BHO

Close Rolls, March 1261

Pages 459-468

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, March 1261

Pro Willelmo Portejoie.Rogerus le Suur de Stanes venit in cancellaria regis die Jovis in crastino Sancti Cedde, videlicet secundo die Marcii, anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto et recognovit se dedisse et concessisse Willelmo Pontejoye de Stanes totum jus et clamium quod habuit vel habere potuit in uno mesuagio tribus solidatis et octo deneratis redditus cum pertinenciis in Stanes, unde Adam le Burlere ipsum injuste disseisivit et unde idem Rogerus arramiaverat quandam assisam nove disseisine coram Gilberto de Preston' apud Westmonasterium et unde idem Rogerus queritur quod juratores illius assise falsum fecerunt sacramentum, et totum jus et clamium quod in dictis mesuagio et redditu habuit vel habere potuit concessit se transtulisse in predictum Willelmum Portejoye, ita scilicet quod, si dictum tenementum per certificacionem vel attinctam seu concordiam vel alio modo secundum legem terre recuperari poterit, remaneat prefato Willelmo et heredibus suis vel assignatis quietum et solutum ab omni exaccione, peticione, et vendicacione ipsius Rogeri et heredum suorum imperpetuum, tenendum de capitalis dominis feodi illius. Et, si contingat me vel heredes meos contra hanc recognicionem in aliquo venire, concedo et volo quod dominus rex ponat predictum Willelmum Portejoye in plenariam seisinam omnium predictorum cum recuperata fuerint per vicecomitem suum Middilsex' sine reclamacione mei vel heredum meorum. Teste rege apud Turrim London' iij. die Marcii.

[m. 17d.]

Pro Thoma de Middilton'.Omnibus ad quos presentes littere pervenerint Rogerus de Jarpenvill' salutem. Noveritis me dedisse et concessise pro me et heredibus meis dilecto clerico meo Thome de Middelton' unam marcam toto tempore vite sue de camera mea vel heredum meorum singulis annis percipiendam ad duos terminos, scilicet unam medietatem ad festum Pentecostes et aliam medietatem ad festum Sancti Martini donec ei per me vel heredes meos in ecclesiastico beneficio fuerit provisum. Et hoc sibi bona fide facere promitto quamcito facultas se optulerit. In cujus rei testimonium, quia sigillum proprium non habeo, sigillum domini Henrici de Malo Lacu presentibus apponi procuravi. Et ad majorem securitatem presentem donacionem et concessionem meam in rotulo cancellarie domini regis inrotulari feci. Datum apud Turrim London' die Martis proxima ante festum Sancti Grigorii pape anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo quinto.

Pro Thoma de Colecestr', capellano.Hubertus de Botingham' recognovit in cancellaria regis se debere Thome de Colecestr', capellano, sex marcas, solvendas ei ad duos terminos, videlicet unam medietatem ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum, et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis proximo sequens. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Essex'.

[m. 16d.]

Pro priore et conventu Sancti Dionisii.Frater Walterus de Hampt', canonicus Sancti Dionisii juxta Suthamt', procurator datus a priore Sancti Dionisii et ejusdem loci conventus per litteras patentes capituli sui ad componendum amicabiliter cum Thoma de Colecestr', rectorem (sic) ecclesie de Froxefeld', in causa que mota fuit inter eos, recognovit in cancellaria nomine dicti prioris et conventus eosdem priorem et conventum debere prefato Thome quinque marcas, solvendas ei a die Pasche in unum mensem. Et, nisi solverint, concessit quod dicta pecunia levetur de bonis dicti prioratus ad opus ejusdem Thome per vicecomitem Suthamt'. Teste rege apud Turrim London' xvij. die Marcii. Solvit et quietus est.

De terra replegianda.Magister Johannes de Tid venit coram rege die Dominica proxima ante Annunciacionem Beate Marie Virginis ex parte magistri Rogeri de Leyc' et petiit terciam partem manerii de Stowe cum pertinenciis eidem magistro replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem magister Rogerus fecit coram justiciariis regis de banco, versus Agnetam que fuit uxor Roberti Engayne; et terciam partem trium acrarum terre in Stowe et sex solidatarum et sex denariatarum cum pertinenciis in Wilburuham eidem magistro Rogero replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem magister Rogerus fecit coram predictis justiciariis versus Johannem de Queye ut dicitur. Et hoc significatum est predictis justiciariis. Teste rege apud Turrim London' xx. die Marcii.
Idem magister Johannes venit etc. et petiit terram Ricardi Engayne eidem Ricardo replegiari que capta etc. propter defaltam etc. versus Matillidem que fuit uxor Roberti Engayne.

Pro abbate de Westmonasterio.Dies datus est abbati de Westmonasterio a die Pasche in xv. dies de loquela que est inter ipsum abbatem et vicecomitem Essex' de averiis Theobaldi de Fernig' replegiandis.

Pro Willelmo de Ebroicis.Quia rex intellexit quod Robertus de Beyssy infra legitimam etatem existens sine licencia et voluntate regis intrusit se in manerium de Billingel' quod fuit in custodia Willelmo de Ebroycis et Matillidis uxoris ejus ex concessione regis et vi armata se tenet in eodem manerio, mandatum est vicecomiti Salop' quod ipsum Robertum et omnem vim predictam amoveri et manerium illud eidem Willelmo sine dilacione restitui faciat. Et scire faciat predicto Roberto quod sit coram rege a die Pasche in tres septimanas, ubicunque tunc fuerit in Anglia, ostensurus jus quod sibi vendicat in manerio predicto, si voluerit. Et habeat ibi hoc breve. Teste.

[m. 15d.]

De denariis levandis ad opus regis.Mandatum est vicecomiti Essex' et Hertford' quod modis omnibus veniat ad regem die Annunciacionis Beate Marie proximo futuro, ubicunque fuerit in Anglia, cum rege loquuturus. Et omnes denarios quos habet ad opus regis secum deferat. Teste rege apud Turrim London' xij. die Marcii.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Surr' et Sussex', Kancie, Buk' et Bed', Oxon' et Berk', Suthamt', Cant' et Huntedon'.

De excusacione regis.Rex vicecomiti Cantebr' salutem. Quia quidam emuli nostri imposuerunt nobis ut accepimus quod proponimus exigere a magnatibus et communitate regni nostri tallagia inconsueta et consuetudines indebitas ad suscitandum discordiam inter nos et ipsos, tibi precipimus quod cum omni festinacione clamari facias per totam ballivam tuam quod magnates et comunitatem regni nostri sincere diligimus, et ipsos in pace et tranquillitate quanta hactenus fecimus, et majori si poterimus, tractare et nulla hujusmodi tallagia aut consuetudines indebitas ab eis exigere vel extorquere proponimus. Et, si quos hujusmodi mendacia referentes inveneris, ipsos arestari facias quousque suos auctores invenerint et aliud a nobis receperis in mandatis. Teste me ipso apud Turrim London' xiiij. die Marcii.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam.

De denariis levandis ad opus regis et regi mittendis.Mandatum est Simoni de Ateles et Thome de Kinros vel alteri eorum quod cum omni qua poterunt festinacione ad regem veniant deferentes secum omnes denarios quos perquirere poterunt tam de vendicione bladi et instauri que rex retineri fecit ad opus suum de bonis W. quondam Dunelmensis episcopi quam de aliis exitibus ejusdem episcopatus ad regem pertinentibus, liberandos ad scaccarium regis. Teste ut supra.
Item mandatum est Nicholao de Haudlo et Waltero de Burges vel alteri eorum quod cum omni festinacione veniant ad regem deferentes secum omnes denarios quos de vendicione bladorum vel aliis exitibus episcopatus Wintoniensis perquirere poterunt liberandos ad scaccarium predictum. Teste.
Mandatum est vicecomiti Leyc' et Warr' quod omnibus aliis negociis pretermissis habeat ad scaccarium regis tercio die ante instans festum Annunciacionis Beate Marie omnes denarios quos nunc habet et quos interim perquirere poterit de balliva sua, liberandos ad scaccarium regis die predicto. Teste etc.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam.

De terra replegianda.Johannes de Hatfeld' venit coram rege die Dominica proxima ante Annunciacionem Beate Marie et petiit terram prioris de Angliseye in Stowe ei replegiari que capta etc. propter defaltam etc. versus Agnetam que fuit uxor Roberti Engayne coram justiciariis de banco ut dicitur.

De denariis de Judaismo mittendis ad regem.Quia rex plurimum indiget ad presens pecunia, mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod omnes denarios de Judaismo regis quod reservant ad aurum inde emendum ad opus regis sine dilacione liberent in garderoba regis Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis regis ejusdem garderobe, ad faciendum inde quod rex eis injunxit. Teste etc.

De extractis itineris justiciariorum missis ad scaccarium. Memorandum quod extracte finium et amerciamentorum de ultimo itinere justiciariorum in comitatibus Cant' et Huntedon' et de ultimo itinere justiciariorum in comitatibus Oxon' et Berk' et de itinere Gilberti de Preston' ad assisas capiendas per diversos comitatus et de itinere Nicholai de Turri ad transgressiones emendendas in diversis comitatibus misse sunt ad scaccarium. Et mandatum thesaurario et baronibus de scaccario quod fines et amerciamenta predicta levari faciant, ita quod habeant unam medietatem ad scaccarium a die Pasche in unum mensem et aliam medietatem in quindena Sancti Michaelis.

De Ricardo le Sauvag'.Ricardus le Sauvag' recognovit in cancellaria regis se debere Johanni de Kirkeby dimidiam marcam solvendam ei Dominica media quadragesime. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Suff'.

Pro magistro Nicholao archidiacono Eliensi.Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Robertus Walerand', miles, salutem in Domino. Noverit universitas vestra me teneri ex causa mutui magistro Nicholao archidiacono Eliensi, domini pape capellano et domini regis cancellario, in centum marcis bonorum novorum et legalium sterlingorum, tresdecim solidis et quatuor sterling' pro qualibet marca computatis, de qua pecunia bene me voco quietum et integre protestor pacatum, exceptioni non numerate non solute et non tradite mihi pecunie penitus renunciando, quas pretaxatas centum marcas sterlingorum predicto modo et numero computandas promitto et teneor bona fide et per legitimam stipulacionem interpositam reddere et solvere dicto archidiacono vel certo nuncio suo, seu assignato has litteras deferenti, in octabis Sancti Michaelis anno gracie MC. sexagesimo primo apud novum templum London, quod si non fecero, promitto et teneor per antedictam stipulacionem dare et solvere dicto archidiacono viginti marcas sterlingorum nomine pene et nichilominus refundere et restaurare eidem omnes expensas et dampna que fecerit vel incurrerit pro defectu solucionis predicte, super quibus credetur eidem archidiacono vel certo nuncio suo seu assignato per simplex verbum suum tantum sine aliqua probacione. Et dicta pecunia et pena persoluta omnia prescripta et subscripta firma et illibata consistant. Volo eciam et concedo quod, si medio tempore quod absit in fata decessero, quod nulla penitus fiat testamenti mei execucio vel rerum mearum distraccio vel distribucio quosque (sic) dicto magistro N. archidiacono de premissis omnibus plenarie fuerit satisfactum. Pro quibus omnibus et singulis antedictis firmiter et fideliter observandis et adimplendis, obligo me et heredes meos et omnia bona mea et heredum meorum mobilia et immobilia presentia et futura, habita et habenda, ubicunque fuerint inventa, et specialiter maneria mea de Langeford' et Wadden', que habeo in comitatu Wiltes', ad disponendum et ordinandum de fructibus et redditibus ad eadem maneria spectantibus et pertinentibus si, quod absit, in solucione dicte pecunie cessavero, usque ad plenariam et integram solucionem omnium predictorum. Ad hec autem omnia fideliter observanda corporali prestito sacramento tactis sacrosanctis me obligavi, subiciendo me et mea jurisdictioni et choercioni episcoporum Anglie (fn. 1) quos prefatus archidiaconus eligere voluerit, ut ipsi me et heredes et executores meos ad observacionem omnium predictorum modis quibus viderint magis expedire compellant, renunciando in premissis omnibus et singulis pro me et heredibus meis omni juris auxilio canonici et civilis, privilegio fori et maxime crucesignatorum et crucesignandorum, omni consuetudini et statuto, omnibus litteris impetratis et impetrandis, constitucioni de duabus dietis edite in concilio generali, prohibicioni regie, et omni excepcioni et defensioni personali et reali que posset obici contra premissa. Licet eciam dicto archidiacono vel certo nuncio suo seu assignato super premissis me et heredes meos, ubique locorum et in omni foro coram quocumque judice tam ecclesiastico quam seculari voluerint libere convenire et ad judicium trahere. Et ad majorem hujus rei securitatem, ista in cancellaria domini regis recognovi, et tenorem predicte carte mee in rotulo ejusdem cancellarii feci inrotulari. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui. Datum London' die Mercurii proxima ante festum Annunciacionis Beate Marie Virginis, anno domini mcclxmo. mense Marcii.
Robertus Walerand' recognovit in cancellaria regis se debere magistro Nicholao archidiacono Eliensi cancellario regis c. marcas xiij.s. et iiij. d. solvendas ei in festo Sancti Michaelis proximo futuro. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Wiltes'.

De executoribus episcoporum Eliensium.Rex vicecomiti Cant' salutem. Quia per rotulos scaccarii nostri intelleximus quod executores testamentorum episcoporum Eliensium, Galfridi, Hugonis et Willelmi, et episcopus nunc existens tenentur nobis in trescentis marcis de prestito a nobis facto predicto Galfrido, de quo predicti episcopi vel eorum executores nondum satisfecerunt nobis ut dicitur, tibi precipimus quod, facta inquisicione qui fuerint executores predicti, eos venire facias coram baronibus nostris de scaccario in crastino clausi Pasche ad satisfaciendum nobis de debito predicto aut ostendendum quare nobis de debito illo non debeant respondere. Et habeas ibi hoc breve. Teste me ipso apud Turrim Lond' xxiiij. die Marcii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norff'.

Pro Philippo Marmyon.Mandatum est vicecomiti Glouc' quod venire faciat coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis apud Westmonasterium a die Pasche in xv. dies Jacobum filium Benenfant de Glouc' Judeum cum cyrographis et talliis et omnibus aliis instrumentis per que aliquod debitum exigere poterit de Philippo Marmion de debito suo proprio vel antecessorum suorum vel occasione debiti Hugonis de Bilepek' (fn. 2) vel antecessorum suorum ad computandum cum eodem Philippo de eodem debito et ad audiendum et faciendum preceptum regis. Et, si quam districcionem feceris occasione predicti debiti, interim relaxet et ipsum inde pacem habere permittat. Et habeat ibi hoc breve.
Eodem modo mandatum est constabulario Turris London', vicecomiti Wigorn', vicecomiti Linc'.
Mandatum est vicecomiti Salop' et Staff' quod non distringat nec distringi permittat pro aliquo precepto regis quod receperit ad ipsum distringendum occasione alicujus debiti quod debeat Hagino filio magistri Mossei, Leoni filio Preciose, vel Elie le Blund vel Isaac filio Dyeye, Judeis. Et, si quam districcionem ei fecerit occasione predicta, relaxet usque a die Pasche in xv. dies et ipsum interim inde pacem habere permittat. Teste.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Warr' et Leyc'.

De contencionibus inter regem et Simonem de Monte Forti. Regi Francie salutem. Quia intelleximus vos velle Simonem de Monte Forti comitem Leic' et consortem suam sororem nostram pacem habere, ideo de vobis tanquam de domino nostro potissime confisi submisimus nos dicto seu arbitrio vestro quoad omnes questiones et querelas inter nos et predictos comitem et comitissam hucusque habitas terminandas, ut sic vobis plenius innotescat, quod per viam veritatis et non voluntarie, processerimus contra ipsos. Quapropter dominacionem vestram quanta possumus affectione rogamus quatinus dictum seu arbitrium hujus in vos assumere dignemini. Quod si hoc facere non possitis, placeat vobis negocium istud domine nostre regine Francie consorti vestre et domino Petro le Chamberlenc committere secundum formam instrumenti inter nos hincinde confecti. Et, quia vellemus de loco et termino nobis super hoc assignandis plenius certificari, mittimus ad vos Johannem de la Lynde, militem nostrum, latorem presentium, ad recolligendum nomine nostro apud vos predictos diem et locum, rogantes, si placet, quod dies ille nobis assignetur in octabis Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, ut tunc de die in diem procedatur in discucione negocii memorati, prout citius et melius fuerit procedendum. Teste me ipso apud Turrim London' xxvij. die Marcii.

De extenta de Ageneys.Regi Francie salutem. Cum dudum dilectum nobis W. priorem de Manso et quendam militem in presencia vestra constituerimus pro nobis ad extentam de Ageneis faciendam, et ipsi quos ad hoc pro parte vestra deputastis, licet dictus prior et socius ejus ipsorum adventum expectaverint, non venerint ad diem inde inter ipsos provisum et statutum in quindena Natalis Domini ultimo transacta, per quod negocium illud hucusque extitit retardatum, placeat dominacioni vestre predictis assignatis vestris demandare, ut cum dicto priore et consocio suo conveniant et in negocio illo sub festinacione qua poterunt procedant prout in forma pacis inter vos et nos condictum fuit. Testa ut supra.
Rex priori de Manso salutem. Quia per litteras vestras intelleximus quod nuncii domini regis Francie una vobiscum deputati ad extentam de Ageneis faciendam ad diem inter vos hincinde statutum in quindena Natalis Domini non venerunt, per quod extenta illa ad dampnum nostrum prorogatur, quod nobis displicet quamplurimum scripsimus prefato domino regi quod predictis nunciis suis demandet ut ipsi una vobiscum et socio vestro in predicto negocio sub festinacione procedant prout in forma pacis condictum fuit sicut nostis. Et ideo vobis mandamus rogantes quatinus circa expedicionem predicti negocii diligenter et efficaciter intendatis et prout nuncius noster, quem propter hoc ad regem predictum destinavimus, vobis litteratorie significabit, taliter vos habentes in hac parte quod diligenciam vestram merito debeamus commendare. Teste ut supra.

De manerio de Kydelinton' tenendo in manu regis.Cum nuper mandatum fuit vicecomiti Oxon' quod caperet in manum regis manerium de Kydelinton' et illud salvo custodiret donec rex aliud inde preceperit, et, si quos contradictores et rebelles invenerit in manerio predicto, ipsos attachiaret, mandatum est eidem vicecomiti iterato quod manerium illud salvo custodiat, attachiamenta, si qua fecerit, penitus relaxet. Teste.

[m. 14d.]

Prohibicio ne clerici trahantur in causam extra Angliam. Rex magistro Constantino, officiali venerabilis patris B. Cantuariensis archiepiscopi in diocesi Wintoniensi, salutem. Cum nobis a sede apostolica specialiter sit indultum ne illi de regno nostro auctoritate apostolica extra illud trahantur in causam, vobis districte prohibemus ne pretextu alicujus mandati vobis directi clericos nostros beneficia ecclesiastica in diocesi Wintoniensi ex presentacione nostra optinentes, citetis ad comparendum coram quocunque judice extra regnum predictum, nec aliquod mandatum contra ipsos exequi presumatis in derogacionem seu elusionem indulgencie memorate, maxime, cum ipsi parati sint infra regnum nostrum in omnibus stare juri; set taliter vos habeatis in hac parte ne ad vos tanquam ad violatorem privilegiorum nostrorum et impugnatorem dignitatis regie aliter procedere compellamur. Teste etc.
Eodem modo mandatum est episcopo Londoniensi et suo officiali, episcopo Wigorniensi et suo officiali.
Eodem modo scribitur archiepiscopo Cantuariensi, episcopo Lincolniensi et suo officiali, archidiacono Wintonie et suo officiali, et officiali episcopatus Wintoniensis.

De Willelmo de Valencia.Rex Edwardo filio suo primogenito salutem. Quia Willelmus de Valencia, frater noster, nullam securitatem prestitit domine regine Francie de adventu suo in Anglia prout alias predicto fratri nostro mandavimus per Ingeramum de Vilers, militem, nullo modo volumus quod vobiscum aut quocunque alio regnum nostrum ingrediatur sine licencia nostra speciali. Et ideo vobis mandamus quod sicut indignacionem nostram evitare volueritis, ipsum vobis nullatenus adducatis. Et, si in regno nostro applicuerit, ipsum sine dilacione remittatis, donec a prefata regina impetracionem suam optinuerit, sicut superius est expressum. Teste etc.
Rex Willelmo de Valencia salutem. Quia nullam securitatem prestitistis domine regine Francie de adventu vestro in Anglia, prout alias vobis mandavimus per Ingramum de Vilers, militem nostrum, non placet nobis modus ille quo intendebatis ingredi regnum nostrum. Et ideo vobis mandamus, in fidelitate et dileccione quibus nobis tenemini firmiter inhibentes, ne aliter quam Ingeramus de Vilers vobis dixerit ex parte nostra veniatis: placet autem nobis quod obtenta impetracione vestra in hac parte a predicta domina regina in forma predicta, et cum de hoc nobis constiterit, tune de licencia nostra in regnum nostrum libere venire possitis. Teste ut supra.
Rex Hugoni le Bygod salutem. Quia nullo modo volumus quod Willelmus de Valencia frater noster cum Edwardo filio nostro aut quocumque alio regnum nostrum ingrediatur sine licencia nostra speciali, vobis mandamus firmiter inhibentes ne predictum fratrem nostrum cum eodem filio nostro regnum nostrum ingredi permittatis. Et, si in regno nostro applicuerit, ipsum sine dilacione remittatis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis Dovor'.

Norff'. De attornato.Thomas de Horsey posuit loco suo Walterum de Haringebi et Adam de Gippewic' sub alternacione in loquela que est coram rege inter Johannem de Bayllol' et Dervorgullam uxorem petentes et predictum Thomam deforciantem de placito quare, cum predicti Johannes et Dervorgulla habeant manerium de Ludingland' ex tradicione regis in partem excambii terrarum predictam Dervorgillam contingentium de comitatu Cestrie, ipsi Thomas et alii eosdem Johannem et Dervorgillam impediunt quominus capere possunt consuetudines suas de Gernem' quas in eodem portu racione predicti manerii capere debent, et quas antecessores regis et rex capere consueverunt dum idem manerium fuit in manibus predecessorum regis regum Anglie et regis.

De hominibus de Gernemuth et Ludinglond.Rex vicecomiti Norff' salutem. Quia de consilio nostro provisum est quod omnes contenciones suborte inter homines nostros de Gernem' et Lud' de quibusdam transgressionibus hincinde factis contra libertates eorundem ponentur in respectum usque ad adventum Hugonis le Despenser, justiciarii nostri Anglie, ad partes illas, vel quousque a nobis vel a prefato justiciario nostro aliud super hoc habueris preceptum, tibi precipimus quod omnia attachiamenta et districciones que super homines predictos de Gern' et Lud' fieri precipimus per brevia nostra vel justiciarii nostri predicta occasione ponas in respectum usque ad terminum predictum. Et districcionem, si quam feceris eis, interim relaxes. Et scire facias partibus quod neutra earum interim querelas versus alteram prosequatur. Teste rege apud Turrim London' xxviij. die Marcii.

De alosis mittendis ad regem.Mandatum est constabulario Glouc' quod omnes alosas, quas habere possit in balliva sua citra Pascha, capiat ad opus regis et eas ei mittat de die in diem prout eas capi contigerit. Teste etc.
Eodem modo mandatum est ballivis Glouc'.

Pro Imberto Pugeys et Roberto Aguylun.Johannes Carbonel recognovit in cancellaria regis se debere Imberto Pugeys, senescallo regis, et Roberton Aguilun viginti libras solvendas eis in quindena Sancti Johannis Baptiste proximo futura sine ulteriori dilacione; et concessit quod, si in solucione dicte pecunie ad terminum illum defecerit, vicecomites comitatuum in quibus terre predicti Johannis fuerint, levari faciant de terris et catallis suis dictam pecuniam et eam habere faciant prefatis Imberto et Roberto una cum omnibus dampnis et expensis que occasione dicte pecunie ultra terminum predictum sustinuerint, in comitatibus Ebor', Linc' et Wigorn'.

Pro Roberto Fulconis.Saerus de Neuton' recognovit in cancellaria regis se debere Roberto Fulconis unam marcam solvendam ei Dominica Palmarum proximo futura sine ulteriori dilacione. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta marca levetur de terris et catallis suis in comitatu Suff'.

Footnotes

  • 1. Angl' in MS.
  • 2. Sic, for Kilepek?