BHO

House of Lords Journal Volume 1: King's marriage with Lady Anne of Cleves called into question

Page 153

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 153

In this section

King's Marriage with the Lady Anne of Cleves called in Question.

Lords and a Committee of the House of Commons address the King to allow the Legality of his said Marriage to be determined in Convocation.

Memorandum, quod hoc die sexto Julii, anno Regni Regis Henrici Octavi 32°, Dominus Cancellarius, Archiepiscopus Cantuar. Duces Norff. et Suff. Comes Southampton, et Episcopus Dunelmen. partim ore ipsius Domini Cancellarii, partim singuli suo proprio, enarrarunt reliquis Proceribus, "Quanta et quam cruenta olim suisset Strages et Cedes per universum hoc Regnum, ob varias Contentiones et dubios Successionis Titulos, ad Coronam Regiam; et cum, per Dei Gratiam, omnes Controversiæ jam cessassent, eo quod omnes omnium Tituli in unam Serenissimi nunc Regis Personam divino beneficio confluxissent, et remanerent certissimi, ita quod nihil super hoc jam restaret discriminis, nisi hoc tantum prospicere, ut cum unus sit Heres et Successor legitimus et indubius, Nobilissimus Princeps Edwardus, Filius Regis unicus, cujus vitam in multa Secula proroget Altissimus; ac quandoquidem nemo non sit in horas mortalis, in omnem eventum providere ut Soboles futura, per divinum beneficium, et valido sit et legitimo Matrimonio procreanda; sed quum ad dubium sit, an id quod contractum est Matrimonium cum Nobilissima Domina Anna Clevensi legitimum et secundum Leges Divinas ratum sit; et cum ipsi, in hoc Matrimonio contrahendo, Commissarii Regie Majestatis fuerint, et ipsius Matrimonii Conventiones tractaverint, succurrit illorum memorie Difficultates aliquot subortas fuisse, et adhuc restare plurimas, ac apparere quedam impedimenta, propter que de ejusdem Matrimonii Validitate plurimum dubitant. Propterea, pro quieta Reipublice et communi totius Regni concordia, imposterum observanda, et ne quid posthac super hoc oriatur Contentionis perniciose, consuluerunt reliquos omnes Proceres, quid super his agendum videretur. Communi itaque omnium Procerum Deliberatione et Assensu, cum hoc Negotium sit summi momenti, et ex equo ad omnes totius Regni Ordines et Status etiam Communes pertineant, visum est ut hoc Negotium Ordini universo de Domo Communi communicetur, consulanturque quid in hac parte agendum. Sentiant Procerumque Temporalium Sententiam esse, ut, si ita videatur Ordini de Domo Communi, communi omnium Supplicatione Regie Majestati, qua decuerit Reverentia, humillime fienda dubia predicta aperiantur et revelentur, humillime rogando suam Majestatem, ut Negotium sui Matrimonii predicti validumne et legitimum sit, an invalidum et Legi contrarium, discutiatur; suaque Regia et benigna Permissione, ejusdem Discussio et Decisio committatur Archiepiscopis, Episcopis, Decanis, Archidecanis, et universo Anglie Clero, jam ad hoc Parliamentum convocatis." Super quibus placuit universis Proceribus ipsos Dominum Cancellarium et reliquos qui Commissarii, ut predictum est, fuerant, ad populum in Domum Communem mittere, quo se tandem contulerunt, et ibidem totius Negotii summam in genere attigerunt, rogantes Milites et Burgenses ibidem tunc congregatos, ut super his suam Sententiam et Deliberationem significare vellent. Atque ita Sex ipsi a Domo Communi discesserunt, et redierunt ad reliquos Proceres. Paulo post, Deliberatione inter ipsos de Communi Domo habita, missi sunt Thomas Cheyney, Miles, Thesaurarius Hospitii Domini Regis, et Willielmus Kyngeston, Miles, Controrotulator ejusdem Hospitii, cum multis aliis Militibus et Burgensibus ejusdem Domus Communis, viginti et ultra, qui retulerunt omnium Communium Sententiam esse, ut Negotium, viz. Regie Majestati aperiatur, ac reverenti omnium Supplicatione Negotii Discussio imploretur, seque eo missos et delegates a Domo Communi, ut omnium Nomine, una cum Proceribus, nulla mora, Regiam Majestatem super ea re convenirent, Negotiumque ore Domini Cancellarii, utriusque Domus vice, proferretur. Tunc omnes Proceres Temporales, simul cum Delegatis illis de Domo Communi, Regiam Majestatem adierunt, ac ipsius Cancellarii Voce supplices, primum omnium ingentes Gratias egerunt sue Majestati, tam libera pro Pardonatione et clementi Remissione generali, quam etiam pro libera Testamenti Facultate et Dispositione de magna portione Prediorum, et pro aliis plurimis sue Majestatis Munisicentiis, Liberalitate sua Regia benignissima impartitis; rogantes preterea, ut dignaretur sua Excellentissima Serenitas, pro sua inestimabili bonitate, eis concedere et condonare, ut quoddam Negotium magni Momenti, omnium Statuum Regni Nomine, sue Majestati eis liceat aperire. Ad hec Regia Majestas respondit, " Se putare Pardonationem illam generalem, et reliqua que suis tam benevolis et obedientibus subditis contulit, bene collocata fuisse; nec potuisse Regiam Clementiam quin in bene affectos erga se vicissim bene affectus esset, et condignam illis habere Gratiam. Quod autem ad secundum attineret, dixit, non dubitare se quin essent tam candido pectore quod nollent ei quicquam proponere quod iniquum, inhonestum, aut irrationabile esset; quapropter concessit liberum esse eis impune dicere quicquid videretur; se benigne et favorabiliter auditurum." Negotio tandem ore ipsius Cancellarii recensito, quo supra expositum est ordine, sua Majestas tandem respondit, " Quod quamvis Negotium esset magni momenti, suam tamen Majestatem nee posse eis negare, nec velle, quin Causa ipsa Matrimonialis discutiatur, committaturque Convocationi Cleri utriusque Provincie, in quo ordine crederet Viros esse plurimos tam graves, literatos, honestos, ac pios, quam uspiam locorum alibi reperiri possent, examinanda et decernenda, nee ambigere quin quod justum, honestum, equum, et sanctum esset decernerent; ac super his Literas suas Patentes jussit confici; asseruitque, rogatus, se prorsus, Deo Teste, nihil celaturum quod ad Veritatem ipsius Matrimonii et Circumstantiarum retegendam attineret, seque nihil habere prius aut antiquius quam Deo Gloria, Reipublice Salus, et Veritati sua Libertas et Auctoritas permaneat." Atque ita Proceres, plusquam humillima Salute reverentissime premissa, discesserunt.