BHO

Close Rolls, March 1260

Pages 154-159

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1260

Willelmus Hendymam venit etc. die Jovis proxima ante festum Sanctarum Perpetue et Felicitatis Virginum et petiit terram suam in Oxonia sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Willelmum Leweson' et alios in brevi originali contentos, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium iiij. die Martii.

De reparacione walliarum maris.Rex vicecomiti Linc' salutem. Quia per inundacionem maris et marisci et per defectum reparacionis walliarum, fossatorum, gutterarum, pontium, et sewerearum in terris que fuerunt Willelmi Longespe in Ketsteven' et Hoyland' maximum periculum et inestimabile dampnum nobis et aliis terras habentibus et tenementa in partibus illis iminere videntur, tibi precipimus quod omnes tenentes terras vel tenementa in Ketsteven' et Hoyland' qui per wallias et fossata defensionem habent et salvacionem et ad eorum reparacionem tenentur, sine dilacione distringas ad predicta fossata, wallias, pontes, gutteras et seweras relevanda et sustinenda, sicut facere debent et solent secundum quantitatem terrarum et tenementorum suorum infra wallias et fossata predicta: et taliter te habeas in hoc mandato nostro ne per defectum tui ad te graviter capere debeamus. Teste.

Pro hominibus de manerio de Baligmadum.Rex dilecto et fideli suo Stephano de Lungesp', justiciario Hibernie, salutem. Cum anno regni nostri xlj. dederimus in mandatis dilecto et fideli nostro Alano la Zusche, tune justiciario Hibernie, ut placitum quod Willelmus de Turbevill' prosequitur nomine nostro versus homines de manerio de Baligimadun de quibusdam tenementis in eodem manerio poneret in respectum quousque aliud a nobis inde haberet in mandatis, nec recolamus aliud inde a nobis postmodum mandatum emanasse; vobis mandamus quod nisi aliud mandatum nostrum super hoc fuerit subsequtum, dicte loquele supersederi faciatis prout alias mandavimus, donec aliud inde a nobis receperitis in mandatis. Teste ut supra.

De attornato.Matillis filia Ricardi le Hotot de Muston' attornavit coram rege loco suo Beatricem sororem ejus etc. in loquela que est coram justiciariis de Banco inter predictam Matillidem et Beatricem, sororem ejusdem Matillidis, petentes, et Willelmum de Hotot de Yolegrave tenentem de quarta parte duarum virgatarum terre cum pertinenciis et dimidie in Buttiswell'. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xiij. die Martii.

De terra replegianda.Ricardus de Norton' venit etc. die Dominica proxima post festum Sancti Gregorii et petiit terram suam in Norton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Willelmum de Norton, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xiiij. die Martii.

Pro Johanna uxore Willelmi de Septem Molis et pueris suis. (fn. 1) Rex abbati de Walteham salutem. Cum ex relatu fidedignorum nuper acceperimus quod Willelmus de Septem Molis in tantam fatuitatem et mentis alienacionem devenit quod omnia bona que habet dissipat et consumit, propter quod Johanna uxor ejusdem Willelmi et pueri ipsorum gravem patiuntur in victualibus defectum, vobis mandamus quod de hiis, que eidem Willelmo in domo vestra debentur, prefatos Johannam et pueros in aliqua parte racionabili respiciatis, prout eciam eos alias respexistis de mandato nostro, ne ipsi pro defectu sustentacionis sue cogantur miserabiliter mendicare. Teste.

De terra replegianda.Johannes le Pruz venit coram rege Dominica proxima ante Palmas ex parte Rogeri Hugtred' de Sarreburg' et petiit terciam partem sex bovatarum terre et unius tofti cum pertinenciis in Helperthorp' eidem Rogero replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Aliciam que fuit uxor Andree de Helperthorp' etc. ut dicitur. Teste.
Adam Attechirch' de Wendlisham venit etc. die Jovis proxima post festum Sancti Gregorii et petiit terram suam et Margerie uxoris ejus in Wendlesham sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. quam fecit etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Robertum Atte Welle de Wendlisham etc. ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Martii.
Frater Johannes de Crokisden' venit etc. die Veneris proxima post festum Sancti Gregorii et petiit advocacionem ecclesie de Kaythorp' abbati de Crokesden' replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. quam idem abbas fecit versus Willelmum de la Haye et Willelmum filium Nicholai de Keytorp' coram justiciariis de Banco, ut dicitur. Teste.

Derb'.Egidius de Erdington' constitutus ad assisam nove disseisine capiendam, quam abbas de Crokisden' arramiavit versus Willelmum de Monte Gomori de quadam via artata in Marchinton'. (Cancelled) Vacat quia in dorso patentium.

De terra replegianda.Willelmus de Lovering' venit coram rege die Veneris proxima post Annunciacionem Beate Marie et petiit terram prioris Sancte Katerine extra Bristoll' et terram Oliveri filii Willelmi in Ayston' eisdem priori et Olivero replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Eugennam (sic) que fuit uxor Villelmi Avenell', ut dicitur. Teste H. le Bygod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxvj. die Martii.
Thomas de Gamyligund' venit coram rege die Sabbati proxima post festum Annunciacionis Beate Marie et petiit terram suam in Lemnefeld' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco, ut dicitur. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxvj. die Martii.
Adam de Swafham venit coram rege die Martis proxima post festum Annunciacionis Dominice et petiit terram Willelmi Prat et Galfridi de Hibert in Swafham eisdem Willelmo et Galfrido replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. quam fecit coram justiciariis de Banco, ut dicitur, versus Simonem filium Godardi de Ely, ut dicitur. Teste.
Robertus de Corninge venit coram rege apud Westmonasterium in vigilia Pasche et petiit terram suam in Folknestan' et terram Warini de Corninge et terram Willelmi de Cleynton in eadem villa eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco etc. versus Ricardum le Hunte, ut dicitur. Teste ut supra, iij. die Aprilis.
Willelmus Musard' venit coram rege in vigilia Pasche et petiit terram suam in Eton' sibi replegiari que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Stephanum le Prestre, ut dicitur. Teste ut supra.

De summonicione servicii regis usque London' a die Pasche in tres septimanas.Memorandum quod die Jovis proxima ante Pascham dominus W. de Merton' mandatum H. le Bygod, justiciarii regis Anglie, recepit in hec verba. H. le Bygod, justiciarius regis Anglie, dilecto et speciali amico suo domino W. de Merton' salutem quam sibi. Mandatum domini regis recepimus in hec verba hac die Mercurii ante Pascham.H. dei gracia etc. Hugoni le Bygod justiciario Anglie salutem. Mandamus vobis quod omnes illos quorum nomina inseruntur in cedula presentibus inclusa sumoneri faciatis quod sint London' a die Pasche in tres septimanas cum serviciis que nobis debent audituri ibidem mandatum nostrum et facturi quod eisdem injunxeritis ex parte nostra; et hoc sicut honorem nostrum diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Sanctum Audomarum xxvij. die Martii anno regni nostri xliiijto. Et ideo vobis mandamus ex parte domini regis quatinus, visis litteris istis, brevia domini regis fieri faciatis per que omnes contenti in eadem cedula, quam vobis presentibus inclusam mittimus, mandentur quod sint London' ad terminum predictum et sicut predictum est, et eadem brevia sine dilacione mitti faciatis per nuncios cancellarie, sicut moris est, provindentes ob amorem nostrum quod taliter fiat istud negocium quod de pigricie seu infidelitate redargui non debeamus nec possimus. Datum apud parcum Windes' die Mercurii predicta.
Cedula custodiatur secretiori modo quo poterit.

Nomina (fn. 2) eorum qui London' sunt conventuri a die Pasche in tres septimanas cum servicio regis

Episcopus Sarisburiensis
. Episcopus Exoniensis
. Episcopus Norwicensis
. Abbas Sancti Edmundi
. Abbas Glaston'
. Comes Albemarl'
. Comes Wintonie
. Comes Oxonie
. Comes Warr'
. Comes Norf'
. Comes Glouc'
. Comes Warenn'
. Nicholaus de Segrave
. Petrus de Sabaudia
. Ingramus de Fednes
. Johannes de Bailleol
. Robertus de Brus
. Philippus Basset
. Thomas Gresley
. Jacobus de Alditheleg'
. Rogerus de Somery
. Hugo le Despenser
. Johannes de Burgo
. Willelmus de Say
Johannes de Verdun
. Johannes Peyvre
. Rogerus de Monte Alto
. Robertus de Tateshal'
. Willelmus Maudut de Hameslep'
. Hugo de Cresy
. Rogerus de Sancto Johanne
. Ricardus de Munfichet
. Robertus Waleraun'
. Henricus de Percy
. Johannes filius Mathei
. Radulfus Haringod
. Thomas de Audeham
. Franco de Booun
. Henricus de Heryz
. Rogerus de Chaundos
. Rogerus de Saunford'
. Willelmus de Roos
. Robertus frater ejusdem
. Robertus filius predicti Willelmi
. Petrus de Brus
. Petrus de Malo Lacu
. Rogerus de Moubray
. Thomas de Moleton' filius Thome
. Thomas filius Lamberti de Moleton'
. Robertus de Nevill'
. Johannes de Eyvill'
. Willelmus de Bello Campo de Bed'
. Hamo de Crevequor
. Walterus de Muscegros
. Willelmus de Wilton'
. Johannes de Crioll'
. Simon de Crioll'
. Adam le Despenser
. Johannes le Despenser.
. Willelmus le Blund'
. Henricus en Gayne
. Robertus filius Walteri de Daventr'
. Petrus Achard'
. Robertus de Stafford
. Robertus de Stotevill'
. Hugo de Bolebek'
. Baldewinus Wak'
. Rogerus de Merlay
. Willelmus de Huntircumb'
. Alanus la Zusche
. Thomas Corbet
. Griffinus filius Wenowyn
. Radulphus le Botyler
. Philippus Marmioun
. Johannes de Baloun
. Nicholaus de Poynz
. Radulfus de Gorges
. Robertus de Bello Campo
. Philippus de Columbar'
. Johannes Lovel.
. Jordanus de Saukevill'.
. Adam de Peryton'
. Radulfus Musard'
. Adam de Everingh'
. Radulfus de Cameys
. Radulphus filius Ranulphi
. Willelmus de Fornivall'
. Willelmus le Botyler
. Andreas Lutterel
. Radulfus de Freschevill'
. Hugo de Mortuo Mari
. Gilbertus Talebot
. Willelmus de Monte Acuto
. Galfridus de Maundevill'
. Radulfus filius Nicholai
. Rogerus de Tony
. Henricus Lovel
. Hugo Peverel de Saunford'
. Henricus de Tracy
. Baldewinus le Flemming
. Robertus de Bryuus
. Nicholaus de Molis
. Walterus de Dunstanvill'
. Alvredus de Line'
. Willelmus de Kaynnes
. Willelmus Braunche
. Henricus de Erlee
. Willelmus de Ebroicis
. Baldewinus de Insula
. Willelmus de Monte Canisio.
. Hugo de Neyvill'.

Sciendum quod die Jovis proxima ante Pascha, ut predictum est, recepit dictus dominus W. de Merton' mandatum predictum et eadem die in mensa. Et eodem die et in mane conscripta fuerunt et consignata brevia regis ad singulas personas supradictas in forma predicta apud Maldon'. Et die Sabbati post missam et mensam statim tradita fuerunt deferenda per nuncios illis quibus diriguntur una cum brevibus ad vicecomites, ut ipsi propter brevitatem temporis ea deferri facerent in continenti per nuncios diversos. Teste H. le Bygod, justiciario nostro, apud Westmonasterium xxix. die Martii.

Footnotes

  • 1. A pointing hand in the margin against this entry.
  • 2. All the names are marked with one or two dots as shown.