BHO

Close Rolls, February 1260

Pages 236-245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1260

Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum per breve nostrum de Liberate mandaverimus thesaurario et camerariis scaccarii nostri quod liberare faciant Gaylardo de Solio centum marcas ad opus prioris de Manso, quem una cum Amalvino de Wareis assignavimus ad extentam de terra de Ageneys faciendam, ad expensas suas circa extentam illam faciendam ; vobis mandamus quod pecuniam illam sine dilacione prefato Gailardo in forma predicta liberare faciatis ne pro defectu dicte peccunie negocia nostra per easdem priorem et Almavinum expedienda in grave dispendium nostrum retardentur. Teste etc. apud Attrabat' viij. die Februarii anno etc. xliiij. Per ipsum Regem, R. comitem Glouc' et J. Mansel'.

(fn. 1) Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro Gaylardo de Solio ad opus prioris de Manso, quem una cum Almavino de Vareis assignavimus ad extentam faciendam ex parte nostra de terra de Agen' centum marcas ad expensas ipsius prioris circa extentam illam faciendam. Teste ut supra.

Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto et fideli nostro Ricardo de Clare, comiti Glouc et Hertf', vel ejus certo nuncio has litteras deferenti, ad opus Almavini de Vareys, quem una cum priore de Manso assignavimus ad extentam faciendam ex parte nostra de terra de Ageneys, quadraginta marcas ad expensas ipsius Almavini circa extentam illam faciendam. Liberate eciam de thesauro nostro eidem comiti vel ejus certo nuncio ad opus dilecti clerici nostri magistri Symonis de Fazano, canonici Vercellent', qui negociis nostris intendit in partibus Francie, quinquaginta marcas, videlicet, quadraginta marcas super feodum ipsius magistri quod ei concessimus percipiendum ad scaccarium nostrum, videlicet, viginti marcas de termino Pasche et viginti marcas de termino Sancti Michaelis, et decem marcas de dono nostro. Teste ut supra. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansel'.

Rex Hugoni le Bygod justiciario Anglie salutem. Cum per breve nostrum de Liberate mandaverimus thesaurario et camerariis scaccarii nostri quod liberari faciant dilecto et fideli nostro R. comiti Glouc' et Hertford' vel certo nuncio suo quadraginta marcas ad opus Almavini de Vareis, quem una cum priore de Manso ex parte nostra assignavimus ad extentam de terra de Ageneys faciendam; et quod similiter liberare faciant eidem comiti vel certo nuncio suo ad opus dilecti clerici nostri magistri Symonis de Fazano, canonici Vercell', qui negociis nostris intendit in partibus Francie, quadraginta marcas eidem per eundem comitem transmittendas super feodum suum quod eidem magistro concessimus percipiendum ad scaccarium nostrum ; et decem marcas de dono nostro ; vobis mandamus quod peccuniam predictam prefato comiti vel certo nuncio suo in forma predicta liberari faciatis; ne pro defectu peccunie predicte negocia nostra per eosdem expedienda in grave dispendium nostrum retardentur. Faciatis eciam prefato magistro Symoni provideri in ecclesiastico beneficio valoris septuaginta marcarum, vel ultra usque ad centum, quod ad nostram pertineat donacionem secundum tenorem litterarum nostrarum patentium quas vobis inde transmittimus. Ceterum sciatis quod a fratre Valesco Paris' appellavimus ob certa gravamina de facto Wintonie et pro appellacionibus illis in curia Romana prosequendis procuratores nostros ad eandem curiam destinavimus, propter quod vobis mandamus quod jura nostra et clericorum nostrorum, quos ad quedam beneficia ad episcopatum Wintoniensem spectantia presentavimus, illesa faciatis observari, sicut nuper vobis mandavimus pro eisdem. Teste ut supra.

Rex Hugoni le Bygod et Philippo Bassat salutem. Cum dudum tradiderimus Symoni de Monte Forti, comiti Leyc', quasdam terras et maneria nostra sine certa et racionabili extenta eorundem, habenda in tenanciam usque ad Pascha proximo venturum, sicut nostis, ita quod nisi infra terminum illum per appreciacionem bonorum virorum racionabiliter taxata fuerint et extensa, terre ille et maneria predicta extunc remanebunt eidem comiti et heredibus suis in feodo pro extenta qua sibi commissa fuerunt, ac ex prorogacione dicte extente nobis et heredibus nostris gravis exheredacio et dispendium non modicum posset imminere, vobis mandamus quod, habito super hoc consilio magnatum nostrorum qui presentes fuerint, certas et idoneas personas ad extentam illam plenius faciendam assignare faciatis ita quod modis omnibus predicte terre et maneria citra predictum terminum racionabiliter extendantur, ne pro defectu extente predicte gravius dampnum perpetuis temporibus incurramus. Et hoc, sicut nos et honorem nostrum diligitis, nullatenus omittatis. Teste ut supra. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansel.

[Schedule. (fn. 2) ]

Rex Scocie et Regina pro Petro Barb'.
Ric' le Harpur London', com' Arund', Insule et Linc'.
Rad' Coille, comit' Ferar', Dion' de Munchenisy, Reg' filius Petri et uxor ejus, hominibus de Notingh' et hominibus de Glouc' et Suhamt'.
Dan Guido Ebor' et Bristoll'.
Petr' de Brus, Petr' de Rivall' et Willelmo de Wilton.
Beaumaneis Winton' et Cantuar'.
Tassin March' Mont' Fer' Delfin' et com' de Chalon.
Gylet vidulator Gipewic, Donewic, Oreford' et Gernem'.
Raulinus vidulator Johannis Walerand habet Kingeston', Oxon' et Lenn'.

[m. 3.]

Pro Bartholomeo le Bygod.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod de scaccario regis vel aliunde, ubi commodius fieri poterit, faciat habere Bartholomeo le Bygod quinque marcas ad unum palefridum, et uxori sue unam robam integram, videlicet, tunicam, supertunicam et pallium cum pellura competenti, et unum dolium vini, de dono regis. Teste etc. apud Aeyr' xiiij. die Februarii anno etc. xliiij.

Pro rege. De allece liberando pauperibus.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, et J. de Crachal', thesaurario suo, salutem. Quia consuevimus singulis annis pauperibus religiosis graciam facere de allece in quadragesima, non possumus, sicuti nec deceret, elemosinas nostras consuetas subtrahere quamquam in remotis agamus ad presens, vobis mandamus quod sine dilacione emi faciatis quatuor lestas allecis, et eas distribui et partiri inter pauperes domos religiosas secundum quod in cedula presentibus interclusa per J. elemosinarium nostrum ordinata plenius continetur. Et hoc sicut nos diligitis nullatenus omittatis. Teste etc. apud Terewan' xii. die Februarii anno etc.

[Schedule.]

Monialibus de Bromhal' duo millia allecis.
Monialibus de Ankerwyke ij. millia allecis.
Monialibus de Merlawe j. mille.
Monialibus de Clerkenewell' Lond' j. mille.
Monialibus Sancte Helene in London' j. mille.
Fratribus Predicatoribus Lond' ij. millia.
Fratribus Minoribus London' ij. millia.
Fratribus de Monte Carmeli in Lond' j. mille.
Fratribus de Penitencia Jesu Christi in London' j. mille.
Hospitali Sancti Jacobi prope Westmonasterium j. mille.
Hospitali Sancti Egidii Lond' j. mille.
Monialibus de Keleburn' j. mille.
Monialibus de Cesterhont' ij. millia.
Canonicis de Raveneston' ij. millia.
Canonicis de Sandelford' j. mille.
Monialibus de Wykes j. mille.
Monialibus de Rueneye extra Hertford' j. mille.
Fratribus Minoribus de Colecestr' ij. millia.
Canonicis Sancti Botulphi Colecestr' ij. millia.
Monialibus Sancte Margarete juxta Gatesden ij. millia.
Monialibus de Wynteneye j. mille.
Monialibus leprosis Sancte Marie de Pratis juxta Sanctum Albanum j. mille.
Monialibus de Hittingeham in Essex ij. millia.
Canonicis de Sancta Werburga juxta Brehull' j. mille.
Canonicis de Bilee in Essex' j. mille.
Canonicis de Berden' j. mille.
Canonicis de Tremhal' j. mille.
Canonicis de Bikenacre j. mille.
Fratribus Sancte Katerine Lond' j. mille.
Pauperibus hospitalis Sancti Bartholomei Lond' j. mille.

Pro Roberto Fuk'.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro dilecto clerico nostro Roberto Fuk' quatuor marcas pro uno equo quem amisit in servicio nostro in Francia. Teste etc. apud Sanctum Omerum xvj. die Februarii anno etc. xliiij. Per Egidium de Argent', senescallum.

Pro Galfrido de Sulleny.Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod, quia constat regi per inquisicionem, quam idem justiciarius misit regi et quam idem rex remisit prefato justiciario sub sigillo magistri Johannis de Chishull', clerici sui, quod Galfridus de Sulleny, avunculus Andree de Sulleny, qui nuper obiit et de rege tenuit in capite, est propinquior heres ipsius Andree, et idem Galfridus propter debilitatem suam ad presenciam regis ad presens venire non potest ad faciendum regi quod de jure facere debuerit pro hereditate sua optinenda, sicut prefatus justiciarius regi significavit ; idem rex, volens laboribus prefati Galfridi in hac parte parcere, inspecta inquisicione predicta et accepta ab eo fidelitate nomine regis et securitate de relevio suo regi reddendo prout justum fuerit de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Andree et que capta fuerunt in manum regis occasione mortis ejusdem Andree eidem Galfrido plenam seysinam habere faciat; ita quod idem Galfridus in adventu regis in Angliam homagium nobis inde faciat ut tenetur. Teste ut supra.

Pro rege et Theobaldo archidiacono Leodiensi.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro sine dilacione Hugetto Symonetti et sociis suis civibus et mercatoribus Florent' ad opus Theobaldi archidiaconi Leodiensis, quem misimus ad curiam Romanam pro negociis nostris ibidem expediendis, centum libras ad expensas suas. Et hoc nullatenus omittatis ne pro defectu illius peccunie predicta negocia, quod absit, retardentur. Teste ut supra.
Et mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod predictam peccuniam prefatis mercatoribus ad opus prefati archidiaconi habere faciat indilate. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansell'.

Pro rege. De peccunia.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum nuper nobis existentibus Paris' propter gravem necessitatem nostram per fidejussionem regine Francie illustris et dilectorum et fidelium nostrorum R. de Clar' comitis Glouc' et Hertf', J. Mansell' thesaurarii Ebor', Egidii de Argent' et Albrici de Fiscamp' mutuo cepimus mille marcas sterlingorum a thesauro domus Templi Paris' solvendas ibidem infra mensem post Pascha ; vobis mandamus quod modis omnibus provideatis quod peccunia illa prompta sit et parata contra terminum predictum ad solvendum eam predicto thesauro loco et termino supradictis ad liberacionem fidejussorum nostrorum predictorum, ne pro defectu solucionis predicte peccunie dampnum aut dedecus incurramus : et quia postmodum apud Attrabat' quamdam summam peccunie sub gravibus usuris super jocalia nostra mutuo cepimus ad expensas hospicii nostri, de qua in recessu presentium portitorum parum habebamus ; statim visis litteris, mittatis nobis peccuniam usque Wytsand per abbatem Sancti Augustini Cantuar', cui super hoc scribimus, ad predicta jocalia nostra liberanda et ad magnas expensas nostras factas et necessario faciendas de die in diem in redeundo versus Angliam inde acquietandas. Et hoc sicut honorem nostram diligitis nullatenus omittatis. Teste ut supra.

Pro rege. De peccunia.Item mandatum est abbati Sancti Augustini Cantuar' quod predictam peccuniam apud Dovor' recipiat et eam usque Wytsand secum deferat et ad regem cum eo locuturus accedat.

Pro rege. De reparacione castri Dovor'.Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui sine dilacione reparari faciat brectam muri castri Dovor', que est versus villam Dovor' reparacione qua neccessario indiget: et custum quod ad hoc apposuerit per visum et testimonium legalium hominum computabitur ei ad scaccarium. Teste rege apud Sanctum Adomarum xx. die Februarii anno etc. xliiij.

Pro Arlotino vadletto regis.Rex thesaurario et camerariis suis salutem. Liberate de thesauro nostro sine dilacione Hugetto Mace civi et mercatori Florent' ad opus dilecti vadletti nostri Arlotini, nepotis magistri Arloti domini Pape notarii, viginti libras de termino Sancti Michaelis proximo preterito de annuo feodo suo viginti librarum, quas ei concessimus percipiendas ad scaccarium nostrum donec ei uberius providerimus in wardis vel eschaetis nostris. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxij. die Februarii anno etc. xliiij. Per ipsum regem, R. comitum Glouc' et J. Mansell'. (Cancelled) quia redditum fuit breve et habuit inde breve de computabitur isto anno ut patet in rotulo Anglie.
Et mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod predictos denarios prefato Hugetto ad opus predicti Arlotini liberari faciat.
Item mandatum est Hugoni le Bygod justiciario Anglie quod faciat habere Colardo de Saumer, servienti regis, quem rex mittit in Angliam denarios de prestito ad sustentacionem suam super vadia sua decem denariorum et oboli quos percipit in die usque adventum regis in Anglia. Teste ut supra.

Pro Elena lotrice regis.Rex thesaurario et baronibus suis salutem. Cum Cecilia quondam lotrix garderobe nostre defuncta percipere consueverit tres obolos diurnos ad scaccarium nostrum de elemosina nostra constituta, vobis mandamus quod, si scrutatis rotulis de scaccario predicto inveneritis predictos tres obolos esse de antiqua elemosina nostra constituta, tunc Elene lotrici aule nostre, cui predictos tres obolos in forma predicta concessimus, eos assignari faciatis percipiendos de dono nostro sicut predicta Cecilia eos in vita sua percipere consuevit. Teste ut supra.

Pro rege. De denariis sigilli Anglie.Rex dilecto clerico suo Waltero de Merton' salutem. Cum nuper ante recessum nostrum ab Anglia ordinaremus quod denarii provenientes de exitu sigilli nostri Anglie, salva racionabili et moderata sustentacione clericorum cancellarie nostre quos exhibere debemus, custodibus operacionum nostrorum Westmonasterii liberarentur ad operaciones predictas inde faciendas, vos a tempore quo recessimus ab Anglia denarios predictos recepistis nec ad operaciones predictas prefatis custodibus inde quicquam liberastis, ut audivimus, super quo non mediocriter movemur. Quocirca vobis mandamus quod denarios predictos a tempore predicto receptos, salva sustentacione predicta, una cum illis quos ab eodem sigillo recipietis usque adventum nostrum in Angliam prefatis custodibus ad predictas operaciones nostras inde faciendas liberetis ; et quantum prefatis custodibus liberaveritis nobis significetis. Teste ut supra.

Pro rege. De operacionibus Westmonasterii.Quia rex intellexit quod operaciones sue Westmonasterii pro defectu peccunie nimium retardantur post recessum suum ab Anglia, mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod de exitibus episcopatus Wintoniensis, vel de scaccario suo vel aliunde ubi citius et melius fieri poterit, faciat habere custodibus operacionum predictarum ducentas libras, videlicet, centum libras solvendas operatoribus predictarum operacionum pro arreragiis stipendiorum suorum, et centum libras ad predictas operaciones inde faciendas, ita quod eedem operaciones pro defectu pecunie supradicte nullatenus retardentur. Et quod super hoc fecerit et statum operacionum earundem regi significet. Teste ut supra.

Mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod, si humanitus contingat de Ricardo de Tyllebur', qui de rege tenet in capite, custodiam terrarum et heredum ipsius Ricardi una cum maritagio eorundem usque ad legitimam etatem predictorum heredum uxori predicti Ricardi vendi faciat pro tanto quantum aliquis alius pro predicta custodia dare voluerit. Teste ut supra. (Cancelled) vacat.

Pro Roberto de Lestre.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Cum terra Roberti de Lestre in Langeford' in comitatu Devon' fuerit in manibus Abrahe Russel et David de Wilton', Judeorum Wilton', tanquam vadium suum pro quodam debito, ac iidem Judei feloniam fecerint, pro qua fugerunt a regno Anglie et pro qua eadem terra devenit ad manum regis pro debito predicto, rex, paupertati ejus compatiens in hac parte, mandat prefato justiciario quod per probos et legales homines terram illam extendi et eidem Roberto liberari faciat, et secundum valorem illius terre et quantitatem debiti predicti rationabiles terminos prefato Roberto habere faciat ad prefatum debitum regi persolvendum. Teste ut supra. Per R. comitem Glouc' et J. Mansell'.

Pro Waltero de Burges.Rex perdonavit Waltero de Burges centum solidos ad quos amerciatus fuit coram Gilberto de Preston' et sociis, justiciariis itinerantibus in comitatu Sumers', pro evasione cujusdam latronis de prisona de Ivelcestr' tempore quo idem Walterus fuit vicecomes noster in comitatibus Sumers' et Dors. Et mandatum est thesaurario et baronibus regis de scaccario quod predictum Walterum de predictis centum solidis quietum esse, et sic fieri et irrotulari, faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro Willelmo de la Felde.Rex ad instanciam Wyberti de Kanc' mandavit Hugoni le Bygod quod per sacramentum proborum etc. per quos etc. utrum Willelmus de la Felde interfecit Galfridum filium Radulfi de Esse de Gymingeton' per infortunium aut per feloniam et maliciam excogitatam necne et, si per infortunium aut feloniam, per quod infortunium vel per quam feloniam, et qualiter. Et inquisicionem etc.

Pro Laurencio filio Barbote.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Sciatis quod cepimus homagium Laurencii filii et heredis Barbote que fuit uxor Martini filii Symonis de omnibus terris et tenementis que eadem Barbota tenuit de nobis in capite die quo obiit ; et ideo vobis mandamus quod accepta a prefato Laurencio securitate de racionabili relevio suo nobis reddendo de uno feodo et quarta parte feodi unius militis, de quibus eadem Barbota fuit seysita in dominico suo ut de feodo die quo obiit, sicut accepimus per inquisicionem quam nobis misistis, eidem Laurencio de omnibus terris et tenementis predictis secundum consuetudinem Anglie plenam seysinam habere faciatis. Teste ut supra.

Pro rege. De auro offerendo ad feretrum Beati Edwardi.Rex Willelmo de Glouc', custodi cambii sui, salutem. Cum pro qualibet transfretacione nostra teneamur in reversione nostra usque Westmonasterium offerre ad feretrum Beati Edwardi unam marcam auri, et jam quater transfretaverimus nec predictam oblacionem ad idem feretrum fecerimus, vobis mandamus quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione provideatis nobis de quatuor marcis auri in moneta, ita quod eas promptas habeatis in adventu nostro usque Westmonasterium offerendas ibidem pro arreragiis predictis ; et nos in adventu nostro in Angliam illas vobis faciemus allocari. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxiiij. die Februarii anno etc.

Pro Henrico filio Hugonis, mercatore de Gaunt.Rex thesaurario et camerariis salutem. Cum anno regni nostri tricesimo quinto per litteras nostras patentes concessissemus Henrico filio Hugonis, mercatori de Gaunt, quod anno illo quietus esset de prisa nostra, ac Johannes de Somercot' et Rogerus le Taylur, tune emptores garderobe nostre, de bonis ipsius Henrici cepissent ad opus nostrum ceram ad valenciam centum, sexaginta novem librarum, undecim solidorum et duorum denariorum et oboli in nundinis Sancti Botulphi anno supradicto, de quo nichil est ad hoc solutum eidem, et unde breve nostrum de Liberate habuit ut dicit, nos, a dilecta nobis in Christo comitissa Flandr' et quibusdam aliis specialibus nostris super hoc interpellati, vobis mandamus quod scrutatis brevibus nostris de Liberate, si inveneritis ita esse, tunc id quod ei aretro est de debito predicto sine dilacione persolvi faciatis, ita quod pro defectu solucionis debiti predicti ad nos querimonia non perveniant iterata. Teste etc. apud Sanctum Audomarum xxv. die Februarii anno etc. xliiij.

Pro Thoma filio Lucie de Ednesovere et Hugone de Menil. Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Quia significastis nobis per litteras vestras quod Thomas filius Lucie de Ednesovere, sororis Willelmi le Sauvage, et Philippa uxor Hugonis de Menil altera soror ipsius Willelmi, qui de nobis tenuit in capite, sunt propinquiores heredes ejusdem Willelmi, sicut per transcriptum inquisicionum de mandato nostro factarum, quod nobis sub sigillo vestro misistis, plenius intelleximus, cepimus homagium predictorum Thome et Hugonis, vobis mandantes quod accepta ab eis securitate de racionabili relevio suo nobis reddendo de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus de nobis tenuit in capite die quo obiit et que predictos Thomam et Phillipam jure hereditario contingunt, eis plenam seysinam inde habere faciatis. Teste ut supra.

Pro rege. De pecunia mittenda.Cum rex pluries mandaverit Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, quod mitteret ei pecuniam ad expensas suas, et nondum aliquam ei miserit, de quo rex vehementer admiratur; iterato ei mandat quod peccuniam illam per aliquos de suis una cum servientibus regis presentium portitoribus ad opus regis usque Witsand' cum summa festinacione mittat; et hoc, sicut regem et honorem suum diligit, nullatenus omittat. Rex autem, quamcitius peccunia illa venerit usque Witsand', aliquos ex parte sua mittet ad peccuniam illam recipiendam ibidem. Teste ut supra.
Sub eadem forma mandatum est constabulario regis Dovor' quod, siquam peccuniam habuerit in custodia sua ad opus regis, eam cum summa festinacione mittat usque Witsand' per aliquos de suis una cum serviente regis portitore presentium. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus Lond'.Mandatum est magistro Johanni Glouc', cementario regis, quod de plumbo regis quod est in custodia sua, vel ubi melius et commodius fieri poterit, sine dilacione faciat habere Fratribus Predicatoribus London' quatuor carratas plumbi ad aqueductum suum inde faciendum de dono regis. Teste etc. apud Sanctum Audomarum primo die Februarii anno etc. xliiij. Per ipsum regem, R. comitem Glouc' et J. Mansel.
Mandatum est custodi foreste de Esex quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus London' sex bonas quercus ad maeremium ubi melius et commodius sibi fieri poterit extra parcum nostrum de dono regis. Teste ut supra.
Item mandatum est custodi foreste de Wyndes' quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus London' sex robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Bycre.Rex Hugoni le Bygod, justiciario Anglie, salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam dilectus et fidelis noster Wilelmus le Latimer, eschaetor noster extra Trent', nobis misit, et quam sub sigillo dilecti clerici nostri magistri Johannis de Chishull' vobis remittimus, quod Johannes de Bycre, filius Nicholai de Bycre, est propinquior heres ejusdem Nicholai; cepimus homagium ejusdem Johannis de omnibus terris et tenementis que predictus Nicholaus tenuit de nobis in capite et de quibus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit : et ideo vobis mandamus quod accepta a predicto Johanne securitate de racionabili relevio suo nobis reddendo de omnibus terris et tenementis predictis, eidem Johanni plenam seysinam inde habere faciatis. Teste ut supra.

Pro comite Glouc'.Rex accomodavit R. comiti Glouc' unam de bargiis suis existentibus apud Dunwich,' habendam quamdiu regi placuerit : et mandatum est custodibus earundem bargiarum quod predictam bargiam cum toto atilio ad eam pertinente prefato comiti in forma predicta sine dilacione liberent. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. This entry is marked in the margin to be brought up above the preceding one, to Hugh Bygod.
  • 2. This schedule is a piece of parchment about six inches by two, written across the narrow way. Traces of writing along the right hand edge show that it was once the blank margin at the bottom of a longer document. The reason for its being attached to the roll is not clear.