Close Rolls, December 1256

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1256', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 111-115. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp111-115 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1256

Pro rege. De denariis levandis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod, non obstante libertate ville regis de Scardeburg', personaliter eam ingrediatur ad levandum ad opus regis la. marcas sterlinggorum quas burgenses de Scardeburg' solvisse debuerant in garderoba regis in crastino Sancti Michaelis proximo preterito de fine quam fecerunt cum rege pro quadam carta de libertatibus habendis; ita quod denarios illos habeat in garderoba regis in vigilia Epiphanie Domini una cum una marca auri de eisdem burgensibus pro contemptu. Teste rege apud Clarendon' iiij. die Decembris anno regni.

Pro Waltero de Everle.—Quia Walterus de Everl' captus fuit in servicio regis et detentus in prisona in partibus transmarinis, et ibidem ad redempcionem compulsus; mandatum est baronibus regis de Scaccario et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod demandam que fit eidem Waltero per summonicionem Scaccarii de xxxa. ix. libris de debitis que Gilbertus de Everl', pater suus, debuit Elye filio Cher', Judei mortui, ponant in respectum usque a die Pasche proximo futuro in xv. dies, ut interim per consilium eorum rex terminos ei inde dare possit, ad quos debitum illud regi reddere possit: et interim debitum illud alicui pretextu alicujus mandati regis non assignent, licet hujusmodi debita regis Guidoni de Lezign', fratri suo, rex assignari preceperit. Teste rege apud Clarendon' v. die Decembris.

Rex dilecto et fideli suo Leuuelino filio Griffini salutem. Movemur nec immerito, et vehementur miramur quod, cum de vobis pre ceteris omnibus magnatibus nostris Wallie spem, prout alias vobis scripsimus, haberemus, ac de vestra fidelitate indubitanter et plene fiduciam gereremus, vos contra fidelitatem nobis debitam et contra proloqucionem inter nos et vos per diversos nuncios hinc inde destinatos habitam, terras nostras et Eduuardi filii nostri hostiliter, ut audivimus, invasistis, homagia fidelium nostrorum ac suorum vobis attrahendo, et dampna plurima et jacturas irreverenter nobis et prefato filio nostro inferendo: et, cum alias eciam vobis nunciari fecerimus mandando ac rogando, in fide qua nobis tenemini, ut a temeritate predicta quorumvis malevolorum incitamento concepta desisteretis; presertim, cum parati simus et essemus plenam vobis justiciam de prefato filio nostro et hominibus suis, si vobis vel vestris transgressi fuerint, exhibere, quas eciam injurias nobis nunciari postulavimus ut eas, si que subessent, plene vobis emendari faceremus; vos ad supradictum mandatum nostrum nichil facere seu nobis respondere curastis, nisi quod justiciario Cestrie scripsistis, ut accepimus, quod si vestris nunciis conductum securum concederemus, eos ad nos mitteretis, et vos in nullo contra nos transgressos fuisse ostenderetis sufficienter, super quo scire vos volumus et presentibus vobis signamus quod vobis seu quibuscunque nunciis vestris salvum et securum conductum ad nos veniendi libenter concedemus; dum tamen terras nostras et prefati filii nostri per vos occupatas egrediamini et ab eis recedatis et eas plene restituatis; quod eciam vobis sub debito fidelitatis qua nobis tenemini firmiter injungimus et districte mandamus; dilectos insuper nobis fratrem Johannem la Ware et fratrem Thomam de Rocheford', ordinis predicatorum, ad vos pro facto supradicto mittimus, quibus fidem super hiis que vobis ex parte dixerint in premissis indubitanter adhibeatis et quicquid super hiis faciendum duxeritis nobis litteratorie et per eosdem renuncietis. Teste rege apud Clarendon' x. die Decembris.

Mandatum est vicecomiti Leic' quod permittat Willelmum Clarel habere respectum milicie sue, usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum ad instanciam Johannis Maunsell'. Teste.

De terra replegianda.—Willelmus de Cotes et Willelmus de Perham' venerunt coram rege die Sancte Lucie apud Clarendon' et petierunt terram suam in Lavynton' eis replegiari, que capte sunt in manum regis propter defaltam etc. versus Ceciliam que fuit uxor Rogeri de la Folye. Et hoc mandatum est justiciariis de banco. Teste.

De chiminagio.—Mandatum est custodi foreste regis de Savernak' quod permittat abbatissam (fn. 1) de Wilton' prosternere iiijxx. quercus in dominicis boscis suis infra predictam forestam, et eas cariare per eandem forestam ad fabricam ecclesie sue de Wilton'sine impedimento chiminagii. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Grimsted'.—Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Quia Ricardus de Grimsted asserit se solvisse Jacobo filio Florie, Judeo London', undecim marcas et dimidiam que ab eo per summonicionem scaccarii nostri Judeorum ad opus dilecti fratris nostri Guidonis de Leziniaco exiguntur de debitis Judeorum, que eidem fratri nostro concessimus; et Willelmus Walerand manucepit coram nobis quod dictus Ricardus dictas undecim marcas et dimidiam soluet predicto fratri nostro in crastino Natalis Domini proximo futuro apud Westmonasterium, nisi idem Ricardus tunc racionabiliter monstrare poterit ibidem quod dictus Judeus eum inde acquietare debeat; tibi precipimus quod districcionem quam eidem Ricardo facias per summonicionem predicti Scaccarii pro debito predicto interim ponas in respectum. Teste ut supra.

De respectu milicie. (fn. 2) —Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Bedeford' fieri fecit, quod Rogerus Gernet non habet in comitatu Bedeford' nec alibi in regno regis nisi duodecim libratas et decem solidatas terre, mandatum est vicecomiti predicto quod ipsum ad arma militaria non distringat: et averia sua, si qua ea occasione ceperit, eidem deliberari faciat. Teste rege apud Werewell' etc. Per magistrum Johannem de Chishull.

De terra replegianda.—Willelmus Wodard venit coram rege die Sabbati proxima ante festum Nativitatis Dominice et petiit terram Petronille que fuit uxor Ricardi Besset in Setteford ei (sic) Petronille replegiari que capta etc. propter defaltam etc. versus Nicholaum de Pyre et Aliciam uxorem ejus, ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de banco. Teste ut supra.

Rogerus Koc venit coram rege die Dominica in vigilia Natalis Domini et petiit terram Johannis de Braye et Juliane de Alvitheburg in Sivelesho eisdem Johanni et Juliane replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam iidem Johannes et Juliana fecerunt coram justiciariis de banco, versus Beatricem de Bray, ut dicitur. Et mandatum est etc.

Abbas de Derham, Thomas Rok, Ricardus de Thynneworth, Osbertus filius Osweldi, Thomas filius Josep, Thomas filius Hugonis et Philippus de Mora venerunt coram rege in crastino Sancti Thome Martiris et petierunt terras suas in Derham sibi replegiari, que capta etc., propter defaltam etc., versus Matildam que fuit uxor Benedicti de Tymeworth, ut dicitur. Et mandatum est justiciariis de banco etc. (Cancelled.)

Pro abbate de Persor'.—Memorandum quod Elyas Maunsell, custos operacionum regis de Guldef', recognovit se recepisse a Elerio, abbate de Persore, xixl. xiijs. iiijd. ad operaciones regis de Guldef': et idem abbas profert inde talliam, et predicti denarii debent allocari predicto abbati cum necesse fuerit. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Decembris anno xlja. Per Walterum de Merton'.

Item Memorandum quod dominus abbas posuit in empcionem librorum ad opus regis in capella de Windes' cs. testificatos per Henricum de Sar' capellanum regis qui similiter eidem abbati allocabuntur cum necesse fuerit. Teste ibidem ut supra. Per Walterum de Merton'.

Memorandum quod, cum orta sit questio inter A. Wintoniensem electum ex una parte et Johannem Renger ex altera super domibus que fuerunt Reynerii de Bungeye in Lond'; iidem electus et Johannes compromiserunt se stare ordinacioni Henrici de Bath' et Henrici de Bretton', et alicujus tercii viri discreti, quem iidem H. et H. de consensu partium ad hoc sibi in socium elegerint, super terminacione et utriusque juris discussione questionis predicte secundum leges et consuetudines civitatis London'; et ad hoc de consensu partium datus est dies in crastino Epiphanie, et interim prefatus electus habebit eandem seisinam domorum predictarum qualem nunc habet tanquam capitalis dominus. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Decembris. Per Walterum de Merton'.

Pro Nicholao de Molis.—Quia Nicholaus de Molis clamat quietanciam de sectis comitatuum et hundredorum propter cartam regis, quam inde habet, ut dicitur; mandatum est vicecomiti Suth' quod districcionem quam ei facit pro secta predicta ponat in respectum usque ad quindenam Pasche, ut regi interim certificetur si quietanciam illam habeat vel non. Teste ut supra.

De providencia panis contra festum Sancti Eduuardi.— Mandatum est ballivis de Berkinges quod contra instans festum Sancti Edwardi, quod erit in vigilia Epiphanie Domini, et quod apud Westmonasterium, domino annuente, celebraturi sumus, fieri faciant in villa sua centum solidatas boni et pulcri panis, et quatuor panes ad denarium; et panem illum venire faciant usque Westmonasterium, ita quod sit ibi in vigilia festi predicti ad tardius liberandus custodi panetrie regis: et hoc, sicut indempnitati sue precavere voluerint, non omittant. Et custum etc.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Lond' quod ibidem venire faciant viginti libratas boni et pulcri panis, et quatuor panes ad denarium. Et custum etc.

Eodem modo mandatum est ballivis de Stanes quod ibidem venire faciant centum solidatas panis etc.
Eodem modo mandatum est ballivis Wuxebrugg' quod venire faciant ibidem centum solidatas panis etc.
Eodem modo mandatum est ballivis de Watford de c. solidatis panis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. written abbissam.
  • 2. written mulicie.