BHO

Close Rolls, January 1260

Pages 152-153

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, January 1260

Serlo le Capman venit etc. in crastino Sancti Thome apostoli apud Westmonasterium et petiit terram Felicis uxoris ejus in Ambrisbyre, que capta etc. propter defaltam etc. versus Radulfum le Bole ut dicitur. Teste ut supra.
Robertus le Caumberleyn venit etc. in crastino Circumcisionis Domini apud Westmonasterium et petiit terram Hugonis de Gerningham in Stanham et Horham, que capta etc. propter defaltam etc. versus Johannem Pinkeny, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium secundo die Januarii anno regni nostri xliiijto.

De terra replegianda.Willelmus de Wyteleye venit etc. die Sabbati proxima ante festum Epiphanie Domini et petiit terram Johannis le Man, Walteri Pese, Rogeri le Bret, Hakonis le Mareskal', Rogeri le Blund, Walteri le Stivere, Andree de Eston' et abbatis de Reding' in Aston', que capta etc., propter defaltam etc. versus Galfridum Ioves de Essewell', ut dicitur. Teste ut supra.
Gilbertus filius Rogeri de Godmersham venit etc. die Dominica ante Epiphaniam Domini et petiit terram suam in Godmersham, que capta etc. propter defaltam etc. versus Simonem le Flemmig et Albredam uxorem ejus, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vj. die Januarii anno etc.
Robertus de Blockele venit etc. in vigilia Epiphanie Domini et petiit terram Simonis Cole et Agnetis uxoris ejus et Cristiane sororis ipsius Agnetis in Stratton', que capta etc. propter defaltam etc. versus Editham de Ippesleg' ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vj. die Januarii.
Robertus de Bello Capite venit etc. in vigilia Epiphanie Domini et petiit terram abbatis de Bello Capite, que capta etc. propter defaltam etc. versus Aliciam que fuit uxor Hugonis de Bergis, ut dicitur. Teste ut supra.

Pro abbate de Tichef'. De sectis.Monstravit regi abbas de Tichefeld' quod, cum ipse quasdam terras domui sui adquisierit in Ingepen' et feofatus inde sit a pluribus dominis, qui pro terris illis sectas diversas aliquando facere consueverunt ad hundredum regis de Kenetebir', vicecomes Berk' racione terrarum illarum a prefato abbate sectas diversas exigit ad hundredum predictum. Et, quia non est moris vel juri consonum quod, cum plures hereditates in unicum heredem descenderint, vel per adquisicionem aliquis possideat diversa tenementa, quod pro illis hereditatibus aut tenementis diversis ad unicam curiam fiant secte diverse; mandatum est predicto vicecomiti quod a predicta indebita exaccione decetero desistat; ne rex iteratam inde querelam audiat. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, ix. die Januarii.

De terra replegianda.Ricardus de Hidon' venit etc. die Mercurii proxima post festum Sancti Hillarii et petiit terram Johannis de Hidon' in Columstok' que capta etc. propter defaltam etc. versus decanum et capitulum Sancti Petri Exon', ut dicitur. Teste.
Walterus de Welles venit etc. die Mercurii proxima post festum Sancti Hillarii et petiit terram suam et terram Henrici de Potton' in Gamelingey, que capta etc. propter defaltam etc. versus Matillidem que fuit uxor Johannis le Forester de Gamelingey, ut dicitur. Teste.
Johannis de Keyles venit etc. die Veneris proxima post festum Sancti Hillarii et petiit terram suam in Wolrekeby sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Elenam que fuit uxor Alani de Wolerekeby, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium xvj die. Januarii.
Hugo Puleyn venit etc. predicto die Veneris et petiit terram Johannis filii Stephani de Wyrham et Willelmi le Engleys in Wyrham replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Agnetam que fuit uxor Stephani de Wyrham.
Ricardus de Elmeley venit etc. die Sabbati proxima post festum Sancti Hillarii et petiit redditum Roberti de Stotewill' et Johanne uxoris ejus in Wigornia et Kedeministre sibi replegiari, qui captus etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Isabellam de Bello Campo.
Thomas Honald, Ricardus Porcel, Hoelus filius Ade, Madocus filius Roberti, Rogerus Purcel, Robertus Coleman, Griffinus filius Wenunwen et Robertus de Hope venerunt etc. die Sabbati proxima post festum Sancti Hillarii et petierunt terram suam in Mertuna eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Thomam Corbet.