Close Rolls, November 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 2-8. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp2-8 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1261

De ponendo per ballium.—Willelmus Winter, detentus in prisona regis de Maidenestan pro morte Johannis Samady unde rettatus est, habet breve vicecomiti Kanc' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Turrim Lond' ij. die Novembris.

Pro abbate de Burgo Sancti Petri.—Rex perdonavit abbati de Burgo Sancti Petri decem libras ad quas amerciatus fuit coram Nicholao de Turri et sociis suis, justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Norhamt' pro evasione trium latronum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Turrim Lond' primo die Octobris.

De castris Edwardi filii regis muniendis.—Mandatum est Johanni le Bretun, senescallo Edwardi filii regis, quod castra predicti filii regis in Anglia et Wallia victualibus et bona gente muniri faciat prout necesse fuerit et viderit expedire. Et custum etc. per visum etc. illud sibi a predicto filio suo allocari faciet. Teste rege apud Turrim Lond' ij. die Novembris.

De stipendiis acquietandis servientibus qui nuper venerunt apud Witsand'.—Rex Ingramo de Fenes salutem. Rogamus vos quatinus eos quos ad nostrum servicium venire rogavimus, tam milites quam alios, de partibus transmarinis et qui ad preces nostras pro servicio nostro jam usque Witsand' venerunt, ibidem modis omnibus retineatis donec aliud super hoc a nobis habueritis in mandatis. Et nobis insuper sine dilacione significetis qui et quot ibidem venerint ad servicium nostrum ut vel nos ipsi aut filius noster, si opus fuerit, usque Dovor' eis ad eorum securitatem occurramus. Et vos per dilectum clericum nostrum Rogerum de Evesham latorem presentium, quem ob hoc ad vos transmittimus, solvi faciatis eisdem stipendia sua octo dierum prout melius et competencius videritis faciendum. Nomina autem eorum quos ad nostrum servicium venire rogavimus vobis per predictum clericum nostrum transmittimus cui eciam pecuniam tradi fecimus unde dicta stipendia per vestram disposicionem solvi debebunt prout inde duxeritis ordinandum. Teste ut (sic).
Rex Radulpho de Bakepuz et Georgio de Dovor' salutem. Mandamus vobis quod de centum libris de denariis nostris, qui nuper vobis traditi fuerunt, faciatis liberare dilecto clerico nostro Rogero de Evesham centum marcas ad quedam negocia nostra in partibus transmarinis expedienda. Et tu Georgi una cum prefato clerico nostro ad partes illas accedas ad eadem negocia per consilium dilecti et fidelis nostri Ingrami de Fenes, cui super hoc scribimus, expedienda. Teste rege apud Turrim Lond' iiij° die Novembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Schirwude faciat habere Fratribus Minoribus Linc' decem quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Cyrencestr'.—Mandatum est Aymoni Thurumberd', custodi maneriorum de Cokham et Braye, quod duo quarteria siliginis que abbas de Cyrencestr' percipere consuevit per annum de grangea regis de Cokham et unum porcum pro decima pannagii eidem abbati sine difficultate habere faciat sicut ea habere consuevit, quia rex non vult quod ea denegentur eidem. Mandatum est eciam predicto custodi quod, si prefatus abbas consueverit singulis annis percipere unam fagum ad focum suum in forest a regis de Windes', tunc ipsum fagum illam singulis annis percipere permittat in predicta foresta regis quamdiu fuerit custos ejusdem foreste, sicut eam prius percipere consuevit. Teste rege apud Turrim Lond' v. die Novembris.

Pro Rogero de Tany.—Rex de octo libris, quas Rogerus de Tany regi solvisse debuit ad scaccarium regis Sancti Michaelis proximo preteritum, dedit ei respectum usque ad Pascha proximo futurum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod respectum illum ei habere faciant. Teste ut supra.

(fn. 1) De quadam muliere interfecta videnda.—Cum quedam mulier inventa sit interfecta infra libertatem septem hundredorum de Cokham et Braye et rex in hundredis illis coronatorem non habeat ad presens qui officio coronatoris intendat, mandatum est Reginaldo le Forester quod assumptis secum discretis et legalibus hominibus de hundredis predictis officium coronatoris de muliere predicta interfecta hac vice faciat. Teste rege apud Turrim Lond' ix. die Novembris.

Pro Eudone de Selfhanger.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod Eudo de Shelfhanger, quondam emptor regine nostre, solvit in garderoba nostra Dominica in festo Beati Leonardi anno etc. xlvj. magistro Henrico de Gaunt, custodi ejusdem garderobe, viginti et sex libras xiij. solidos et quatuor denarios in partem solucionis iiijxx. marcarum per quas finem fecit nobiscum pro custodia terre et heredis Roberti de Shotebroc habenda. Et ideo vobis mandamus quod ipsum de predictis viginti et sex libris xiij. solidis et quatuor denariis quietum esse faciatis. Teste.

De ponendo per ballium.—Radulphus filius Agnetis, detentus in prisona regis Winton' pro morte Johannis le Facumb' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suthamt' quod ponatur per ballium. Teste.

Pro Johanne de Balliolo.—Rex justiciariis suis proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu Not' salutem. Cum Johannes de Baillol, cui commisimus castrum nostrum Not', capi fecerit subboscum et virgas in broillio Notingh' ad cleias et hurdicia ad castrum predictum inde facienda, vobis mandamus quod ipsum Johannem vel suos in itinere vestro predicto occasione predicta non occasionetis vel occasionari permittatis set ipsos inde penitus quietos esse faciatis. Teste ut supra.

De duobus doliis vini datis.—Rex Willelmo la Zuch', constabulario castri sui Roff', salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra in castro predicto sine dilacione faciatis habere Johanni de Grey et ceteris militibus in societate sua existentibus duo dolia vini ad expensas suas de dono nostro capienda prout necesse habuerint. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in foresta de Havering' faciat habere fratribus de Penitencia Jesu Christi sex robora de dono regis. Teste.

Pro executoribus Henrici de Farleye.—Mandatum est baronibus de scaccario quod de arreragiis serjantiarum et assartorum que per summonicionem scaccarii regis exiguntur ab executoribus testamenti Henrici de Farleye, quondam vicecomitis regis Suthamt', que quidem arreragia idem Henricus non recepit in vita sua, ipsos executores inde quietos esse faciant et illos qui de arreragiis predictis respondere debent distringi faciant ad reddendum regi arreragia predicta. Teste rege apud Turrim Lond' xiij. die Novembris.

De bissis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Ricardum de Candover' et Willelmum de Candover', venatores regis, ad capiendum ad opus regis in warenna predicti episcopatus Wintoniensis sex bissas contra festum Natalis Domini proximo futurum mandans Waltero de Burges et Ade filio Pagani, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod bissillas (sic) illas capere permittant. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Clarend' de vj. bissis.

De denariis mittendis ad regem.—Quia rex denariis ad presens plurimum indiget, rex mittit ad Walterum de Burges et socium suum, custodes episcopatus Wintoniensis, Nicholaum de Wincheles' et Willelmum de Sancto Germano, servientes regis ad arma, mandans in fide et dileccione quibus regi tenentur quatinus per eosdem et per aliquos de suis servientibus sub salvo conductu omnes denarios quos habet (sic) et perquirere poterit de exitibus dicti episcopatus sub omni festinacione qua poterunt modis omnibus regi mittant. Et rex denarios illos eis allocari faciet. Teste rege apud Turrim Lond' xviij. die Novembris.

Rex vicecomiti Ebor' salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per Petrum de Percy vicecomitem nostrum Ebor' et coronatores nostros ejusdem comitatus fieri precepimus quod Henricus de Bram' non est culpabilis de falsacione sigilli nostri unde rettatus fuit nec super aliqua felonia convictus (Cancelled). Vacat quia inferius.

Pro Henrico de Braham.—Rex vicecomiti Ebor' salutem. Quia accepimus per recordum quod per custodes placitorum corone nostre in comitatu tuo et per inquisicionem quam per te ipsum fieri fecimus quod Henricus de Bram' nuncquam fuit utlagatus in comitatu predicto pro falsacione sigilli nostri sibi imposita, et eciam quod de falsacione illa non est culpabilis, tibi precipimus quod catalla ejusdem Henrici ea occasione capta in manum nostram eidem Henrico sine dilacione restitui facias. Teste rege apud Turrim London' xviij. die Novembris.

Pro Edwardo filio regis.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Gilbertum de Preston' et socios suos justiciarios tunc itinerantes in comitatu Norff' fieri fecit, quod visus franci plegii, wreccum maris, libera warenna et judicium latronum interceptorum cum latrocinio in feodis que tenentur de honore Cestr' in comitatu predicto spectant ad feoda illa, et quod illi qui feoda illa tenuerunt habuerunt libertates predictas usque ad tempus quo Johannes de Ulecot' fuit vicecomes predicti comitatus, et quod libertates ille eis subtracte fuerunt tempore predicto, mandatum est vicecomiti Norff' quod, cum rex contulerit Edwardo filio regis comitatum et honorem Cestr' cum feodis predictis et omnibus aliis ad honorem eundem pertinentibus, ipsum Edwardum dictis libertatibus in feodis predictis in balliva sua uti permittat, non vexans ipsum aut ballivos vel tenentes suos de feodis predictis aut ab aliis vexari permittens contra libertates predictas. Teste rege apud Turrim Lond' xvj. die Novembris. Memorandum quod litera ista emanavit quia prius inrotulabatur anno etc. xl. primo per eadem verba.

De ponendo per ballium.—Stephanus filius Ricardi et Thomas frater ejus, detenti in prisona regis Oxonie pro morte Ricardi de la Pomeray unde apellati sunt, habent breve vicecomiti Berkes' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Turrim Lond' xx. die Novembris.

[m. 18.]

Pro Rogero Gernun.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam dudum fieri fecimus per justiciarios nostros tunc itinerantes in comitatu Wiltes' quod nec Rogerus Gernun nec predecessores sui aliquo tempore consueverunt dare viginti solidos ad custodiam castri Divisarum, nisi tempore quo Johannes Marescallus habuit custodiam ejusdem castri, per quod nos ipsum Rogerum de illis viginti solidis anno regni nostri vicesimo quietavimus sicut constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre ejusdem anni, vobis mandamus quod predictum Rogerum de viginti libris, que per summonicionem scaccarii nostri exiguntur occasione predicta de tempore subsequenti, et eciam de predictis viginti solidis, qui per annum exiguntur ab eodem ut predictum est, decetero quietum esse faciatis. Teste rege apud Turrim Lond' xxj. die Novembris.

De braemiis datis.—Mandatum est constabulario castri regis de Merleberg' quod in vivario regis de Merleberg' faciat habere Johanni Luvel' duodecim (matrices expunged) bremas ad vivarium suum de Elecumbe inde instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Turrim London' xxvj. die Novembris.

De damis et roboribus datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regia de Cippeham faciat habere Willelmo de Engleschevill' duas damas et duo robora de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem Alano quod in foresta regis de Clyve faciat habere Willelmo de Notingham duo robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est predicto Alano quod in foresta regis de Wittlewode faciat habere Johanni Luvel quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ada de Gesemuth'.—Mandatum est ballivis Novi Castri super Tynam quod firmam ville sue de termino Sancti Michaelis proximo venturo faciant habere Ade de Gesem', constabulario castri predicti, ad quedam negocia regis que rex ei injunxit inde expedienda. Et rex eam eis allocari faciet. Teste ut supra. (Cancelled.) Vacat. Habet vicecomes Norh' breve de Allocate.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta regis de Dene faciat habere Rogero de Clifford' duodecim quercus de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Dene faciat habere Mauricio de Berkel' quatuor damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Ricardus le Porter, detentus in prisona regis de Rading' pro morte Nicholai filii Philippi unde rettatus est, habet breve vicecomiti Barkes' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Simon le Bouer de Westmeston', detentus in prisona regis de Lewes pro morte Roberti de Cruce unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sussex' quod ponatur per ballium. Teste.
Ricardus filius Roberti de Hildrichesham, detentus in prisona regis de Colecestr' pro morte Nicholai le Chamberleng' unde apellatus est, habet breve vicecomiti Essex' quod ponatur per ballium. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zusch' quod in foresta de la Bere faciat habere Alano Plugenet duas damas de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Opposite this entry is a drawing in the margin, perhaps intended to represent the head of some animal.