Close Rolls, August 1250

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1250', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 309-318. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp309-318 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1250

Pro hominibus de Claverl' et de Woreford'.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste regis de Morf', quod in eadem foresta permittat homines regis de Claverl' et homines de Worefeud', per visum forestariorum regis, habere husbote et heybote, sicut retroactis temporibus habere consueverunt. Teste rege apud Shireburn' primo die Augusti.

Pro averiis regis de Gillingham.—Mandatum est custodi foreste de Gillingham, quod proprios boves et proprias vaccas regis manerii sui de Gillingham' et alia minuta averia nostra ibidem, ubi prius pergere solebant in foresta predicta, amodo pasci permittat usque ad xv. Sancti Michaelis proximo futuram. Teste ut supra.

Pro magistro Templi de damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta regis de Roteland' faciat habere magistro milicie Templi in Anglia sex damos de x. damis quos singulis annis habere consuevit in foresta regis de Braden', per cartam domini J. regis, patris regis, ad capitulum suum tenendum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Dene, quod in eadem foresta faciat habere J. filio Galfridi, justiciario Hibernie, x. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De coronatore eligendo in comitatu Kancie.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod eligi faciat quendam coronatorem loco Alexandri de Esthall', qui prestito sacramento etc. Teste ut supra.

De quibusdam predonibus capiendis.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Wigornie fieri precepit, quod Ricardus, forestarius Widonis Pipard', et Thomas, vaccarius de Flavel, culpabiles sint de roberia nuper facta in foresta regis de Fekenham de hernesio Henrici de Ailun depredato in eadem foresta, mandatum est eidem vicecomiti quod predictos Ricardum et Thomam capiat, et in prisona regis salvo custodiat, donec aliud inde preceperit. Teste rege apud Montem Acutum tercio die Augusti.

Pro Rogero de Tonecome.—Quia rex [accepit] per inquisicionem quam per H. de Wengham' et coescaetorem suum in comitatu Sumerset' [fieri fecit] quod Stephanus de Tateworth', bastardus, tenuit unum ferlingum terre in Cumpton' de Rogero de Tonecome, quam terram ipsi ceperunt in manum regis, eo quod credebatur quod terra illa teneretur de Eustachio de Durvill', qui pro felonia suspensus fuit, de cujus feodo terra illa est, mandatum est eisdem quod eidem Rogero de predicta terra tamquam de escaeta sua plenam seisinam habere faciant. Teste ut supra.

De j. dolio vini reddito.—Mandatum est custodibus vinorum regis Bristolli quod faciant habere Gervasio Trice de Ivelcestria unum dolium vini apud Bristollum pro uno dolio vini quod ab eodem cepit rex ad opus suum apud Ivelcestriam. Teste ut supra.

De quercubus ad operaciones Windes'.—Mandatum est custodi foreste regis de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere Godefrido de Lyston' sex quercus ad maeremium, ad operaciones regis de Windes'. Teste rege apud Ottery vj. die Augusti.

De lana ad opus regis servanda.—Mandatum est maiori et ballivis Bristolli quod illos xlij. saccos lane et dimidium, quos de mandato regis ceperunt in manum suam salvo et securo loco reponant, et ad opus regis reservent, usque ad adventum regis ad partes suas, vel donec aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De pecunia regis de Cestria usque Lond' carianda.—Mandatum est Alano la Zusch' quod pecuniam, quam abbas Sancte Wereburge Cestrie ei liberabit ad opus regis per preceptum suum, salvo et secure transmitti faciat usque Novum Templum Lond', liberandam ibidem thesaurario ejusdem Templi. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud ei faciet allocari. Teste ut supra apud Exoniam, vj. die Augusti.

Et mandatum est predicto thesaurario Lond' quod pecuniam illam recipiat, et tuto loco reservari faciat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro abbate de Clive.—Quia rex nuper talliari fecit dominica sua per Angliam, mandatum est vicecomiti Devonie quod abbati de Clive racionabile tallagium habere faciat de hominibus suis de eo tenentibus in manerio de Braunton', quod aliquando fuit dominicum regis. Teste rege apud Exoniam vij. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis Karliolensis quod in eadem foresta faciat habere abbati Sancti Edmundi xx. quercus ad maeremium, ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

Pro executoribus testamenti Henrici de Hasting'.—Mandatum est Henrico de Wengham quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Henrici de Hasting' quod regi satisfacient de debitis, si in aliquibus ei tenebatur, permittat eos habere liberam administracionem de omnibus rebus suis mobilibus, ad execucionem testamenti ipsius Henrici faciendam. Teste rege apud Criditon' ix. die Augusti.

Pro Ricardo de Ortiay et hominibus suis.—Quia Ricardus del Ortiay et homines sui de Sutton quieti sunt de sectis comitatuum et hundredorum, ut dicunt, ita quod nunquam consueverunt participare cum aliis de comitatu in communibus finibus vel amerciamentis coram justiciariis itinerantibus, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ipsum Ricardum vel predictos homines suos non distringat vel distringi permittat ad contribuendum vel participandum cum aliis de comitatu in communibus finibus vel amerciamentis factis coram justiciariis itinerantibus, aliter quam facere debe[n]t et facere consueverunt. Teste rege apud Twyverton' x. die Augusti.

Pro Mabilia Revel.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumerset' pro Mabilia Revel [Teste ut supra cancelled] et pro hominibus suis de Swell', Stok', Cuclinton', et Peret. Teste ut supra.

De damis vivis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewod' quod in eadem foresta faciat habere Elye de Rabain xij. damas et sex damos vivos, de dono regis. Teste ut supra.

De pictura facienda in capella Sancti Stephani.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod in capella Beati Stephani depingi faciat imagines apostolorum in circuitu ejusdem capelle, et judicium in occidentali parte ejusdem, et iconiam Beate Marie Virginis in quadam tabula similiter pingi faciat, ita quod hec parata sint in adventu regis. Teste rege apud Brug' Wauter' xiij. die Augusti.

De quercubus ad pontem de Corf'.—Mandatum est custodi foreste regis de Bere quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri de Corf' xx. quercus ad pontem ejusdem castri inde reficiendum. Teste ut supra.

Eodem modo mandatum est custodi foreste regis de Gillingham' de xl. quercubus ad eundem pontem. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Witlewod' quod in eadem foresta faciat habere Philippo Luvel, clerico regis, tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro monialibus de Bocland'.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod non inpediat sorores de ordine hospitalis Sancti Johannis Jerusalem apud Bocland' quominus possint capere buscam in parco regis de Neuton', sicut eam capere consueverunt, per cartam regis eis inde confectam. Teste ut supra.

Pro hominibus Herefordensis episcopi.—Homines P. Herefordensis episcopi de Hereford' habent respectum usque ad xv. Sancti Michaelis de xxxix. marcis et dimidia. Et mandatum est vicecomiti Hereford' [etc.]. Teste ut supra.

Pro Fratribus Minoribus de Brug' Walteri.—Mandatum est Ricardo de Wrotham', custodi parci regis de Neuton', quod in predicto parco faciat habere vicecomiti Sumers' sex quercus ad maeremium cum escaetis earum, cariandas usque Brug' Walteri ad opus Fratrum Minorum ibidem commorancium, et quod similiter faciat habere eisdem fratribus quatuor robora in eodem parco ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes de Bramelset' et Johannes de Wescot', capti et detenti in prisona regis Wintonie pro transgressione foreste, habent litteras regis vicecomiti Suht' quod ponantur per ballium usque adventum justiciariorum. Teste [unfinished].

Memorandum pro Waltero de Bathonia.—Memorandum quod Walterus de Bathonia, vicecomes Devonie, liberavit monialibus de Cornworthi lx. solidos de catallis que fuerunt Bonefant, Judei Exonie, concelatis et inventis per ipsum Walterum et Egidium de Erdinton' in ultimo itinere suo apud Exoniam ad catalla Judeorum inquirenda. Et inde quietus est, per preceptum regis.

Pro sacrista Glastonie de quercubus datis.—Mandatum est custodi parci regis de Periton' quod in eodem parco faciat habere sacriste Glastonie tres quercus ad imagines inde faciendas et ponendas in ecclesia sua Glaston', de dono regis. Teste rege apud Glastoniam xv. die Augusti.

[m. 6.]

De quercubus liberandis ad operaciones de Gillingham'.—Mandatum est custodi foreste regis de Gillingham' quod in eadem foresta faciat habere custodi manerii regis de Gillingham' sex quercus ad maeremium, ad reparacionem grangiarum et domorum regis ibidem, et clausturam ad curiam et puntfaldam regis in circuitu claudendam, et quod faciat habere carucario regis ibidem unum fustum ad carucas regis reparandas, et aliud fustum fabro regis ibidem ad ferramenta earundem carucarum facienda. Teste rege apud Glastoniam xvj. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem custodi quod in eadem foresta faciat habere priori de Monte Acuto tres quercus ad scindulas inde faciendas, de dono regis. Teste ut supra.

De vinis deliberandis que sunt in navi P. Caillau.—Mandatum est Roberto de Dacre et aliis captoribus vinorum regis Suhampt' quod la dolia vini, que sunt in navi Petri Caillau, deliberari faciat, salva regi prisa sua inde debita. Teste ut supra.

De damis capiendis in Selewod'.—Mandatum est custodi foreste de Selewode quod in predicta foresta permittat Henrico de Candover' capere x. damos ad opus regis, et ad eosdem capiendos efficax consilium ei impendat. Teste ut supra.

De viridario substituendo.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod loco Radulfi de Godmanneston', custodis manerii regis de Gillingham' et viridarii ejusdem foreste, alium substituat viridarium. Teste ut supra.

Pro abbate Glastonie.—Rex respectum dedit abbati Glastonie de expeditacione canum suorum et hominum suorum ubique in terris suis usque ad xv. Sancti Michaelis anno regni nostri xxxiiij; et mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod ipsum abbatem et homines suos eundem respectum habere permittat. Teste rege apud Welles xvij. die Augusti.

De decima solvenda apud Clarendon'.—Mandatum est Roberto de Stopham, ballivo de Clarendon', quod de prato regis in parochia Sancti Martini solvat decimam racionabilem decano et capitulo Sarisburiensibus, que pertinet ad communam suam. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewod' quod in eadem foresta faciat habere Johanne uxori Radulfi filii Nicholai tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro priore de Merton' et hominibus suis.—Mandatum est Ade de Mora, ballivo foreste de Pember', quod districtionem, quam facit super priorem de Merton' et homines suos pro expeditacione canum suorum, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis anno regni etc. xxxiiij. Teste rege apud Chiu xviiij. die Augusti.

De auxilio prestando ad cervos capiendos ad opus regis.—Mandatum est custodi forestarum regis de Menedep' et Bere quod sit in auxilium Ricardo de Candevr', venatori suo, ad capiendum in foresta de Menedep' x. cervos et in foresta de Bere sex cervos. Teste rege apud Bristollum xix. die Augusti.
Eodem modo mandatum est custodi warenne de Corf' de decem cervis capiendis in eadem. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Wolvesmer' in comitatu Suht' de xiiij. cervis capiendis in eadem. Teste ut supra.

De custodia prioratus Sancte Trinitatis Lond' commissa.—Mandatum est Willelmo de Haverhull', thesaurario regis, quod per aliquem de clericis suis custodiri faciat prioratum Sancte Trinitatis London', qui vacans est per mortem Ricardi, quondam prioris ejusdem domus; ita quod prioratus ille boneste et sine vasto ac destructione custodiatur. Et cum clericus ejus custodiam inde habuerit nomine regis, hoc statim regi significet. Teste rege ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod in foresta regis de Essemor' faciat habere Reginaldo de Mohun tres cervos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Jacobo de Hochang'.—Jacobus de Hochang' habet respectum usque ad xv. Sancti Michaelis de expeditacione canum suorum; et mandatum est senescallo foreste de Wolvesmer' etc. Teste ut supra.

De reclusorio apud Malmesburiam concesso.—Rex concessit intuitu caritatis Cristine filie Henrici de Sumerford' reclusorium illud, quod est sub muro burgi de Malmesburia; ita quod in loco illo suo perpetuo se teneat inclusam. Et mandatum est abbati Malmesburiensi quod ei de prefato reclusorio plenam seisinam habere faciat in forma predicta. Teste ut supra.

Pro burgensibus Oxonie.—Burgenses Oxonie liberaverunt in garderobam regis P. Chaceporc, custodi ejusdem garderobe, apud Wodest', in festo Sancti Johannis Baptiste proximo preterito xx. marcas, per quas finem fecerant cum rege pro transgressione pistorum. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod ipsos propter hoc decetero non distringat, set ipsos inde quietos esse permittat. Teste rege apud Bristollum xxj. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewod' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Lessinton' x. quercus ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra. [Cancelled, quia aliter in rotulo sequenti.]

De uno sacco lane dato.—Mandatum est ballivis Bristolli quod de xlii. saccis lane et dimidio, quos mercatores de Gaunt emerunt de abbate de Morgan, et quos arestari fecerunt per preceptum regis in villa Bristolli, liberent fratri Ricardo, monacho ejusdem abbacie, unum saccum de grossiori lana, quem idem Ricardus probavit coram rege suum esse. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste foreste (sic) regis de Melkesham quod in eadem foresta faciat habere Elye de Rabain duos damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Blakemor' quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Erleg', vicecomiti Sumerset' et Dors', unum damum, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum eidem custodi quod faciat habere Willelmo Lungsp', valetto regis, unum cervum, de dono regis. Teste ut supra.

De uno mercato et feria tenendis apud Gannoc.—Quia rex vult quod unum mercatum singulis septimanis per diem Martis teneatur in villa de Gannoc, et quod ibidem sit una feria singulis annis durans per tres dies, videlicet in vigilia in die et in crastino Nativitatis Beate Marie, mandatum est Alano la Zusch', justiciario Cestrie, quod feriam illam et mercatum illud per partes illas clamari faciat et decetero teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

De damis et cervis datis.—Mandatum est R. de Wrotham, custodi foreste de la Blakemore, quod in eadem foresta faciat habere Stephano Lungesp' duos damos, de dono regis. Teste rege apud Bristollum. xix. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste de Braden' quod in predicta foresta faciat habere abbatisse de Lacok quatuor damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Dene quod in predicta foresta faciat habere W. Landavensi episcopo duos damos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Essemor' quod in predicta foresta faciat habere Alano la Zuch', justiciario Cestrie, duos cervos, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in predicta foresta faciat habere Petro de Ryvall' tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Grimsted'.—Rex concessit Willelmo de Grimested', constabulario regis de Dissard, quod a festo Sancti Michaelis anno etc. xxxiiijto usque in unum annum proximo sequentem completum, quietus sit de sectis comitatus et hundredi regis; et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ipsum Willelmum per predictum tempus inde quietum esse permittat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Bello Manso.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Warr' pro Willelmo de Bello Manso, constabulario de Gannoc. Teste ut supra.

Pro Roberto le Norreis.—Mandatum est custodi foreste Essex' quod in predicta foresta faciat habere Roberto le Noreys unum damum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro ballivis Bathoniensis episcopi de catallis W. Tuk'.—Quia constat regi quod catalla que fuerunt Willelmi Tuk', qui rettatus fuit de morte Matillidis, sororis sue, adjudicata fuerunt W. Bathoniensi et Wellensi episcopo coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Sumerset', pro eo quod idem Willelmus se subtraxit, nec venit coram eis, mandatum est eidem vicecomiti quod ballivos predicti episcopi occasione dictorum catallorum decetero non distringat. Teste ut supra per Henricum de Bathonia.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in predicta foresta faciat habere Henrico de Bathonia duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Grey.—Ostensum est regi ex parte Ricardi de Grey quod G. de Langel', justiciarius foreste, ipsum et homines suos facit distringi pro quibusdam feris, quas, sicut dicit, ei dedit rex in foresta sua de Pikering, de quibus vocat rotulos regis ad warantum. Et ideo mandatum est eidem G. quod eundem Ricardum et homines suos usque ad instans festum Beati Edwardi pacem inde faciat habere. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Gilbertus filius Roberti de Rillington', Agnes que fuit uxor Hugonis Norchiby et Emma filia ejus, capti et detenti in prisona regis Eboraci, habent breve vicecomiti Eboraci quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Johanni de Sumerkote et Rogero le Taillur quod hac vice faciant habere fratri Hamoni de Hailes robam suam, sicut eam habere consuevit. Teste rege apud Glouc' xxviij. Augusti.

De quercubus habendis ad domos de Fekeham reparandas.— Mandatum est custodi foreste de Fekenham quod faciat habere custodi manerii regis ibidem tot quercus cum escaetis quot ipsum habere oportuerit ad duo milia scindularum inde facienda ad cameram regis et alias domos regis inde cooperiendas contra adventum regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo filio Rogeri.—Mandatum est vicecomitibus Lond' quod districtioni faciendo super Willelmum filium Rogeri pro debitis in quibus Martinus filius Willelmi regi tenebatur, supersedeat omnino usque ad xvnam Sancti Michaelis proximo futuram. Teste ut supra.

De cervis capiendis ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Kingeswod' quod permittat Robertum de Soning', venatorem, capere in ea duos cervos ad opus regis, et quod ei ad hoc consilium et auxilium inpendat. Teste ut supra.

De quodam equo empto ad opus regis.—Mandatum est H. de Wengham quod de exitibus terrarum que fuerunt Henrici de Hasting' faciat habere executoribus testamenti prefati Henrici xlv. marcas pro quodam equo ad tantumdem per legales homines appreciato, qui fuit predicti Henrici defuncti, quem rex retinuit ad opus suum pro eodem precio. Teste rege apud Glouc' xxix. die Augusti. [Cancelled, (quia) aliter in anno sequenti per Liberate.]

De auro Judeorum Bristolli.—Mandatum est constabulario Bristolli quod de Judeis regis Bristolli sine ulteriori dilacione mittat regi xx. solidos auri, quos vult habere pro bene adventu suo ad partes illas. Teste ut supra.

Pro Nicholao Mutun et sociis suis nunciis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod visis litteris faciat habere Nicholao Multon', nuncio O. ducis Bruneswic', consanguineo (sic) regis, latori presencium, xl. marcas, ubicumque eas debeat perquirere, ad expensas suas et sociorum suorum. Teste ut supra. [Cancelled, quia aliter in Liberate.]

De uno fusto ad pontem de Stapelton'.—Mandatum est custodi foreste de Kingeswod' quod in eadem foresta faciat habere hominibus regis de Stapelton' unum fustum ad pontem suum ejusdem ville reparandum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Oseneya de libertatibus suis.—Quia abbas et conventus de Oseneya exhibuerunt regi cartam suam, per quam rex eis remisit et ipsos quietos clamavit pro se et heredibus suis inperpetuum de xxiiij. solidis annuatim reddendis de terris quas tenent de serjantiis regis, videlicet in comitatu Oxonie, de prato de Bullestak extra Oxoniam, quod est de serjantia Gilberti de Montibus, ix. solidos; et de prato extra Brampton', quod vocatur Huntemed', quod est de serjantia Ricardi de la Mar', v. solidos; et de prato, quod vocatur Bureweye, quod est de serjantia Henrici de la Mare, tres solidos et iiij. denarios; et in comitatu Buk', de una virgata terre cum pertinenciis in Sudcot', que est de serjantia Willelmi de Sancto Claro, dimidiam marcam; mandatum est baronibus de Scaccario quod, si predicti abbas et conventus a tempore predicte remissionis regi nichil solverint ad Scaccarium regis de predicta pecunia, ipsos inde quietos esse, et sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Glouc' xxix. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est G. de Langel', justiciario foreste, quod in foresta de Notinghamsir' faciat habere Johanni de Lessinton' tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

De lucettis emendis ad opus regis.—Mandatum est Godefrido de Lyston' quod dc. lucettos emi ad opus regis, et d. ex eis poni faciat in vivariis regis de Windes', et residuos c. in vivariis regis apud Westmonasterium, ad vivaria illa inde instauranda. Et rex cum custum inde sciverit, illud ei faciet allocari. Teste ut supra.

De uno cervo dato.—Mandatum est custodi foreste de Kingeswod' quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand unum cervum, de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Robertus Blundus, captus et detentus in prisona regis de Ripon' pro morte Rogeri le Punder', unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Eboraci quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Genta que fuit uxor Bonenfant, Judei Glouc'.—Rex per finem quem Genta que fuit [uxor] Bonenfant de Glouc', Judei, fecit cum rege concessit eidem Gente et filiis suis quod decetero teneant domum, que fuit predicti Bonenfant, quondam [viri] ipsius Gente, in Glouc'; et mandatum est vicecomiti Glouc' quod eisdem Judeis de predicta domo plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

[m. 5.]

Pro Johanne le Masun et aliis de vinis vendendis.—Johannes le Macun, Ricardus de Saunford', Willelmus de Chiltenham' liberaverunt in garderobam regis apud Wodest' xxv. libras de lii. libris quas regi debebant pro vinis emptis de Roberto de Dacre; et mandatum est vicecomiti Glouc' quod pro predictis xxv. libris ipsos decetero non distringat. Teste rege apud Teokebur' xxxiiij. (sic).

Pro heredibus Hugonis de Kilpec.—Rex ad instanciam W. de Cantilupo et Philippi Marmiun respectum dedit heredibus Hugonis de Kilpec de omnibus demandis quas vicecomes Heref' eis facit per sumonicionem Scaccarii de ultimo itinere G. de Langel' et sociorum suorum justiciariorum ultimo itinerancium ad placita foreste in comitatu predicto, usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram; et mandatum est eidem vicecomiti quod eundem respectum ipsos habere permittat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Dene quod in eadem foresta faciat habere abbati Glouc' v. quercus ad maeremium [cum escaetis suis cancelled], de dono regis. Teste ut supra.

De obsidibus Glouc' liberandis.—Mandatum est constabulario castri regis Glouc' quod Griffinum Hager et Gurgenon Goth, obisides (sic) Mereduc filii Res', quos habet in custodia sua, liberet Roberto Walerand', cui rex injunxit quod ipsos dimittat per plegios de patria eorundem. Teste ut supra.

De denariis liberandis ad opus pape et operacionum regis.— Mandatum est W. de Haverhull, thesaurario regis, et E. de Westmonasterio quod de denariis Hibernie, quorum summa dicitur esse dcc. marce, et qui deponi debent apud Novum Templum Lond', solvi faciant ad opus domini pape de arreragiis suis d. marcas de bona moneta, per escambium vel aliter, ad melius quod poterunt, et residuum liberent ad operaciones regis de Windes'. Teste ut supra.
Et mandatum est Roberto de Sikelingh', thesaurario Novi Templi Lond', quod si predictos denarios Hibernie non dum receperit, recipiat, et eos liberet predictis W. et E. Teste ut supra.