BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: December 1440

Pages 834-841

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

December 1440

Syllabus Entry Foedera Text
Dec. 22. Confirmation of the treaty of alliance between the K. of England and Theodoric abp. of Cologne who does homage to the K.; promises to protect his subjects trading in his dominions, and accepts an annuity of 600 marks, dated London, 23 Aug. 1440. Windsor.
O. x. 834. H. v. p. i. 103.
Conventionum cum Archiepiscopo Coloniensi Confirmatio.
An. 19. H. 6. Franc. 19. H. 6. m. 25.
Rex omnibus & singulis, ad quos &c. Salutem & sinceram in Domino caritatem, ac praesentibus fidem indubiam adhibere.
Ad universitatis vestrae Notitiam deducimus ac deduci volumus per Praesentes quòd,
Convenientes nuper in unum,
Dilecti & fideles nostri, Johannes Dominus de Tiptot & de Powes Baro Consiliarius noster, Dominus Johannes Stopyndon Archidiaconus Dorsetiae Custos Rotulorum Cancellariae nostrae, Magister Adam Moleyns Legum Doctor Clericus Concilii nostri, Johannes Storthwayt Cancellarius & Canonicus Praebendatus Ecclesiae Wellensis, ac Willielmus Swan in Legibus Licenciatus Literarum Apostolicarum Scriptor & Abbreviator, Nomine & pro Parte nostra, ac pro Regnis, Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis nostris, ex una,
Et Nobilis Vir Gumpertus de Nenwener Dominus in Alppen perpetuus Advocatus Ecclesiae Coloniensis, necnon Venerabilis Thilmannus de Linsz Decretorum Doctor Praepositus Ecclesiae Sancti Florini Confluensis, pro parte, Reverendissimi in Christo Patris, Domini Theodorici, eadem gratiâ, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopi Sacri Imperii per Italiam Archicancellarii Westfaliae Angariaeque Ducis Nomine & pro Parte sua, ac Terris, Dominiis, Subditis, & Vassallis suis, ex altera,
Commissarii ad Infrascripta Deputati,
Post varios, inter eos de & super Materiis infrascriptis habitos, Tractatus concordârunt atque concluserunt sub modo & forma, comprehensis in quibusdam Indenturis, desuper confectis,
Quarum Tenores seriatim secuntur, & sunt tales,
Attestatur Praesens Indentura,
Facta Londoniae Vicesimo tertio Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo, inter Nos Johannem Dominum Tiptot Militem, Dominum Johannem Stopyndon Custodem Rotulorum Cancellariae, Magistrum Adam Moleyns Legum Doctorem Clericum Concilii Christianissimi Principis & Metuendissimi Domini nostri Domini Henrici, Dei gratiâ, Angliae & Franciae Regis, & Domini Hiberniae Illustrissimi, Magistros, Johannem Storthewayt Cancellarium & Canonicum Praebendatum Ecclesiae Wellensis in utroque Jure Bacallarium, & Willielmum Swan in Legibus Licentiatum Literarum Apostolicarum Scriptorem & Abbreviatorem, Commissarios atque Deputatos ejusdem Domini nostri Regis ad Infrascripta, ex parte una, ac Magnificum, Honorabilesque & Egregios Viros, Gumpertum de Nenwenar Dominum de Alppen perpetuum Advocatum Ecclesiae Coloniensis, & Magistrum Thilmannum de Lynsz Decretorum Doctorem Praepositum Ecclesiae Sancti Florini Confluensis, Oratores, Procuratores, & Nuncios speciales, Reverendissimi in Christo Patris & Domini, Domini Theodorici, eadem gratiâ, Sanctae Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopi, Sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellarii, Westsaliae & Angariae Ducis, &c. ad Infrascripta constitutos, ex altera,
Quòd Nos,
Commissarii Metuendissimi Principis Domini nostri Regis praedicti,
Cum Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis dicti Reverendissimi Patris supradictis, in Civitate Londoniae, Anno Domini, Mense, & Die suprascriptis pariter Congregati,
Post nonnullos Tractatus, Comunicationes, & Colloquia, inter Nos hinc inde, de & super Materiis infra contentis praehabita,
Intra Mentium nostrarum studia sedulis & maturis affectibus revolventes qualiter, inter gloriosas Reipublicae Curas & Boni comunis Fructus uberes, illud dinoscitur esse Praecipuum, Potentum & Sublimium, & non tàm Potentia, quàm Vicinia, invicem sibi conjunctarum Personarum, copulare Praesidia, & individuâ Unione Amicitiarum Foedera colligare, per quae Principatus, indissolubilis Amoris confoederati nexibus, ex adverso Insurgentibus resistere, & ab omni Oppressionis clade, coadunatis viribus, poterunt se tueri,
Horum consideratione proinde, ac singularis intuitu Amicitiae & Devotionis, quam dictus Dominus Archiepiscopus, suorum Praedecessorum insequendo Vestigia, ad Coronas & Regna Angliae & Franciae, ac ad ipsum Christianissimum & Metuendissimum Dominum nostrum Regem continuis gessit & gerit in votis,
Ad Honorem Altissimi, cum dicti Domini Archiepiscopi praetactis Oratoribus, Procuratoribus, & Nunciis Convenimus, Appunctuavimus, vigore & auctoritate quarumdam Commissionum & Procuratoriorum, Nobis hinc inde in ea parte factorum & traditorum (quorum Tenores inferius inseruntur) Concordavimusque & Conclusimus, Nomine quo supra, sub modo & forma qui sequuntur; videlicet,
Quòd praedicti, Gumpertus & Thilmannus, seu alter eorum, aut alius vel alii Procurator vel Procuratores, per ipsum Dominum Archiepiscopum sufficienter Deputati vel Deputandi, ad Sancta Dei Evangelia, per ipsos & eorum quemlibet corporaliter tacta, Procuratorio Nomine, promittet & jurabit, seu promittent & jurabunt, in Animam dicti Domini Archiepiscopi, Domini sui, quòd ipse Dominus Archiepiscopus memorato Christianissimo Principi ac Illustrissimo Domino nostro Henrico Regi Angliae & Franciae, ac Domino Hiberniae, quamdiu ipsi Domini Rex & Archiepiscopus fuerint in Humanis, Fidelis erit, & ejusdem Domini Regis Vassallus Homagialis,
Et quòd Honorem ac Utilitatem ejusdem Domini Regis, pro Posse suo, Consiliis, & Auxiliis, ac Modis omnibus, quibus potest & poterit, fideliter prosequetur, observabit, & procurabit,
Dampnum quoque & Periculum ipsius Domini Regis ac Statûs sui, pro Posse suo, avertet,
Proditoribus, Rebellibus, & Inimicis ejusdem Domini Regis non consentiet,
Malum suum vitabit, & quando inde sibi constiterit, Regiam Magestatem super hoc avisabit & praemuniet,
Secretáque ipsius Domini Regis non pandet,
Omniaque & singula erga Personam ejusdem Domini Regis & Coronas suas purè faciet, attendet, & fideliter observabit, quae Vassallus homagialis & fidelis Domino suo facere & observare debet & tenetur; dolo & fraude quibuscumque procul motis.
Item, Concordavimus Nos, Deputati Domini nostri Regis praedicti, cum Procuratoribus & Nunciis Domini Archiepiscopi praetaxati, Vice & Nominibus quibus supra, quòd praefatus Dominus Archiepiscopus contra dictum Dominum Regem, Coronas, & Regna sua Angliae & Franciae, Terras & Dominia sua quaecumque, per se, aut suos Subditos, seu Vassallos, nullatenus faciet aut attemptabit, nec, quantum in ipso est, fieri aut attemptari patietur aut permittet,
Quin immo eidem Domino Regi contra quoscumque Injuriatores, & Inimicos ac Rebelles (Exceptis inferius designatis Personis & Dominis) per se & suos fideliter assistet & Adjutor erit (ipsius tamen Domini Regis Sumptibus & Expensis) quotiens & quando idem Dominus Archiepiscopus per Partem ipsius Domini Regis fuerit desuper congruè requisitus,
Et extunc etiam Diffidare debet ipsos Injuriatores, Inimicos, & Rebelles, ac eis publicè & palàm, per Literas suas Patentes & Autenticas, Intimare se velle eidem Domino Regi assistere, & Ipsum pro Viribus adjuvare; eorum contraria voluntate quomodolibet non obstante.
Concordavimus insuper Nos, Regii Commissarii & Procuratores Reverendissimi Patris saepedicti, Nominibus quibus supra, quòd dictus Dominus Archiepiscopus praefato Domino Regi Serviet, & Servitium ac Subventionem faciet & praestabit, cum Numero Trescentorum Virorum Belligerorum, Militarium & Armigerorum, Lanciatorum ac Balistariorum, quotiens & quando per Partem dicti Domini Regis debitè super hoc fuerit requisitus; Concordato tamen priùs, inter eosdem Dominos Regem & Archiepiscopum, de Stipendiorum Satisfactione Virorum hujusmodi singulorum secundùm Conditiones & Circumstantias Personarum; & laborabit &, quantum in eo est, procurabit idem Dominus Archiepiscopus pro Stipendiorum Satisfactione hujusmodi minori Summâ quâ poterit concordandâ.
Item, CONVENTUM & CONCORDATUM est inter Nos, Commissarios & Deputatos ipsius Domini nostri Regis, ac Procuratores dicti Domini Archiepiscopi antedictos, Vice & Nominibus quibus supra, quòd praefatus Dominus Archiepiscopus universos & singulos praedicti Domini nostri Regis Ligeos, Vassallos, & Subditos (cujuscumque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs Gradûs, Nationis, & Conditionis existant) per ipsius Domini Archiepiscopi Terras, Districtus, & Dominia quaecumque Transeuntes, Moram ibidem facientes, sive Negotiantes aut Mercandizantes, in eundo, redeundo, moram faciendo, negotiando, mercandizando, cum Armaturis, Mercandisis, Bonis, & Rebus quibuscumque, fideliter Protegere & Defensare tenebitur velud ipsius Domini Archiepiscopi Subditos proprios; Ipsisque & eorum cuilibet concedere & dare, juxta casûs exigentiam, salvos Conductus, sive salvum Conductum, si desuper requisitus fuerit, quotiens opus erit; salvo quòd consueta Pedagia & Theolonea debitè persolvantur.
Excepimus Nos, Procuratores ipsius Domini Archiepiscopi, Nomine quo supra, in Praemissis,
Sanctissimum Dominum Papam, quem pro tempore haberi contigerit,
Sanctam Apostolicam Sedem,
Serenissimum Principem Dominum Fredericum Romanorum Regem semper Augustum amp; Ducem Austriae
&c.
Sacrum Romanum Imperium,
Ipsiusque Imperii Coelectores & Principes,
Ducem Montenensem,
Comitem Markensem
,
Confoederatos suos Fratresque ipsius Archiepiscopi,
Eo tamen salvo quòd Comes Morsen, dicti Archiepiscopi Frater, non intelligatur fore in hac Liga Inclusus neque Exclusus,
Civitatem Coloniensem, omnesque alios sibi Subditos & Vassallos,
Quorum pro tempore erit Potens in Jure & Justitia, si cum illis praefatus Dominus Rex agere habebit.
Et praelibatus Dominus Archiepiscopus fideliter se habebit, faciet, tenebit, & observabit in omnibus & singulis Praemissis & singulis Praemissorum, dolo & fraude penitùs exclusis.
Et Praemissorum intuitu,
Ac ex eo quòd memoratus, Christianissimus Princeps & Metuendissimus Dominus noster, Henricus Angliae & Franciae Rex ac Dominus Hiberniae Illustrissimus Personam, dicti Reverendissimi Patris, Domini Theodorici Archiepiscopi aliquamdiu prosecutus & prosequitur Favoribus gratiosis,
Quódque dicti Gumpertus & Thilmannus simul sponte suâ magnâ Animorum effectuosâ pronitate, atque pronâ, sicut apparuit, Affectione, eundem Dominum Archiepiscopum Coloniensem dicto Domino nostro Regi Vassallum atque Homagialem fidelem constituerunt, ac eidem Domino nostro Regi, Vice & Nomine dicti Reverendissimi Patris Coloniensis Archiepiscopi & pro eo, Homagium atque Fidelitatem Nobis, Domini Regis Commissariis praedictis, Nomine Regio illa admittentibus atque recipientibus, fecerunt,
Fidelitatis quoque & Homagii hujusmodi Sacramentum, in forma praedicta, in Animam dicti Reverendissimi Patris & pro eo, tactis corporaliter per eorum utrumque Sacrosanctis Evangeliis, praestiterunt actualiter coram Nobis regiis Commissariis supradictis,
Prout etiam pariformiter supranominati Gumpertus & Thilmannus, sponte sicut antea, simul fecerunt & praestiterunt coram Reverendissimo in Christo Patre ac Domino Domino Johanne, Dei gratiâ, Bathoniensi & Wellensi Episcopo Angliae Cancellario, ea de Mandato Regiae Celsitudinis recipiente, & admittente, & acceptante,
Ea propter Nos, ipsius Domini nostri Regis Commissarii & Deputati, CONCORDAVIMUS cum praedicti Archiepiscopi Procuratoribus & Nunciis praedictis, & Nomine regio, de speciali Mandato Nobis desuper, ut praemittitur, facto, PROMISIMUS & CONCESSIMUS, ac Praesentium Tenore, PROMITTIMUS & CONCEDIMUS dicto Reverendissimo Patri Domino Theodorico Archiepiscopo Coloniensi Feudum & in locum Feudi Provisionem sive Pensionem Annuam Sexcentarum Marcarum Monetae Angliae, percipiendam in Civitate Londoniae, de Aerrario regio, dùm ipsi Rex & Archiepiscopus vixerint in humanis; quae eidem Archiepiscopo solvi debet juxta modum & formam infrascriptos; videlicet,
Quòd dicta Solutio, sive ejusdem Solutionis Terminus, primò incipiet & locum habebit ac vigorem in Festo Sancti Michaelis Archangeli, proximò futuro post Datam suprascriptam,
Et sic abinde continuabitur & currere intelligetur dictus Terminus Solutionis Annuatim in Festo Sancti Michaelis.
Et insuper ad Summam praedictam habebit idem Reverendissimus Pater Dominus Archiepiscopus Coloniensis, de speciali Gratia Regis, & ex ipsius munifica Concessione duntaxat, & non aliter, in praedicto Festo Sancti Michaelis proximò sequenti Ducentas Marcas, & sic in toto recipiet, in jam dicto Festo, Octingentas Marcas dictae Monetae,
Ac sic deinceps, de similibus Gratia & Concessione, habebit idem Dominus Archiepiscopus Coloniensis, Quinque primis Annis, a dicto Festo Michaelis proximis successivè & immediatè numerandis sive computandis, singulis (videlicet) Annis eorumdem Quinque Annorum, ad dictum Festum Sancti Michaelis, quamdiu Domini Rex & Archiepiscopus praedicti degerint in humanis, Ducentas Marcas similis Monetae, unà cum Sexcentis Marcis praedictis,
Quibus quidem Quinque Annis finitis & elapsis, extunc, singulis Annis, ipsos Quinque Annos immediatè secuturis (Dominis Rege & Archiepiscopo memoratis pariter viventibus) recipiet idem Dominus Archiepiscopus Sexcentas duntaxat Marcas Monetae praedictae,
Quam quidem Provisionem sive Pensionem Annuam hujusmodi percipiet idem Dominus Archiepiscopus, pro Feudo, omni Anno, in Festo Sancti Michaelis, modo tamen ut praedicitur,
Illamque Pensionem eidem Domino Archiepiscopo, seu ejus Procuratori sufficienter & legitimè constituto, sive suo certo Nuncio, sufficientem & plenariam Acquietantiam in ea parte eidem Domino Regi praesentanti & daturo, ipse Dominus Rex realiter & cum effectu solvi & liberari faciet.
Et idem Dominus Rex contra ipsum Dominum Archiepiscopum, Terras, Districtus, aut Dominia sua quaecumque, per se, aut suos Subditos vel Vassallos, quicquam Injuriosum minimè faciet aut attemptabit, nec, quantum in ipso est, fieri aut attemptari faciet aut permittet.
Et debet idem Dominus Rex praefatum Dominum Archiepiscopum Manutenere, prout de Jure bonus Dominus Vassallum suum Defendere debet & tenetur (ipsius tamen praedicti Archiepiscopi Sumptibus propriis & Expensis) contra quoscumque; exceptis Dominis & Personis inferius designatis.
Et dictus Dominus Rex universos & singulos praefati Domini Archiepiscopi Vassallos & Subditos, dicto Domino Regi nullatenus Inimicos, nec ipsius Inimicis faventes (cujuscumque Dignitatis, Praeeminentiae, Statûs, Gradûs, Nationis, & Conditionis extiterint) per ipsius Domini Regis Regna, Terras, Districtus, & Dominia quaecumque Transeuntes, Moram ibidem facientes, Negotiantes, aut Mercandizantes, in eundo, redeundo, moram faciendo, negotiando, & mercandizando, cum Mercandisis, Bonis, & Rebus quibuscumque, fideliter Protegere & Defensare tenebitur velud ipsius Domini Regis Subditos proprios, ipsisque & eorum cuilibet concedere & dare, juxta Casûs exigentiam, salvos Conductus, sive salvum Conductum, si desuper requisitus fuerit, quotiens opus fuerit; & salvo quòd Personae superiùs nominatae Pedagia, Theolonea, Custumas, Subsidia, & Deveria debita & consueta solvere tenebuntur.
Excipiebamus tamen Nos, Commissarii & Deputati ipsius Domini Regis, Nomine quo supra, in Praemissis,
Sanctissimum Dominum Papam, quem pro tempore haberi contigerit,
Sanctam Apostolicam Sedem,
Serenissimum Principem Dominum Fredericum Romanorum Regem semper Augustum ac Ducem Austriae &c.
Sacrum Romanum Imperium, & ipsius Imperii Principes Electores,
Necnon, Serenissimos Principes, Portugaliae & Algarbii, Daciae, Sweciae & Norwegiae Reges,
Reverendumque Patrem Henricum Monasteriensem Episcopum,
Et Comitem Markensem,
Ipsius Domini Regis Confoederatos,
Fratrem verò dicti Domini Archiepiscopi Coloniensis, Comitem (videlicet) Morsen, nec pro Incluso neque pro Ex- presso haberi volumus in hac Liga.
Tenores verò Commissionum & Procuratoriorum (de quibus supra fit mentio) seriatim, de verbo in verbum, successivè subscribuntur,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem,
Cùm nuper, Reverendissimus in Christo Pater, Dominus Theodoricus, eadem gratiâ, Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, sacri Imperii per Italiam Archicancellarius, Westfalliae Angariaeque Dux &c. certos suos solennes Ambassiatores, Oratores, Procuratores, sive Nuncios speciales; videlicet,
Nobilem Gumpertum de Nenwenar Dominum in Alppen. perpetuum Advocatum Ecclesiae Coloniensis praedictae, necnon Venerabilem Thilmannum de Lynsz Decretorum Doctorem, Praepositum Ecclesiae Sancti Florini Confluensis, conjunctim & divisim in hac parte Deputatos,
Ad Regnum nostrum Angliae transmiserit, ad Conveniendum & Tractandum, unà Nobiscum, seu alio vel aliis per Nos Deputandis, de & super nonnullis Materiis, Ligas, Amicitias, mutuaque Subventiones & Auxilia, seu Servitia, necnon Homagii & Fidelitatis Sacramentum, ab ipso Domino Archiepiscopo Nobis facienda & praestanda, concernentibus,
Ac de Fidelitate, Prudentia, & Circumspectionis industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Johannis Tiptot Militis Consiliarii nostri, Domini Johannis Stopyndon Archidiaconi Dorsetiae Custodis Rotulorum Cancellariae nostrae, Magistri Adae Moleyns Legum Doctoris Clerici Concilii nostri, Johannis Storthwayt Cancellarii & Canonici Praebendati Ecclesiae Wellensis, ac Willielmi Swan in Legibus Licentiati Literarum Apostolicarum Scriptoris & Abbreviatoris, aut Duorum eorumdem, plenariè confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum cum praefatis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, mutuis Subventionibus & Auxiliis,
Inter Nos, Ligeos, Subditos, & Vassallos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex una Parte, & dictum Reverendissimum Patrem Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopum, Subditos & Vassallos suos, Ducatus, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex altera, ad Vitam nostram & Archiepiscopi praedicti, ineundis & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum cum eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, de & super Homagio ac Fidelitatis in ea parte Sacramento, per praefatum Dominum Archiepiscopum, alium, vel alios, ipsius Nomine, ad hoc sufficienter & legitimè Deputatum sive Deputatos, Nobis faciendis & praestandis,
Ipsaque Homagium ac Fidelitatis in ea parte Sacramentum, per dictum Dominum Archiepiscopum, seu alium, vel alios, ipsius Nomine, ut praemittitur, Nobis facienda & praestanda, Vice & Nomine nostris Admittendum, Recipiendum, & Acceptandum,
Cum omnibus Capitulis & Clausulis, ad hujusmodi Sacramentum Fidelitatis debitis ac exhibere solitis & consuetis,
Ac, pro Homagio & Fidelitate hujusmodi, Nobis fiendis & praestandis, certam Provisionem, sive Pensionem Annuam pecuniariam, quae Nobis, aut Procuratoribus, Negotiorum Gestoribus, Nunciis, Commissariis, & Deputatis nostris subscriptis rationabilis & congrua videbitur, dicto Domino Archiepiscopo, in Feudum & in loco Feudi, pro Nobis & Nomine nostro, Constituendum & Concedendum, certis Loco & Terminis, per Nos, aut ipsos Procuratores, Negotiorum Gestores, Nuncios, Commissarios, & Deputatos nostros hujusmodi limitandis, durante Vitâ nostrâ & Archiepiscopi praedicti, Solvendam,
Necnon super quibuscumque Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Amicitias, mutua Subventiones & Auxilia, sive Servitia, Homagium & Fidelitatis Sacramentum, & Provisionem sive Pensionem, supradicta concernere poterunt quovismodo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Ac quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate debitâ, requisitâ, & honestâ, in hoc Casu, Nomine nostro firmandum,
Consimilemque Securitatem a dictis Ambassiatoribus, Oratoribus, Procuratoribus, sive Nunciis, seu Deputato, sive Deputatis, dicti Domini Archiepiscopi supradictis, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Et generaliter omnia alia & singula Faciendum, Gerendum, & Excercen- dum quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmet ipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerent quantumcumque speciale,
Ipsos, Johannem, Johannem, Adam, Johannem, & Willielmum, nostros legitimos & indubitatos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, ac Duos eorum, Fecimus, Creavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, & Constituimus per Praesentes,
Promittentes, bonâ Fide, & in Verbo Regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum Praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, ac Duos eorum, Gestum seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Dat. apud Shene, Vicesimo die Augusti, Anno Regni nostri Decimo Octavo.
Theodoricus, Dei gratiâ, Sanctae Coloniensis Ecclesiae Archiepiscopus, Sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellarius, Westfalliae Angariaeque Dux &c. Notum facimus universis & singulis, ad quos nostrae praesentes Literae pervenerint, quòd Nos,
De Fidelitate, Prudentiâ, & Circumspectionis industriâ Nobilis Gumperti de Nenwenar Domini in Alppen perpetui Advocati Ecclesiae nostrae praedictae Consanguinei nostri, necnon Venerabilis Thilmanni de Lynsz Decretorum Doctoris Praepositi Ecclesiae Sancti Florini Confluensis, Consiliariorum nostrorum sincerè dilectorum, plenariè confidentes,
Ipsos, conjunctim, & divisim, & utrumque eorum per Se & in Solidum, ita quòd non sit melior conditio Occupantis, sed quod unus eorumdem inceperit, alter eorumdem liberè prosequi valeat, mediare, & finire, ex nostra certa scientia ac animo deliberato, omnibus melioribus Viâ, Jure, Modo, Causâ, & Formâ, quibus possumus & debemus, Fecimus, Constituimus, & Ordinavimus, Tenoreque Praesentium Facimus, Constituimus, & Ordinamus, nostros certos, legitimos, & indubitatos Oratores, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales,
Ad Comparendum, pro Nobis & Nomine nostro, coram, Christianissimo Principe & Domino, Domino Henrico, eadem gratiâ, Angliae & Franciae Rege & Domino Hiberniae Illustrissimo, suisque ad Infrascripta Commissariis, Deputatis, sive Deputandis,
Ac ad Tractandum, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum cum ipso Serenissimo Domino Rege, seu suis Commissariis antedictis, Potestatem sufficientem ad hoc habentibus, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, Confoederationibus, Alligantiis, mutuis Subventionibus & Auxiliis,
Inter praefatum Serenissimum & Christianissimum Principem Dominum Regem, Ligeos, Subditos, & Vassallos suos, Regna, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex unâ Parte, & Nos Thoodoricum praedictum, Subditos & Vassallos nostros, Ducatus, Terras, Districtus, & Dominia nostra quaecumque, ex alterâ, ad Vitam utriusque nostrûm ineundis & firmandis,
Necnon ad Conveniendum, Paciscendum, Concordandum, & Concludendum de & super Homagio, & Fidelitate, ac Servitiis, per Nos eidem Domino Regi faciendis atque praestandis,
Ac super Annuâ Pensione sive Investiturâ Feudi vel Feudorum, ex causa sive praetextu hujusmodi recipendâ & optinendâ,
Atque ad Faciendum Nos, Theodoricum Archiepiscopum praedictum, Vassallum atque Homagialem fidelem ipsius Domini Regis,
Necnon ad Petendum & Recipiendum, pro Nobis & Nomine nostro, Investituram Feudi seu Feudorum, si quam praefatus Dominus Rex Nobis concedere velit vel conferre,
Et specialiter ad Promittendum, Faciendum, & Praestandum, pro Nobis, Theodorico praefato, & Nomine nostro, Domino Regi praedicto Homagium, necnon ad Praestandum in Animam nostram, in ea parte, Fidelitatis Sacramentum sive Juramentum, cum omnibus & singulis Capitulis & Clausulis ad hujusmodi Sacramentum sive Juramentum fieri debitis & consuetis,
Ac etiam super quibuscumque Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Amicitias, mutuas Confoederationes, Alligantias, Auxilia, Homagium, & Fidelitatem, atque Servitia, necnon Homagii & Fidelitatis hujusmodi Sacra- mentum sive Juramentum praedictum, concernere poterunt quovismodo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Atque, cùm sic Tractata, Promissa, Praestita, & Facta fuerint, sub Cautionibus, Promissionibus, Obligationibus, & omni Securitate, debitâ & requisitâ in hac parte, pro Nobis & Nomine nostro, Affecurandum, Jurandum, & Firmandum,
Consimilemque Securitatem a praefato Domino Rege, seu per Ipsum ad id Deputandum, pro Nobis & Nomine nostro, Petendum, Stipulandum & Recipiendum,
Necnon ad Levandum, Recipiendum, & Petendum, Nomine nostro, quascumque Pecuniarum Summas, Nobis per eundem Dominum Regem, Nomine Provisionis sive Pensionis Annuae ex causa Homagii, seu Vassallagii, aut Fidelitatis, assignatas seu deputatas, assignandas seu deputandas, a quibuscumque praefati Domini Regis Thesaurario, Receptoribus, seu Commissariis, Deputatis sive Deputandis, ipsumque Dominum, Haeredes, & Successores suos, Thesaurarium, Receptoresque, seu Commissarios antedictos, de receptis, solutis, & levatis, Quitandum, Quietationem, Absolutionem, & Pactum de ulterius percepta, soluta, & levata non petendo, Faciendum,
Et generaliter omnia & singula Faciendum, Gerendum, Excercendum, & Expediendum quae circa Praemissa necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae nosmet faceremus seu facere possemus si praemissis personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum a jure exigant magis speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Principis, ac sub Ypothecâ & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros totum & quicquid per dictos, Gumpertum & Thilmannum, Procuratores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros, seu eorum alterum, in hac parte Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In quorum omnium Testimonium Sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Dat. in Castro nostro Bruela Mensis Julii Die Quartâ, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Quadragesimo.
In cujus rei Testimonium Nos, praefati, Johannes, Johannes, Adam, Johannes, & Willielmus, Commissarii atque Deputati Regii praedicti, huic Parti Indenturae, penes antedictum Reverendissimum Patrem Dominum Tehodoricum Archiepiscopum Coloniensem remansurae, Sigilla nostra apposuimus.
Dat. Die, Loco, Mense, & Anno in Principio hujus Indenturae supramemoratis.
In cujus rei Testimonium Nos, praefati Gumpertus & Thilmannus, Commissarii Reverendissimi in Christo Patris & Domini Domini Theodorici Archiepiscopi praescripti, huic Indenturae, penes Christianissimum Principem metuendissimum Dominum nostrum remanenti, Sigilla nostra apposuimus.
Nos verò Tractatus, Concordias, & Conclusa praedicta, ac omnia alia & singula Praemissa Ligae, Pactorum, Foederum, & Caeterorum, per ipsos superius nominatos Commissarios & Deputatos, prout supra praemittitur, pro nostra parte Appunctuatorum, juxta modum & formam Literarum Indentatarum praedictarum, Rata Firmáque habentes atque Grata, ea, pro nostra parte, ex certa scientia nostra, ac animo deliberato, Acceptamus, Laudamus, Approbamus, Ratificamus, & Tenore Praesentium Confirmamus,
Promittimus insuper, bonâ Fide & in Verbo Regio, quòd omnia & singula, quae per praedictos Commissarios & Deputatos nostros Tractata, Conclusa, Promissa, Gesta, Factaque sunt, ex parte nostra in Praemissis, fideliter, in quantum ad Nos attinet, Observabimus, Adimplebimus, & Perficiemus; dolo & fraude cessantibus quibuscumque.
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque Fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Dat. in Castro nostro de Wyndesore, vicesimo secundo die Decembris.
Dec. 28. Licence to William bp. of Rochester going abroad on an embassy to take with him jewels, gold, and silver. Windsor.
O. x. 841. H. v. p. i. 105.
Pro Episcopo Roffensi.
An. 19. H. 6. Franc. 19. H. 6. m. 25.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Concessimus & Licentiam Dedimus Venerabili Patri Willielmo Episcopo Roffensi, qui in Nuncium nostrum & Ambassiatam ad Partes ultramarinas profecturus est, quòd ipse Jocalia, ac Aurum, & Argentum, tàm in Massâ, quàm in Monetâ, prout Statui suo convenit, secum habere & asportare possit, absque impetitione vel impedimento nostri, aut Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; aliquo Statuto sive Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Wyndesore, Vicesimo octavo die Decembris.
Per ipsum Regem.