BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: August 1419

Pages 785-794

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

August 1419

Syllabus Entry Foedera Text
Aug. 1. Cong d'lire to the dean and chapter of Bayonne, John, the late bp., being deceased. Mante.
O. ix. 785. H. iv. p. iii. 129.
De Licentia Eligendi in Episcopum Bajocensem.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m. 30.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Decano & Capitulo Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Bajocensis, Salutem.
Ex parte vestra Nobis est humiliter supplicatum ut,
Cm Ecclesia vestra praedicta, per Mortem, bonae memoriae, Johannis, ultimi Episcopi Loci illius, Pastoris sit solatio destituta,
Alium Vobis Eligendi, in Episcopum & Pastorem ejusdem Loci, Licentiam concedere dignaremur,
Nos (Precibus vestris in hac parte favorabiliter inclinati) Licentiam illam vobis, Tenore Praesentium, duximus Concedendam,
Mandantes quod talem vobis eligatis in Episcopum & Pastorem, qui Deo Devotus, Ecclesiae vestrae praedictae Necessarius, Nobisque & Regnis nostris Utilis & Fidelis existat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Mante primo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 6. Safe conduct for two French ambassadors to come to Pontoise. Pontoise.
O. ix. 785. H. iv. p. iii. 129.
Pro Gentibus Franciae ad Regem destinatis.
An. 7. H. 5. Ibid. m. 29.
Rex, universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Loca tenentibus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem,
Sciatis quod,
Cm Consanguineus noster Franciae, ob Bonum Pacis & Unionis inter Franciae & Angliae Regna nostra, quosdam de Gentibus suis usque Praesentiam nostram mittere proponat, prout ex suarum serie Literarum, nobis jam tard transmissarum, accepimus evidenter,
Nos,
Qui ad Pacem inter Regna praedicta firmandam semper fuimus & sumus totis viribus inclinati, & ut omnibus, bonae voluntatis, pateat manifest quod in nobis non est nec erit, Deo Duce, quin inter eadem Regna Pax bona, firma, & perpetua habeatur,
Suscepimus Duas Personas (cujuscumque Stats, Auctoritatis, seu Conditionis fuerint) quas praedictus Consanguineus noster usque Praesentiam nostram mittere voluerit, pro veniendo usque & in Villam nostram de Pontoise, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis vel non Armatis, ac Quadraginta Equis vel infra, & Bonis suis quibuscumque, ibidem morando, & exinde ad Propria redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales;
Et ide Vobis Mandamus quod illas Duas Personas &c. ut supra usque ibi ac Quadraginta Equis, vel infra, & Bonis suis quibuscumque, veniendo, ibidem morando, & exinde ad propria, ut praedictum est, redeundo manuteneatis &c.
Proviso semper quod ipsi erga Nos & Populum nostrum ben & honest se gerant & habeant,
Et quicquam, quod in nostri Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, non attemptent, nec faciant aliqualiter attemptari,
Et quod ipsi nullum Castrorum &c.
In cujus &c. usque in Quartumdecimum Diem Augusti proxim futurum duraturas.
Teste Rege apud Villam suam de Pontisara Sexto Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 12. Power for John Stokes to treat for a league with the duke of Mons. Pontoise Castle.
O. ix. 786. H. iv. p. iii. 129.
De Tractando cum Duce Montensi.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7. H. 5. p. 1. m 27.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod nos,
De Fidelitate, Circumspectione, & Industria, dilecti Clerici nostri, Magistri Johannis Stokes Legum Doctoris plenari confidentes,
Ad Transfretandum Se penes Praesentiam Illustris Principis Ducis Montensis Consanguinei nostri carissimi,
Ac ad Tractandum, Communicandum, Componendum, & finaliter Concludendum, pro Nobis & Nomine nostro, cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus in hac parte Commissariis, Procuratoribus, sive Deputatis, plenam & sufficientem Potestatem ab eodem habentibus, de & super Lig, Amiciti, & Confoederatione, necnon Succursu mutuo hinc inde praestando & faciendo, secundum quod melius concordari poterit, ac de Numero, Modo, Form, & Tempore Succurss seu Subventionis hujusmodi,
Et ea, quae sic Tractata, Communicata, Composita fuerint, seu Conclusa, quatenus ad Nos attinet, omnimodis Securitatibus legittimis, in ea parte debitis & necessariis, Nomine nostro Firmandum,
Similesque Securitates a praefato Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, sive Deputatis praedictis, Petendum, Stipulandum, Recipiendum, & Optinendum,
Caeterque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas hujusmodi Negotii & natura exigunt & requirunt, & quae Nos faceremus seu facere possemus si personaliter ibidem praesentes essemus, etiam si Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Praefatum Magistrum Johannem nostrum verum, legittimum, & indubitatum Procuratorem, Ambassiatorem Negotiorum Gestorem, & Nuncium specialem Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus, ac plenam sibi damus & concedimus Potestatem per Praesentes,
Promittentes, verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros totum & quicquid per praedictum Procuratorem nostrum Actum, Gestum, Procuratum, seu Conclusum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Pontoise duodecimo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Declaration of the K.'s conduct in claiming his rights in France.
O. ix. 786. H. iv. p. iii. 129.
Sequuntur Articuli continentes Modum & Ordinem observatum a Rege in prosequendo Jura sua Haereditaria, Coronam (videlicet) & Regnum Franciae.
An 7. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 12. sol 75, A. & B.
In Primis, Licet eidem Regi competierit, & competat de praesenti, JUS CLARUM & INDUBITATUM AD CORONAM ET REGNUM FRANCIAE, cum eorum Juribus & Pertinentiis Universis,
Nichilominus,
Pi considerans Stragem assiduam Christi Fidelium, & Innumerabilia Mala, quae de Guerris, ab, inclitae Memoriae, Progenitoribus suis, Occasione Detentionis injustae Jurium Praemissorum, illatis, hactenus provenerunt,
Volensque, quantum absque suorum Neglectu Jurium possibile sibi foret, providere n, Occasione praedict, similia contingerent in Futurum,
Illico, postquam Regalis Fastigii susceperat Diadema, Cepit cum Adversario suo praedicto, Ambassiatorum & Nunciorum Interventu Solicito, super praefatis Juribus suis habere Tractatum.
In quo tandem, desideratae Pacis Amore, offerebat se velle contentari Parte Jurium suorum satis modic, Ill (videlicet) quae, inclitae Memoriae, Edwardo Regi Proavo suo, per Tractatum Pacis finalis, inter eum & Johannem, tunc Adversarium suum Franciae, ac Karolum Primogenitum ejus, habitum, scriptum, juratum, & utriusque Partium ac Primogenitorum suorum sigillorum Appensione munitum, debuit remansisse.
Verm, quia Oblationis Regiae Amplitudo adversae Partis Affectum ab Injuriae conceptae Pertinaci non valuit emolire, dictus Rex, alio quolibet Juris adminiculo destitutus, induit vim Armatam, Regnum suum Franciae personaliter ingrediens pro recuperandis suis Juribus antedictis; ubi, subact mox Vill su de Harflewe, dum abinde versus Angliam Iter arripuisset, Unitam adversus eum Potentium Hostium, vim quemadmodum, Coelestis Auxilii Dexter favente, devicerit, supervacuum creditur descripti Recitatione proferre.
Contritis itaque sic, ut praefertur, suorum Hostium viribus, Rex, in Crastino Belli commissi, 'Ducibus Aurelianensi & Burbonensi (quos Eventus Belli suae Potestati commisit) exortatus quatinus, arridentis sibi Fortunae non Inspecto Favore, Paci cum Consanguineo suo Franciae perpetrandae se nichilominus inclinaret, tale mox praebuit Responsum; quod ab eo Tempore, quo primm, super Juribus suis praedictis, Adversario suo Franciae Quaestionem movit, nusquam proniorem gessit Paci tractandae voluntatem.
Ad quam Operis Exhibitionem monstrandum iidem Duces, de ipsius Regis Assensu, mox Adversario transmiserunt quendam Heraldum de suis, Nomine Montroee, ad Effectum ut, si foret adversae Partis Intentio, illic tractandae Paci vacaretur.
Coeterm, quia de adverss Partis Intentione promptum Responsum non occurrebat, rursum, annuente Rege, Dominus de Gauchurt Adversario mittebatur, praefato Rege concepto Pacis Affectu Animum nullatenus divertente.
Deinde, praefato Rege in Angliae Fines reverso, Excellentissimus Princeps, Sigismundus Rex Romanorum,
Non sine visceribus Compassionis, considerans, ab Exempli Novitate, qum innumeris Malis Originem ministraret & Fomentum vesana Guerrarum Rabies inter Franciae & Angliae Regna, si non hiisdem oportunae Provisionis occurretur Auxiliis,
In Primis declinavit in Franciam, & abinde consequenter in Angliam desideratae Pacis Amore.
Quo pari Pacis Affectu, non long post, adventaverat, Illustris Princeps, Dux Willielmus Bavariae, Comes Hanoniae, Hollandiae, & Zelandiae, ad optatae Pacis Negotium Modis omnibus promovendum.
Sub quorum Praesentia Ambassiatoribus Partis adversae obtulit Rex praedictus Se, Pacis & dictorum Principum Contemplatione, velle contentari Parte sui Juris superius memorat (scilicet) cum dict vill de Harflewe, & tant Portione Patriae eidem adjacente, cujus Proventus sufficere valeant ad Onera Custodiae dictae villae supportanda: quam tamen Oblationem, licet ad Pacem amplam, Pars Adversarii supradicta non duxerat acceptandam.
Praefatis igitur Rege & Ambassiatoribus non valentibus venire tunc in aliquod optatae Pacis Medium quovismodo, tandem, per praefatos Regem Romanorum & Ducem, disertissimos Pacis Mediatores, certa quaedam Appunctuata & Concepta fuerunt Pacis verisimiliter inductiva; Quibus praedictus Rex suum mox praebuit Assensum: & consequenter Adversarius antedictus suis Literis, dicto Regi Romanorum transmissis, rescripsit se, matur Consilii, tam suae regalis Prosapiae, qum aliorum de suo magno Concilio, Deliberatione praehabit, decrevisse quod ea omnia pro Parte su fideliter adimpleret.
Sed post, adveniente Termino, quo appunctuari debuisset generalis Treuga Triennalis inter Principes & Regna supradicta, infra quem iidem Principes in aliquo Loco, in Marchiis Picardiae ad id eligendo, pro Pacis Reformatione personaliter convenissent (prout in Articulis antedictis plenius est expressum) Pars Adversa, suorum oblita Promissorum, id facere recusavit in totalem Subversionem Laborum dictorum Mediatorum.
Post Haec, Considerans Rex supradictus tantorum Principum operosam solicitudinem & suam simul illusas, nil aliud sibi superesse prospexit qum ad Armatae Mans Auxilium denu convolare.
Quamobrem se convertit in Ducatum suum Normaniae, Partem sui Juris antedicti.
Cujus Ducats notabili Parte per ipsum Regem obtent, obtulit tunc demum Pars adversa se cum ipso Rege Pacis inituram Tractatum, Rege mox annuente.
In quo rever Tractatu in aliud Pacis Medium nolebat Pars adversa declinare, nisi quod Rex praedictus, dimissis Adversario suo praedicto omnibus in Ducatu Normanniae conquaesitis, contentaretur Coeteris Terris ab ips Parte sibi oblatis; quas teneret ab Adversario praedicto, tanquam Domino suo Ligeo & Supremo; Cm tamen, per ipsum Regem, adversae Parti saepe fuisset expositum quod nil eorum dimitteret, quae de Juribus suis praedictis, Auxilii coelestis Favore, ad suae Serenitatis Manus contingeret pervenire.
Quamobrem, Negantibus dictis Rege & Ambassiatoribus in desideratam venire Concordiam, iidem Ambassiatores ab ipso Rege finaliter petierunt quod, si, post Reditum eorum ad Dominum suum Supremum, suae Celsitudini complaceret optatae Pacis Tractatui Ulterius immorari, liceret Ambassiatoribus suis, e de Caus transmittendis, declinare ad Munitionem aliquam versum Locum habendi Tractats, & illic tut manere dum pro Literis salvi Conducts praefati Regis mitteretur; Promittentes quod, si ea foret Intentio eorum Domini Supremi, quod dictae Pacis Tractatui ulterius vacaretur, Praefatus Rex de hoc ipso debit certioretur infra Mensem ex tunc proxim secuturum: quorum Petitioni Rex duxerat annuendum; quem tamen, nec infra praedictum Mensem, nec in praesens, curavit pars adversa super hoc certificare: Quae Res satis Innuebat Adversarium antedictum tunc Renuere cum ipso Rege ultra de Pace tractare.
Nichilominus tamen,
Cm, de Mandato, Sanctissimi in Christo Patris & Domini, Domini Martini, Divin Providenti, Papae Moderni, Reverendissimus in Christo Pater, Cardinalis de Ursinis ad dictum Regem Pacis Legatione fungeretur,
Idem Rex, ipsius Legati suasionibus, ob Dei & Apostolicae Sedis Reverentiam, indilat promtitudine condescendens, exhibuit se paratum ad Tractatum Pacis cum Adversario Renovandum; quemadmodum sic renovavit, praefato Reverendo Patre eidem Tractatui suam exhibente Praesentiam.
A quo Tractatu Ambassiatores dictae Partis adversae, Pacis intacto Negotio, repent se diverterunt, e sol de Caus quod Ambassiatores iidem, intractando, conarentur uti solo suo Idiomate naturali; Cujus erant Ambassiatores dicti Regis ignari.
Petebatur, per Partem dicti Regis, quod, in ipsius Tractats seri, fierent Pronunciationes & Appunctuata in Sermone Latino, utrique Partium communi, noto, & indifferenti: & non eisdem Partibus solum, sed praefato Sanctissimo in Christo Patri, Sacroque Collegio Cardinalium, & aliis Principibus Catholicis, in quorum Notitiam, si Pacem concludi contingeret, opus esset, pro ejusdem perpetu firmitate, ipsius Pacis appunctuata venire.
Et, ut praefatae Petitioni, tam rationabili & indifferenti, Ambassiatores Partis adversae se facilius inclinarent, Rex condescendit cuidam Medio, pro satisfaciendo Desideriis dictorum Ambassiatorum, per praefatum Dominum Cardinalem avisato; videlicet, Quod etiam super Appunctuandis hujusmodi scriptura Gallica conciperentur; dum tamen caveretur in eadem quod, si super intellectu dictorum Appunctuandorum dubium in futurum oriretur, eo Casuinterpretatio fieri deberet non juxta Scripturam Gallicam sed Latinam.
Post Haec Rex supradictus, Delphino Viennae, se Regentem Franciae praetendente, ad Pacis Tractatum invitatus, ejusdem Delphini Desideriis votiv condescendit.
Inter quos Regem & Delphinum, Ambassiatorum suorum interventu, Pacis inchoato Tractatu, tandem Appunctuata fuit & Concordata Dies Dominica (videlicet qu cantatur Officium Laetare Ferusalem) qu Principes ipsi personaliter convenire debuissent in Loco, inter Civitatem Ebroicensem & Villam Drocarum, per Ambassiatores Partium concorditer eligendo.
Ad cujus Conventionis observantiam, ac omnium in e Parte Appunctuatorum, Rex ipse, in Verbo Regio, Delphinus ver, Sacrosanctis Evangeliis corporaliter se tactis, Juramenta praestiterunt; prout eorum Literae Patentes manifestant evidenter.
Rursum, ad Postulationem Adversarii sui Franciae, supradictus Rex cum Ambassiatoribus ejusdem Adversarii (ob eam Causam sibi transmissis) Pacis renovavit Tractatum; ea (scilicet) Intentione, ut cum omnibus Hominibus, quantum in se foret, Pacem haberet, & ut, intestinae Divisionis in Regno Franciae Scismate non obstante, inter Franciae & Angliae Regna praefata Pacis Integritas resultaret; qu consequenter in Regno Franciae suboriret jocunda Pacis Bonitas, & in suavem Concordiae Melodiam verteretur lacrimabilis ejus Sectio.
In quo rever Tractatu praefatus Rex, n tantum Bonum amplioris Dilationis incommodo subjaceret, eisdem Ambassiatoribus a periri fecit de plano Intentionem suam;
Videlicet, Qud, dummodo Cibi & Haeredibus suis dimitteretur illa Pars sui Juris, de qu praefertur qud, inclitae Memoriae, Edwardo Regi debuit remansisse, ac totus Ducatus Normanniae, & omnia Terrae, Dominia, Civitates, & Loca per ipsum Regem in suo Regno Franciae adquaesita, in reliquis, ad Coronam Franciae spectantibus, Rex ipse taliter se Moderari curaret, qud per ipsum non remaneret Negotium Pacis infectum; Hiis adiciens qud nil horum, quae tunc habebat, aut quoquo modo foret in Posterum habiturus, teneret praeterquam solo Deo.
Caeterum, adveniente Termino in ea Parte praefixo, quo Ambassiatores dictorum Regis & Delphini convenire debuissent pro concordando Loco Conventionis supradictae, Ambassiatores praefati Delphini, post Terminum venientes, Electioni Loci praedicti intendere noluerunt; Hoc solum agentes ut ejusdem Conventionis Appunctuata Effectu sperato frustrarent.
Et, licet praedictus Rex ad Civitatem Ebroicarum, non sine Magni Laborum Attediis (ut de Sumptibus taceamus) personaliter accedens, dictam Conventionem in Termino fuisset observare paratus, Praefatus tamen Delphinus (aliorum quorumdam, ut putatur, insalubri ductus Consilio) ejusdem Conventionis Observationi intendere non curavit.
Subsequenter, Adversarius supradictus, super Intentione dicti Regis, sicut praefertur, apert, habit cum Concilio suo Deliberatione matur, certis Ambassiatoribus suis in e Parte commisit, Ut omnia supradicta, quae praefati Regis Intentio complectebatur, eidem Regi offerrent; Modo tenendi praefata dumtaxat subpresso:
Quae omnia, ex abundanti Cautel, nominatim & sub express Form Verborum Adversarius ipse, suis Commissionum Literis (Quarum Tenor, sub ejusdem Adversarii Sigillo, penes dictum Regem existit) inseri faciebat; Quarum vigore iidem Ambassiatores ea omnia dicto Regi subsequenter in scriptis obtulerunt.
Cujus Oblationis Praetextu fuerat Appunctuata Dies, qu Partes praedictae, vel saltem, in Eventum impediti, Adversarii supradicti Serenissima Domina Conthoralis ejus, & Dux Burgundiae, sui in e Parte Commissarii, in Loco, ad id eligendo, cum praefato Rege personaliter convenirent, in inchoatae Pacis Tractatu ulteris processuri, ad votivam & finalem Conclusionem in eodem.
Post cujus Conventionis Initia, Singula, a praefatis Ambassiatoribus, ut praefertur, Oblata, per praedictam Serenissimum Dominam & Ducem, cum dicto Rege convenientes, eorum propriae Vocis Oraculo ratificata fuerunt; & per eosdem ultr praefato Regi Concessum & Concordatum, qud praemissa, sibi sic, ut praemittitur, remansura, idem Rex & Haeredes sui in perpetuum tenerent, non a Rege, seu Coron Franciae, vel a quoquam Hominum, sed a solo Deo.
Praemissis igitur sic se habentibus credebatur Pax in Foribus astitisse; eo praesertim, qud per Regem fuerat, Vicibus repetitis, oblatum qud quoad Jus, sibi competens in Regno & Coron Franciae, cum Pertinentiis, paratus erat ea omnia facere quae tendere possent ad Bonum Pacis optatae, & quae, per, recolendae Memoriae, Progenitores suos, Pacis Zelatores praecipuos, & praesertim per dictum Regem Edwardum (qui Pacem cum Adversario suo Franciae sic, ut praefertur, Conclusit) consequendae Pacis obtentu, facta & oblata fuerunt.
Verm, cm Pax oblata adesse putaretur, supervenit inopinata Turbationis Occasio; dum Pars adversa ea, quae sic, ut praefertur, obtulit, redigere renuit auctenticam in Scripturam, ac, Articulis quibusdam a Se porrectis, esse cepit sibimet ipsi contraria,
Nesciens contenta stare Limitibus Rationis, sibi sufficere non reputabat qud praefatus Rex, pro se, suisque Haeredibus, Renunciaret omni Juri, sibi competenti in Coron & Regno Franciae, cum suis Pertinentiis & Juribus, Necnon Principatibus Terris, & Dominiis quibuscunque, infra Regnum Franciae existentibus (exceptis illis quae, ut praefertur, eidem Regi debuerant remansisse) secundum Modum & Formam Renunciationis concordatae, inter praefatum Regem Edwardum & Johannem Franciae, in dict Pace finali, inter eos, sicut praemittitur, conclus,
Sed hoc amplis petiit, qud dictus Rex, pro Se, suisque Haeredibus, Renunciaret omni Juri, Causae, & Titulo, ex Caus Emptionis, Cessionis, Transportationis, aut ali quacunque, in dictis Coron & Regno aut Rebus, sibi competituris aut spectaturis quomodolibet in futurum,
Quodque Promitteret & Juraret qud nec Ipse, nec Haeredes sui, Cessionem aut Transportum Juris & Coronam, Regnum, Principatus, aut alia superis recitata, seu ad eorum aliquod, a quacunque Person, quae nunc vel in futurum jus habeat ad ea, aut habere praetendat, quomodolibet admitterent seu susciperent in futurum:
Quae quidem petitio, sic respiciens Jus quod oriri poterat in futurum, omnin irrationabilis esse dinoscitur, eam continens Illibertatem cuivis Hominum dinoscitur subjacere.
Petebat & alia quaedam a praefato Rege, quae, Publicum & Notorium est & fuit, Ipsum, absque Divinae Majestatis Offens, sed nec absque eo quod notori contravenerit suis Literis Patentibus & Regio ejus appenso Sigillo, impleri non posse.
Praetere, licet, ad dictae Partis adversae Petitionem assiduam, praefata Conventio Personalis primm appunctuata fuisset, velud Medium aptisfimum ad Pacem, ut ipsa Pars assuerit, quo, Partibus ipsis personaliter convenientibus, facil expedirentur nonnulla, quae suorum Ambassiatorum interventu verisimile non foret expediri; nichilominus Diem ejusdem Conventionis, de Partium consensu prorogatae, Tempora nondum facta penderent, Neglexit Pars adversa convenire certis Terminis, ad hoc de Partium Consensu Statutis; illudendo Regi, Terminum diligenter observanti.
Recusavit insuper (licet per dictum Regem exhortationibus solicitis ac Instantiis oportunis & importunis requisita) appunctuare Diem pro earumdem Partium Conventione personali.
Et, praeter haec, Ambassiatoribus ipsius Regis, pro maturando Pacis negotio, versus praefatum Adversarium variis Temporibus transmissis, aliquotiens aditus, aliquotiens ver desideratus non concedebatur auditus.
Adhaec, cm memoratis adversae Partis Articulis fuissent, pro Parte dicti Regis, datae Responsiones, quibus credebatur Partem adversam merit debuisse contentari; asseruit nichilominus Pars praedicta Responsiones datas esse Generales, Vagas, Irrationabiles, & Obscuras.
Et, cm, per Oratores dicti Regis, fuisset instanter ab ips Parte advers petitum, quatenus eorumdem Responsionum Generalitates, & Obscuritates, & Vitia apperire curaret, ad Finem ut, hiis auditis, oportunae Declarationis auxilio, & aliis Rationabilibus viis, hujusmodi Obscuritates & Vitia (si qua fuerint) submoverentur, ad quod faciendum Pars dicti Regis obtulit se paratam, noluit Pars adversa, sed express recusavit hoc facere.
Nec finaliter in aliud Medium voluit declinare, nisi qud suis praedictis Articulis Pars Regis responderet pur, simpliciter, & affirmativ, eosdem concedendo; asserens qud, absque eo qud eisdem sic responderetur, inchoato Pacis Tractatui amplis non vacaret.
Caeterum, praedictorum Articulorum series, inter alia nonnulla, requirit qud dictus Rex se suosque Haeredes illibertaret ad Jura, Principatus, & Dominia in eisdem Articulis designata; quae, ex Divinae Dispositionis Munere, nullis coartato Limitibus, ex Novis forsan Causis, eis possent futuris Temporibus pertinere,
Ac qud Rex ipse suas Literas & Sigillum, cujus appensione muniuntur, quae penes ipsum Regem Legis habent Vigorem, in contrarium utrorumque veniendo, voluntario Conatu repelleret, prout superius est expressum,
Quae rever, si fierent, & Humanis & Naturalibus Legibus grave Praejudicium importarent, & Maculam enormem inferrent Regiae Dignitatis Honori.
Quocirca, praefato Rege hiis suum denegante Consensum, Noluit extunc sed Renuit Pars Adversarii praedicti Pacem cum Rege concludere, aut renovando Pacis Tractatui intendere vel vacare; quamquam reliquis omnibus Petitionibus & Articulis praefatae Partis Rex supradictus, pro Bono Pacis, se liberaliter inclinaverit, in eum Modum qud, de Ratione, diffiteri non poterit Pars adversa nullam in e Parte differendae Pacis Occasionem sibi remansisse.
Et, licet praefati Regis innocentiam a Ruptur inchoati Pacis Tractats comprobet evidenter praeclara series Praemissorum,
Nichilominus,
Ut suae Mentis Perseverantiam in optatae Pacis Affectu operum inconcuss exhibitione monstrare,
Post dissolutam praefatae Conventionis & Treugarum, ejus occasione initarum, Compagem, ipsoque ab omni praecedentium Oblationum suarum nexu plena Libertate potito,
Post obtentam insuper, coelesti Favore, Villam suam de Ponteise, quae, velut aptissima Clavis, viam sine Impedimento aperit ad eorum Regni Civitatem (videlicet) Parisiensem, a qua distat solo Septem Leucarum Itinere,
Rursm, pro vitando Sanguinis Christiani Diluvio, obtulit Adversae Parti se, sub Oblationibus illis amplissimis, quas fecerat in praecedentis Pacis Tractatu, paratum esse & fore ad Pacem cum dicto Adversario concludendum;
Salvis tamen, &, ultra Praemissa, reservatis sibi praedict Villa de Ponteise, ac Terris omnibus, Villis, Fortalitiis, Dominiis, & Locis, a praedict Vill, ex utraque sui parte, versus Ducatum Normanniae conquisitis, & hiis, quae usque ad Pacem finalem, inter Se & Adversarium suum conclusam, ipsum contingeret obtinere.
Explicit.
Aug. 12. The sheriff of Devon is ordered to prepare eight ships and balingers, and the sheriff of Cornwall four ships and balingers, to prevent the Scotch from going to the assistance of the dauphin. Southampton.
O. ix. 791. H. iv. p. iii. 131.
De Navibus, ad impediendum Scotos, in Succursum Dalphini transituros, providendis.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 26. d.
Rex Vicecomiti Devoniae, Salutem.
Quia pro certo didicimus qud Dauphinus, Filius Adversarii nostri Franciae, diversa Naves & Vasa, ad Transeundum, per Costeras Maris Occidentales Regni nostri Angliae, versus Partes Scotiae, ad Numerum Gentium ad Arma & Sagittariorum, de Scotis Inimicis nostris non modicum, in Naves & Vasa praedicta Recipiendum, & eos ad Partes Franciae, ad dictum Adversarium nostrum (quod absit) Fortificandum, Adducendum, ordinari fecerit & praeparari,
Nos,
Scotis & Inimicis praedictis viriliter resistere, & eorum Malitias & Protervias celeriter reprimere & refraenare, volentes ut tenemur,
Quandam Armatam Gentium, ad essendum supra Mare, in Costeris praedictis, ad Navigia versus Scotiam sic transeundo impedienda, de avisamento Concilii nostri, duximus Ordinandam,
Cupientesque de sufficienti Navigio, in Regno nostro Angliae, pro Armata praedicta celeriter provideri,
Assignavimus Te (de cujus Fidelitate & Industria plenum confidimus) ad Octo Naves & Balingeras, cum earum Apparatu sufficienti, quarum quaelibet Navis sit Portagii Sexaginta Doliorum, & quaelibet Balingerarum Viginti Doliorum & ultra, ac in quocumque Portu infra Ballivam tuam inveniri poterunt, ad Deserviendum Nobis supra Mare, ex Causa praedicta, pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter Solvendis, sine dilatione Arestandum & Capiendum, & eas ad Portus sive Portum, infra Ballivam praedictam, ubi Capitaneis Navigii praedicti melius fore videbitur, cum omni celeritate possibili Adducendum;
Et ide Tibi Praecipimus qud circa Praemissa diligenter intendas, ac ea facias & exequaris in forma praedicta;
Damus autem universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Constabulariis, Ballivis, Ministris, ac aliis, quorum interest, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis qud Tibi, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Suthampton, duodecimo die Augusti.
Per Consilium.
Rex Vicecomiti Cornubiae, Salutem.
Quia, &c. ut supra usque ibi, Confidimus, & tunc sic, ad Quatuor Naves & Balingeras &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Concilium.
Aug. 24. John Hunte is ordered to provide additional ships for the same purpose. Westm.
O. ix. 791. H. iv. p. iii. 131.
Mandatum de aliis Navibus arestandis, quod praedictae ad resistendum Inimicis non sufficerent.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, Dilecto sibi, Johanni Hunte, Salutem.
Licet Nos nuper,
Pro certo discentes qud Dauphinus &c. ut supra usque ibi praeparari, & tunc sic,
Quandam Armatam Gentium, ad essendum supra Mare in Costeris praedictis, ad Naves & Vasa praedicta, sic versus Scotiam transeundo, Impediendum, de avisamento Concilii nostri, Ordinaverimus,
Ac, eo praetextu, Assignaverimus Vicecomites nostros Devoniae & Cornubiae ad Duodecim Naves & Balingeras (videlicet) Octo in praedicto Comitatu Devoniae, & Quatuor in praedicto Comitatu Cornubiae,
Quarum quaelibet Navis esset Portagii Sexaginta Doliorum, & quaelibet Balingerarum esset Portagii Viginti Doliorum & ultra,
In quocumque Portu infra Ballivas suas inveniri possent, ad Deserviendum Nobis supra Mare, ex Causa praedicta, sine dilatione Arestandum & Capiendum, prout in Literis nostris Patentibus, inde confectis, plenis continetur,
Quia tamen, ad praesens, sufficienter informamur qud dictae Duodecim Naves & Balingerae ad Gentes, pro Armata praedicta ordinatas & paratas, cum earum Apparatibus, recipiendum & traducendum, ac Inimicis praedictis Resistendum non sufficiunt,
Assignavimus Te (de cujus Fidelitate & Circumspectione ad plenum confidimus) ad tot Naves & Balingeras sufficientes (quarum quaelibet sit de Portagio praedicto seu ultra) ubicumque in Comitatibus praedictis, aut Comitatibus Somersetiae, Dorsetiae, vel Suthamptoniae inveniri poterunt, infra Libertates, vel extra, quot cum praedictis Duodecim Navibus & Balingeris, sic pro Armata praedicta prius arestatis, sufficere poterunt, pro Denariis nostris, in hac parte rationabiliter solvendis, Capiendum & Arestandum, & eas, dilecto & fideli nostro, Willielmo Botreaux Chivaler, aut aliis quos ad essendum supra Mare ex causa praedicta ordinavimus, adcitis quo poteris, liberes seu liberari facias.
Et ide tibi Praecipimus qud &c. ut supra.
Teste Johanne Duce Eedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo quarto die Augusti.
Per Concilium.
Aug. 24. The K. orders L. abp. of Rouen to admit John Hurel to a prebend at Rouen, and Peter de Valle to the church of S. Mary de Altaribus, which benefices they have exchanged. Rouen Castle.
O. ix. 792. H. iv. p. iii. 131.
De Permutationibus.
An. 7. H. 5. Pat. Norm. 7 H. 5. p. 1. m. 25.
Rex, Venerabili in Cristo Patri, L. edem grati, Archiepiscopo Rothomagensi, vel ejus Vicario Generali, ipso Archiepiscopo in Remotis agente, Salutem.
Cum Petrus de Valle Capellanus, Canonicus Praebendatus alterius Praebendarum Ecclesiae Collegiatae Sancti Sepulcri Rothomagi, & Johannes Hurel Capellanus, Persona Ecclesiae Parochialis beatae Mariae de Altaribus vestrae Dioecesis, intendant, ut asserunt, Beneficia sua praedicta adinvicem canonic permutare,
Nos, ad dictos Canonicatum & Praebendam, in Ecclesia Collegiata praedicta, ad nostram Donationem pleno Jure hac vice pertinentes, praefatum Johannem, ex Causa hujusmodi Permutationis faciendae, vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis rogantes quatinus ipsum Johannem ad Canonicatum & Praebendam praedictos admittatis, & ipsum in corporalem Possessionem eorumdem ponatis, seu poni & induci faciatis, necnon Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eosdem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi vicesimo quarto die Augusti.
Rex eisdem &c. Salutem.
Cm Johannes Hurel Capellanus, Persona Ecclesiae Parochialis beatae Mariae de Altaribus, vestrae Dioecesis, & Petrus de Valle Capellanus, Canonicus Praebendatus alterius Praebendarum Ecclesiae Collegiatae Sancti Sepulcri Rothomagi, intendant, ut asserunt, Beneficia sua praedicta adinvicem canonic Permutare,
Nos ad dictam Ecclesiam beatae Mariae de Altaribus, ad nostram Donationem spectantem, ut dicitur, praefatum Petrum, ex Causa hujusmodi Permutationis faciendae, vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis Rogantes quatinus ipsum Petrum ad praedictam Ecclesiam beatae Mariae, ex Causa praedicta, admittatis, & Personam instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Aug. 24. Commission of array to Henry de Percy, earl of Northumberland, Ralph de Nevill, earl of Westmoreland, sir John Graystoke, the sheriff of York, and nine others, to resist the fleet of the K. of Castile. Westm.
O. ix. 793. H. iv. p. iii. 132.
De Arratione facienda contra Armatam Ispaniae.
An. 7. H. 5. Pat. 7. H. 5. m. 20. d.
Rex, Dilectis & Fidelibus suis, Henrico de Percy Comiti Northumbriae, Radulpho de Neville Comiti Westmerlandiae, Johanni Graystoke Chivaler, Johanni Etton Chivaler, Henrico Neffeld, Georgio Etton, Rogero de Aske, Johanni de Barton, Johanni de Morton, Thomae de Laton, Johanni de Shipley, & Johanni de Marton, ac Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia, prout informamur, Rex Castellae & Legionis quandam magnam paraverat Armatam Navium & Vasorum de Ispannia, cum non Modico Numero Inimicorum nostrorum, & eam promptam & paratam, ad Mala Nobis & nostris (quod absit) perpetrandum, & in speciali ad Naves nostras & Navigium Regni nostri pro Viribus Comburendum & Destruendum, necnon Regnum nostrum praedictum Invadendum, ad Dampna quae poterunt similiter Inferendum, destinare proponit infra Breve,
Nos,
Malitiae Inimicorum nostrorum praedictorum in hac parte, Deo praevio, obviare volentes,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines, ad Arma, ac alios Homines defensabiles, tam Hobelarios, qum Sagittarios, infra Northrithingum in Comitatu praedicto, tam infra Libertates, qum extra, commorantes, Arraiandum & Triandum,
Et eos, sic Arraiatos, continu in Arraiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter prout conveniens & necesse fuerit, teneri & poni faciendum,
Ac etiam ad eos, tam ad Costeram Maris, qum alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cm aliquod Periculum immineat, Ducendum & duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter faciendum & supervidendum;
Et ide vobis, & cuilibet vestrm, districtis quo possumus Injungimus & Mandamus quod statim, visis Praesentibus, vos ipsos arraiari & armari, ac omnes & singulos Homines Northrithingi praedicti, ad Laborandum Potentes, coram vobis venire, & juxta sanas discretiones vestras arraiari, armari, & muniri, ac eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis,
Et insuper Signa vocata Bekyns, in Locis consuetis, per quae Gentes Patriae de adventu Inimicorum hujusmodi poterunt congruis temporibus praemuniri, poni,
Et eosdem Homines, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, cm Periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tam ad Costeram Maris, qum alia Loca, ubi magis necesse fuerit, prout hactenus in Casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exegerit, duci faciatis,
Ita quod, pro defectu Defensionis, & Arraiationis, seu Ductionis dictorum Hominum, vel per Negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae, aut alis, per Inimicos nostros, ammod non eveniat ullo modo,
Damus autem universis & singulis Comitibus, Baronibus, Militibus, Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Ligeis nostris Northrithingi praedicti, tam infra Libertates, qum extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quod vobis, & cuilibet vestrm, in Executione Praemissorum, Intendentes, sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste Johanne Duce Bedfordiae Custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo quarto die Augusti.
Per Concilium.
Aug. 26. The constable of the Tower of London is ordered to receive into custody sir William Douglas of Nyddesdale, prisoner, from Ralph earl of Westmoreland. Westm.
O. ix. 794. H. iv. p. iii. 132.
De Recipiendo Willielmum Douglas Chivaler in Turrim Londoniae.
An. 7. H. 5. Claus. 7. H. 5. m. 10.
Rex Constabulario Turris nostrae Londoniae, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quod Willielmum Douglas Chivaler de Nyddesdale Scotum, nuper in Westmarchia Scotiae Captum, de Radulpho Comite Westmerlandiae, seu ejus in hac parte Deputato, in Turrim nostram praedictam, ibidem, quousque aliter inde duxerimus ordinandum, salv Custodiendum, sine difficultate aliqua recipiatis; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium xxvi. die Augusti.
Per Concilium.
Aug. 27. Sir Thomas Burton, warden of Fotheringhay Castle, is ordered to receive into custody Arthur de Bretagne, brother of the duke of Brittany, from William Bures. Westm.
O. ix. 794. H. iv. p. iii. 132.
De Recipiendo Arthurum de Bretayne.
An. 7. H. 5. Ibid.
Rex, dilecto & fideli suo, Thomae Burton Chivaler, Custodi Castri de Fodryngey, seu ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Mandamus vobis quod Arthurum de Bretayne, Fratrem Ducis Britanniae, in Castrum praedictum, ibidem quousque aliter inde duxerimus ordinandum, salv Custodiendum, de Willielmo Bures Armigero, seu ab eo qui eum vobis liberabit, sine difficultate aliqua recipiatis; Et hoc nullatenus omittatis.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium xxvii. die Augusti.
Per Consilium.