BHO

House of Lords Journal Volume 1: 27 January 1547

Pages 289-290

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 289
Page 290

In this section

MEMORANDUM, quod die Jovis, videlicet, 27 Januarii,

Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
Archiepus. Eborac.
p. Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
p. Epus. Exon.
Epus. Lincoln.
p. Epus. Elien.
Epus. Coven. et Lichf.
Epus. Norwicen.
Epus. Sarum.
Epus. Meneven.
Epus. Assaven.
Epus. Landaven.
p. Epus. Carliolen.
Epus. Heref.
Epus. Wigorn.
Epus. Westm.
Epus. Bath. et Well.
p. Epus. Gloucestre.
Epus. Peterburg.
Epus. Cestren.
Epus. Bangoren.
p. Epus. Bristoll.
Epus. Oxon.
Epus. Cicestren.
p. Epus. Roffen.
p. Ds. Wriothesley, Dns. Cancellarius. Anglie.
p. Ds. Saint John, Magnus Magister Hospitii Dni. nostri Regis.
p. Ds. Russell, Ds. Privati Sigilli.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Hertforde, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell, Camerarius Hospitii Dni. nostri Regis.
Comes Oxon.
Comes Westm'land.
Comes Salopp.
Comes Essex.
p. Comes Derbie.
Comes Cumbr.
Comes Wigorn.
p. Comes Sussex.
p. Comes Huntingd.
Comes Bath.
Comes Bridgwater.
Vicecomes Lisle, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Audelei.
Ds. Zouche.
Ds. Dallawar.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Clinton.
Ds. Pois.
p. Ds. Scropp.
Ds. Stourton.
p. Ds. Latymer.
Ds. Grey de Wilton.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
Ds. Windesor.
Ds. Wentworthe.
Ds. Burghe.
p. Ds. Braie.
Ds. Coniers.
Ds. Mordaunte.
p. Ds. Crumwell.
Ds. Parr.

Court of Augmentations.

HODIE lecta est Billa pro Erectione Curie Augmentationum, que commissa est Regio Attornato.

D°.

Eodem die, lecta est Provisio quedam annectenda pro Erectione Curie Augmentationum, que

Sir William Pagett.

Hodie allata est quedam Billa a Domo Communi, for the Assurance of certain Lands to Sir William Pagett, Knight, Secretary to the King's Majesty.

Lords summoned.

Memorandum, hoc die Jovis, videlicet, 27 Januarii, etc. Dominus Cancellarius admonuit omnes Proceres, utriusque Ordinis, suas Parliamentares Robas induere, id quod fecerunt e vestigio. Deinde Prolocutorem, Milites, et Burgenses omnes, vocari jussit a Domo Communi; quo facto, Magnatibus suo quoque loco consedentibus, tum etiam Prolocutore et Communibus in loco consueto ordine stantibus, idem Cancellarius palam declaravit, visum esse Regie Majestati, ob certas quasdam Causas suam Majestatem specialiter moventes, ut sine ulla dilatione expediatur Billa quedam pro Attinctura Thome Ducis Norff. et Henrici Comiti Surrey, maxime vero ut Officia quedam dicti Ducis in alios conferri possent, et pleno jure per alios exerceri, in sacratissimam solemnitatem Coronationis Edwardi Principis, que jam instat; cui quidem Bille omnes et Proceres et Communes jamdudum consenserant. Et propterea, quod sua Regia Majestas commode, propter Morbum quo laborat, impresentiarum interesse non possit, ad prebendum suum Regium Assensum, ut mos est, et necessitas rei postulat; "Ideo (inquit Dominus Cancellarius) sua Majestas direxit suam Commissionem mihi, et aliis quibusdam Magnatibus, hic assidentibus, ut sue Majestatis nomine, suum Regium Assensum dicte Bille adhibeamus." Et cum hoc porrexit eandem Commissionem dicti Domini Regis, et Manuali Signo signatam, et Magno Sigillo sigillatam, tradentes eam Clerico Parliamentorum publice legendam.

Commissionis autem tenor sequitur in hec verba:

Commission for the Royal Assent to the Duke of Norfolk and Earl of Surrey's Attainder.

"Henricus Octavus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Thome Wriothesley, Sacri Ordinis Garterii Militi, Domino Wriothesley, Cancellario Nostro Anglie, Willielmo Powlett, ejusdem, Sacri Ordinis Garterii Militi, Domino Seynt John, Magno Magistro et Senescallo Hospitii Nostri, ac Presidenti Consilii Nostri, Johanni Russell, ejusdem Sacri Ordinis Garterii Militi, Domino Russell, Custodi Privati Sigilli Nostri, ac Charissimo Consanguineo Nostro Edwardo Comiti Hertford, ejusdem Sacri Ordinis Garterii Militi, Magno Camerario Anglie, Salutem:

"Cum quedam Petitio, formam Actus Attincture versus Thomam Ducem Norff. et Henricum nuper Comitem Surr. Nobis in presenti Parliamento Nostro exhibita extitit, ac Domini et Magnates ac Communitas Regni Nostri Anglie, in eodem presenti Parliamento Nostro existentes, super Petitione predicta, ac de et super omnibus et singulis contentis et specificatis in eadem plenarie et totaliter concluserint et concordaverint, Nos eidem Petitioni, nec non omnibus et singulis super eadem conclusis et concordatis, Regium Nostrum Assensum et Consensum duximus adhibendum et prebendum. Sciatis igitur, quod Nos, de Fidelitatibus, Industriis, et providis Circumspectionibus, vestris plurimum considentes, assignavimus vos et tres vestrum, ac tenore presentium damus vobis et tribus vestrum, plenam Potestatem et Auctoritatem, et Mandatum speciale, Petitioni predicte, nec non omnibus et singulis conclusis et concordatis in presenti Parliamento predicto, super eadem Petitione, Nostrum Regium Assensum et Consensum adhibendi et prebendi; et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea faciatis et exequamini indilate, cum effectu. Significamus enim, tenore presentium, omnibus et fingulis Dominis, Magnatibus, et Communitati dicti Regni Anglie, in predicto presenti Parliamento Nostro existente, Nos ratum, gratum, et firmum, habentes, et habituros, totum et quicquid vos, vel tres vestrum, seceritis, vel fecerint, nomine Nostro, in premissis. In cujus rei Testimonium, has Litteras Nostras fieri fecimus Patentes, Teste Meipso apud Westm. vicesimo septimo Januarii, Anno Regni Nostri 38°.

"Southwell."

Bills passed.

Qua quidem Commissione perlecta, Dominus Cancellarius et nominati Nobiles Viri, scilicet, omnes considentes super medio Banco, loco Cancellarii assueto, Virtute et Auctoritate ejusdem Commissionis fulciti, Clerico Corone legente Titulum Bille, et Clerico Parliamentorum pronuntiante ufitata illa Verba: Regium Assensum predicti Bille de Attinctura Thome Ducis Norff. et Henrici Comitis Surrey adhibuerunt, itaque expedita est.

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in diem Sabbati, hora consueta.

Soit faicte come il est desiré.