Close Rolls, December 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 143-151. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp143-151 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1259

Rex Hugoni le Despenser salutem. Quia provisum est per magnates de consilio nostro quod in singulis comitatibus nostris ad melioracionem status totius regni nostri eant justiciarii ad querelas audiendas et ad alia quedam facienda prout in cedula articulorum, quam vobis mittimus sigillo nostro singnatam, continetur, et ad negocium predictum exequendum provisum est per eosdem magnates quod una cum dilecto et fideli nostro Nicholao de Turri execucioni negocii predicti in comitatibus Oxon', Berk', et Wiltes' intendatis, dileccionem vestram attente rogamus, vobis sub debito fidelitatis et dileccionis quibus nobis tenemini injungentes, quatinus in crastino Epiphanie sitis apud Oxoniam una cum predicto Nicholao ad procedendum in negocio predicto secundum formam articulorum predictorum et provisionis predicte. Mittatis eciam aliquem de clericis vestris usque Oxoniam, qui ibi sit die Veneris proxima post festum Sancti Nicholai una cum predicto Nicholao ad predictas querelas audiendas. Mandavimus enim prefato Nicholao quod predictas querelas tunc audiat et eas ad predictum crastinum Epiphanie coram vobis et se ipso atterminet. Et insuper injunximus vicecomiti nostro Oxon' quod per totam ballivam suam clamari faciat quod omnes qui de transgressionibus quibuscunque conqueri voluerint, predicto die Veneris sint apud Oxoniam ad querelas suas ibi ostendendas. In aliis vero comitatibus predictis mandavimus vicecomitibus nostris predictis quod, ad dies et loca que prefatus Nicholaus nomine vestro et suo eis scire faciet, querelas predictas faciant venire, ad quas post dictum festum Epiphanie terminandas vos una cum prefato Nicholao dies et loca que expedire videritis provideatis, et ea dictis vicecomitibus scire faciatis. De expensis autem vestris vobis faciemus ita provideri quod inde non eritis gravati. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iiij. die Decembris.

Postea quia predictus Hugo non potuit ad hoc intendere Willelmus de Englefeld' loco suo constitutus fuit et associatus predicto Nicholao.

Provisio de illis qui de consilio una cum justiciariis itinerabunt per diversa loca ad inquisiciones faciendas et transgressiones corigendas, videlicet, quod sex de consilio regis eligantur, quorum quilibet una cum aliquo de duodecim et aliquo de justiciariis ad hoc eligendis in uno sex locorum per Angliam, que debent dividi per comitatus, eat et inquirat de transgressionibus factis secundum articulos quos habebunt ordinatos per consilium et placitent brevia de dote unde nichil habet, scilicet de tenementis unde vir mulieris obiit seisitus, de ultima presentacione, de morte antecessoris, de nova disseisina, et de attinctis, ita quod, si eadem placita infra tam breve tempus terminari non possint, ea atterminent coram Justiciariis de Banco preter placita nove disseisine.

Item quod per brevia regis mandetur vicecomitibus quod puplice clamari faciant in civitatibus, burgis, et mercatis quod omnes qui conqueri voluerint de transgressionibus factis a septennio et citra, que coram justiciariis antea non fuerint terminate et que terminari possunt sine breve, exceptis placitis de corona, nisi ille qui appellatus vel rettatus fuerit sit in gaola, veniant (fn. 1) predictis justiciariis ad dies et loca que in predictis litteris regis continentur.

Item venire faciant coram eis dictis diebus et locis xij. tam milites quam alios liberos et legales homines de quolibet hundredo, quibus dicti justiciarii liberent primo die articulos de quibus est inquirendum et assignent eis alium diem racionabilem scilicet in crastino Epiphanie, quo rediant coram eis et reddant suum veredictum cum predictis articulis.

Item quod secundum querelas factas et racionem earum summoniantur vel attachientur transgressores quod sint coram eis diebus et locis quibus predicti xij. cum suo veredicto redibunt, ita quod venient sine essonia nisi racionabilis causa subsit quare debeant essoniari que possit inquiri per vicinos.

Item quod puplice clametur sicut predictum est quod omnes qui post ultimum parliamentum Oxonie aliquid dederint cujuscunque (sic) ballivis regis vel aliis pro justicia habenda, facienda, vel differenda, illud statim exponant predictis justiciariis alioquin, si per alios inde convincantur, graviter puniantur secundum quod continetur in providencia facta per consilium.

Item quod puplice clametur sicut predictum est quod omnes qui fuerunt ballivi regis vel ballivi magnatum a septennio et citra sint coram predictis justiciariis in crastino Epiphanie.

Item quod, si aliqui conqueri voluerint de vicecomitibus vel eorum ballivis de aliquo gravamine vel injuria illata vel de ospiciis captis aut prisis factis contra eorum sacramentum et contra articulos contentos in providencia facta per consilium, tunc, capta securitate de prosequendo, statim fiat conquerenti plena justicia. Et hoc idem fiat de magnatibus et eorum ballivis si domini illorum requisiti non fecerint de eis conquerenti justiciam. Similiter fiat si aliquis conqueri voluerit de injuria facta contra libertates in Magna Carta de libertatibus contentas post ultimum parliamentum Oxonie.

Item quod inquiratur si ballivi magnatum qui custodiunt hundreda que tenentur de rege ad feodi firmam prestiterint sacramentum in omnibus quale vicecomites et alii ballivi regis fecerunt anno preterito de serviendo regi fideliter in hiis que ad ipsum et libertates suas pertinent, et dominis suis in hiis que ad ipsos et libertates et dominica eorum pertinent, et de observando alios articulos contentos in literis regis missis anno preterito per comitatus.

Item quod inquiratur que libertates et que ville geldabiles seu alia jura subtracta sint regi sine waranto, et a quo tempore et per quos; et habeant predicti justiciarii secum rotulos de inquisicionibus factis jam tribus vel quatuor annis elapsis in autumpno super juribus regis. Et similiter rotulos de inquisicionibus nuper factis per quatuor milites.

Item quod inquiratur de malefactoribus et eorum receptatoribus.

Item si aliquis magnatum vel alius pro aliquo dono vel redditu receperit aliquem qui non esset homo suus sub advocacione vel tuicione sua contra dominum seu vicinum ejus aut contra alium post festum Purificationis anno regni regis xliij°.

[m. 17d.]

Pro Roberto de Beumes'. De scutagio.—Mandatum est vicecomiti Line' quod faciat habere Roberto de Beumes', vadleto Eduuardi filii regis, scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite in balliva sua, videlicet de scuto xla. solidos, pro excercitu regis Wallie anno etc. xlj°., in quo idem Robertus fuit cum rege per preceptum regis. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium secundo die Decembris. Per H. le Bigod, justiciarium.

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Midd' quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona sua accedat ad terram prioris hospitalis Sancti Johannis Jerosolem in Anglia in Harefeld' et terram Walteri de Sanford in eadem villa et per sacramentum predictorum xij. militum fieri faciat perambulacionem etc. quia tam predictus prior quam predictus Walterus etc. Et scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. per quas metas etc. Et habeat ibi nomina militum et hoc breve. Teste.

De terra replegianda.—Petrus filius Drogonis venit etc. die Veneris proxima post festum Sancte Lucie virginis apud Westmonasterium et petiit terram Nicholai de Rommisey in Rommisey et terram Willelmi de Boseham in eadem villa eis replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Aliciam que fuit uxor Roberti Lok, ut dicitur.

De provisionibus factis per regem et consilium suum.—Anno ab incarnatione domini M°. CC°. L°. nono regni autem H. regis filii regis Johannis xliij°., convenientibus apud Westmonasterium in quindena Sancti Michaelis ipso domino rege et magnatibus suis, de comuni consilio et consensu dictorum regis et magnatum facte sunt provisiones subscripte per ipsos regem et magnates et publicate in hunc modum.

De sectis faciendis ad curias magnatum et aliorum dominorum ipsarum curiarum provisum est et concorditer statutum quod nullus qui per cartam feofatus est distringatur decetero ad sectam faciendam ad curiam domini sui, nisi per formam carte sue specialiter teneatur ad sectam faciendam; hiis tantum exceptis quorum antecessores vel ipsimet hujusmodi sectam facere consueverunt ante primam transfretacionem dicti domini regis in Britanniam a tempore cujus transfretacionis elapsi fuerunt xxti. et novem anni et dimidius tempore quo hec constitutio facta fuit; et similiter nullus feofatus sine carta a tempore conquestus vel alio antiquo feofamento distringatur ad hujusmodi sectam faciendam, nisi ipse vel antecessores sui eam facere consueverunt ante primam transfretacionem dicti domini regis in Britanniam.

Et, si hereditas aliqua de qua tantum una secta debebatur ad plures heredes participes ejusdem devolvatur, ille qui habet einesciam hereditatis illius unicam faciat sectam pro se et particibus suis, et participes sui pro portione sua contribuant ad sectam illam faciendam; similiter eciam, si plures feofati fuerint de hereditate aliqua, de qua unica secta debebatur, dominus illius feodi unicam habeat inde sectam nec possit de predicta hereditate nisi unicam sectam exigere sicut fieri prius consuevit. Et, si feofati illi warantum vel medium non habeant qui inde eos acquietare debeat, tunc omnes feofati contribuant pro portione sua ad sectam illam faciendam.

Si autem contingat quod domini curiarum tenentes suos contra hanc provisionem pro hujusmodi secta distringant, tunc ad querimoniam tenentium illorum attachientur quod ad curiam regis veniant ad brevem diem inde responsuri et unicum habeant essonium si fuerint in regno, et incontinenti deliberentur conquerenti averia sive districciones alie hac occasione facte, et deliberata remaneant donec placitum inter eos terminetur. Et, si domini curiarum, qui districciones hujusmodi fecerint, ad diem ad quem attachiati fuerint non venerint, vel diem per essonium sibi datum non observaverint, tunc mandetur vicecomiti quod eos ad diem illum venire faciat, ad quem diem si non venerint, mandetur vicecomiti quod distringat eos per omnia que habent in balliva sua, ita quod regi respondeat de exitibus; et quod habeat eorum corpora ad certum diem prefigendum, ita quod, si die illo non venerint, pars conquerens eat inde sine die et averia sive alie districciones deliberata remaneant donec ipsi domini sectam illam recuperaverint per consideracionem curie domini regis; et cessent interim districtiones hujusmodi, salvo dominis curiarum jure suo de sectis illis perquirendis in forma juris cum inde loqui voluerint. Et cum domini curiarum venerint responsuri conquerentibus de hujusmodi districcionibus, si super hoc convincantur, tunc per consideracionem curie recuperent conquerentes versus eos dampna sua que sustinuerunt occasione predicte districcionis. Simili autem modo, si tenentes post hanc constitucionem subtrahant dominis suis sectas quas facere debent et quas ante tempus supradicte transfretacionis et hactenus facere consueverunt, per eandem justiciam et celeritatem quoad dies prefigendos et districciones adjudicandas consequantur domini curiarum justiciam de sectis illis una cum dampnis suis quemadmodum tenentes sua dampna recuperant. Et hoc scilicet de dampnis recuperandis intelligatur de subtraccionibus sibi factis et non de subtraccionibus factis predecessoribus ipsorum, verumptamen domini curiarum versus tenentes suos seisinam de sectis hujusmodi recuperare non poterunt per defaltam sicut nec hactenus fieri consuevit. De sectis autem que ante tempus supradicte transfretacionis subtracte fuerint currat lex comunis sicut prius currere consuevit.

De turno vicecomitis provisum est ut necesse non habeant ibi venire archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones, nec aliqui religiosi seu mulieres nisi specialiter eorum presencia exigatur; set teneatur turnus sicut temporibus predecessorum domini regis teneri consuevit. Et, si qui in hundredis diversis habeant tenementa, non habeant necesse ad hujusmodi turnum venire nisi in ballivis ubi fuerint conversantes; et teneantur turni secundum formam Magne Carte regis et sicut temporibus regum Johannis et Ricardi teneri consueverunt.

Provisum est eciam quod nec in itinere justiciariorum nec in comitatibus nec in curiis baronum decetero ab aliquibus recipiantur fines pro pulcre placitando neque per sic quod non occasionentur.

In placito vero dotis quod dicitur Unde nichil habet dentur decetero quatuor dies per annum ad minus et plures si comode fieri posset.

In assisis Ultime presentacionis, et in placito Quare impedit de ecclesiis vacantibus detur dies de quindena in quindenam vel de tribus septimanis in tres septimanas prout locus propinquus fuerit vel remotus. Et in placito Quare impedit, si ad primum diem ad quem summonitus fuerit non veniat nec essonium mittat impeditor, tunc attachietur ad diem alium, quo die si non venerit nec essonium mittat, distringatur per magnam districcionem superius dictam. Et, si tunc non venerit, per ejus defaltam scribatur episcopo quod reclamacio impeditoris illa vice conquerenti non obsistat salvo impeditori alias jure suo cum inde loqui voluerit.

De cartis vero exempcionis et libertatis ne ponantur impetrantes in assisis, juratis vel recognicionibus, provisum est ut, si adeo necessarium sit eorum juramentum quod sine eo justitia exhiberi non possit veluti in magna assisa et perambulacionibus, et ubi in cartis vel scripturis convencionum fuerint testes nominati, aut in attinctis vel casibus aliis consimilibus, jurare cogantur, salva sibi alias libertate et exempcione sua predicta.

Si heres aliquis post mortem sui antecessoris infra etatem extiterit et dominus suus custodiam terrarum suarum habuerit, si dominus ille dicto heredi, cum ad legitimam etatem pervenerit, terram suam sine placito reddere noluerit, heres ille terram suam ut de morte sui antecessoris recuperabit una cum dampnis que sustinuerit per illam detencionem a tempore quo legittime fuerit etatis; quod si heres in morte sui antecessoris plene fuerit etatis et heres ille apparens et pro herede cognitus inventus sit in hereditate illa, capitalis dominus ejus eum non eiciat nec aliquid ibi capiat vel amoveat, set tantum simplicem seisinam faciat pro recognicione dominii sui.

(fn. 2) Et, si capitalis dominus heredem hujusmodi extra seisinam maliciose teneat, per quod per actionem Mortis antecessoris vel Consaguinitatis oporteat ipsum placitare, tunc dampna sua recuperet sicut in actione Nove disseisine.

(fn. 3) Nulli decetero liceat ex quacunque causa districciones facere extra feodum suum neque in regia aut communi strata nisi domino regi et ministris suis.

Provisum est eciam quod, si terra que tenetur in socagium sit in custodia parentum heredis eo quod heredes infra etatem fuerint, custodes illi vastum facere non possunt neque vendi cionem nec aliquam destruccionem de hereditate illa, set salvo eam custodiant ad opus dicti heredis, ita quod, cum ad etatem pervenerit, sibi respondeant per legitimam computacionem de exitibus dicte hereditatis, salvis ipsis custodibus racionabilibus misis suis, nec eciam possunt dicti custodes maritagium dicti heredis dare vel vendere, nisi ad comodum ipsius heredis.

Nullus escaetor aut inquisitor vel justiciarius ad assisas aliquas capiendas specialiter assignatus, vel ad querelas aliquas audiendas et terminandas, de cetero potestatem habeant (sic) amerciandi pro defalta comunis summonicionis nisi capitalis justiciarius vel justiciarii itinerantes in itineribus suis.

Viris autem religiosis non liceat ingredi feodum alicujus sine licencia capitalis domini, de quo, scilicet, res ipsa immediate tenetur.

De essoniis autem provisum est quod in comitatibus, hundredis, aut curiis baronum vel alibi nullus habeat necesse jurare pro essonio suo warantizando.

(fn. 4) Nullus decetero, excepto rege, placitum teneat in curia sua de falso judicio facto in curia tenentium suorum, quia hujusmodi placita ad coronam specialiter pertinent et dignitatem regis.

Provisum est eciam quod, si averia alicujus capiantur et injuste detineantur, vicecomes post querimoniam inde sibi factam ea sine impedimento vel contradiccione ejus qui dicta averia cepit deliberare possit, si extra libertates capta fuerint, et. si infra libertates hujusmodi capiantur averia et ballivi libertatum ea deliberare noluerint, tunc vicecomes per defectum dictorum ballivorum ea faciat deliberari.

Nullus decetero distringere possit libere tenentes suos ad respondendum de libero tenemento suo neque de aliquibus ad liberum tenementum suum spectantibus sine brevi regis, nec jurare faciat libere tenentes suos contra voluntatem suam, desicut nullus hoc facere potest sine precepto regis.

Provisum est eciam quod, si ballivi qui compotum dominis suis reddere tenentur se subtraxerint et terras vel tenementa non habuerint per que distringi possint, tune per eorum corpora attachientur, ita quod vicecomites, in quorum ballivis invenientur, eos venire faciant ad compotum suum reddendum.

Item firmarii tempore suarum firmarum vastum vel vendicionem vel exilium non faciant de boscis, domibus, hominibus, nec de aliis aliquibus ad tenementa que ad firmam habuerint spectantibus, nisi specialem habeant concessionem per scripturam sue convencionis mencionem habentis quod hoc facere possint. Et, si fecerint et de hoc convincantur, dampna plene refundant.

Justiciarii itinerantes decetero non amerciant villatas in itinere suo pro eo quod singuli xij. annorum non venerint coram vicecomite et coronatoribus ad inquisiciones de morte hominis aut aliis ad coronam pertinentibus, dum tamen de villis illis veniant sufficienter per quos inquisiciones hujusmodi plene fieri possint.

Murdrum decetero non adjudicetur coram justiciariis ubi infortunium tantummodo adjudicatum est, set locum habeat murdrum in interfectis per feloniam et non aliter.

Provisum est insuper quod nullus, qui coram justiciariis itinerantibus vocatur ad warantum de placito terre vel tenementi, amercietur decetero pro eo quod presens non fuerit, excepto primo die adventus ipsorum justiciariorum, set, si warantus ille sit infra comitatum, tunc injungatur vicecomiti quod ipsum infra diem tercium vel quartum secundum locorum distanciam faciat venire sicut in itinere justiciariorum fieri consuevit. Et, si extra comitatum maneat, tune racionabilem habeat summonicionem xv. dierum ad minus secundum discrecionem justiciariorum et legem comunem.

Si clericus aliquis pro crimine aliquo vel recto quod ad coronam pertineat, arestatus fuerit et postmodum de precepto regis in ballium traditus vel replegiatus extiterit, ita quod hii quibus traditur in ballium eum habeant coram justiciariis, non amercientur decetero illi quibus traditus fuit in ballium vel alii plegii sui, si corpus suum habeant coram justiciariis, licet coram eis propter privilegium clericale respondere nolit vel non possit.

De terra replegianda.—Alexander de Audinton' venit etc. die Lune proxima post festum Sancti Thome apostoli et petiit terram Simonis filii Hugonis in Netherworston' eidem Simoni replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Robertum filium Willelmi ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxij. die Decembris. Et sciendum quod predictus Alexander petiit predictam terram replegiari ex parte prioris Winton', ne ipse prior terram illam perderet per defaltam dicti Simonis, quia ipse Simon est villanus ipsius prioris et per quamdam collusionem nititur perdere terram predictam.

Idem Alexander de Dudynton (sic) venit etc. die Lune proxima post festum Sancti Thome apostoli et petiit terram prioris Sancti Suithyuni Wynton' in Butermere eidem priori replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Elenam que fuit uxor Willelmi Bigay ut dicitur.

Henricus Buggy venit etc. die Lune proxima post festum Sancti Thome apostoli et petiit terram suam in Butermere sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Elenam que fuit uxor Willelmi Buggy ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxij. die Decembris.

Willelmus le Wsser venit etc. in crastino Sancti Thome apostoli et petiit terram Alani la Suche in Suwerk' eidem Alano replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Sabinam que fuit uxor Roberti Iukel ut dicitur. Teste ut supra.

Pro Waltero de Berkewey.—Rex vicecomiti Cantebr' salutem, Monstravit nobis Walterus de Berkewey quod, cum Ricardus Laurence inplacitasset eium (sic) in curia nostra Cantebr' coram ballivis nostris ejusdem ville per breve nostrum de recto de uno mesuagio cum pertinenciis in Cantebr'; et idem Walterus in eadem curia coram dictis ballivis vocasset ad warantum per auxilium curie nostre Galfridum Cissorem, nepotem et heredem Galfridi filii Roberti de Meldeburn', qui Matheum Cissorem patrem predicti Walteri, cujus heres ipse est ut dicit, inde feofavit per cartam suam; ac idem Walterus breve nostrum de Warantia super predictum Galfridum Cissorem, sicut moris est in regno nostro, impetrasset; et illud Ricardo de Tolishunt, clerico tuo, in absencia tua liberasset et ei plegios de clamio suo prosequendo versus predictum Galfridum invenisset, rogans eum quod juxta debitum officii sui dictis ballivis pretextu dicti brevis nostri per litteras suas sicut moris est inhiberet ne ipsi ballivi in dicto placito procederent quousque coram justiciariis nostris proximo itineraturis in partibus illis discussum esset de warantia predicta; ac idem clericus ei bona fide promisisset quod inhibicionem predictam dictis ballivis ad proximam curiam suam in propria persona sua faceret, vel ipsam eis sub sigillo suo per aliquem de servientibus suis sicut fieri consuevit transmitteret; idem clericus in colludium et exheredacionem predicti Walteri inhibicionem illam dictis ballivis facere distulit; propter quod ipsi in dicta loquela pro defectu ipsius inhibicionis processerunt, et seisinam predicti mesuagii prefato Ricardo adjudicarunt. Nolentes igitur quod predictus Walterus ex alieno delicto sustineat exheredacionem, mandavimus predictis ballivis quod recordum predicte loquele habeant coram justiciariis nostris apud Westmonasterium in crastino Purificacionis Beate Marie. Et, quia dictum colludium, si commissum fuit, volumus convinci, tibi precipimus quod prefatum Ricardum clericum tuum cum brevi predicto habeas coram prefatis justiciariis nostris ad eundem terminum ad respondendum de transgressione sua predicta. Et habeas ibi hoc breve. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xx°. die Decembris.

Eodem modo mandatum est ballivis Cantebr'.

De terra replegianda.—Walterus Kyte venit coram nobis die Sancti Stephani et petiit terram Ade de la Strode, que capta etc., propter defaltam etc. versus Aliciam que fuit uxor Roberti Lok' ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxv. die Decembris.

Walterus de Furneys et Alicia uxor ejus venerunt etc., die Martis proxima post festum Natalis Domini et petierunt unum molendinum, quod captum etc. propter defaltam etc. versus Ricardum Do, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xxx. die Decembris.

Footnotes

  • 1. Supply coram.
  • 2. This entry is in the margin.
  • 3. This entry is marked to be transferred immediately after that De cartis.
  • 4. This entry is written in a blank space after that Nullus decetero distringere and marked for transfer.