BHO

Close Rolls, October 1259

Pages 1-3

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

In this section

Close Rolls, October 1259

CLOSE ROLLS. 44 HENRY III.

1259.

Clause anni etc. xliiij.

[m. 19.]

Pro Willelmo de Wendling'.Mandatum est Albrico de Fiscamp' et Petro de Winton', custodibus garderobe regis, quod faciant habere Willelmo de Wendlyng', escaetori regis citra Trentam, unam robam integram, videlicet, tunicam, supertunicam et pallium cum pellura competenti. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris anno etc. xliiij. Per Egidium de Argenteim, senescallum.

De roba data.Mandatum est eisdem quod faciant habere Johanni capellano regis unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste etc. Per Egidium de Argenteim, senescallum.

Mandatum est Hugoni le Bigod, justiciario regis Anglie, et Simoni Passelewe quod de catallis que fuerunt Salomonis le Evesk', Judei London', liberent in garderoba regis Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis ejusdem garderobe, quaterviginti et quinque marcas et quadraginta denarios auri, videlicet, in Bisantiis viginti et quatuor marcas et dimidiam, et in obolis Musc' triginta et unam marcam, et in diversa moneta et in cuneo tres marcas et dimidiam, et in folio viginti et sex marcas et quadraginta denarios, reservandos ad opus regis donec rex aliud inde preceperit. Et hoc nullatenus omittat. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Octobris. (Cancelled) Vacat quia in rotulo anni xliij.

Pro fratribus predicatoribus Dunstapl'.Quia pax reformata est ad instantiam regis inter fratres de ordine predicatorum in villa de Dunstapl' commorantes et priorem et conventum ejusdem ville, mandatum est vicecomiti Bed' quod omnes areas a dictis fratribus ibidem emptas, quas in manum regis cepit, eisdem fratribus sine dilacione aut difficultate aliqua restitui faciat ad disponendum de eisdem pro sue voluntatis arbitrio. Teste etc.

Pro Laurencio del Broc'.Rex dedit Laurencio del Brok' catalla que fuerunt Johannis Page, hominis sui, que propter feloniam quam idem Johannes fecit, pro qua suspensus fuit, ut dicitur, ad manus regis devenerunt, et que ad valenciam xl. s. appreciantur. Et mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt per summonicionem scaccarii predicti Reginaldo Sherewynd de xl. solidis pro catallis predictis, ipsum Reginaldum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Octobris. Per Hugonem le Bigod et J. Mans'.

De roba data.Mandatum est Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia quod faciant habere Petronille filie Bartholomei le Bigod, uxori Thome de Anesy, unam robam hac vice de dono regis. Teste etc. Per Egidium de Argenteim, senescallum.

De ponendo per ballium.Leonardus de Cernay, captus et detentus in prisona regis de Egermund pro morte Gille de Manna unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Cumberl' quod ponantur (sic) per ballium.
Hugo le Milnere, captus et detentus in prisona regis de Karliolo pro morte Edmundi filii Uttredi le Forester unde rettatus est, habet litteras vicecomiti' Cumb' quod ponatur per ballium.

De visoribus constitutis circa operaciones castri de Skardeburk'.Cum rex dederit in mandatis vicecomiti suo Ebor' quod per visum et testimonium legalium hominum reparari faciat defectus castri regis de Scardeburg' reparacione qua necessario indigent, rex, de fidelitate et discrecione Willelmi de Everl' et Simonis le Byrier de Scardeburg' confidens, constituit eos visores operacionum predictarum, mandans eis in fide qua regi tenentur quod ad hoc intendant, talem diligentiam apponentes quod rex eos inde merito commendare debeat. Teste ut supra.

Pro Henrico de Malo Lacu.Mandatum est Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, custodibus garderobe regis, quod faciant habere Henrico de Malo Lacu robam suam sicut habere consuevit. Teste ut supra. Per Hugonem le Bigod, justiciarium.

De damis datis.Mandatum est custodi foreste regis de Asseleye quod in eadem foresta faciat habere W. Wigorniensi episcopo v. damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Octobris.

Pro comitissa Lincoln'.Cum Johannes de Bussey et alii ballivi Willelmi de Valencia fratris regis occasione guerre Wallie firmaverint quoddam castrum in manerio Margarete comitisse Line' de Tynbegh', quod tenet in dotem de terris que fuerunt Walteri Marescalli comitis Penbroch, quondam viri sui, et ipsam de dicto manerio ejecerint in ipsius prejudicium et dispendium gravissimum, sicut rex pro certo intellexit, mandatum est Johanni de Mayri, senescallo predicti Willelmi de Valenc', de consilio procerum qui sunt de consilio regis quod predicta castrum et manerium cum pertinenciis eidem comitisse sine dilacione restituat, una cum valore dampnorum que ipsa occasione predicta sustinuit. Et hoc, sicut indempnitatem dicti domini sui et suam diligit, nullo modo omittat. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Octobris. Per Hugonem le Bigod et alios de consilio domini regis.

Pro Matillide de Gousell'.Cum rex post decessum Mathei de Haversege qui de rege tenuit in capite nuper reddiderit Nigello de Langeford et Matillidi de Gousell', heredibus ejusdem Mathei, omnes terras et tenementa de quibus idem Matheus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta fuerunt in manum regis, et idem Nigellus tunc concesserit coram rege quod manerium de Haversege, quod fuit predicti Mathei et quod eidem Nigello in vita sua assignaverat, caderet in participacionem inter ipsum et predictam Matillidem, idemque Nigellus manerium illud una cum aliis terris que fuerunt predicti Mathei sibi maliciose occupaverit, non permittens participacionem inde fieri inter ipsum et predictam Matillidem, participem suum, sicut rex ex querela ejusdem Matillidis accepit: mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, quod in propria persona sua accedat ad terras predictas et per visum et testimonium tam militum quam aliorum liberorum et legalium hominum dicte Matillidi de omnibus terris et tenementis predictis rationabilem partem ipsam inde contingentem sine dilacione assignet, cum intencionis regis non fuit predictas terras predicto Nigello reddere sine participacione facienda inter ipsum et predictam Matillidem suum participem. Teste ut supra.

De terris que fuerunt Eve de Chabernun.Quia Eva de Chabernun, (fn. 1) uxor Egidii de Clyfford, viam universe carnis ingressa est, et terre quas tenuit in dotem de terris que fuerunt Henrici filio regis, quondam viri sui, sunt escaeta regis sicut rex accepit, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod per sacramentum etc. diligenter inquirat etc. et inquisitionem etc. regi mittat. Teste rege apud Westmonasterium xxxj. die Octobris.

Footnotes

  • 1. MS. has Chabermun.