Rymer's Foedera with Syllabus: March 1400

Rymer's Foedera Volume 8. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: March 1400', in Rymer's Foedera Volume 8, (London, 1739-1745) pp. 131-136. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol8/pp131-136 [accessed 28 March 2024]

March 1400

Syllabus Entry Foedera Text
March 1. Licence to Peter bp. of Nantes, administrator of the see of Contances, to exercise his office in Jersey and Guernsey. Westm.
O. viii. 131. H. iii. p. iv. 179.
Pro Episcopo Nannetensi.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 9.
Rex Custodi, Capitaneo, Ballivis, Juratis, ac aliis Habitantibus Insularum nostrarum de Jeresey & Gernesey, qui nunc sunt, vel qui pro tempore fuerint, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Dominus Summus Pontifex Bonifacius Papa modernus, per Literas suas Bullatas, Venerabilem Patrem, Petrum Episcopum Nannetensem, Sacrae Theologiae Magistrum, Administratorem Ecclesiae Constanciensis, in Insulis praedictis dumtaxat, ad Beneplacitum suum, & de Fratrum suorum Consilio, fecerit & deputaverit, Curam, Regimen, & Administrationem ipsius Ecclesiae Constanciensis, ac Jurium & Bonorum ipsius, in eisdem tantum Insulis, sibi in Spiritualibus plenariè committendo,
Ut Clerum & Populum dictarum Insularum, ac Jura praefatae Ecclesiae Constanciensis in eisdem Insulis, suae Curae commissa spiritualiter, juxta datam a Deo sibi Prudentiam Regat, dirigat, & augmentet, ac de Fructibus, Proventi bus, Redditibus, & Obventionibus dictarum Insularum, ad Mensam Episcopalem Constanciensem spectantibus, ordinet & disponat, illosque in suos & dictae Constanciensis Ecclesiae usus convertere valeat, prout veri Episcopi Constanciensis, qui pro tempore fuerunt, de illis rationabiliter ordinare & disponere debuerunt,
Alienatione Immobilium, & Preciosorum Mobilium ejusdem Ecclesiae Constanciensis, eidem Episcopo penitùs Interdictâ, prout per Literas praedictas, in Curia nostra ostensas, plenè liquet,
Nos,
Ob reverentiam Dei, & in Sanctae Ecclesiae roborationem & fulcimentum, ac Divinorum Servitiorum & aliorum Piorum Operum incrementum, in Ecclesiis dictarum Insularum, de caetero, Deo dante, peramplius Manutenendum, volentes ea, quae Salutem & Correctionem Animarum Subditorum nostrorum, ibidem commorantium, respiciunt, procurare, & salubriter promovere,
Et praesertim pro eo quòd Episcopus Constanciensis, tanquam Filius Proditionis, Scismaticus existit, illi Proditionis Alumpno, Clementi Antipapae a diu nequiter inhaerendo,
De Gratia nostra speciali Concessimus, & licentiam dedimus eidem Episcopo Nannetensi, tanquam Administratori dictae Ecclesiae Constanciensis in Insulis praedictis, quòd ipse omnia, quae ad Jurisdictionem Episcopalem in eisdem Insulis, in Spiritualibus dumtaxat, merè pertinent & concernunt, liberè, & absque Impedimento aliquo facere valeat & excercere,
Et ideò vobis, & cuilibet vestrûm, sub gravi Indignatione nostra, Injungimus & Mandamus quòd eidem Episcopo, tanquam Curato & Administratori dictae Ecclesiae Constanciensis in eisdem Insulis, in Spiritualibus dumtaxat, in omnibus, Jurisdictionem specialem ibidem in Spiritualibus merè concernentibus, pareatis, obediatis, & intendatis prout decet;
Proviso semper quòd idem Administrator aliquos Primos Fructus, Decimas, Impositiones, seu Praestationes de aliquibus Personis, in eisdem Insulis Beneficiatis, seu de aliquibus Ecclesiis seu Beneficiis, in eisdem Insulis de caetero vacaturis, colore Praesentium, non exigat seu percipiat, & quòd aliquas Extorsiones, Oppressiones, seu Dampna Populo nostro ibidem non faciat, seu facere praesumat quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Martii.
March 8. Safe conduct for George de Dunbarre, earl of March, until Easter; also till S. John Baptist's day. Eltham.
O. viii. 132. H. iii. p. iv. 179.
Pro G. de Dunbarre Comite Marchiae.
An. 1. H. 4. Scot. 1. H. 4. m. 12.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Paschae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionemsuas speciales, Georgium de Dunbarre Comitem Marchiae Scotiae, ac Centum Personas Equites, videlicet, Milites, Armigeros, & alios in Comitiva sua, in Regnum Regis Angliae veniendo, ibidem morando, & exindè ad partes suas proprias redeundo, necnon Servientes, Familiares, Equos, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd Personae praedictae Regi, aut alicui Ligeorum suorum, Dampnum vel Injuriam interim non inferant, & quòd Regis Proditores, vel Gentes Abjudicatae, vel extra Regnum Regis praedictum Bannitae non existant.
Teste Rege apud Manerium de Eltham, octavo die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Consimiles Literas Regis Patentes de salvo Conductu, usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, habet idem
Georgius sub eadem Data.
Per Billam de Privato Sigillo
.
March 10. Commission to Walter bp. of Durham and his colleagues to receive the oath of the K. of France to the confirmation of the truce with Richard II. Westm.
O. viii. 132. H. iii. p. iv. 179.
De Sacramento Adversarii Regis recipiendo.
An. 1. H. 4. Franc. 1. H. 4. m. 11.
Rex, Venerabili in Christo Patri Waltero, eadem gratià, Episcopo Dunolmensi, carissimo Consanguineo suo Thomae de Percy Comiti Wygorniae, dilecto & fideli Militi nostro Willielmo de Heron Domino de Say, & dilecto Clerico nostro Richardo Holme Canonico Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate probata, ac circumspectione, & industria vestris providis, plenam & solidam fiduciam reportantes,
Constituimus, Deputavimus, & Assignavimus Vos Quatuor, Tres, & Duos vestrûm (quorum alterum vestrûm vos praefati Episcopi & Comes unum esse volumus) tàm ad Sacramentum Karoli Adversarii nostri Franciae, quam ad Sacramenta Dominorum, Officiariorum, ac aliorum Subditorum suorum,
Per vos, in hac parte, nostro Nomine, Requirendorum,
Quòd ipsi Treugas,
Inter Ambassiatores, Commissarios, & Deputatos Domini Richardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, & Ambassatores, Commissarios, & Deputatos praefati Adversarii nostri, ultimò captas & firmatas,
In omnibus & singulis suis Articulis, pro parte sua, firmiter & inviolabiliter tenebunt & observabunt, Petendum & Recipiendum,
Necnon ad Literas Testimoniales, Sigillo praefati Adversarii nostri, Sacramenta praedicta Testificantes, similiter Petendum & Exigendum, & vobis Quatuor, Tribus, vel Duobus vestrûm (quorum alterum vestrûm vos praefati Episcope & Comes unum esse volumus) immediatè, post Praestationes eorumdem Sacramentorum, liberari faciendum,
Et ad omnia alia, in hoc Casu necessaria seu quomodolibet oportuna, Faciendum & Exequendum;
Et ideò vobis Mandamus quòd, circa Praemissa facienda & exequenda, Partes vestras, cum omni diligentiâ & efficaciâ, adhibeatis solicitas & discretas;
Nos, & Concilium nostrum, de omnibus & singulis, quae per vos &c. quorum &c. Acta, Gesta, sive Procurata fuerint in Praemissis, certificantes, ac in Scriptis plenè & expressè redigentes.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 10. Commission for the above-mentioned persons to explain ambiguities in the truce. Westm.
O. viii. 132. H. iii. p. iv. 180.
De Ambiguitatibus Treugarum declarandis.
An. 1. H. 4. Ibid.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Waltero, eadem gratiâ, Episcopo Dunolmensi, carissimo Consanguineo nostro Thomae de Percy Comiti Wygorniae, dilecto & fideli Militi nostro Willielmo Heron Domino de Say, & dilecto Clerico nostro Richardo Holme Canonico Ecclesiae Cathedralis beati Petri Eborum, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Legalitate, Industria, fidelitate, & circumspectione provida vestris pleniùs confidentes,
Vobis Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm (quorum alterum vestrûm vos praefati Episcope & Comes unum esse volumus) ad Declarandum, pro parte nostra, coram Adver sario nostro Franciae, aut Ambassiatoribus, Procuratoribus, Nunciis, seu Deputatis suis, sufficientem Potestatem ad hoc habentibus, omnes & singulas Dubitates, Ambiguitates, & Obscuritates,
In quibusdam Treugis,
Inter Ambassatores, Commissarios, & Deputatos Domini Richardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, & Ambassatores & Commissarios, & Deputatos praefati Adversarii nostri,
Per Viginti & Octo Annos, a die Sancti Michaelis, qui erat in Anno Domini Millesimo, Trescentesimo, Nonagesimo octavo, duraturis,
Initis & firmatis,
Contentas,
Plenam, Tenore Praesentium, Committimus & Conferimus Potestatem,
Ratum & Gratum habituri, quicquid per vos &c. quorum &c. Actum sive Gestum fuerit in Praemissis.
Dat. in Palatio nostro Westm. sub Magni Sigilli nostri Testimonio, decimo die Martii.
Per ipsum Regem.
March 12. Power for Ralph earl of Westmoreland and the abbot of Alnwick to treat with George de Dunbarre, earl of March. Westm.
O. viii. 133. H. iii. p. iv. 180.
De Tractando cum Comite Marchiae antedicto.
An. 1. H. 4. Scot. 1. H. 4. m. 12.
Rex, carissimo Fratri suo, Radulpho Comiti Westmer landiae, ac dilecto sibi in Christo Abbati de Alnewyk, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitate probata, ac circumspectione, & industria vestris providis plenam & solidam fiduciam reportantes,
Fecimus, Ordinavimus, Constituimus, & Assignavimus, ac Facimus, Ordinamus, Constituimus, & Assignamus, vos Deputatos, Procuratores, & Commissarios nostros speciales,
Dantes vobis plenam, Tenore Praesentium, Potestatem ad Tractandum & Concordandum, Nomine nostro, cum Georgio de Dunbarre Comite Marchiae Scotiae, juxta formam & effectum cujusdam Instructionis, vobis ex hac Causa liberatae,
Et ad omnia alia & singula Faciendum & Concordandum, quae circa Praemissa seu eorum Expeditionem necessaria fuerint, seu etiam quomodolibet oportuna;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid per Vos Actum, Gestum, sive Procuratum fuerit in Praemissis;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter intendatis, ac ea faciatis & exequamini in forma praedicta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, duodecimo die Martii.
March 16. Confirmation of the grant of an annuity of 20l. to Simon Brahem, late burgess of Ghent, dated Westm., 13 Nov. 13 Ric. II. Westm.
O. viii. 133. H. iii. p. iv. 180.
De Confirmatione pro S. B. Burgensi de Gandavo.
An. 1. H. 4. Pat. 1. H. 4. p. 6. m. 15.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Literas Patentes, Domini Ricardi nuper Regis Angliae Secundi post Conquestum, factas in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & pro eo quòd, dilectus nobis, Simon Brahem, nuper Burgensis de Gandavo, nobis Juravit, quando ipse unus Ambassatorum de Gandavo penes nos missus fuit, de essendo nobis fidelis Subditus & Ligeus, de avisamento Concilii nostri, & ex causa Morae suae penes Nos in Obedientia & Fidelitate nostris,
Concessimus ei Viginti Libras, percipiendas, singulis Annis, ad Scaccarium nostrum, ad Terminos Paschae & Sancti Michaelis, per aequales Portiones, ad totam Vitam praedicti Simonis, vel quousque pro Statu suo aliter duxerimus ordinandum.
In cujus rei Testimonium, has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, Tertiodecimo die Novembris, Anno Regni nostri Tertiodecimo.
Nos autem, Concessionem praedictam Ratam habentes & Gratam, eam, pro Nobis & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & praefato Simoni, de Gratia nostra speciali, Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo sexto die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo, & pro Decem Solidis Solutis in Hanaperio.
March 23. Confirmation of certain ordinances of the commonalty of Labort in Aquitain. Westm.
O. viii. 134. H. iii. p. iv. 180.
Pro Hominibus de Labort, Ordinationum Confirmatio.
An. 1. H. 4. Vasc. 1. H. 4. m. 13.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quód,
Cùm, dilecti Ligei nostri, Probi Homines Patriae de Labort, infra Ducatum nostrum Aquitaniae, quasdam Ordinationes, pro meliori & saniori Gubernatione Patriae illius, inter Se, ex eorum mutuo assensu, edidissent,
Quae quidem Ordinationes Nobis, ex parte dictorum Ligeorum nostrorum, exhibitae fuerant & porrectae, & quarum Tenor articulatim sequitur in haec verba,
Primerement, est Ordeigne, parentre les ditz bones Gentz, que y soient Bones, foialx, & loiaux Subgiz a nostre Tresredoute Seignur le Roide Engleterre: & Garderount bien & fidenment son Prosit, & son Honour, son Droit, Justice, & Devoires (& Evitaran & Esquiueran son Dampnage, & Vergoyne, & Ly) de la Terre de Labort, a lour loial Pouoir,
Item, lez ditz Gentz se sont Promis & Jurez, entre eux, que quant le Baillif se presentera, a son temps, que les Gentz de lez Paroches de Labort, a qui appartient, serront a le dit Presentacion appellez, ensi come il est accustumez, & a qui le Baillif lez ferroit Sacrement de bon Regimen sicome il faire devoit a eux, & lez ditz Gentz ensundis de Subgestion & Obedience: Et si, Appellez, lez ditz Gentz, oue Appellez le dit Baillis, ne volloit faire le dit Sacrement, que ensunedis ne Ly soient tenuz de Jurer ne Obedir, jusqes a tant que le dit Sacrement soit fait par le dit Baillif; & que y puissent avoir lour Recours vers nostre dit Seignur le Roi, ou son Senescalx, & Conestable de Burdeux, ou ses autres Officers, sauvant touz jours la Soveraignetee de nostre dit Seignur le Roi.
Item, lez ditz Gentz se sont Promis, Jures, & Concordes, mediau Sacrament, les uns as autres, a Mort & a Vie, Ajudar se contre tout Parsone que a lez voillez faire Tort, ne Force, Vergoyne, ne Damage, en Corps ne en Biens; sauvant la Soveraignetee de nostre dit Tressoverayn Seignur le Roy, & de sez Officers avantditz.
Item, les ditz Gentz se sont Promis & Jurez, entre eux, que, si ascun Filz Gentif, ou autre de la Terre de Labort, face ou commette Pillourie, Robberie, ou autre Maufait, as Gentz de la dit Terre de Labort, ou d'autre part, que le dit Baillye soit issy, ou, sy n'estissy, touz les ditz Genz de les ditz Parochez soient tenuz de a Justicier ce a lour Court, ensemblement oue le dit Baillie de la dit Terre ou son Lieutenant, sy y poet estre, & de ce enhors touz ensemblez, oue le dit Baillye, ou saunz Ly, si estre ne y poet, devount aler ou le Maufesour serra, & prendre Li, & faire Lui faire ou Domagee ou en Vergoignee du Damage Esmendez, & de la Vergoyne Honour, a conissance du dit Baillye, & de la dit Bone Gent,
Et, si estoit cause que le Maufesour ou Maufesours ce retreient en Hostiell de Gentif, ou Fort d'autre de la dit Terre de Labort, & le Seignur d'icell Hostiell ou il se Retreet face, ou permette estre fait Defence ou Rebellioun, que, en icell Cas, lez ditz Ballye & Bonez Gentz soient tenuz de Requerer le Seignur, que le dit Maufesour ou Maufesours avera Resceuz, que lez y Lyvere & Baille pur faire de li complement de Justice, solonc le Cas que fait avera, & Satisfaction due a Partie,
Et, si Cas soit que le Seignur, que avera Resceu le Maufesour, ne Ly voille Lyverer au Seignur, que le Baillye, oue lez ditz Gentz, puissent Combatre ou Force le dit Hostiell, & Prendre Li, & les Maufesours, & touz les que les Resceyvererount ou serront Aide, & faire de lour compliment de Justice, & avoir auxi Action contre le Resceyvour ou Defendent, & ses Biens & Choses, come contre le dit Mausesour,
Et, si le Mausesour se face Fugitif de la dite Terre, & ait Biens & Choses en la Terre de Labort, que d'icelles Biens & Choses soit fait Restitucion, Esmendez, & Paiement au Domage, & le plus Confisque a nostre dit Seignur le Roy.
Item, lez ditz Gentz ce sount Promis & Jurez entre lour que, si aucune Lacaye ou Esquier, ou autre, que ne semble de bone Vie, & fuisse Estranger ou Suspeccious, viegne en la dite Terre de Labort, & demurroit la par Trois ou Quatre Jours, que Homme Le jette fors de la Terre, si non que monstre Homme Gentif, ou autre de la Terre de Labort, que li Maienteigne & Avowe de sa Mayntenance,
Et, si apres ensuiant que soit Avowe sur la Mayntenance d'ascun, le dit Estraunger face ou commette aucun Pillourie, Robberie, ou autre Forfait en la dit Terre de Labort, a les ditz Gentz d'icelle, ou d'autres Estrangers, que, en icelle Cas, les touz ensemblez, oue le dit Baillye, soient tenuz de Constreinder & Compellir, par voie de Justice, icelluy, deins la Maintenance de quoy avera Trespasse,
Et, si celluy, que li Maintiendra, le voille a connadar devant, & prover q'il avoit Delinque, que soit tenu de Denuncier ce Publicament au Seignur, ou en l'Esglise de la Paroche, ou serra en jour de Fest la & quant le greindre copie du Poeple serra ajustee pur oier lour divine Service, &, si non ce face faire, que soit tenu du Delinquement, ensi come dit est, & coupable.
Item, lez ditz Gentz ce sont Promis & Jurez, entre lour, que le dit Ballye ajuste, Trois foitz l'An, Deux bones Prodomes, de chescun Paroche, a lour Court, pur mettre a due Execusion la present Ordenacion, & les Chosez contenuz en icelle, le quelx aient principalment la charge de la dit Ordinacion & Choses susditz.
Et que icelx Deux Prodomes soient esluz, chescun An, par les Paroches, dont serront apres le Mandement du dit Baillye,
Et soient tenuz lez ditz Deux Hommes, de Sacrement au Seignur, que bien & loialment se porteront, en droit de dit Execucion d'iceste Ordinacion, come y soit mis en fait.
Item, lez ditz Gentz se sont Promis & Jurez, entre lour, que, si en ascune de lez ditz Parochez de la dit Terre, se face ou se comette ascun Pillourie, & Robberie, ou autre Forfait, que les ditz Deux Prodomes, Deputees come dit est, soient tenuz aler de fait au Baillye de la dit Terre q'ore est, ou pur temps serra, de Nuncier la Pillourie, Robberie, ou autre Forfait, si aucun y ad que soit cometut, come dit est, & prie ly & requere que s'en va de fait pursuir le dit Maufesour on Maufesours, & les prendre, a fin que de la dit Pillourie, Robberie, ou autre Maufait se feusse & soit fait due Satisfaction & Justice,
Et si feusse cause que le dit Baillye, ou son Lieutenant estoient requis, come dit est, ne eient Pouer, Puissance, ou Force puraler Pursuier le Maufesour ou Maufesours, come dit est, que les ditz Gentz de tout la Terre, ce assemblent & se ajustent de touz les Parochez, de tout le dit Terre, or de feit & seguyn le dit Bailly, ou Sounzbaillye, la ou aler voillent, pur prendre le dit Mausesour ou Maufesours, pur faire ly faire Satisfaction de la dit Pillourie & Robberie, que fait serra come dit est desus, & Justice solonc que le Cas emportera.
Item, les ditz Gentz se sount Promis & Jurez que, en Cas que Mort, Robberie, Pillourie, Prison, ou aucun autre Outrage se face, ou se commette en ascun part de la dit Terre, & le dit Baillye ne soit prest ou present soit en celle Partie, ou se comettra le dit Maufait, que puisse venir & prendre lez dit Maufesours, oue lez ditz Gentz, come desus est declare; que, en icelle Cas, lez mesmes Gentz, ou un partie de lour, que plus brief y purra estre par temps, puissent Prendre, Seisir, & Lyer lez ditz Maufesours, saunz Batre ou saunz Player, si faire se poet, & ne facent ascun Resistence, & mener au dit Baillye, ou a son Lieutenant, pur en faire Reison & Justice, sicome le Cas requerera, come desus est recitee.
Item, lez ditz Gentz se sount Promis & Jurez que la dit present Ordenacion, en riens ne suit prejudiciable a nostre dit Tressoverain Seignur le Roy, ou son Resort, ne en Soveraignetee de Luy, en sa Jurisdiction & Seignurie, ne en ses Droitz & Devoirs, ou en autre manere.
Nos,
Attendentes quòd consimiles Ordinationes, per carissimum Patrem nostrum defunctum, dùm Dux Aquitaniae extiterat, Acceptae, approbatae, & eisdem Probis Hominibus, pro Termino Quatuor Annorum jam elapsorum, concessae fuerant, sicut per Literas Patentes ipsius Patris nostri, coram Nobis in Cancellaria nostra ostensas, satis liquet,
Dictas Ordinationes, Nobis sic exhibitas, quatenus cum Justitia poterimus, ad Supplicationem praedictorum Ligeorum nostrorum, Acceptamus, Approbamus, & eas praefatis Ligeis nostris, & Successoribus suis, pro Termino Viginti Annorum proximò futurorum, juxta Vim, formam, & effectum Ordinationum praedictarum, Concedimus per Praesentes,
Dùm tamen Ordinationes illae, pro bono & necessario Regimine Patriae illius, utiles sint & fructuosae, ac Nobis, & Haeredibus nostris, Ducibus Aquitaniae, in aliquo praejudiciales non existant, ac praefati Ligei nostri talia Sacramenta pro debita observatione Ordinationum praedictarum praestent, qualia tempore dicti Patris nostri praestiterunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo tertio die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.