BHO

Close Rolls, August 1260

Pages 190-202

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, August 1260

[m. 9d.]

Pro priore de Witham.Licet rex nuper vicecomiti Somers' preceperit quod priori de Bradel' rehabere faceret comunam pasture sue infra boscos prioris de Wytham ordinis Cartusiensis, quam dictus prior de Bradel' per assisam nove disseisine prius recuperaverat versus eundem priorem de Wytham coram dilecto et fideli nostro Johanne de Wivill', justiciario regis ad hoc assignato, et de qua dictum priorem de Bradel' dictus vicecomes ejecit ut dicitur occasione cujusdam mandati regis sibi directi ne permitteret dicto priori de Witham aliquod dampnum vel prejudicium inferri, aut aliquem cum ipso comunicare infra metas suas; tamen rex non vult quod idem prior de Wytham occasione predicti mandati regis majus dampnun incurrat ab aliis vel gravamen. Et mandatum est predicto vicecomiti quod restituta predicto priori de Bradel' seisina sua de pastura predicta quam in Curia Regis recuperavit, sicut predictum est, ipsum priorem de Witham in juribus et libertatibus suis manuteneat et defendat, non permittens ipsum per quoscunque alios super predicta comuna pasture sue infra metas suas molestari seu gravari contra tenorem primi mandati regis quod inde recepit. Quia rex paratus est et erit in quindena Sancti Michaelis proximo ventura omnibus de predicto priore conquerentibus justiciam exhibere. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Augusti.

Pro Willelmo filio Roberti.Mandatum est Henrico de Bathonia quod ad capcionem jurate inter Willelmum filium Roberti et Petrum Basset et Hugonem fratrem ejus de tenemento in Riston' non procedat, set diem partibus prefigat quod sint coram Hugone le Bygod, justiciario Anglie, in proximo adventu suo ad partes illas audituri recognicionem jurate predicte, et justiciam inde secundum legem et consuetudinem regni Anglie recepture. Quia partes fuerunt atterminate coram prefato Hugone ad audiendum judicium suum in principali assisa, qui eciam examinavit articulos cujusdam certificacionis super assisa premissa. Teste. Per H. le Bygod, justiciarium.

De terra replegianda.Hugo de Colewrth' venit coram rege apud Westmonasterium in crastino Beati Petri ad Vincula, et petiit terram Petri de Hollisleye in Sutton' et terram Humfridi le Serjaunt in eadem villa, et terram Radulfi Fastmot in eadem villa, et terram Radulfi de Wode in eadem villa, et terram Rogeri de Navinton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco, versus Matillidem que fuit uxor Elie de Wode, ut dicitur. Teste rege apud Westmonasterium iiijto. die Augusti.

De exercitu Wallie.Rex dilecto et fideli suo R. de Clare comiti Glouc' et Hertford' salutem. Quia Lewelinus filius Griffini et complices sui, rebelles nostri, contra homagium suum et fidelitatem nobis debitam terras nostras et fidelium nostrorum in partibus Wallie dudum, ut novistis, hostiliter sunt ingressi, terras illas occupando et devastando in nostri dedecus et exheredacionem nostram manifestam, et treuge inter nos et ipsos dudum capte jam pretereunt, infra quas prefati rebelles nostri castrum nostrum de Buelt nequiter invadere et occupare presumpserunt, homines nostros in eodem castro et alibi occidendo, et alias transgressiones et gravamina nobis et nostris multipliciter inferendo contra formam treugarum illarum, vobis de consilio procerum qui sunt de consilio nostro mandamus in fide et homagio quibus nobis tenemini firmiter injungentes quod in festo Nativitatis Beate Marie proximo futuro sitis apud Salop' cum equis et armis et cum servicio vestro nobis debito, parati exinde nobiscum proficisci in expedicionem nostram contra predictum Lewelinum et complices suos rebelles nostros. Et ita decenter in hac necessitate nostra ibidem veniatis, ut dictorum rebellium nostrorum versucia adeo potenter reprimatur, quod nobis et vobis cedat ad honorem et exinde vobis teneamur ad speciales graciarum actiones. Teste me ipso apud Westmonasterium primo die Augusti.

Eodem modo mandatum est

(fn. 1) Galfrido de Genvill'
Willelmo de Bello Campo de Elmeleye
Philippo Basset
Willelmo Maudut de Hamslap'
Rogero de Somery
Henrico de Pynkeny
Willelmo Marescallo
Roberto de Sancto Johanne
Reginaldo de Pavely
Ricardo de Munfychet
Thome Gresl'
Mauricio de Berkel'
Johanni filio Johannis
Ricardo Basset de Weldon'
Radulfo Basset de Drayton'
Hugoni de Cressy
Waltero de Wahull'
Willelmo de Oddingsel'
Waltero de Clifford'
Hugoni Peverel de Saunford'
Willelmo de Wilton'
Hamoni de Crevequer
Radulfo de Kammeys
Andree Peverel
Nicholao de Bolevill'
Roberto Aguylon'
Willelmo de Harecurt
H. de Ver comiti Oxon'
Willelmo le Moyne
Philippo Marmyun
Roberto Tregoz
Roberto de Gurnay
Griffino filio Wenunwen
Henrico de Tracy
Johanni Giffard'
Henrico de Erleye
Roberto de Bello Campo
Henrico de la Pomeray
Henrico de Hasting'
Fulconi filio Warini
Willelmo de Monte Canisio
Nicholao Poynz
Johanni de Baalum
Roberto de Caunvill'
Willelmo de Breus'
Matheo Loveyn
Baldewino de Insula
Hunfrido de Boun, comiti Heref'
Wydoni de Bryun
Johanni de Curtenay
Rogero de Mortuo Mari
Roberto filio Pagani
Rogero de Sancto Johanne
Johanni de Wauton'
Alveredo de Lincoln'
Egidio de Clifford'
Ade de Peryton'
Johanni filio Mathei
Willelmo de Ebroycis
Galfrido de Maundevill'
Ingramo de Fenes
Hugoni de Neyvill'
Waltero de Dunstanvill'
Henrico de Novo Burgo
Willelmo de Bello Campo de Bed'
Johanni de Warenn'
Almarico de Sancto Amando
Roberto de Stafford'
Gilberto Peche
Hunfrido de Boun, juniori
Radulfo Saunzaver
Johanni de Vallibus
Reginaldo filio Petri
Thome Corbet
Johanni filio Alani
Ade le Despenser
Johanni de Mucegros'
Philippo de Arcy
Radulfo Musard'
R. comiti Marescallo
Franco de Bohun
Radulfo de Gorges
Radulfo Gernun
Willelmo de Say

In forma predicta mandatum est militibus subscriptis quod sint apud Cestriam ad eundem diem.
Johanni de Plesset comiti Warr'
Roberto filio Nicholai
Ernaldo de Bosco
Radulfo Basset de Sapecot'
Jacobo de Alditheleg'
Willelmo Bardolf'
Ade de Novo Mercato
Johanni filio Philippi
S. comiti Leyc'
Ricardo de Grey
Roberto de Ros de Belvero
Radulfo le Botyler
Roberto de Veteri Ponte
Henrico Engayne
Johanni Extraneo
Roberto de Tatishal'
Gilberto de Gaunt
Willelmo de Ros
Henrico de Percy
Rogero de Munbray
Roberto de Nevill'
Rogero Bertram de Bothal'
Rogero Bertram de Mideford'
Willelmo de Huntercumb'
Petro de Malo Lacu
Hugoni le Bygod
Nicholao de Belteby
Petro de Brus
(fn. 2) Hugoni de Bolebek
R. de Quency comiti Winton'
Johanni de Bayllol

In forma predicta mandatum est episcopis subscriptis quod habeant servicium suum quod regi debent apud Salop' ad diem predictum
B. Cantuariensi archiepiscopo
H. Londoniensi episcopo
H. Eliensi episcopo
W. Exoniensi episcopo
P. Herefordensi episcopo
E. (sic) Cicestrensi episcopo
S. Norwicensi episcopo
W. Wigorniensi episcopo
R. Coventrensi et Lichefeldensi episcopo
W. Bathoniensi et Wellensi episcopo
E. Sarrisburiensi episcopo
L. Roffensi episcopo vel ejus senescallo

Item mandatum est G. Eboracensi archiepiscopo, R. Lincolniensi episcopo, R. Karleolensi episcopo vel ejus senescallo quod habeant etc. apud Cestriam ad diem predictum.

In forma predicta mandatum est abbatibus et abbatissis subscriptis quod habeant servicium suum quod regi debent apud Salop' ad diem predictum.
Abbati de Rammiseye
Abbati de Burgo Sancti Petri
Abbati de Thorneya
Abbati Sancti Augustini Cantuariensis
Abbati Sancti Albani
Abbati Sancti Eadmundi
Abbati Westmonasterii vel ejus senescallo
Abbati de Certeseye
Abbati de Hida
Abbati de Abbotisbyry
Abbati de Wynchecumb'
Abbati de Persore
Abbati de Evesham
Abbati Sancti Benedicti de Hulm'
Abbati Sancti Petri Glouc'
Abbati de Malmisbyry
Abbati de Schireburn'
Abbati de Michilney
Abbati de Abendon'
Abbati de Cerne
Priori Coventr'
Abbatisse de Wilton'
Abbatisse Sancte Marie Wintonie
Abbatisse de Schaftebyr'
Abbatisse de Berking'

Abbatibus de Wyteby, Croyland', et Seleby mandatum est quod habeant etc. apud Cestriam ad diem predictum.

Mandatum est vicecomiti Ebor' quod statim visis litteris istis cum omni celeritate clamari faciat in comitatu predicto in singulis hundredis, burgis, et villis mercatoriis per totam ballivam suam quod omnes illi de balliva sua qui tenent de rege in capite usque ad feodum unius militis integrum vel amplius et servicium regi debent, sicut terras et tenementa sua que de rege tenent in capite diligunt, sint apud Cestriam in festo Nativitatis proximo futuro cum equis et armis et servicio suo regi debito parati exinde proficisci cum rege in expedicionem suam contra predictum Lewelinum et complices suos rebelles regis. Litteras autem regis certis personis de balliva sua directas quas rex ei mittit ipsis cum omni festinacione transmitti faciat. Et ita se habeat in hiis mandatis regis exequendis quod summonicio dicti exercitus non retardetur pro defectu sui pro quo rex ad corpus suum et omnes terras et catalla sua graviter capere debeat. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Cumbirl', Lancastr', Norhumbr', Westmerl', Lincoln', Notingh', Derb', Norhampt', Warr', Leyc', et Roteland'.

In forma predicta mandatum est vicecomitibus subscriptis quod similiter clamari faciant in comitatibus suis etc., quod omnes illi de balliva sua etc. sint apud Salop' ad diem predictum etc. ut supra, et quod litteras eciam etc. ut supra.
Vicecomitibus Cornubie, Devonie, Suthampt', Wiltes', Somers', Dors', Heref', Glouc', Stafford', Salop', Wigorn', Oxon', Berkes', Bedeford', Bukingham', Cantebr', Huntedon', Essex', Herteford', Norff', Suff', Midd', Surr', Sussex' et Kanc'.

1260.

[m. 8d.]

Pro fratribus de Sonevill'.Memorandum quod rex concessit tribus fratribus de Sonevill' qui pro rege exheredati sunt, et Gwillelmo Ernaldi de Cadilak' quod de primis wardis vel escaetis que regi acciderint provideatur eis ad eorum sustentacionem.

Pro comitissa Albemarl'.Memorandum quod die Sancti Laurencii Isabella que fuit uxor W. de Fortibus comitis Albemarl' in presencia regis, R. comitis Glouc' et Hertford', H. le Bygod, justiciarii Anglie, et Johannis Mansell' thesaurarii Ebor' apud Windes' vendicavit sibi jus in custodia manerii de Poklinton' eo quod propinquior est heredi dicti comitis, quia idem comes manerium illud tenuit in socagium, quod quidem manerium assignatum est eidem Isabelle in partem sue dotis. Item eadem Isabella dictis die et loco vendicavit sibi jus in terciam partem exituum terrarum et reddituum qui fuerunt predicti comitis quondam viri sui a die obitus sui usque ad predictum diem Sancti Laurencii, quo die sua dos sibi fuit assignata. Item eadem Isabella dictis die et loco vendicavit sibi jus in terciam partem escaetarum de feodis militaribus que de predicto comite tenebantur, si que durante custodia heredis dicti comitis acciderint.

Pro monachis Wintonie missis per diversas abbatias.Rex abbati et conventui Rammeseye salutem. Cum prioratus Sancti Swithuni Wintonie a predecessoribus nostris regibus Anglie fundatus, diversis litigiis et aliis afflictibus et adversitatibus jam diu extiterit adeo perturbatus et pergravatus quod monachi ejusdem domus contemplacioni debite juxta ordinis sui exigenciam nequeunt ibidem quiete intendere ut tenentur, sicut satis nostis, cupientes ad ipsorum tranquillitatem laborare, dileccionem vestram affectuose rogamus quatinus Robertum de Urvilla, monachum dicte domus, admittere velitis commorandum vobiscum ut divino cultui quietius et devotius solito vacare possit, quousque de statu dicti monasterii sui salubrius provideatur, tantum facientes in hac parte quod vobis exinde ad speciales teneamur graciarum actiones. Teste rege apud Windes' xj. die Augusti.
Eodem modo scribitur abbati et conventui Sancti Petri Glouc' pro Johanne de Urvilla monacho Wintonie.
Eodem modo scribitur abbati et conventui de Malmisbyr' pro Willelmo de Seynte, monacho Wintonie.

Transcriptum littere comitisse Albemarl'.Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Isabella de Fortibus comitissa Albemarl' salutem. Noveritis quod, cum dominus rex Thomam et Willelmum, filios et heredes Willelmi de Fortibus comitis Albemarl' quondam mariti mei, commisisset fideliter custodiendos et nutriendos, ipsos sub amissione omnium terrarum et tenementorum que de ipso teneo nomine dotis in mea suscepi custodia, promittens eidem domino regi quod de predictis filiis et heredibus predicti quondam viri mei quamdiu in mea fuerint custodia, nullum de ipsis faciam alienacionem per maritagium vel alio modo, seu fieri permittam, set ipsos nisi morte medio tempore preventi fuerint ad ipsius beneplacitum et preceptum eidem restituam, prestito super hiis corporali juramento. In cujus rei testimonium presentes litteras meas dicto domino regi feci patentes. Actum apud Windes' xj. die Augusti, anno regni regis H. predicti xl. quarto.
Ista littera tradita fuit apud Windes' die Jovis ante assumpcionem Beate Marie Petro de Wintonia custodienda in garderoba regis.

Pro civibus Baione.Rex majori, juratis, et comune Baione salutem. Cum concives vestri, presentium portitores, cum litteris vestris ad presenciam nostram pro quibusdam negociis vestris nobis exponendis nuper accessissent, nos dictos concives vestros negocia vestra provide et circumspecte nobis exponentes liberaliter audivimus et benigne. Et, quia de vestre dileccionis et fidelitatis constancia certam et indubitam gerimus fiduciam, universitatem vestram rogamus et requirimus attente quatinus fidelitatem quam erga nos et Edwardum filium nostrum hactenus gessistis, per facti evidenciam subsequentem continuare velitis, pro quo vobis in hiis que commodum et honorem vestrum respiciunt cum favoris et gracie speciale prerogativa in negociis vestris annuere debeamus temporibus oportunis; super eo vero, quod nobis significastis, Drogonem de Barentino, senescallum Wasconie, vobis graviter fuisse injuriatum et quod civitati vestre Baionensi prout ex litteris vestris accepimus graves posuit insidias in grave dispendium et periculum civitatis ejusdem, turbati fuimus et commoti, vobis significantes quod dampna et injurias, si que per ipsum vobis fuerint irrogata, vobis taliter emendari faciemus, quod inde bene eritis contenti. In hiis autem et aliis que vos contingunt nos favorabiles invenietis et graciosos. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Valers'.Memorandum quod die Mercurii proxima ante Assumpcionem Beate Marie, presentibus R. comite Glouc' et Hertford', H. le Bygod, justiciario, et J. Mansell', rex concessit Willelmo de Valers', militi Edmundi filii sui, ad instanciam ejusdem Edmundi quod, si idem Willelmus, cui rex manerium suum de Dunamenel' dudum commisit ad firmam tenendum per septennium, teneat idem manerium ad firmam a festo Sancti Michaelis proximo futuro per duos annos sequentes, idem Willelmus utroque anno illorum duorum annorum de exitibus ejusdem manerii per manum suam propriam recipiat xxti. marcas pro feodo suo xxti. marcarum quod rex ei concessit percipiendum ad scaccarium nostrum. Et rex eas sibi faciet allocari in exitibus predictis.

Pro priorissa de Ankerwik'.Memorandum quod rex de gracia sua speciali concessit priorisse et monialibus de Ankerwik' annum, diem et vastum que pertinent ad regem de terris et tenementis que Johannes Frawyne, tenens earum, tenuit in Veteribus Windes', qui pro quibusdam maleficiis sibi impositis se subtraxit.

De respectu milicie.Rex ad instanciam Aymonis Turumberd' dat Roberto de Hilton' respectum de se milite faciendo a festo Natalis Domini proximo futuro in unum annum. Et mandatum est vicecomitibus Ebor' et Norhumbr' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringant. Teste rege apud Windes' xiiijto. die Augusti.
Eodem modo mandatum est magistro Johanni Mansel', custodi episcopatus Dunolmensis.
Rex ad instanciam fratris Thome Mustard, monachi de Schireburn', dat Ade de Sancto Mauveo respectum de se milite faciendo a festo Sancti Michaelis proximo futuro per triennium. Et mandatum est vicecomiti Devon' quod ipsum interim ad arma militaria capienda non distringat. Teste ut supra.
Rex ad instanciam regine dat Stephano de la Haye respectum de se milite faciendo a festo Sancti Michaelis proximo futuro per triennium. Et mandatum est vicecomiti Buk' quod ipsum ad arma militaria capienda interim non distringat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Kancie pro eodem Stephano.

De terra replegianda.Radulfus de Herierd venit etc. die Assumpcionis Beate Marie et petiit duas partes duorum molendinorum et unius virgate terre Thome filii Alexandri cum pertinenciis in Farendon' eidem Thome replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Willelmum filium Willelmi de Oreford, ut dicitur. Teste rege apud Windes' xv. die Augusti.
Robertus de Greneslinch' venit etc. die Martis proxima post Assumpcionem Beate Marie et petiit terram suam in Grenislinche sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus Henricum de Tracy ut dicitur. Teste.
Osbertus le Poleter venit eodem die supradicto et petiit terram suam in villa Westmonasterii, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco versus priorem de Ware et Galfridum le Mercer, ut dicitur. Teste.
Radulfus le Abbe venit etc. die predicto et petiit terram suam de Coker sibi replegiari, que capta etc., propter defaltam etc. versus Johannam filiam Gerardi Costyn et Johannem filium Mauricii ut dicitur. Teste.
Willelmus de Rothomago venit etc. die Mercurii proxima post Assumpcionem Beate Marie et petiit terram Thome de Ros et Emeline sororis sue in Hallingbur' eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de Banco, versus Hubertum filium Rogeri de la Walle ut dicitur. Teste.
Nicholaus le Scoler et Cecilia de Bradefeld' venerunt coram rege die predicto et petiit terram suam apud Guldeford' in Suton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Johannem filium Walteri de Mora ut dicitur.
Griffinus filius Goronis venit etc. die Sabbati proxima post Assumpcionem Beate Marie et petiit terram Hugonis de Dudemaneston' in la Legh' et terram Thome le Turnur et Susanne uxoris ejus in eadem villa eisdem Hugoni, Thome, et Susanne replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. versus Hawisiam que fuit uxor Thome de Schireford', ut dicitur.

Wallia.Rex Coventrensi et Lichefeldensi episcopo, priori de Wenloc, et dilectis et fidelibus suis Hunfrido de Boun comiti Heref' et Essex', Rogero de Mortuo Mari, Jacobo de Aldithel', et Simoni Passelewe salutem. Litteras Lewelini filii Griffini sub forma presentibus interclusa nuper recepimus apud Windes', et, quia consilium nostrum ibidem nobiscum non habuimus, per quod super hiis que in eisdem litteris continebantur ad plenum nequivimus deliberare, vobis mandamus quatinus, inspecto tenore litterarum ipsius Lewelini, salvis in omnibus hiis que vobis injunximus et eciam que per vos S. Passelewe postmodum mandavimus tam de castro de Buelt quam de aliis dampnis et injuriis nobis contra formam treugarum inter nos et ipsum Lewelinum initarum illatis, petatis cum instancia nobis emendas fieri per dictatores earundem treugarum prout vestra discrecio viderit expedire. Teste rege apud Gyldeford' xviij. die Augusti. Ista littera emanavit de mandato domini Johannis Mansell' per Thomam de Kynros et Johannem de Sancto Deonisio, clericos suos, qui in forma sibi injuncta a prefato Johanne domino suo istud breve exposuerunt.

De litteris traditis.Memorandum quod tam littere regis directe Edwardo filio suo tangentes conductum regis Scotie quam alie tangentes negocium Wasconie de facto Gaylardi de Solio tradite fuerunt Thome Kandel deferende predicto Edwardo. Et tam littere regis de conductu regis Scotie directe comiti Hereford et Essex' quam Rogero le Bygod comiti Norf' tradite fuerunt Waltero Dissouz eisdem deferende. Teste.

[m. 7d.]

De extractis missis ad scaccarium.Rex Johanni de Crachal' thesaurario et Edwardo de Westmonasterio salutem. Mittimus vobis per Adam de Cestreton' extractas talliagii nostri nunc assessi per Robertum de Meysy et Radulfum le Botyler nuper ad hoc assignatos in comitatibus Staff', Salopie, Wigornie, Heref' et Glouc', et similiter extractos talliagii nostri nunc assessi per Thomam Trevet et Galfridum de Escudemor' nuper ad hoc assignatos in comitatibus Somers', Dors', Devonie, Wiltes' et Suthampt', vobis mandantes quod extractas illas salvo custodiri faciatis. Teste rege apud Gyldeford' xviij. die Augusti.

Pro abbate de Cryk' et tenentibus suis.Ostensum est regi ex parte abbatis de Crek' quod cum jam novem annis elapsis emisset de Willelmo de Bodeham, qui de rege tenuit in capite, unum mesuagium et homagium et servicia quorundam libere tenentium ipsius Willelmi in Sut Crek', et idem abbas in possessione eorundem per predictum tempus extiterit, Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, nuper occasione mortis dicti Willelmi cepit in manum regis mesuagium predictum et terras et tenementa que predicti libere tenentes tenent de predicto abbate, non permittens eos de bladis suis earundem terrarum administracionem habere. Et mandatum est predicto Willelmo quod, si ita est, retentis in manu regis mesuagio predicto et redditu et serviciis predictorum libere tenentium, quousque rex aliter de consilio suo inde providerit, eisdem terras suas quas de predicto abbate libere tenent sine dilacione restituat, permittens eos inde administracionem habere sicut hactenus habuerunt. Teste rege apud Wautham xxiij. die Augusti. Per ipsum regem.

De respectu militie.Rex ad instanciam Johannis Mansell', thesaurarii Ebor', dat Waltero Corbet respectum de se milite faciendo a die Sancti Michaelis proximo futuro usque ad Pascha proximo sequens. Et mandatum est vicecomiti Norhumbrie quod ipsum interim ad arma militaria capiendas (sic) non distringat. Teste rege apud Wintoniam xxv. die Augusti.

Pro Griffolino nepote magistri Arloti.Rex Hugoni le Bygod, justiciario suo Anglie, salutem. Cum vacante nuper ecclesia de Ouston in insula de Haxiholm' per mortem magistri Johannis de Esingwold' quondam rectoris ejusdem, qui decessit London', Johannes Mansel' thesaurarius Ebor' contulerit ecclesiam illam Griffolino, nepoti magistri Arloti notarii domini pape, et quendam hominem nomine ipsius Griffolini in eadem ecclesia infra quartum diem post decessum predicti magistri Johannis posuerit et postmodum quendam procuratorem ejusdem Griffolini in corporalem possessionem dicte ecclesie fecerit induci, ac Rogerus de Munbray, secundum quod coram nobis et vobis et prefato Johanne Mansell' nuper promisit London', quosdam, qui in prejudicium dicti Griffolini et perturbacionem possessionis sue predicte in dictam ecclesiam se intruserant, amoverit ab eadem, et eidem jam mandavimus quod ipsos seu alios, qui jam de novo ingressi sunt ecclesiam illam et domos ad eam spectantes et se tenent in eisdem non permittentes dictum procuratorem aut alium nomine dicti Griffolini possessionem dicte ecclesie aut ad ipsam pertinentium optinere, sine dilacione aliqua amoveat ab eisdem, et procuratores ipsius Griffolini una cum illis qui eis ex parte dicti Johannis assistent in possessione dicte ecclesie et pertinentium ad eandem manuteneat et defendat, vobis mandamus firmiter injungentes quod, nisi prefatus Rogerus vel ballivus suus insule predicte id fecerit, vos id fieri faciatis, ita quod procuratores predicti Griffolini una cum illis qui eis ex parte predicti Johannis assistent, manuteneantur et defendantur in possessione predicte ecclesie et pertinentium ad eandem, et quod nulla eis injuria aut molestia inferatur in hac parte. Teste rege apud Wintoniam xxv. die Augusti.

Pro Willelmo de Sancto Leodegaro.Willelmus de Sancto Leodegario fuit in servicio regis per preceptum suum die Lune in vigilia Sancti Laurencii, ita quod eo die interesse non potuit loquele que est in comitatu Suff' per breve regis de recto inter Rogerum de Omnibus Sanctis petentem et predictum Willelmum deforciantem de sexta parte feodi unius militis cum pertinenciis in Bereking' et tricesima parte feodi unius militis cum pertinenciis in Wylavesham. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod predictus Willelmus propter absenciam suam ad diem illum non ponatur in defaltam, nec in aliquo sit perdens, quia rex diem illum quoad hoc ei warantizat. Teste rege apud Clarindon' ij. die Septembris. Memorandum quod rex precepit istam litteram ad instanciam regine per consilium Roberti Walerand' et Walteri de Merton' tunc existentium apud Clarindon'.

De attornato.Cecilia de Cromhal' venit coram rege apud Clarindon' et attornavit Adam Motun et Henricum de Bekinton' vel alterum etc. ad lucrandum vel perdendum in assisa mortis antecessoris, que summonita est coram rege in proximo adventu suo apud Clarendon' vel coram H. le Bygod, justiciario regis Anglie, inter Thomam filium Willelmi de Dycherigg' petentem et predictam Ceciliam tenentem de uno mesuagio et una virgata terre (fn. 3) cum pertinentiis in Dycherig'. Teste.

De revocacione exercitus Wallie.Rex vicecomiti Ebor' salutem. Licet nuper summoneri fecerimus exercitum nostrum quod esset apud Cestriam et Salop' in festo Nativitatis Beate Marie proximo futuro ad eundum nobiscum in Walliam, et jam treuge inter nos et Lewelinum filium Griffini et complices suos per quosdam magnates nostros, quos nuper ad quoddam parleamentum captum ad vadum de Muntgomery destinavimus, prorogantur, propter quod non est necesse quod ad partes illas cum excercitu accedamus ad presens, tibi precipimus quod statim visis litteris cum omni celeritate proclamari facias per hundreda, burgos, et villas mercatorias et alibi per ballivam tuam ubi necesse fuerit quod nullus occasione summonicionis predicte ad presens se transferat ad partes supradictas, hoc idem prelatis et aliis magnatibus qui de nobis tenent in capite in comitatu tuo festinanter constare facias. Et hoc sicut te ipsum et tua diligis, non omittas. Teste me ipso apud Clarindon', primo die Septembris. Eodem modo mandatum est vicecomitibus Cumbirl', Lanc', Norhumbrie, Westm', Linc', Not', et Derb', Norhampt', Warr' et Leyc', Roteland', apud Cestriam.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Cornubie, Devonie, Suthampt', Wiltes', Somers' et Dors', Hereford', Glouc', Staff' et Salop', Wigorn', Oxon' et Berkes', Buk' et Bed', Cantebr' et Huntedon', Essex', Herteford', Norff' et Suff', Midd', Surr', Sussex', Kancie, apud Salop'.

De terra replegianda.Galfridus filius Roberti venit coram rege die Veneris proxima ante festum Nativitatis Beate Marie et petiit terram suam in Upton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Cristianam filiam Gilberti de Upton ut dicitur. Teste.

Rex magistro hospitalis de Estbrug' in Cantuaria salutem. Mandamus vobis quod muros capelle de Blen usque ad terram prosterni et fossata circa capellam illam undique in planitiem reduci et regiam stratam in illo transitu cum minutis lapidibus et calce murorum predicte capelle ad securitatem transeuntium et melioracionem viarum reparari faciatis : et hoc nullatenus omittatis. Teste.

De attornato.Abbatissa Sancti Edwardi de Safton' posuit loco Matheum de Doniton' et Johannem le Bedel, vel alterum etc. ad lucrandum vel perdendum in loquela que est inter dominum regem et priorem et fratres de Witham' ordinis Cartusiensis ex una parte et ipsam ex alia de comuna pasture in terris et boscis predictorum prioris et fratrum de Witham ad prosequendum et defendendum jus suum.
Abbas de Lyra attornavit loco suo Ricardum de Carbrok' et Willelmum de Freskewater, vel alterum etc. ad lucrandum etc. in loquela que est inter predictum abbatem querentem et Rogerum atte Nassche et Johannem de Smaleberig' de fossato levato in Rokishal'.

[m. 6d]

Pro Radulfo de Sancto Georgio.Rex vicecomiti Not' salutem. Cum nuper tibi dederimus in mandatis quod omnes illos in balliva tua qui habent triginta libratas terre distringeres quod sint apud Westmonasterium in festo Sancti Edwardi proximo futuro ad recipiendum a nobis ibidem arma militaria, et tu occasione mandati illius distrinxeris Radulfum de Sancto Georgio ad se militem faciendum ad diem predictum, nos ad instanciam Ingrami de Percy eidem Radulfo graciam facere volentes in hac parte, tibi precipimus quod ipsum Radulfum pacem inde habere permittas donec inde aliud a nobis receperis in mandatis. Et, si quam districcionem ea occasione ei feceris, eam ei sine dilacione facias relaxari. Teste.

Pro Thome de Warblimton'.Mandatum est vicecomiti Surr' quod demandam quam facit Thome de Warblimton' de quatuordecim libris et quinque solidis, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Teste.

De litteris de conductu.Littera domini Edwardi, comitis Glouc', comitis Marscalli, comitis Hereford', et Hugonis le Bygod, justiciarii, de conductu regis et regine Scotie tradite fuerunt Henrico de Rothing' apud Clarendon' x. die Septembris, et dominus rex scripsit archiepiscopo Eboracensi quod consimiles litteras de conductu sub suo nomine fieri et eidem Henrico liberari faceret deferendas in Scotia ad fratrem Robertum de Keldelegh cum litteris predictis.

Footnotes

  • 1. Most of these names have two marks against them. Those indicated have only one. Willelmo de Bello Campo de Elmeleye has none.
  • 2. No mark against this name.
  • 3. terre repeated.