Close Rolls, August 1250

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1250', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 360-367. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp360-367 [accessed 12 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1250

[m. 8d.]

Rex Hugoni Ridel ordinis Fratrum Minorum, salutem. Volentes precibus vestris benignum prebere favorem, certificamus vos quod placet nobis quod Petrus Sinkeval, burgensis de Brigelac, quietus sit a prisis nostris usque ad certum numerum doliorum vini, et usque ad certum tempus. Et cum super numero quem dictus mercator petiturus sit fuerimus certiorati, ei intuitu vestri graciam faciemus competentem; si enim ei absolutam quietanciam faceremus, posset aliorum vina sua reputare, et sic in gracia sibi concessa fraudem committere. Teste rege apud Shireburn' primo die Augusti.

Isabella, comitissa Arundelli, habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Norff' coram justiciariis hac vice. Teste rege apud Bristollum.

Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod fieri faciat perambulacionem inter terram prioris Sancti Switthuni Wintonie in Hyneton' et terram Stephani Lungespeye in Wamberg', ita quod etc. quia uterque eorum posuerit se coram rege in perambulacione illa. Teste rege apud Bristollum xix. die Augusti.

Mandatum est ballivis de Kerdif quod illum quem nuper in balliva sua arestari fecerant pro crimine furti, et maxime pro vasis et aliis rebus in curia (nostra cancelled) regis furatis, salvo et districte cum omnibus catallis secum inventis integre et sine diminucione aliqua faciant reservari; ita quod ex parte sua defectus non appareat. Teste rege apud Bristollum.

Mandatum est ballivis de Wincheles' quod catalla Willelmi Neve, que fuerunt in navi sua que nuper applicuit in portu suo, et que legittime probare poterit sua esse, et que wreccum maris dici non poterunt, eo quod homines ab ea evaserunt, ut dicitur, ad quorumcumque manus devenerint, ei reddi faciant, ne oporteat ipsum ad regem reverti. Teste etc.

Abbas Fiscann' ponit loco suo Robertum Marescot et Walterum le Harpur, vel alterum corum, ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsum et R. Cycestrensem episcopum de advocacione ecclesie Sancti Clementis de Hasting'.

Idem abbas attornavit eosdem versus abbatem de Evesham in alia loquela coram rege.

Mandatum est Willelmo de Horsenden', ballivo suo de Pecco, quod occasione alicujus mandati regis ei pro priore et monachis de Lenton' directi nichil attemptet de aliquibus decimis seu rebus spiritualibus in balliva sua, set omnem vim laicam tarn ex parte predictorum prioris et monachorum quam ex parte canonicorum Lichefeld' penitus ammoveat ab eisdem. Teste rege apud Tuiverton' x. die Augusti.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Dereb'. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Eboraci quod non distringat vel distringi permittat Hasculfum de Cleseby ad se militem faciendum citra festum Pentecostes [donec rex aliud inde preceperit cancelled]. Teste rege apud Glaston' xiiij. die Augusti.

Sumerset'.—Simon de Beverstan' venit coram rege apud Berkel' die Veneris proximo post festum Sancti Bartholomei, et petiit terram Roberti de Gurnay in Barwe sibi replegiari, que fuit capta in manum regis propter defaltam quam idem Robertus fecit coram rege versus episcopum Bathoniensem et Robertum Waleran'.

Sumerset'.—Robertus de Bruis [Henricus de Bretton cancelled] assignatus est ad perambulacionem faciendam inter terram W. Bathoniensis episcopi in Ceddre et terram abbatis Glaston' in Audredes', una cum vicecomite Sumers', secundum formam brevis originalis inde prius eidem vicecomiti directi. Teste rege apud Glaston' xvj. die Augusti.

Rex vicecomiti Heref', salutem. Quia H. de Boun, comes Heref', manucepit coram [rege cancelled] nobis se velle corrigere forisfactum nobis per H. filium suum primogenitum illatum, eiciendo servientes nostros de terris et possessionibus que fuerunt Mauricii Dunre, servientis Walteri de Clifford', per te captis in manum nostram per preceptum nostrum pro transgressione ipsius Mauricii, delictum ipsius H. junioris posuimus in respectum usque ad xv. Sancti Michaelis proximo futuram, tibi precipientes quod omnes fructus instantis autumpni per visum alicujus predicti comitis colligi, et alia catalla in terris predicti Mauricii existencia sine diminucione vel remocione aliqua super terras predictas salvo facias custodiri usque ad tempus memoratum. Teste rege apud Bristollum xxij. die Augusti.

[m. 7d.]

Devonia.—Henricus de Bretton' constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus Gomyan arramiavit versus Radulfum Esse et alios de tenentibus in La Wallen. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum etc.

Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Alanus de Haldesworthi arramiavit versus Ricardum le Harpur de tenementis in Clovenebirg'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum [etc.].

Idem Henricus constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Adam Prikeman arramiavit versus Walterum filium Warini et alios de tenementis in Pye Merland'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum etc.

Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Wydo de Brion' arramiavit versus Petrum filium Mathei et alios de tenementis in Slapton'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum etc.

Devonia.—Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Walterus de Bonevill' arramiavit versus Walterum filium Warini et alios de tenementis in Merlond'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum etc.
Idem Henricus constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Rogerus de Clavill' arramiavit versus Robertum de Havangr' et alios de tenementis in Brudlescumb'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum [etc.].

Sumerset'.—Henricus de Bretton' constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Hugo le Lung' et Gunnilda uxor ejus arramiaverunt versus Ricardum de Stancumb' et alios de tenementis in Langeford'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum etc.

Devonia.—Idem H. constitutus est justiciarius una etc. ad assisam mortis antecessoris capiendam quam Oresia filia Reginaldi le Veil arramiavit versus Hugonem le Clerc et Ricardum Stoning de xxxa acris terre cum pertinenciis in Exeministr'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum [etc.].

Ebor'.—Rogerus de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus de Sutton arramiavit versus Ricardum le Waleys et Nicholaum de Sancta Maria de communa pasture in Freston'. Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod ad diem et locum etc.

Sumerset'.—Henricus de Bretton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine quam Robertus de Edinton' arramiavit versus Galfridum de Chauton' et alios de tenementis in Edinton'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum [etc.].
Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Sibilla de Heccumb' arramiavit versus Rogerum de Burton' et alios de tenementis in Heccumb'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' etc. ut supra.
Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Golburg' de Wolfarston' arramiavit versus Johannem Saphir de tenementis in Wolfarston'. Et mandatum [est] vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum etc.

Sumerset'.—Idem Henricus constitutus est justiciarius ad assisam nove disseisine capiendam quam Thomas filius Simonis arramiavit versus Thomam de Rammesden' et Isabellam uxorem ejus et alios de tenementis in Suzbrent' et Berhes. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum etc.
Idem H. constitutus est justiciarius ad assisam nove disseisine capiendam quam Sibilla de Gotemore arramiavit versus Johannem la Warr' et alios de tenementis in Draicot'. Et mandatum est vicecomiti Sumers' etc.

Linc'.—Henricus de Bathonia constitutus est justiciarius una cum hiis etc. ad juratam xxiiij. militum capiendam quam Alanus filius Walteri de Kirketon' arramiavit versus Johannem filium Joc' de Kirketon', ad convincendum juratam assise nove disseisine, que inter eos summonita fuit et capta apud Lincolniam coram justiciariis regis ibi ultimo itinerantibus de tenementis in Kirketon'. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod ad diem et locum etc.

Sumerset'.—Robertus de Brus constitutus est una [etc.] ad assisam nove disseisine capiendam quam Thomas de la Garderobe arramiavit versus Johannem de Burgo et alios de tenementis in Wik'. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum etc.

Glouc'.—Henricus de Bathonia constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Mabilia filia Thome de Stan' arramiavit versus Mauricium de Berkel' de tenementis in Stane. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad diem et locum etc.
Henricus de Bathonia constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Hunfridus de Boun, comes Hereford', arramiavit versus Walterum Seret et Emmam matrem ejus, de tenementis in Ellecumb'. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad diem et locum etc.

Norht'.—Gilbertus de Preston' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Magister Thomas Cumin arramiavit versus Johannem de Bernak' et alios de tenementis in Laxton'. Et mandatum est vicecomiti Norht' quod ad diem et locum etc.

Heref'.—Magister S. de Wauton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus le Mouner arramiavit versus Adam personam ecclesie de Putteleg' et alios de tenementis in Wolvehop'. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod ad diem et locum etc.

Norht'.—Idem Magister S. constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Petrus de Sancto Hillario arramiavit versus Simonem de Trop de quodam fossato prostrato in Orepol. Et mandatum est vicecomiti Norht' quod ad diem et locum etc.

Sumers'.—Robertus de Brus constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Stephanus de Stafford' arramiavit versus Willelmum Everard' et alios de quadam via obstructa in Eschull'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum etc.

Dorset'.—Robertus de Bruis constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus de Doueliz arramiavit versus abbatem de Ford' de tenementis in Tollr'. Et mandatum est vicecomiti Dorset' quod ad diem et locum etc.

Warr'.—Magister S. de Wauton' constitutus est justiciarius una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Adam de Bromwic' arramiavit versus Ricardum de Bradewell' et Robertum, capellanum, de tenementis in Bromwic'. Et mandatum est vicecomiti Warr' quod ad diem et locum etc.

Sumerset'.—Henricus de [Bathon' cancelled] Bretton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Walerand' de Welesleg' arramiavit versus Walterum Brun de tenementis in Duntincot'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum etc.

Linc'.—[Idem cancelled] Henricus de Bathonia constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Robertus Daniel arramiavit versus Thomam Peper et alios de tenementis in Kirketon'. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod ad diem et locum etc.

Salop'.—Magister S. de Wauton' constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Alicia filia Simonis Boffard' arramiavit versus Rogerum de Furches, capellanum, et Willelmum de Furches, de tenementis in Corfton'. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod ad diem et locum [etc.].

Sumerset'.—H. de Bratton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Isabella que fuit uxor Willelmi filii Ade arramiavit versus Willelmum filium Willelmi et alios de tenementis in Estcherleton'. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum [etc.].

Hertford'.—Johannes de Gatesden' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Laur' de Flaunden' arramiavit versus Nicholaum de Flaunden' de tenementis in Flaunden'. Et mandatum est vicecomiti Hertford' quod ad diem et locum etc.

Glouc'.—Robertus de Brus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Bartholomeus de Olepenn' arramiavit versus Nigellum de Kingescot' de communa pasture in Kingescot'. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad diem et locum etc.

Magister S. de Wauton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Seisil' Gogh et Perewer' uxor ejus arramiaverunt versus Griffimum filium Gamgun' de tenementis in Bedeleston'. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod ad diem et locum [etc.].

H. de Bretton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Adam de Tonehull' arramiavit versus Jacobum de Houeton' de tenementis in Tonehull'. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum [etc.].

Idem Henricus constitutus est una etc. ad assisam capiendam xxxiiij. militum de convincendo xij. juratores mortis antecessoris quam Johannes de Acton' arramiavit coram Roberto de Brus versus Emmam la Warre de tribus carucatis terre cum pertinenciis in Acton' et Cotes. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod ad diem et locum [etc.].

Idem Henricus constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Walrand' de Wellesleg' arramiavit versus Walterum Brun de quadam via obstructa in Duntincot'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum [etc.].

R. de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Johannes de Clacseby arramiavit versus Henricum de Clacseby et alios de tenementis in Clacseby. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod ad diem et locum etc.

[m. 6d.]

Henricus de Bretton' constitutus una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Waler' de Wellesl' arramiavit versus Walterum Brun de communa pasture in Duntincot'. Et mandatum est vicecomiti Sumerset' quod ad diem et locum [etc.].

Memorandum quod abbas de Fiscann' constituit fratrem Martinum de Rupe, monachum, ballivum suum de omnibus terris et tenementis que idem abbas habet in Anglia. Et recepit ab eodem dominus rex sacramentum fidelitatis.

Idem etiam abbas constituit eundem fratrem Martinum attornatum suum ad lucrandum etc. in omnibus placitis, negociis et querelis motis et movendis contra ipsum abbatem vel pro ipso in Anglia. Teste etc. per regem.

Hybernia.—Rex J. filio Galfridi, justiciario suo Hibernie, salutem. Cum Margeria, comitissa Linc', que fuit uxor W. Marescalli, quondam comitis Penbr', dotata sit de terris que fuerunt ipsius comitis, quondam viri sui, in Hibernia, scilicet de tercia parte predictarum terrarum integra, per consideracionem curie nostre, et assumpta sit illa tercia pars unde dotata est de porcionibus hereditatis predicte contingentibus Willelmum de Vescy et Agnetem uxorem ejus, Reginaldum de Moun et Isabellam uxorem ejus, Willelmum de Fortibus et Matillidem uxorem ejus, Franconem de Boun et Sibillam uxorem ejus, Willelmum de Vallibus et Alienoram uxorem ejus, Johannem de Moun et Johannam uxorem ejus, Agatham de Ferrariis, que est in custodia nostra, Rogerum de Mortuo Mari et Matillidem uxorem ejus, Willelmum de Cantilupo et Evam uxorem ejus, unde prenominati participes porcionibus suis in parte sunt destituti, preter eundem Willelmum de Cantilupo et Evam uxorem ejus, de quorum porcione remanente predicta comitissa Linc' habet in dotem lxij. libratas xvij. solidatas et quatuor denariatas terre, ut iidem Willelmus et Eva dicunt, vobis mandamus quod, non obstante aliquo contrario mandato nostro vobis super hoc directo, omnes terras et omnia tenementa cum feodis et omnibus pertinenciis, que fuerunt predicti comitis Marescalli in Hibernia, et de quibus idem comes fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, excepta dote predicta que integra remaneat, partiri faciatis sine omni dilacione convenientibus porcionibus inter omnes heredes predicti comitis Marescalli, ita quod unusquisque predictorum heredum secundum legem terre nostre Hibernie et secundum majus et minus, suam habeant (sic) convenientem porcionem. Et cum inter heredes predictos de predictis terris et tenementis porciones equales fuerint assignate, de porcione contingente Willelmum de Vescy et Agnetem uxorem ejus assignetis Johanni de Moun et Johanne uxori ejus decem libratas terre per racionabilem extentam, sicut prius decem libratas terre habuerunt in Kildare de porcione eorundem Willelmi et Agnetis, antequam manerium de Kildare assignatum fuit in dotem prefate comitisse. Et ita vos habeatis in hac divisione hereditatis et porcionum assignacione, quod nulli heredum predictorum injuria irrogetur, et discrecionis vestre diligenciam circa hoc adhibitam specialiter debeamus recommendare. Teste rege apud Bristollum xxvj. die Augusti.

Rex concessit Henrico filio Conani quod a festo Sancti Michaelis anno regni ejusdem regis xxxiiijto usque ad finem duorum annorum proximo sequentium non distringatur ad se militem faciendum. Et mandatum est vicecomiti Ebor' quod ipsum Henricum interim ad hoc non distringat vel ab alio permittat distringi. Teste rege apud Gloucestriam xxviij. die Augusti.

Rex audivit quod Johannes Francigena le Chamberleng, burgensis Wellensis, tenebatur Reimundo Johannis et Willelmo Gamelin, mercatoribus de Burdegala, in xxiiij. libris, quas eis non solvit; mandatum est vicecomiti Sumerset' quod, si ita est, bona ipsius Johannis que sunt in balliva tua non permittas (sic) distrai, donec eisdem mercatoribus de predictis xxiiij. libris plene fuerit satisfactum, salvis regi debitis, si qua idem Johannes regi debuit. Teste ut supra.

Quietancie de communi summonicione.—Willelmus de Stutevill' et Stephanus de Redham, miles ejus, habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Norff'.
Johannes Extraneus habet eandem quietanciam in comitatu predicto.
M. Comitissa Linc' in eadem comitatu.
W. de Fortibus, comes Albemarl', habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Suff'.

Berk'.—Matillis de Wychtham', Elena et Petronilla, sorores ejus, Adam de Sevenhampt' et Sibilla uxor ejus, Robertus de Esinton' et Elena uxor [ejus], attornaverunt loco suo Reginaldum Luc' et Ricardum de Nywenton', ad lucrandum etc. in assisa mortis antecessoris quam arramiaverunt coram rege in proximo adventu regis usque Wind' de tenementis in Hafford' et Niwenton'.

Oxonia.—Abbas de Rading' petiit coram rege apud Rading' die Sabbati proxima post Exaltacionem Sancte Crucis pratum suum in Magna Tywe sibi replegiari, quod captum fuit in manum regis propter defaltam quam fecit contra regem in loquela que est coram ipso, de duodecim acris prati cum pertinenciis in Magna Tywe.