BHO

House of Lords Journal Volume 1: 2 March 1551

Page 393

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 393

In this section

Anno Quarto Edwardi Sexti.

HODIE, nempe secundo die Martii, Anno Regni Regis Edwardi Sexti Quinto, in quem diem, post varias et diversas Prorogationes, certis de Causis, et Regii Diplomatis Auctoritate, et utriusque Ordinis Consensu, protractum erat Parliamentum, convenerunt in solitum ad id sibi locum destinatum Magnates tam Spirituales quam Laici, quorum nomina infra scripta sequuntur:

Ds. Ryche, Cancellarius Anglie.
Comes Wiltess, Thesaurarius Anglie.
Comes Bedford, Custos Privati Sigilli.
Marchio Dorsset.
Epus. London.
Ds. Paget.

Parliament prorogued.

QUI, ubi ad Officia peragenda accersiti convenerunt, una cum Oratore Populi, et Hominum satis magna Frequentia, Dominus Cancellarius breviter absolvit, Regiam Majestatem, quibusdam certis de Rebus et Causis maxime urgentibus, statuisse Parliamentum suum in hunc diem nominatum, usque in decimum tertium diem Octobris proxime futurum prorogare, et idcirco impresentiarum deferre; quod quidem ut Conventui et Turbe universe tunc ad id congregatis manifestum fieret, lectum est Regie Majestatis in hoc Diploma editum, ab Armigilo Waade, Armigero, Deputato Johannis Mason, Militis, in hec que sequuntur verba:

Commission for the Prorogation.

"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Precharissimo Avunculo et Consiliario suo Edwardo Duci Somers. ac Reverendissimo in Christo Patri Thome Cantuar. Archiepiscopo, totius Anglie Primati et Metropolitano; nec non Predilecto et Fideli Consiliario suo Richardo Ryche, Militi, Domino Ryche, Cancellario Anglie, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Willielmo Comiti Wiltess, Thesaurario Anglie, Johanni Comiti Warr. Domino Presidenti Consilii, ac Magno Magistro et Senescallo Hospitii sui Johanni Comiti Bedf. Custodi Privati Sigilli sui, Willielmo Marchioni North. Magno Camerario Anglie, Henrico Marchioni Dorsset, ac Charissimo Consanguineo suo Henrico Comiti Arundell, et etiam Predilectis et Fidelibus Consilliariis suis Edwardo Domino Clynton, Magno Admirallo Anglie, Thome Domino Wentworth, Camerario Hospitii sui, nec non Reverendis in Christo Patribus Nicholao London. Cuthberto Dunolm. et Thome Elien. Episcopis, Predilectisque et Fidelibus suis Willielmo Domino Windsore. et Willielmo Domino Paget de Beaudesert, Consiliario suo, Salutem.

"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris, Anno Regni Nostri Primo, inchoatum, et ibidem continuatum usque vicesimum quartum diem Decembris tunc proxime sequentem; eodemque vicesimo quarto die Decembris. post diversas Prorogationes et Continuationes, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque vicesimum diem Januarii ultimo preteritum prorogatum fuerat; nec non eodem vicesimo die Januarii idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum, ad et in instantem secundum diem Martii prorogatum fuerat, ibidemque tunc tenendum et continuandum. Sciatis igitur, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos ad presens specialiter moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Advisamento et Consensu Concilii Nostri, assignavimus vos, et duos vestrum, dantes vobis, et duobus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hac instante die Lune, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in tertium decimum diem Octobris proxime futurum, usque Westm. predictum prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea informa predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. secundo die Martii, Anno Regni Nostri Quinto."