BHO

Close Rolls, August 1261

Pages 484-490

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Please subscribe to access the page scans

This volume has gold page scans.
Access these scans with a gold subscription.Key icon

Close Rolls, August 1261

Rex abbati de Rading' salutem. Cum probatores capti in regno nostro, in cujuscumque prisona detineantur, nobis liberari et judicari consueverint in curia nostra, vobis mandavimus (sic) sicut nuper mandavimus quod Johannem le Esquier, probatorem, captum et detentum in prisona vestra apud Rading', venire faciatis sub salva custodia usque London' cum ejus et aliis rebus cum ipso arestatis, liberandum custodi gaiole nostre de Neugate. Et hoc sicut libertatem vestram illesam conservari volueritis, non omittatis, scituri indubitanter quod, nisi feceritis, nos ad dictam libertatem vestram graviter capiemus. Teste rege apud Windes' v. die Augusti.

Cum Petrus de Brus teneatur Willelmo de Valencia in cciiijxx. libris sterlingorum per annum pro porcione ipsum contingente de debitis que Willelmus de Lanc' debuit in judaismo regis, et que rex eidem fratri suo dudum concessit per cartam regis, et eidem Willelmo a retro sunt de annua solucione predicta dccxlij. libre tres solidi et iiij. denarii sterlingorum ut dicitur, mandatum est vicecomiti Westm' quod prefatum Walterum sine dilacione distringat ad reddendum eidem Willelmo predictam summam pecunie, quam ei solvere tenetur ex predicta concessione regis, vel id quod ei aretro est de solucione predicta. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Lanc' de cc. libris de eodem Petro.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Lanc' de Waltero de Lindes' de cc.iiijxx. libris.

Willelmus de Halisworth' et Johannes Maudut recognoverunt in curia regis coram rege quod de querela quam predictus Willelmus fecit versus predictum Johannem in comitatu Suthamt' de sex marcis quas idem Willelmus exigit a prefato Johanne pro servicio suo quod ei fecit in Wasconia, sic convenit inter eos quod predictus Willelmus per finem xl. solidorum quem idem Johannes fecit cum eo remisit ei predictas sex marcas imperpetuum et inde solvet xx. solidos ad festum Sancti Michaelis et xx. solidos in festum Omnium Sanctorum proximo sequens. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Suthamt'.

De terra replegianda.Willelmus de Bekeford' venit coram rege die Veneris proxima post festum Sancti Laurencii et petiit manerium de Hesilber' cum pertinenciis Willelmo le Merescal replegiari, quod captum etc. propter defaltam etc. coram rege versus ipsum regem ut dicitur.

[m. 8d.]

Wasconia. Gaylardus de Solio.Rex Edwardo filio suo salutem. Cum Rustandus de Solio, quondam civis noster Burdeg', ad instanciam S. de Monte Forti comitis Leyc' tunc senescalli nostri Wasconie ad securitatem partium illarum et pacis nostre conservacionem castrum suum de Belino tradiderit tenendum et eidem Rostando vel heredibus suis restituendum certis condicionibus in instrumento dicti comitis ipsi Rostando tunc inde facto contentis, ac idem Rustandus in tradicione castri sui predicti burgum suum ejusdem castri una cum redditibus et omnibus exitibus eorundem tam infra castrum illud quam extra sibi retinuerit, cumque Gailardus de Solio filius et heres dicti Rostandi vobis ad requisicionem vestram dictum castrum et burgum ejusdem per quadrennium tradiderit pro quaterviginti marcis, quas ei exsolvi fecistis pro exitibus eorundem castri et burgi, videlicet pro singulis annis xx. marcas; et vos jam per biennium predictum castrum et burgum ejusdem tenueritis pro exitibus eorundem ut asserit sibi nichil exsolvendo, vobis mandamus confidentes quatinus de arreragiis in quibus dicto Gailardo tenemini pro exitibus dictorum castri et burgi de biennio predicto sibi satisfieri precipiatis. Et, si predictum castrum amplius teneri vobis expedire videritis, dicto Gailardo singulis annis viginti marcas exsolvi faciatis pro burgo, exitibus et redditibus predictis, quousque nobiscum inde colloquium habueritis. Teste.

[Schedule.]

H. dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie Edwardo filio suo primogenito salutem et paternam benediccionem. Pati nolumus nec debemus quod subditi nostri et vestri contra consuetudines in suos pares dominentur injuste. Cum igitur nobis ultimo existentibus Burdegal' reformata pace per nos inter cives communitatis ejusdem per compromissum in quod tam pars Gayllardi de Solio et suorum quam pars Gayllardi Columbi sponte consenserat et per arbitrium nostrum tunc inde prolatum pars dicti G. Columbi contra expressum mandatum nostrum et vestrum per majorem potestatem in partem dicti G. de Solio in ipsius Gayllardi et partis sue gravamen et contemptum sibi dominium usurpaverit per quod ipsum G. de Solio et quosdam de sua parte ceperunt contra pacem supradictam et contra mandatum nostrum et vestrum captos detinuerunt. Cumque major Burdegale quem una cum senescallo Vasconie, prout continetur in arbitrio supradicto, conservatorem dicte pacis constitueramus, dicto G. de Solio necnon et parti sue pacem fregit memoratam per antedictas capcionem et detencionem contra pacem nostram et mandatum nostrum et vestrum ut dicitur; nos dilectum et fidelem nostrum Johannem de la Lynde constituimus una cum senescallo predicto ad omnia facienda absque majore que cum eodem senescallo juxta tenorem arbitrii supradicti debebant fieri per majorem. Et ideo vobis mandamus quatinus cum omni diligencia scribatis et consilium apponatis quod omnia in predicto arbitrio nostro contenta per dictos senescallum et Johannem compleri valeant et firmiter teneri eis efficaciter injungentes ut ea omnia inviolabiliter faciant observari secundum quod ipsis per literas nostras patentes dedimus in mandatis ne tantam potestatem et dominium quia per compromissum antedictum similiter et arbitrium nostrum adepti sumus in cives Burdegal' nos et vos per ignoranciam vel negligenciam aliquam amittamus. Preterea, cum pars dicti G. Columbi sicut nuper Parisius veraciter scivimus cum prefato G. de Solio et sua parte pacem inire conata fuerit consensu nostro et vestro super hoc minime requisito, ac idem G. de Solio pro utilitate nostra et vestra necnon et honore id de plano recusavit, vobis mandamus quod circa negocia ejusdem G. de Solio et suorum cum justicia talem curam et diligenciam habere curetis et per senescallum Vasconie exhiberi jubeatis ut id, quod pro commodo nostro et vestro pariter et honori cum expensis innumerabilibus dampnis et gravaminibus prosecutus sit, sibi et suis in dispendium cedat et gravamen, taliter vos habentes in premissis quod ipsi et alii nostrum profectum et vestrum et honoris incrementum animose prosequi velint et debeant et pro hiis labores et tedia hilarius sustinere. Teste me ipso apud Windes', vij. die Augusti anno regni nostri xlv.

Rex comitisse Flandr' salutem. Cum quidam magnates nostri nobis aliquamdiu rebelles extiterunt propter quod, nisi citius resipiscant aliud consilium, ad hoc nos apponere oportebit, dileccionem vestram requirimus et rogamus quatinus taliter vobis providere velitis quod ad nos centum milites et tot servientes ad arma bene munitos nobis mittere possitis, taliter vos habentes in hac parte quod specialiter vobis teneamur ad grates. Teste rege apud Windes' xxij. die Augusti.
Eodem modo mandatum est G. comiti Sancti Pauli de l. militibus et tot servientibus ad arma bene munitis, cum rege super hoc eum requisierit.
Eodem modo Baldewino de Aven' de l. militibus et tot servientibus ad arma munitis.
Eodem modo comitisse Provincie de balistariis.
Eodem modo comiti de Enervers, comiti Flandr' et Hugoni le Ercevesk'.

Cum quidam magnates regis regis aliquamdiu rebelles extiterint propter quod, nisi citius resipiscant aliud consilium, ad hoc regem apponere oportebit, mandatum est Arnaldo de Wesemal' quatinus taliter sibi provideat quod ad regem cum equis et armis cum rex super hoc ipsum requisierit sub promptitudine in forma quam rex significabit ei venire possit, taliter se habens in hac parte, quod rex specialiter teneatur ei ad grates. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Aernulp' de Gymery, Ingramo de Fenes, Florencio de Varenn', Erardo de Valery, Eustachio de Cunflauns, Johanni Britan', Johanni de Gredly, Stephano de Bueis, Willelmo de Cheveny, Stephano de Silans', Hugoni de Grandi Monte, Imberto de Chastelliun, Willelmo de Lohiac, Henrico de Payny, Ricardo de Munbeliard', Willelmo de Pesmes, Galfrido de Burlemons, Galfrido de Geynvil', Johanni de Durnay, Simoni de Geynvil', Guidoni de Reyns, Ricardo de Munnet, Hugoni Espollard, Johanni de Maisouz.

Rex Lugdinensi electo salutem. Cum quidam magnates nostri nobis aliquamdiu rebelles extiterint propter quod, nisi citius resipiscant aliud consilium, ad hoc nos apponere oportebit, dileccionem vestram requirimus et rogamus quatinus taliter providere velitis ut milites et alios ad arma bene munitos usque ad numerum racionabilem quem vobis significabimus cum super hoc vos requisierimus nobis in succursum mittere possitis, taliter, etc. Teste ut supra.
Eodem modo archiepiscopo Tarentas', archiepiscopo de Ebriun'.

[m. 7d.]

Memorandum quod rex concessit Johanni Blundel', clerico suo, quod ecclesiam de Hedecroune, quam episcopus Londoniensis tenet de gracia pape et de gracia regis, que est in archiepiscopatu Cantuariensi, quod habebit litteram regis de presentacione ad eandem ecclesiam quamcito sibi viderit expedire. Teste rege apud Windes' xv. die Augusti.
Consimiliter con . . . . .

Nicholaus de Arundel' venit etc. die Jovis proxima post Assumpcionem Beate Marie et petiit terram Johannis de Cameis in Tradinton' eidem Johanni replegiari, que capta, etc., propter defaltam, etc., coram justiciariis de banco, versus Radulfum de Stopham et Willelmum de Glanmorgan ut dicitur.
Idem H. venit etc. die predicto et petiit terram Johannis de Gatisden' in Tradinton' eidem Johanni replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Radulfum de Stopham et Willelmum de Glanmorgan ut dicitur.

Matheus de Sancto Severo posuit loco suo Petrum de Balembiz ad petendum pro eo et prosequendum quoddam breve de Mandamus de sexties viginti et decem marcis que ei aretro sunt de novem viginti marcis, de quibus breve nostrum de Liberate residet ad scaccarium nostrum. Et habebit inde breve predictum de Mandamus ad scaccarium regis Sancti Michaelis, et habet inde litteras patentes testificantes pecuniam predictam, quas facta solucione pecunie predicte barones de scaccario recipient ab eis (sic) litteras regis patentes predictas.

Rex Jacobo de Alditel' salutem. Ea, que nobis de contradiccione quam habuistis ab illis de comitatibus Staff' et Salop' nuper scripsistis, satis intelleximus. Et similiter promtitudinem et devocionem burgensium nostrorum Staff' et Salop' atque Brugg', quibus gratis referatis ex parte nostra. Et vos officium vestrum exerceatis cum cautela qua poteritis nec propter resistenciam verbalem omittatis, quatenus fieri poterit cum cautela, nisi, quod absit, violenciam ministris vestris inferri contigerit per quem a suo officio impedientur. De castris autem nostris bene volumus quod de illis centum libris quas habetis ponatis l. libras in castris muniendis que sunt in custodia vestra, et residuas l. libras nobis mittatis, nisi forte eis multum ad castra illa munienda indigeatis. Rogamus insuper ut per vos et amicos vestros quantumcumque poteritis laboretis, ut illi de comitatibus predictis nostro mandato obediant et vobis tanquam suo vicecomiti respondeant et in devocione ac fidelitate nobis debita remaneant, nec aliorum voluntati aut suggestioni ad turbacionem sui ipsius contra debitum sue fidelitatis aliquatenus adquiescant. Teste rege apud Windes' iij. die Septembris.

Rex majori et ballivis de Lenn' salutem. Cum Henricus le Tenturer, Ricardus Cumpaignun le Roy, Robertus le Mercer, Johannes Lummelucas, Johannes de Beverl' et Alanus de Bedford', (fn. 1) mercatores de Scocia, dudum abstulerint a Radulfo de Staunford' catalla ad valenciam quatuordecim marcarum et quatuor solidorum, et nos pluries scripserimus A. regi Scocie quod excessum illum emendari et eidem Radulfo plenam super hoc faceret justiciam exhiberi, qui nichil hucusque ei inde fecit ut dicitur, vobis mandamus quod secundum legem mercatorum bona que de partibus Scocie in instantibus nundinis vestris inveneritis arestari faciatis quousque idem Radulfus super predictis catallis suis plenam fuerit justiciam assecutus. Teste.

[m. 6d.]

Willelmus de Monte Canisio venit coram rege apud Windes' in crastino Decollacionis Sancti Johannis Baptiste et presentibus ipso domino rege, Imberto Pugeis, senescallo regis, Waltero de Merton tunc cancellario regis, Johanne de Curtenay et Radulfo de Bakep' juramentum corporale prestitit quod fideliter se tenebit cum rege contra omnes. Et concessit quod nunquam arma deferet contra ipsum dominum regem, et si faciat, quod incurrat exheredacionem omnium terrarum et tenementorum que tenet de ipso domino rege. Et concessit eidem domino regi quod litteram suam sibi faceret de fideli servicio suo set sigillum suum non habuit ad manum. Teste rege apud Windes' xxvj. die Augusti.

Salop'. Coram rege.Johannes de Breus' posuit loco suo Ingramum de Bonynd et Johannem filium Willelmi vel eorum alterum versus Walterum de Clifford' in loquela de judicio de manerio de Corfham.

Pro rege. Ne aliqui ingrediantur regnum cum equis et armis. Mandatum est ballivis quinque portuum quatinus nullatenus permittant aliquem, excepto Edwardo filio regis, cum equis et armis regnum regis ingredi per portus suos sine mandato regis speciali. Et, si qui cum equis et armis ibidem applicuerint, ipsos arestari faciant donec aliud inde a rege receperint in mandatis. Et, quia datum est regi intelligi quod quidam de rebellibus regis venire faciunt in Angliam armaturas in doliis cum alumine et aliis mercandisis et in sarcinulis et modis quibus latenter possunt, mandatum est ballivis predictis quod diligenter scrutari faciant si qui cum hujusmodi armaturis modis predictis in portubus suis applicuerint. Et, si quas invenerint, eas arestari et salvo custodiri faciant donec aliud a rege habuerint in mandatis. Teste.
Eodem modo mandatum est singulis ballivis per quinque portus etc.
Consimilis littera patens directa fuit baronibus et ballivis suis Dovor' et singulis baronibus quinque portuum.

Ricardus Chaperun' venit etc. die Mercurii in vigilia Nativitatis Beate Marie et petiit terram Ranulphi de Aerdern' in Hautroinges eidem Ranulpho replegiari etc. que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco versus Amiciam que fuit uxor Rogeri de Cheyny ut dicitur.

Mandatum est Willelmo de Everus quod austurcum regis qui est in muta et in custodia sua quamcitius commode poterit a muta illa extrahi et illum in propria persona sua aut per alium idoneum, qui loco sui possit et sufficiat servicium regis inde debitum explere, ad instans festum Sancti Michaelis regi habere faciat. Et hoc non omittat, ne pro defectu sui in hac parte rex ad eum graviter capere debeat. Teste.
Eodem modo mandatum

Footnotes

  • 1. Reading uncertain.