Close Rolls, January 1260

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1260', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 20-27. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp20-27 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1260

1260.

De ponendo per ballium.—Johannes de Mundely, captus et detentus in prisona Wintonie pro morte Ricardi de Farenbrug' unde appellatus est, habet breve vicecomiti Suhampt' quod ponatur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vj. die Januarii.

Pro abbate Cluniacensi.—Quia rex reddidit Ivoni abbati Cluniacensi omnia maneria terras et tenementa ad ipsum abbatem in regno regis spectantia, que occasione cessionis Willelmi quondam abbatis Cluniacensis, predecessoris sui, capta fuerunt in manum regis, mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem abbati vel ejus certo attornato has litteras deferenti de predictis maneriis terris et tenementis una cum instauro et aliis pertinenciis suis plenam seisinam sine dilacione habere faciat; quia idem abbas fidelitatem regi faciet si compertum fuerit per rotulos regis vel alio modo quod dictus abbas fidelitatem regi facere debeat de terris et tenementis predictis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vj. die Januarii.

De ponendo per ballium.—Andreas Kay de Howorth', Galfridus de Wyteworth' et Andreas de Kay, capti et detenti in prisona Lanc' pro morte Willelmi Balle unde appellati sunt, habere (sic) breve vicecomiti Lanc' quod ponantur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium viij. die Januarii.

Pro Sarra que fuit uxor Oliveri de Stanford'.—Cum Oliverus de Stanford' qui de rege tenuit in capite diem clauserit extremum mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod Sarre que fuit uxor ejusdem Oliveri de omnibus terris et tenementis de quibus idem Oliverus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione mortis sue capta sunt in manum regis, racionabilem dotem ipsam inde contingentem per visum et testimonium proborum et legalium hominum sine dilacione assingnet. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium vij. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome de Gretley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Bernewode faciat habere Philippo Basset octo furcas ad grangiam suam reparandam de dono regis. Teste etc.

De gaiola Oxonie reparanda.—Quia rex commisit Philippo Basset castrum suum Oxonie custodiendium quamdiu regi placuerit, mandatum est Thome de Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod totum maeremium quod in foresta regis de Bernewode prostratum fuit ad gaiolam dicti castri reparandam tempore quo Imbertus Pugeys habuit custodiam ejusdem castri habere faciat eidem Philippo ad dictam gaiolam reparandam sicut rex ei injunxit. Teste ut supra.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est constabulario castri regis Colecestr' quod omnes prisones, quos Ricardus de Muntfichet, senescallus foreste regis Essex', ceperit pro transgressione foreste et ei liberabit, recipiat et eos salvo custodiat donee rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De prioratu de Derhurst.—Cum custodia abbaciarum et prioratuum vacantium et ad regis patronatum spectantium ad regem pertineat in regno suo, ac rex postquam nuper temporalia prioratus de Derhurst ad regis patronatum pertinentis fratri Benedicto monacho Sancti Dionisii ad instanciam abbatis Sancti Dionisii in Francia commiserat, per venerabilem patrem Wigorniensem episcopum acceperit dictum prioratum vacantem esse propter quod ipsum prioratum capi fecit in manum regis prout moris est in regno suo, rex ad instanciam illustris regis Francie abbati Sancti Dionisii predicto temporalia prioratus supradicti cum omnibus ad ea spectantibus de speciali gracia sua commisit, tenenda usque festum Sancti Michaelis proximo futurum, nisi interim domui predicte de priore fuerit provisum. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod predicto abbati vel magistro Martino de Gaio, canonico Herfordensi, nuncio ejusdem abbatis, de predictis temporalibibus (sic) ejusdem prioratus cum omnibus ad ea spectantibus plenam seisinam habere faciat. Teste H. le Bigod, justiciario Anglie, apud Westmonasterium ix°. die Januarii.

Ne decetero fiant vendiciones boscorum regis.—Mandatum est Thome de Gresley, justiciario foreste regis citra Trentam, quod per omnes forestas suas in balliva sua clamari faciat quod omnes vendiciones boscorum regis que rex dudum fieri precepit penitus cessent de cetero; et per totam ballivam suam firmiter prohiberi faciat ne decetero fiant alique vendiciones boscorum regis sine mandato suo speciali; et clausuras conpeiciarum et omnium parcorum regis per totam ballivam suam ubi necesse fuerit per quatuor legales homines parcis illis propinquiores specialiter ad hoc juratos emendari faciat, et conpeicia, (fn. 1) si que nondum clausa (fn. 1) fuerit, (fn. 1) ut predictum est, claudi faciat. Teste etc.

Pro monialibus de Lakok'.—Rex Thomae Gresley, justiciario foreste citra Trentam salutem. Cum dilecta affinis nostra Ela dicta patrona domus de la Kok' nos attente rogasset ut eidem domui sue ad sustentacionem suam de gratia nostra subveniremus de una carettata busce diurna in foresta nostra de Melkisham et ad requisicionem ejusdem abbatisse dedissemus in mandatis Roberto Waleraund', tune justiciario foreste nostre citra Trentam, quod in propria persona sua accederet ad forestam predictam et assumptis secum forestariis et viridariis ejusdem foreste per sacramentum eorum et aliorum proborum et legalium hominum diligentem faceret inquisicionem in quo loco dicte foreste concedere possemus domui predicte predictam carettatam busce diurnam, de sicco bosco vel mortuo vel de viridi, ad minus nocumentum vel detrimentum ejusdem foreste; ac per inquisicionem illam acceperimus quod mortuus vel siccus boscus dicte foreste non sufficeret ad unam carettatam diurnam, et quod utilius esset nobis assignare abbatisse et monialibus dicte domus quamdam placeam in quadam parte dicte foreste, a Wodinsdich versus Blakemor et Woweburn'; et postmodum dederimus vobis in mandatis quod in propria persona vestra ad dictam placeam accederetis et per perticam nostram de foresta mensurari faceretis in eadem placea xla. acras infra certas metas et divisas ubi ad minus nocumentum et detrimentum dicte foreste fieri posset; ac vos ad mandatum nostrum mensurari feceritis dictas xla. acras per perticam nostram de foresta in dicta placea infra metas subscriptas, vicelicet de haya et fossato de Lunteslaye ascendendo juxta Wodenesdich usque desuper viam que vocatur Le Haggestrete versus Chetewe et desuper ipsam viam usque parvam Hesewych' ad fossatum quod vocatur Aldefrichesdich' et de dicto fossato de Aldefrichesdich' usque ad predictum fossatum et hayam de Luntesl' juxta Milesstile ex parte australi sicut per vos accepimus; nos de consilio procerum qui sunt de consilio nostro dedimus et concessimus dictis abbatisse et monialibus predictas xla. acras bosci infra metas et divisas predictas, habendas et tenendas eisdem abbatisse et monialibus et successoribus suis ad sustentacionem domus sue imperpetuum salva nobis et heredibus nostris venacione nostra in dicta placea; ita etiam quod, si dicte moniales placeam illam includere voluerint, eam includant de fossato et bassa haya, ita quod fere nostre eam intrare possint et exire. Et ideo vobis mandamus quod eisdem abbatisse et monialibus de predictis xla. acris bosci infra metas prescriptas plenam seisinam habere faciatis sicut predictum est. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium x. die Januarii.
Memorandum quod in crastino Epiphanie recordatum fuit apud Westmonasterium coram episcopo Wigorniensi, R. comite Marescallo, Philippo Basset, et aliis de consilio regis tune ibi presentibus quod rex ante transfretationem suam preceperat H. le Bigod, justiciario Anglie quod non expectata presencia regis predictis abbatisse et monialibus per litteras regis de predicto bosco seisinam habere faceret.

De Wallia.—Rex Rogero de Mortuo Mari salutem. Super hiis que nuper dilecto et fideli nostro Hugoni le Bigod, justiciario nostro Anglie, scripsistis de dampnis et gravaminibus nobis et vobis et quibusdam aliis fidelibus nostris in marchia Wallie a Leulino filio Griffini et complicibus suis illatis contra formam treugarum inter nos et ipsum Leulinum initarum, vobis duximus singnificandum quod, convenientibus apud Westmonasterium in crastino Epiphanie Domini proximo preterito venerabili patre W. Wigorniensi episcopo, R. le Bigod comite Norf' et marscallo Anglie, prefato justiciario, Philippo Basset et quibusdam aliis de consilio nostro pro predictis et aliis negociis regni nostri, provisum fuit per ipsos quod barones de Marchia cum toto posse suo moram faciant in Marchia illa ad defensionem nostrarum et suarum terrarum ibidem et conservacionem partium illarum, et vobis tanquam capitaneo ad custodiam ejusdem Marchie intendant, propter quod per litteras nostras mandavimus Rogero de Monte Alto, Thome Corbet, Johanni Extraneo, Hamoni Extraneo, Griffino filio Wenunwen, Reginaldo filio Petri, Johanni filio Alani, Willelmo de Breuus, Humfrido de Boun, Johanni de Baalun, Johanni de Verdun, Fulconi filio Warini, Jacobo de Alditleg, Galfrido de Gonwill', Waltero de Clifford', Willelmo de Ebroicis, Henrico de Penbrigg', Hugoni de Mortuo Mari, Waltero de Dunstaunwill', et Radulfo le Botiller, quod in propriis personis suis accedant ad dictam Marchiam sine dilacione, moram ibidem facientes cum toto posse suo ad defensionem et conservacionem partium illarum una vobiscum et aliis fidelibus nostris de Marchia predicta. Et, si qui eorum ibidem accedere personaliter nequiverint propter quedem negocia que eis injunximus expedienda in quibusdam comitatibus nostris, totum posse suum illuc sine dilacione mittant et vobis intendere faciant ad custodiam dicte Marchie. Quo circa de discrecione et promptitudine vestra specialiter confidentes, vobis in fide qua nobis tenemini mandamus rogantes quatinus sicut nos et honorem nostram diligitis et juxta fiduciam quam de vobis reportamus defensionem et conservacionem predicte Marchie viriliter et diligenter intendatis, talem diligenciam ad hoc opponentes quod vobis exinde ad multiplices teneri debeamus graciarum actiones. Ad expensas autem vestras in dicto negocio provise sunt vobis centum marce ad presens, pro quibus, cum volueritis, mittatis et nos ipsi quem ad scaccarium nostrum ad hoc miseritis dictam pecuniam liberari faciemus. Teste ut supra.

Pro Johanne de Burgo.—Quia rex accepit per inquisiciones quas per Willelmum de Wendling', escaetorem regis citra Trentam, fieri precepit quod Hubertus de Burgo quondam comes Kancie et Margeria comitissa Kancie uxor sua nuper defuncta feofati fuerint de manerio de Saham' in comitatu Cantebr', manerio de Aspele in comitatu Bedef', manerio de Neylaund', Hathfeld Peverel, Estwode et Releg' in comitatu Essex', Tunstal' et Neuton in comitatu Kancie, Benested in comitatu Surr', habendis eisdem comiti et comitisse et heredibus de eis descendentibus ita quod, si obirent sine herede de eis descendente, maneria predicta cum pertinenciis ad alios heredes ejusdem comitis reverterentur, et cum dicti comes et comitissa obierint sine herede de eis descendente, et rex per dictas inquisiciones accepit quod Johannes de Burgo est propinquior heres predicti comitis, mandatum est predicto escaetori quod eidem Johanni vel attornato suo has litteras regis cum litteris suis patentibus deferenti de predictis maneriis cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat, habendis in tenenciam usque ad reversionem regis in Angliam, ut rex tunc certiorari possit super quibusdam ipsum in dictis terris contingentibus. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xj. die Januarii.

Pro abbate de loco Sancti Edwardi.—Cum Willelmus de Wendling', escaetor regis citra Trentam, per mortem Roberti quondam abbatis de loco Sancti Eduuardi de Lattele Cisterciensis ordinis eandem abbaciam ceperit in manum regis, ac secundum morem et statuta ejusdem ordinis frater Ricardus in abbatem domus ejusdem preficiatur; mandatum est predicto escaetori quod abbaciam illam cum pertinenciis suis eidem abbati sine dilacione restituat salvo regi recuperare suo versus ipsum abbatem si quid regi debeatur racione vacacionis predicte. Teste ut supra.

De alyeris ad reparacionem balistarum regis.—Mandatum est custodi parci de Haveryng quod in eodem parco faciat habere Thome de Sancto Sepulcro, attiliatori balistarum regis apud Turrim London', duas alyeras ad reparacionem balistarum regis. Teste etc.

De ponendo per ballium.—Ricardus Uppehill' de Hordehull', Herbertus de Hordeull, et Ricardus Alverych, detenti in prisona regis Suhampt' pro morte Willelmi Maynel et Edithe uxoris ejus et Dulcie de Kyhavene unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Suhampt' quod ponantur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xiij. die Januarii.

De assisis capiendis.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod omnes assisas nove disseisine, mortis antecessoris, et ultime presentacionis coram quibuscumque justiciariis ad hoc specialiter assignatis assise ille arramiate fuerint, et que coram eisdem justiciariis capte non sunt vel inchoate, venire faciat coram justiciariis regis quos rex assignavit ad querelas et transgressiones audiendas et terminandas in comitatu predicto, cum in partes illas venerint, cum attachiamentis et aliis assisas illas tangentibus. Et habeat ibi hoc breve. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xiij. die Januarii.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus citra Trentam. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Hugo Yancard' de Somerton' captentus (sic) et detentus in prisona de Somerton' pro morte cujusdam hominis igonoti habere (sic) breve vicecomiti Somers' quod ponatur per ballium. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xvj. die Januarii.

Novum breve de sectis.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Si Hillarius le Porter fecerit te securum de clamio suo prosequendo, tune pone per vadium et salvos plegios Ricardum de Westkote quod sit coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Pasche in xv. dies ostensurus quare, cum de communi consilio totius regni nostri provisum sit ne qui occasione tenementorum suorum distringantur ad sectam faciendam ad curiam dominorum suorum nisi per formam feofamenti sui ad sectam illam teneantur, vel ipsi aut eorum antecessores tenementa illa tenentes eam facere consueverint ante primam transfretacionem nostram in Brittaniam, idem Ricardus distringit predictum Hillarium et villanos suos de Halyburn' ad sectam faciendam ad curiam ipsius Ricardi in Westkote contra formam provisionis predicte ut dicit. Et habeas ibi nomina plegiorum et hoc breve. Et averia predictorum Hillarii et villanorum suorum ea occasione capta sine dilacione deliberari facias. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Januarii.

Pro relicta Nicholai Biker'.—Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori ultra Trentam, quod, facta rationabili extenta terrarum et tenementorum que fuerunt Nicholai Bikere in balliva sua, Ladrine que fuit uxor predicti Nicholai racionabilem dotem inde assignari faciat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xviij. die Januarii.

De coronatore constituendo.—Quia rex ad instanciam Edwardi filii sui sui amovit Thomam de Bassingburn' ab officio coronatoris sui in comitatu Huntingdon', mandatum est vicecomiti predicti comitatus quod in pleno comitatu suo de assensu ejusdem comitatus loco predicti Thome eligi faciat etc. de legalioribus etc. et accepto ab eo sacramento etc. et talem eum eligi faciat etc. et nomen ejus regi sciri faciat. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xx. die Januarii.

De prisonibus custodiendis.—Quia rex nullam adpresens habet gayolam in foresta sua de Windes' ad recipiendum malefactores ejusdem foreste, mandatum est vicecomiti Surr' quod omnes hujusmodi prisones, quos Ricardus de Freytmauntel, custos predicte foreste, ceperit in eadem et ei liberaverit, recipiat, et eos in gayola regis de Gildeford' salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xij. die Januarii.

De ballivis regis Allemannie.—Mandatum est justiciariis regis assignatis ad querelas et transgressiones in comitatu Wiltes' audiendas et terminandas quod omnes querelas et transgressiones contingentes ballivos illustris regis Allemannie, fratris regis, de honore Walingford' coram vobis in comitatu predicto atterminent usque ad quindenam Pasche proximo futuram in eodem comitatu; ita quod, nisi idem rex, frater noster, dictas querelas et transgressiones interim fecerit emendari, rex eas tune in curia sua coram justiciariis suis quos ad hoc assignabit emendari faciet. Teste ut supra etc.
Eodem modo mandatum est justiciariis in comitatibus Bedef', Oxon', Buk', Berk'.

De ponendo per plevinam.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod, si Willelmus Grynel, captus et detentus in prisona regis Eboraci pro transgressione foreste sue de Galtres, invenerit ei duodecim bonos et sufficientes plegios qui ipsum manucapiant habendum coram justiciariis suis proximo itineraturis ad placita foreste sue in comitatu Ebor', tune ipsum Willelmum per plevinam predictorum duodecim a dicta prisona deliberet. Et terras et catalla sua que occasione dicte transgressionis capta sunt in manum regis ei per predictam plevinam restituat; ita quod plegii illi de catallis illis et exitibus predictarum terrarum regi respondeant coram justiciariis predictis. Teste H. le Bigod, justiciario nostro Anglie, apud Westmonasterium xxiij. die Januarii. Per H. le Bigod, justiciarium.
Postea iterato mandatum fuit eidem in eadem forma—Et nisi ipsum Willelmum deliberari faciat, rex mandat vicecomiti Ebor' quod eundem Willelmum in forma predicta deliberari faciat. Teste etc.

Footnotes

  • 1. These words appear to have been altered from the plural.