BHO

Close Rolls, February 1261

Pages 341-353

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, February 1261

De roboribus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Windes' faciat habere Waltero de la Grave, clerico Petri de Gisorciis, camerarii regis London', duo robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Windes' j. die Februarii.

De quercubus datis.Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis Windes' faciat habere priorisse de Bromhal' sex quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Walterus Ettenove, detentus in prisona regis de Sar' pro morte Willelmi le Flemingisman unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste etc.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugonr de Turri, emptoribus garderobe regis, quod de eadem garderoba faciant habere nuncio abbatis Secusie, deferenti rumores liberacionis nepotum A. regine Anglie consortis regis, unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Johanni de Wivill' robam suam sicut aliis annis habere consuevit. Teste etc.

De damis capiendis ad opus regis.Rex mittit Henricum de Candover' et Johannem Lovel, venatores suos, ad capiendum in foresta regis de Cette triginta damas ad opus regis, si commode et sine destruccione foreste predicte in ea capi poterunt. Et mandatum est Matheo de Columbar', custodi foreste de Cette, quod predictos Henricum et Johannem damas illas capere permittat sicut predictum est. Teste rege apud Windes ij. die Februarii.
Rex mittit Henricum de Candover et Johannem Lovel, venatores suos, ad capiendum in foresta de Melkisham viginti damas ad opus regis ubi melius et commodius et sine destruccione capi possint in eisdem. (fn. 1) Et mandatum est custodi foreste predicte quod predictos Henricum et Johannem damas illas capere permittat et eis ad damas illas capiendas consilium et auxilium eis impendant. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Chippeham de xx. damis.

De roba data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod de garderoba regis faciant habere uxori Bartholomei de Sar', vadleti Edmundi filii regis, unam robam sibi convenientem cum furrura competenti de dono regis. Teste rege apud Windes' iij. die Februarii.

Pro Willelmo de Everus.Rex perdonavit Willelmo de Everus evasionem Ade le Provost, qui pro felonia quam fecit captus fuit et detentus in prisona ejusdem Willelmi de Trompyton' ac fugit ad ecclesiam et abjuravit regnum regis ut dicitur. Et mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Cantebr' quod eundem Willelmum de predicta evasione quietum esse permittant. Teste ut supra.

De fiolis, pelveis (sic), et cruce faciendis ad opus regis. Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod sine dilacione fieri faciat ad opus regis duas fiolas et duas pelves argenteas et unam crucem depinctam portandam ad processionem, ita quod ea omnia non excedant valorem quatuor marcarum. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi in exitibus predicti cambii allocari faciet. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Heyford' avenario.Rex dedit Willelmo de Heyford, avenario suo, omnia catalla Rogeri Gaumbun, qui fugit pro morte eujusdam hominis unde rettatus est, que ad regem pertinent una cum anno et die et vasto ad regem pertinentibus de terris et tenementis que fuerunt ejusdem Rogeri. Et mandatum est Gilberto de Preston' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Oxon', quod eidem servienti regis catalla predicti Rogeri que ad regem occasione predicte fuge sue pertinent una cum anno et die et vasto ad regem pertinentibus de terris et tenementis que fuerunt ejusdem Rogeri, ad cujuscumque manus ipsa devenerint, sine dilacione habere faciant sicut predictum est. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro hominibus de Windes'.Rex compatiens paupertati hominum suorum de Windes' ad instanciam A. regine Anglie et Sibille Giffard' dedit eis respectum de talliagio xx. marcarum nuper super eos assesso per assessores talliagii regis usque ad Pascha proximo futurum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod dictis hominibus regis respectum illum habere faciant. Teste rege apud Windes' iiij. die Februarii.

Pro Cok' filio Aaron Judeo Lond'.Cum rex nuper ad instanciam Edwardi filii sui remiserit Johanni de Berners penam viginti librarum annuarum in qua tenebatur Cok' filio Aaron Judeo London' eo quod terminos solucionis debitorum que eidem Cok' debuit non observavit, et rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis mandaverit quod cartam ipsius Johannis que est in archa Judeorum regis London' de predicta pena eidem Johanni restituerent, et rex jam intellexerit quod carta illa facta est de claro debito secundum consuetudinem Judaismi regis et non de pena, rex per finem quem idem Cok' fecit cum rege dedit ei respectum de dicta carta eidem Johanni restituenda usque ad parliamentum regis a die Purificacionis Beate Marie in tres septimanas ut tunc coram baronibus regis de scaccario et eis discutiatur utrum predicta carta sit de pena vel de debito sicut predictus Cok' asserit. Et mandatum est predictis justiciariis quod eidem Cok' de predicta carta restituenda dictum respectum habere faciant. Teste rege apud Windes' iij. die Februarii.

Pro Johanne de Berners.Postea mandatum fuit predictis justiciariis quod non obstante mandato predicto cartam illam eidem Johanni restitui faciant. Teste rege apud Windes' vj. die Februarii.

Pro Imberto Pugeys.Rex perdonavit Imberto Pugeys quondam constabulario castri regis Oxonie evasionem Imberti le Bret, capti et detenti in prisona regis ejusdem castri, qui evasit a predicta prisona sub custodia predicti Imberti Pugeys. Et mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Oxon' quod ipsum Imbertum de evasione predicta quietum esse faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod in bosco predicti episcopatus de Dunton' faciant habere Johanni le Faunconer iiij. quercus aptas ad maeremium ad fabricam ecclesie sue de Fodringbrig' inde construendam de dono regis. Teste rege apud Windes' v. die Februarii.

Pro Cresseo Judeo de Wilton'.Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Monstravit nobis Cresseus Judeus de Wilton' quod, cum anno preterito finem nobiscum fecisset per aurum ad opus nostrum ut sine occasione implacitare posset coram vobis Galfridum de Wivelisford' de debitis que ei debet extra archam judeorum Wilton', idem Galfridus recognovisset coram vobis se debere prefato judeo decem libras annuas, quidam prefato judeo invidentes ipsum super dicto debito fraudulenter et maliciose inquietare et implacitare nituntur. Et ideo vobis mandamus quod si, scrutatis rotulis scaccarii nostri Judeorum, inveneritis ipsum judeum finem predictum fecisse, tune finem illum secundum inrotulacionem predictam et consuetudinem judaismi nostri teneri faciatis sine occasione. Teste ut supra.

Pro Willelmo le Blund de Northperton'.Quia rex accepit per inquisicionem quam a vicecomite Som' fieri precepit quod Willelmus le Blund de Northperton' interfecit Johannem le Blund de Northperton' per infortunium et non per feloniam, rex remisit eidem Willelmo sectam pacis regis que ad regem pertinet pro morte predicta. Et rex concessit ei catalla sua et annum et diem qui ad regem pertinent de vasto terre sue. Et mandatum est vicecomiti Somers' quod catalla predicti Willelmi ea occasione capta ei restitui faciat. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod in foresta de Dene que est in custodia sua faciat habere Mathie Bezill' octo bona robora ad focum suum de dono regis. Teste.

Pro priorissa et monialibus de Ivingho.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri, quod de instauro manerii predicti episcopatus de Ivyngho faciant habere priorisse et monialibus de Ivyngho centum oves de dono regis. Teste rege apud Windes' vj. die Februarii.

Pro Matheo Bardulf.Rex ad instanciam Mathei de la Mare perdonavit Matheo Bardulf forisfacturam regis que ad regem pertinet pro transgressione facta in warenna Petri de Monte Forti de Astede unde rettatus est et pro qua ipsum in prisona regis de Guldeford' detinet ut rex audivit. Et mandatum est vicecomiti Surr' quod ipsum Matheum a prisona predicta deliberari faciat. Teste rege apud Windes' vij. die Februarii.

De robore dato.Mandatum est Ricardo de Freitmantell' custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere Herlewino le Normaunt, servienti regis ad arma commoranti apud Windes', unum bonum robur ad opus uxoris sue que lumine oculorum suorum privatur, de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.Cum rex nuper dederit in foresta de Windes' dederit (sic) A. Laodecensi episcopo tria robora ad focum suum et ea non habuerit ut rex accepit, mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste predicte, quod, si ita est, tunc ea que defuerint faciat habere Johanni Pollard, janitori regis de Windes', ad focum suum de dono regis.

De quercubus datis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Philippo Burnell' de Windes', hospiti Imberti de Munferaunt, duas quercus ad stabulum suum inde ampliandum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere magistro Thome coco regis v. quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Windes' viij. die Februarii.

De robis datis, mantellis et capis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Thome Burnel et Theobaldo Burnel', fratri suo, custodibus vinorum regis apud Windes', duas robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Radulfo de Sancto Edmundo, militi, qui proponit recipere habitum Hospitalarii (fn. 2) unam robam integram, videlicet tunicam, supertunicam, mantellum et capam, ita quod nullus defectus reperiatur in ea, et Michaeli fratri suo unam robam, de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xj. die Februarii.

Pro Johanne Wylemyn.Rex pro diutino et laudabili obsequio quod Johannes Wylemyn regi impendit concessit ei illas sex solidatas redditus quas Alexander filius Henrici Crane tenuit extra Alegate in suburbio regis London' et que sunt escaeta regis racione felonie quam idem Alexander fecit pro qua suspensus fuit, ita quod rex eas dare potest cui voluerit sine injuria alicui facienda, sicut rex accepit per inquisicionem quam per majorem et vicecomites London' fieri precepit. Et mandatum est predictis majori et vicecomitibus quod eidem Johanni de predictis sex solidatis redditus plenam seisinam sine dilacione habere faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.Ricardus del Hach', detentus in prisona regis de Colecestr' pro morte Petri de Bosco unde rettatus est, habet breve vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium.

Pro Willelmo de Genecy et Muriele uxore ejus et Willelmo de Castro Radulfi et Johanna uxore ejus.Rex reddidit Willelmo de Genecy et Murieli uxori ejus et Willelmo de Castro Radulfi et Johanne uxori ejus terras suas de Colreth' et Eston' cum omnibus pertinenciis suis, que fuerunt in manu regis racione episcopatus Wintoniensis vacantis et in manu regis existentis et quas rex nuper commiserat Alano de Haggeman et Johanni de Sumers', servientibus regis, quamdiu essent in manibus regis. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod eisdem Willelmo, Murieli, Willelmo et Johanne predictas terras cum omnibus pertinenciis una eciam cum instauro, bladis et omnibus aliis in eisdem terris existentibus, et cum omnibus inde perceptis a tempore capcionis earundem terrarum in manum regis, ad quorumcumque manus devenerint, sine dilacione restituant. Teste rege apud Turrim London' xj. die Februarii.

Pro Mathia de Mara.Cum heres Willelmi de Merk', qui de rege quondam tenuit in capite, sit infra etatem et custodia terrarum ejusdem Willelmi una cum ipso herede in manu Mathie de Mara ex concessione regis usque ad legitimam etatem predicti heredis existat, rex dedit eidem Mathie respectum usque ad legitimam etatem ejusdem heredis de scutagiis que ad opus regis exiguntur de terris predictis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Mathie dictum respectum habere faciant. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones de Scardeburg'.Mandatum est custodi foreste de Scalleby quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri regis de Scardeburg xl. quercus ad operaciones castri predicti inde faciendas. Teste rege apud Turrim London' xij. die Februarii.

Pro Willelmo de Lamburn'.Quia rex accepit per inquisicionem, quam a vicecomite Essex' fieri precepit, quod quarta pars feodi unius militis cum pertinenciis, quam Cristoforus de Lamburn' tenuit qui pro felonia quam fecit suspensus fuit ut dicitur, extitit in manum regis per unum annum et unum diem et quod predictus Cristoforus predictam quartam partem tenuit de Willelmo de Lamburn', mandatum est vicecomiti Essex' quod eidem Willelmo de eadem quarta parte plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Johanni de Eyvil', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere Johanni de Colecestr', elemosinario regis, vj. quercus ad maeremium cum omnibus escaetis suis de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta regis faciat habere Aymoni Turumberd' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Fratribus Predicatoribus London'.Mandatum est Edwardo de Westmonasterio et Roberto de Beverlaco, custodibus operacionum Westmonasterii, quod de quarrera quam emerent ad operaciones predictas faciant habere Fratribus Predicatoribus London' duo milia libere petre ad studia sua perficienda de dono regis et petram illam venire faciant usque domum suam in London. Teste.

Pro Nicholao hostiario garderobe regis.Rex dedit quantum ad ipsum pertinet Nicholao ostiario garderobe regis illud mesuagium cum pertinenciis in suburbio Wintonie quod A. quondam Wintoniensis electus frater regis tenuit et quod est in manu regis. Et mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel eorum alteri quod eidem Nicholao de mesuagio predicto, salvo jure cujuslibet, plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

De robis datis.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de Freschenvill' militi sequenti curiam regis unam robam sibi convenientem hac vice de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Ernaldo de Cardilac, militi Wasconie, unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

[m. 16.]

De novo milite faciendo.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Frelisio de Bamme ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut aliis novis militibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.

Pro Uriano filio Petri.Rex dedit respectum Uriano de Sancto Petro usque ad festum Sancti Michaelis proximo futurum de sexaginta et septem quarteriis bladi et centum solidatis argenti que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis de debitis Willelmi de Meauling' ad opus regis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Uriano de predictis blado et denariis dictum respectum habere faciant. Teste rege apud Turrim London xx. die Februarii.

Pro Nicholao de Molis.Mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges, custodibus episcopatus Wintoniensis, vel alteri eorum, quod in bosco predicti episcopatus de Dunton' faciant habere Nicholao de Molis decem copulas cheveronum de quercu de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.Quia rex Godrissum de Diskapern' in hac instanti die Dominica proximo futura cingulo milicie decorabit, mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod eidem Godrisso faciant habere ea que ad novam miliciam suam pertinent sicut uni de militibus regis inveniri consuevit. Teste ut supra.

De roba integra data.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Ade de Aston' unam robam integram, videlicet tunicam supertunicam et pallium cum penula de bissis, pro arreragiis robarum suarum trium annorum, de dono regis. Teste ut supra.

De vinis cariandis.Mandatum est Petro de Gisorciis, camerario regis London', quod de vinis regis de prisa que sunt in custodia sua sine dilacione liberet Johanni de Somers' et Willelmo de Aette, pincernis regis, x. dolia vini carianda usque Turrim London', et que rex per breve suum de Liberate acquietari precepit. Teste ut supra.

De lecto dato.Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod faciant habere Alano Burnel unum lectum rationabilem de dono regis. Teste ut supra.

Pro Sibilla que fuit uxor Roberti de Mares.Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam quam faciunt Sibille que fuit uxor Roberti de Mar' racione heredum ejusdem Roberti in custodia ipsius Sibille existentium de sexdecim marcis pro arreragiis firme castri regis de Porcestr' de tempore quo predictus Robertus fuit constabularius ejusdem castri, ponant in respectum usque in unum mensem post Pascha proximo futurum. Et districcionem, si quam ei ea occasione fecerit, interim relaxet (sic). Teste ut supra.

De quercubus datis.Mandatum est Thome Gresley, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Rokingham' faciat habere magistro Johanni persone ecclesie de Brampton' sex bonas quercus ad maeremium (cum escaetis suiscancelled) de dono regis. Teste.

De damis capiendis ad opus regis.Quia rex intellexit a quibusdam fidedignis quod dame ille, quas in foresta regis de Cette per Henricum de Candover' et Johannem Lovel', venatores regis, nuper capi precepit, capi nequent ibidem sine destruccione ejusdem foreste, mandatum est predictis venatoribus quod residuas damas, si que de damis illis restent capiende, capiant in forestis regis de Cippeham et Melkisham preter xl. damas quas rex nuper eis capit (sic) precepit, si commode et sine destruccione fieri poterit. Teste ut supra.

Pro Roberto de Stotevill' et Johanna uxore ejus.Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, quod faciat habere Roberto de Stutevill' et Johanne uxori ejus talem seisinam de manerio de Gaynisberg' cum pertinenciis, qualem habuerunt antequam dictum manerium in manum regis seisiri fecit, salvo jure cujuslibet. Teste rege apud Turrim London' xxj. die Februarii.

Pro Eva que fuit uxor Gacii de Calvo Monte.Quia compertum est per inquisicionem, quam rex fieri fecit de terris que fuerunt Gacii de Calvo Monte in comitatu Ebor', quod custodia earundem terrarum ad regem ad presens non pertinet, rex collacionem quam inde fecit Ingramo de Percy revocavit et dictam custodiam Eve que fuit uxor predicti Gacii reddidit. Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod eidem Eve de predicta custodia plenam seisinam sine dilacione habere faciat cum omnibus inde perceptis a tempore collacionis quam rex inde fecit Ingramo predicto. Teste ut supra.

Pro Nicholao le Archer.Rex cepit homagium Nicholai le Archer, filii et heredis Alicie de Cormayll', de omnibus terris et tenementis de quibus eadem Alicia fuit seisita in dominico suo ut de feodo in comitatu Hereford' die quo obiit, et ei reddidit terras et tenementa predicta. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod de omnibus terris et tenementis predictis et que predictum Nicholaum jure hereditario contingunt, eidem Nicholao plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Turrim London' xxij. die Februarii.

De bremis datis.Mandatum est constabulario de Merleberg' quod in vivario regis de Merleberg' faciat habere E. Sarrisburiensi episcopo decem matrices bremas vivas ad novum servatorium suum de Laventon' instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Whelton'.Cum rex per litteras suas patentes concesserit Willelmo de Whelton' quod non fiat vicecomes, coronator, escaetor aut alius ballivus regis contra voluntatem suam, mandatum est vicecomiti Bed' quod eundem Willelmum ad officium coronatoris assumendum in predicto comitatu tuo non compellat donec rex aliud inde preceperit, et averia sua, si que ea occasione ceperit, sine dilacione deliberet. Teste.

De escapio ponendo in respectum.Monstraverunt regi homines regis de Multon' quod, cum quidam Johannes homo Roberti de Veteri Ponte cum leporariis nuper esset ingressus parcum regis de Norhampt' et inde per Thomam Gresley, justiciarium foreste regis citra Trentam, et homines suos usque Multon' insequutus fugisset ad ecclesiam de Multon' et in ea per xl. et duos dies per homines regis predictos custoditus inde evasisset, vicecomes Norhampt' ab eisdem hominibus regis et non ab aliis ejusdem ville exigit escapium, ac si idem Johannes pro alio crimine ad dictam ecclesiam fugisset pro quo vitam vel membrum amittere debuisset. Et mandatum est predicto vicecomiti Norhampt' quod, si ita est, tunc exaccionem predicti escapii ponat in respectum usque ad proximam itineracionem justiciariorum in comitatu predicto, ut tunc coram eis discutiatur utrum fuerit escapium nec ne et utrum predicti homines regis tantum vel ipsi una cum aliis ejusdem ville escapium illud solvere debeant. Teste ut supra.

Pro heredibus et executoribus testamenti Roberti Passelewe. Rex baronibus suis de scaccario salutem. Cum dudum per litteras nostras patentes concesserimus Roberto Passelewe, quondam archidiaconi Lewensi, et Hamoni Passelewe fratri ejus quod a tempore quo primo extiterunt in aliqua balliva nostra vel aliquo officio nostro usque ad festum Sancti Edwardi anno regni nostri tricesimo quinto ipsi Robertus et Hamo et heredes vel assignati eorum quieti sint de omnimodis compotis, ratiociniis, querelis, debitis, demandis, inquisicionibus, exaccionibus, transgressionibus, extorsionibus et omnibus aliis que nos vel heredes nostri aliquo modo ab eis exigere potuissemus vel vendicare, salvis tamen nobis debitis, si in aliquibus nobis tenebantur, pro wardis a nobis emptis sicut in litteris nostris predictis plenius continetur, vobis mandamus quod heredes aut executores predictorum Roberti et Hamonis super aliquibus debitis vel aliis, que tempore predicto a quibuscumque personis ad opus nostrum receperunt, non inquietetis aut aliquo modo vexetis contra concessionem nostram predictam, set eos inde penitus quietos esse faciant sicut predicte littere nostre plenius testantur, tantum facientes in hac parte quod pro defectu vestri clamium inde decetero non audiamus. Teste.

Pro fratribus de Monasterio Cornuto.Quia rex talliari facit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Kancie quod fratribus de Monasterio Cornuto racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in manerio suo de Chislehurst', si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et hucusque talliari consueverit. Teste rege apud Turrim London' xxiij. die Febr'.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Essex' pro eisdem fratribus de tenentibus suis in manerio de Havering'. Teste ut supra.

De mercato tenendo.Quia rex non vult quod mercatum regis Salopie teneatur amplius in cimiteriis Sanctorum Alkmundi et Juliane, set in vico qui dicitur Gunpestolstrete, mandatum est vicecomiti Sallop' quod mercatum illud amoveri et in vico predicto decetero teneri faciat eodem modo quo teneri consuevit in cimiteriis predictis. Et mercatum illud puplice clamari et firmiter teneri faciat. Teste rege apud Turrim London' xxiiij. die Februarii.

Pro herede Walerandi atte Pitte.Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Nicholaum de Haudlo et Walterum de Burges, custodes episcopatus Wintoniensis fieri fecit, quod Walerandus atte Pette de Merdon' nuper defunctus tenuit in socagium de episcopatu Wintoniensi terras et tenementa sua de quibus seisitus fuit in dominico suo ut de feodo die quo obiit, mandatum est predictis custodibus quod terras et tenementa predicta recto heredi dicti Walerandi vel, si idem heres infra etatem fuerit, custodiam inde illi reddi faciat cui secundum legem et consuetudinem Anglie reddi debeat, videlicet propinquiori parenti ex parte matris dicti heredis. Teste ut supra.

De bladis episcopatus Dunelmensis vendendis.Rex assignavit Simonem de Asceles et Thomam de Kynros ad vendendum blada maneriorum episcopatus Dunelmensis in terra existentia, que rex seminari fecit dum idem episcopus vacans fuit et in manu regis, et ad residuum instauri vendendum quod vacante predicto episcopatu rex precepit retineri ad opus regis de instauro Walteri quondam Dunelmensis episcopi usque ad septingentas marcatas per legitimam appreciacionem pro septingentis marcis quas idem episcopus regi debuit die quo obiit et ad commodum regis inde faciendum prout utilitati regis magis viderint expedire. Et mandatum est magistro J. Maunsell' quondam custodi dicti episcopatus quod predicta blada et instaurum per predictos Simonem et Thomam vendi et commodum regis inde fieri faciat sicut predictum est. Et omnes denarios inde provenientes ad regem sine dilacione venire faciat per predictos Simonem et Thomam liberandos in garderoba regis. Et, cum eos ibi liberaverint, rex eos eis allocari faciet una cum racionabilibus expensis suis quas circa vendicionem predictam fecerint. Teste rege apud Turrim London' xxvij. die Februarii.
Rex assignavit Ambrosium de Cantuar' et Henricum de Sancto Edmundo, quondam clericos cambii regis, ad custodiendum quamdiu regi placuerit quendam cuneum nomine ipsius Ambrosii incisum cum omnibus ad eundem cuneum pertinentibus loco cunei quem Robertus Attewaterlok' habuit in cambio regis predicto et ad intendendum ibidem omnibus que ad regem pertinent tam in empcione argenti quam in funterio secundum antiquam consuetidinem cambii regis, ita quod, visis et scitis per eos omnibus exitibus et proficuo ipsius cambii, respondeant regi ad scaccarium regis de exitibus prefati cunei regis. Et mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii sui Cantuar', Willelmo le Brewer', Willelmo Kokyn et ceteris monetariis ac ministris ejusdem cambii quod predictos Ambrosium et Henricum ad hoc recipiant, et eis in premissis consilium et auxilium sicut commodum regis diligunt impendant donec rex aliud eis inde preceperit. Teste ut supra. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro Johanne de Sinagun.Rex assignavit Johannem de Synagun ad commorandum in municione castri regis de Windes' loco Engerami de Sinagun, quondam servientis regis, patris sui, et ad percipiendum vadia sua sicut alii servientes regis qui in municione illa commorantur. Et mandatum est Aymo Turumberd', constabulario castri de Windes', quod ipsum Johannem ad hoc admittant. Teste.

De ponendo per ballium.Robertus de Quikishull', Ranulphus et Henricus filii ejus, detenti in prisona regis Stafford' pro morte Galfridi le Wyte et Ricardi Spark' unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Staff' quod ponantur per ballium. Teste.

De cuneo retinendo in manu regis.Quia rex audivit quod quidam cuneus regis in villa Cantuar' quem Robertus Attewaterlok' de eadem villa de rege habuit est in manu regis per mortem ejusdem Roberti, mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod de eodem cuneo retinendo eum in manu regis vel tradendo eum ad firmam faciant quod commodo regis viderint expedire. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Februarii.

Pro Johanne de Wadingham' et Johanna uxore ejus.Quia rex dominica sua per Angliam fecit talliari, preceptum est vicecomiti Linc' quod sine dilacione faciat habere Johanni de Wadingham et Isabelle uxori ejus racionabile talliagium de tenentibus suis manerii de Bradelegh', si idem manerium aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverit in aliis tallagiis regis. Teste.

Pro Johanna de Bruer'.Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod rex alias, quando dominica sua per Angliam talliari fecit, habuit Johanna de Bruer' breve regis de habendo racionabili talliagio de tenentibus suis in manerio suo de Cestrefeld' si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis regum Anglie et talliari consueverit, mandatum est vicecomiti Derb' quod eidem Johanne de tenentibus suis in predicto manerio suo de Cestrefeld' racionabile talliagium suum habere faciat, si aliquando fuerit dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverit, quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Februarii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Somers' pro eadem Johanna de tenentibus suis in manerio suo de Melverton'. Teste ut supra.

Pro Albreda que fuit uxor Walteri le Escoteny.Rex Henrico de Burn', senescallo Edwardi filii sui, salutem. Cum nuper statum (sic) post mortem Walteri de Scoteny antequam dedissemus predicto domino vestro bona et catalla que fuerunt ejusdem Walteri que ad nos pertinuerunt dedissemus Albrede que fuit uxor ejusdem Walteri decem libras de bonis et catallis predictis et eciam preceperimus tunc vicecomiti nostro Sussex' quod de eisdem bonis et catallis faceret habere eidem Albrede sex boves et duos equos ad idem precium quod alius pro eisdem dare vellet, quos idem vicecomes sic appreciatos eidem Albrede tunc liberavit, ac nos postmodum uberiorem graciam ei facere volentes, predictos boves et equos ei concesserimus de dono nostro; vobis mandamus quod predictas decem libras eidem Albrede sine dilacione habere faciatis et ipsam boves et equos illos in pace habere permittatis, vel pecuniam predictam et precium eorundem bovum et equorum eidem Albrede in debitis suis, si que predicto domino vestro debeat, faciatis allocari, taliter vos habentes in hac parte quod pro defectu vestri non oporteat ipsam ad nos propter hoc habere recursum. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Sic. There is an erasure after Melkisham. The entry except eisdem seems to have been changed from plural to singular.
  • 2. hosp