipsum archiepiscopum acquietaverit et quantum restet de predicto debito solvendum. Teste ut supra.

Hibernia. De manerio de Balimagdon'.—Rex eidem justiciario salutem. Quia datum fuit nobis intelligi quod manerium de Balimagdon', quod Robertus Ruffus habuit de ballio domini J. regis patris nostri, non valuit plus quam lx solidos, concessimus dilecto et fideli nostro Radulfo de Trublevill' manerium illud et carta nostra ei confirmavimus; set quia postea pro certo didicimus quod manerium illud valet circiter xxx libras, et in concessione nostra eidem Radulfo inde facta decepti fuimus, et unde idem Radulfus postmodum cartam nostram ei inde confectam nobis reddidit, vobis mandamus quatinus statim visis litteris istis manerium illud in manus nostras capiatis et salvo custodiatis et excoli faciatis, simul cum aliis dominicis nostris ad commodum nostrum. Mittimus siquidem vobis litteras ipsius Radulfi, quas nobis fieri fecit patentes, directas priori Sancte Trinitatis Dublin', ut cartam nostram in custodia ipsius prioris per ipsum Radulfum depositam vobis liberari faciat, mandantes quatinus cartam illam ab eodem priore recipiatis, et inspecta carta illa coram venerabili patre J. Fernensi episcopo et dilecto et fideli nostro G. archidiacono Dublinensi et aliis fidelibus nostris eam frangatis. Et quia predictus Radulfus manerium illud tradidit ad feodi firmam Rogero le Cordewaner per x marcas annuas et recepit ab eo x li. pre manibus; vobis mandamus quod habere faciatis filio et heredi ipsius Rogeri x marcas de denariis nostris, et uxori ipsius Rogeri v marcas, et permittatis eidem Radulfo habere redditum manerii de termino Sancti Johannis Baptiste, anno etc. xij°, et blada et catalla sua usque ad festum Sancti Michaelis anno eodem, et similiter permittatis uxori ipsius Rogeri habere catalla et blada sua seminata in terra ejusdem manerii que ei assignata fuit nomine dotis. Teste ut supra.

De deliberando prisone.—Mandatum est custodi gaiole de Flet' quod Petrum de Frane, quem tenet in prisona per interfectionem servientum domini regis, a prisona deliberet et quo voluerit abire permittat ad curandum vulnera sua. Teste ut supra.

Pro Judeo quodam de Oxonia.—Dominus rex dedit et concessit et carta sua confirmavit Davidi Judeo de Oxonia domum que fuit Albrici le Canvers (sic) cum pertinentiis suis in parochia Sancti Martini Oxonie, cum camera lapidea et pertinentiis suis, que fuit Isaac de Oxonia Judei patris ipsius Albrici, quam idem Albricus habuit post mortem ipsius Isaac; quas quidem domum et cameram dominus J. rex pater noster commisit Britoni Balistario post fugam predicti Albrici de Anglia, cum catallis ipsius Britonis, et quas postea dominus rex commisit Radulfo de Rotom' post mortem ipsius Britonis, et quas de voluntate et assensu suo commisit predicto Davidi ad firmam usque in v annos, sicut plenius continetur in carta nostra quam predicto Davidi de predictis domo et camera dominus rex fieri fecit. Et mandatum est majori et ballivis Oxonie quod de predictis domo et camera cum pertinentiis suis eidem Davidi sine dilatione plenam saisinam habere faciant. Teste ut supra.

De arestandis catallis mercatorum de Gant.—Mandatum est majori et ballivis Eboraci quod homines de Gant tenentur domino regi in solucione d marcarum de tempore domini J. regis patris sui, pro quarum solucione domino regi satisfacienda multotiens eis scripsit dominus rex, de quibus nondum ei satisfactum est. Et mandatum est eisdem majori et ballivis de Eboraco quod cum mercatores de Gant ad villam Eboraci venerint, statim de rebus et catallis eorum arestari faciant usque ad summam predictarum quingentarum marcarum, et catalla illa salvo custodiri faciant donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Eboraci, Linc', ballivis de Lenn' et de Grimesb'.

De telariis ad balistas.—Mandatum est Henrico filio Aucheri ut faciat decolpari in parco de Havering' maeremium ad telarias faciendas ad balistas regis et cariari usque ad Turrim London' liberandum Philippo Converso balistario regis. Teste rege apud Lamheiam, x die Maii.

Pro Ricardo Aguillun de manerio de Ketelbergh'.—Dominus rex commisit Ricardo Aguillun ad se sustentandum in servicio suo, quamdiu domino regi placuerit, manerium de Ketelberegh quod Petrus de Malo Lacu habuit de baillio domini J. regis. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod ei inde saisinam habere faciat cum pertinentiis suis. Teste rege apud Guldeford', xiiij die Maii.

Pro Joldewino de Doe.—Mandatum est Willelmo de Horton, baillivo Hugonis de Nevill' de foresta de Brehull', quod permittat Joldewinum de Doe habere racionabilia estoveria sua in bosco de Pidinton, qui fuit comitis Bolonie et quem idem Joldewinus habet de baillio domini regis, sicut predictus comes estoveria sua in eo habere consuevit secundum assisam foreste. Teste rege ut supra.

Pro Ricardo de Harecurt'.—Rex vicecomiti Leic' salutem. Precipimus tibi quod, non obstante mandato nostro quod tibi fecimus de manerio de Stratton cum soka in manum nostram capiendo, plenam inde saisinam habere facias Ricardo de Harecurt', et si quid inde ceperis, ei sine dilatione reddi facias. Teste rege apud Farnham, xvj die Maii.

Pro Galfrido de Say.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod, non obstante mandato domini regis de terra de Patrickeburn in manum domini regis capienda quam Galfridus de Say habuit, plenam ei inde sine dilatione saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pxo uxore L. principis Norwallie.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod permittat J. uxorem L. principis Norwallie, sine impedimento abducere averia et catalla sua que habuit in manerio de Cunedour', non obstante eo quod rex predictum manerium in manum suam capi precepit. Teste ut' supra.

Pro Engel' de Cygoiny de returno brevium.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod habere faciat Engel' de Cygoyni returnum brevium domini regis de hiis que ad hundreda ipsius regis pertinent, que sunt in manu ipsius Engel' de ballio domini regis, ad faciendum inde preceptum domini regis secundum tenorem eorundem brevium. Teste ut supra.

Pro monialibus de Flamsted'.—Dominus rex concessit et confirmavit monialibus de Flamsted' totam terram quam Agatha. que fuit uxor Willelmi de Gatesden', de domino rege tenuit in Hamelhamsted', sicut carta sicut carta (sic) quam eis inde fieri fecit testatur. Et mandatum est vicecomiti Hertford' quod predictis monialibus plenam saisinam de predicta terra cum pertinentiis habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne le Estrange.—Dominus rex, pro bono et fideli servicio quod Johannes le Estrange fecit J. regi patris (sic) regis et ipsi regi, concessit eidem Johanni manerium de Wrocwurthin' cum pertinentiis, habendum et tenendum quoad vixerit ad se sustentandum. De firma etiam ejusdem manerii que ab eo exigitur de tempore quo exstitit in manu sua, clamavit eum dominus rex quietum. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et irrotulari faciant. Teste rege apud Aulton', xvij die Maii.

Pro Milone de Franchedney.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod talem saisinam habere faciat Miloni de Frankesney de terra sua in Cherleton' et Uphaven', qualem inde habuit antequam dominus rex saisinam fieri precepit Gileberto Basset de manerio de Uphaveyn; quam quidem terram dominus J. rex eidem Miloni commisit. Teste ut supra.

De terra que fuit Petri de Malo Alneto in Chaugrave commissa Theobaldo Crespin'.—Dominus rex commisit Theobaldo Crespin terram que fuit Petri de Malo Alneto in Chaugrave, ad se sustentandum in servicio domini regis quamdiu ei placuerit. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod de predicta terra cum pertinentiis eidem Theobaldo sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Oliva de Tylly.—Quia dominus rex per inquisitionem, quam fieri fecit, didicit quod due carucate terre in Longa Blaneford' date fuerunt in maritagium Olive de Tylly, mandatum est vicecomiti Dorset' quod non obstante precepto quod fieri fecit de saisina Galfrido de Lucy de predicta terra facienda, predicte Olive de predicta terra cum catallis suis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De armis que fuerunt Roberti de Veteri Ponte.—Mandatum est abbati de Hepe quod arma, que fuerunt Roberti de Veteri Ponte et que idem Robertus penes se in domo sua deposuit, liberari faciat Willelmo de Blackel' ballivo H. de Burgo etc. ad ponendum in castris que fuerunt ipsius Roberti ad opus heredis predicti Roberti, que sunt in custodia predicti comitis, nisi idem Robertus ante obitum suum arma predicta legaverit. Teste ut supra.

Pro Henrico fratre domini regis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod habere faciat Henrico fratri domini regis catalla que fuerunt Thome de la Hurne, que capta sunt in manum domini regis eo quod se suspendit; que quidem catalla eidem Henrico dedimus. Teste ut supra.

Quod Gilebertus de Winterburn' intendens sit Engel' de Cygoin'.— Mandatum est Gileberto de Winterburn' quod de redditu terre, quam dominus rex ei per cartam suam concessit in Bensinton', intendens sit et respondens Engel' de Cygony quamdiu manerium de Bensinton' fuerit in manu sua per preceptum domini regis; quem quidem redditum domino regi reddere debet secundum tenorem carte sue de predicta terra ei confecte. Teste ut supra.

Pro Philippo de Phirye.—Dominus rex commisit Philippo de Pyrie terram cum pertinentiis, que fuit Petri de Netlested', cum soka de Wyka ad terram illam pertinente, ad se sustentandum in servicio domini regis quamdiu ei placuerit. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod de predicta terra cum predicta soka et pertinentiis suis, eidem Philippo sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Wintoniam, xviij die Maii, anno etc. xij°.

Pro Willelmo capellano de Middelton'.—Mandatum est vicecomiti Oxonie quod habere faciat Willelmo capellano de Middelton' calicem et missale suum que sua sua (sic) sunt propria, ut dicit, et que dimisit in capella domini regis apud Oxoniam, ad faciendum inde quod voluerit.

[m. 7.]

De loquelis placitandis in comitatu Devonie coram justiciariis itinerantibus.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Devonie quod omnes loquelas que tangunt homines qui sunt in manu R. comitis Cornubie, de terris que fuerunt de dote J. regine matris domini regis, eodem modo et cum eisdem libertatibus in itinere suo placitent et tractent, quibus placitari et tractari solent in itinere justiciariorum tempore quo predicta J. mater regis terras illas tenuit in dotem. Teste rege apud Wintoniam, xviij die Maii.

Pro Galfrido de Serland.—Dominus rex commisit Galfrido de Serland' terram quam Adam de Sancto Martino habuit in soka de Waltham ad se sustentandum in servicio domini regis quamdiu ei placuerit. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod de predicta terra cum pertinentiis suis eidem Galfrido sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Si quid vero restat reddendum de redditu ejusdem terre de termino Pentecostes anno etc. xij°, id eidem Galfrido habere faciat. Homines etiam suos, terras et possessiones in balliva sua manuteneat, protegat et defendat, non permittens quod aliquis ei inde inferat molestiam aut gravamen. Teste ut supra.

Wasconia. De quingentis marcis.—Rex Henrico de Trublevill', senescallo suo Wasconie, salutem. Sciatis quod de quingentis marcis quos Amaneus Columb nobis debet et quas vobis solvi precepimus, dedimus eidem Amaneo respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xij°, ad instantiam dilecti fratris nostri R. comitis Cornubie. Et ideo vobis mandamus quod accepta ab eo securitate de illis quingentis marcis nobis reddendis ad predictum terminum, respectum illum ei inde habere permittatis. Teste rege apud Wintoniam, xviij die Maii.

Pro priore Dunholmensi.—Mandatum est magistro Stephan o de Luc quod omnes loquelas et contentiones motas in caria Dunholmensis episcopi contra priorem Dunholmensem et homines suos, et quas dominus rex in respectum poni precepit usque ad festum Sancte Trinitatis anno etc. xij°, ponat in respectum usque ad octabas Sancti Johannis Baptiste, anno etc. eodem. Teste rege apud Merewell', xxiiij die Maii.

De abbatia Glouc'.—Dominus rex electioni facte de fratre Henrico, quondam priore de Bromfeld', monacho Glouc', in abbatem Glouc' regium adhibuit assensum et favorem. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod de omnibus terris, rebus, redditibus et omnibus possessionibus ad eandem abbatiam pertinentibus, sine dilatione plenam saisinam habere faciat; et si quid inde ceperit, ei sine dilatione reddat. Teste rege apud Merewell', xxvij die Maii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Warewic', Salopie.

Et mandatum est vicecomiti Heref' quod datum est domino regi intelligi quod occasione saisine quam fecit de terris abbatie Glouc' captis in manum domini regis, cepit de eadem abbatia c oves et xxviij crannocos frumenti absque mandato suo, unde plurimum admiratur, et precipit quod predictos c oves et predictos xxviij crannocos H. quondam priori de Bromfeld', nunc electo ejusdem abbatie, sine dilatione reddi facias, et de terris, rebus, redditibus et omnibus possessionibus ad ipsam abbatiam pertinentibus in balliva tua eidem electo sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste apud Merewell', xxviij die Maii.

Pro hominibus de Werrefeld'.—Mandatum est Willelmo de Coineres et Jordano Forestario quod permittant P. Wintoniensem episcopum et homines suos de Werrefeld' facere et reparare fossata sua in terris in terris (sic) suis de Werrefeld', et easdem terras frussire et excolere et commodum suum facere, sicut inde facere consueverunt temporibus H. regis avi, R. regis avunculi et J. regis patris domini regis usque ad guerram motam etc. Teste ut supra.

Pro abbate de Valle Dei.—Mandatum est Simoni de Roppel', Theobaldo Hautein, Widoni Wak' et Hugoni de Rippel' et vicecomiti Linc', quod dominus rex perdonavit abbati de Valle Dei misericordiam in quam gratis se posuit coram eis in assisa nove dissaisine quam aramiavit versus priorem de Stikeswald', in qua quidem assisa se retraxit. Et mandatum est eis quod ipsum abbatem de predicta misericordia quietum esse faciant. Teste rege apud Merewell', xxix die Maii.

Pro Galfrido de Armenteres.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit Galfrido de Armenteres quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant libertatem quod non ponantur in aliqua assisa, jurata vel recognicione. Et mandatum est vicecomiti Rotel' quod predictam cartam in comitatu suo legi et libertatem illam ei firmiter observari faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norhamt'.

De prisonibus liberandis apud Wintoniam.—Rex vicecomiti Suhamt' salutem. Quia pro certo datum est nobis intelligi per inquisitionem quam fieri fecimus, quod Claricia de Waltham rectata et in prisona nostra detenta apud Wintoniam de morte cujusdam mulieris peregrine et filii sui, de predicta morte culpabilis non est, et pro quorum morte ipsa Claricia judicata fuit coram M. de Patesh[ull] et sociis suis justiciariis nostris itinerantibus ut suspenderetur, cujus judicium dilatum fuit eo quod pregnans erat, perdonavimus ei mortem illam intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et heredum nostrorum. Et ideo tibi precipimus quod ipsam Clariciam a prisona nostra deliberes et quo voluerit eam abire permittat (sic). Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem vicecomiti pro Agnete de Lok' rectata de morte Willelmi Trenchemer viri sui, pro cujus morte judicata fuit ut combureretur.

Pro priore de Wabrunn'.—Rex Thome Norwicensi episcopo salutem. Sciatis quod per assisam ultime presentationis duarum partium ecclesie de Estbetham, que summonita et capta fuit coram Matheo de Guneton, Bartholomeo Bainard', Baudrico de Taverham et Radulfo Malherbe, quos ad hoc justiciarios nostros constitueramus, inter Rollandum priorem de Wabrunn' et Willelmum filium Ricardi, adjudicata fuit eidem priori advocatio predictarum duarum partium ejusdem ecclesie. Et ideo vobis mandamus quod, non obstante reclamatione predicti Willelmi, personam idoneam ad presentationem ipsius prioris ad easdem duas partes admittatis. Teste ut supra.