Rymer's Foedera with Syllabus
June 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

217-224

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 217-224. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115297 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

June 1422

Syllabus EntryFoedera Text
June 1. Restitution of the fruits of the benefices held by Robert Amengne. Paris.
O. x. 217. H. iv. p. iv. 67.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 19. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Bajocensi, ac universis & singulis Ballivis, Vicecomitibus, Receptoribus, ac aliis Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris, infra Ducatum nostrum Normanniae ubilibet constitutis, Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quod Magistrum Robertum Amengne Capellanum, Juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus, Redditus, Obventiones, & Emolumenta, de quibuscumque Beneficiis suis, infra Ducatum nostrum praedictum, provenientia, ac Arreragia &c. ut in caeteris de Restitutione Fructuum Literis.
Teste Rege apud Civitatem Parisius, Primo Die Junii.
June 20. Restitution of the temporalities to John bp. of London, translated from Chichester. Westm.
O. x. 218. H. iv. p. iv. 67.
De Temporalibus Episcopatus Londoniae liberandis.
An. 10. H. 5. Pat. 10. H. 5. m. 9.
Rex, dilecto sibi, Roberto Chichele Majori Civitatis suae Londoniae & Escaetori suo in eadem Civitate, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, Venerabilem Patrem, Johannem, nuper Cicestrensem Episcopum, a vinculo, quo eidem Ecclesiae tenebatur, Absolverit, & ipsum in Episcopum Londoniae Auctoritate Apostolicâ Transtulerit, ipsúmque in Episcopum Loci illius praefecerit & Pastorem,
Sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, nobis indè directas, nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Episcopus omnibus & singulis verbis, in dictis Literis Bullatis contentis, Nobis & Coronae nostrae praejudicialibus, coram Nobis palàm & expressè renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit,
Volentes cum eo in hac parte agere gratiosè, cepimus Fidelitatem ipsius Episcopi, & Temporalia dicti Episcopatûs Londoniensis, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Episcopo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Ballivâ tuâ, Liberes in formâ praedictâ; salvo jure cujuslibet.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, vicesimo Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub eadem Datâ; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Surr. & Sussex.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaetori Regis in Com. Essex. & Hertf
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
June 3. The K. confirms a grant of sir William de Vernone to the abbey of Chaaliz, dated May 1250. Paris.
O. x. 218. H. iv. p. iv. 67.
Pro Abbatia de Chaaliz.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 19.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas Patentes cujusdam Willielimi de Vernone Militis, factas in haec verba,
Ego Willielmus de Vernone Miles universis notum facio, praesentes Literas inspecturis, quòd,
Cùm Ego Assignâssem Ecclesiae beatae Mariae Karoliloci, & Fratribus ibidem Deo Servientibus, Centum Solidos Parisienses Annui Redditûs imperpetuùm, in Censu meo de Gonniz, in Festo Sancti Remigii percipiendos,
Quos Johannes de Vernone Miles, Frater meus, Praedecessor Defunctus, Ecclesiae supradictae, pro Remedio Animae suae & Antecessorum suorum, in Testamento suo reliquit,
Et istam Assignationem praedictis Fratribus tenear Garandizare,
Verùm, quoniam praedicta Eleemosina & Assignatio, ratione Dotis, Venerabilis Ysabellis, quondam Uxoris praedicti Fratris mei J. de Vernone, praepediantur, Ego Assigno praedictae Ecclesiae praedictam Pecuniam (scilicet, Centum Solidos Annui Redditûs imperpetuùm) in Praepositura Pontisarae, in Octabis Omnium Sanctorum percipiendam,
Et istam Assignationem contra omnes Garandizabo Ecclesiae antedictae,
Et sciendum quòd Abbas & Conventus praedictae Ecclesiae ad praedictam Assignationem de Gonniz, post Decessum praedictae Ysabellis, redibunt si voluerint,
Et Ego teneor eisdem in praedicto Censu de Gonniz praedictam Eleemosinam Assignare & Garandizare, ad haec Haeredes meos specialiter Obligando; Ita tamen quòd, si praedicti Abbas & Conventus ad praedictam Assignationem de Gonniz redierint, praedicta Assignatio, in Praepositurâ Pontisarae, mihi vel Haeredibus meis Quita & Libera remanebit,
Et istas Conventiones Garandizabo imperpetuùm,
Quod ut Firmum & Stabile permaneat imperpetuùm, praesentes Literas Sigilli mei Munimine tradidi roboratas.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Quinquagesimo, Mense Maii.
Nos autem, Literas praedictas, ac omnia & singula contenta in eisdem, Rata habentes & Grata, ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, & ea, dilectis nobis in Christo, nunc Abbati & Conventui Loci praedicti, & Successoribus suis, de Gratia nostra speciali, Tenore Praesentium Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae rationabiliter testantur, ac prout iidem Abbas & Conventus, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus, in Literis praedictis contentis, hactenus rationabiliter usi sunt & gavisi.
Et, ulterius, pro parte ipsorum Abbatis & Conventus Nobis datur intelligi quòd, inter alia, Ecclesiae suae praedictae Collata, Dotati fuerunt & existunt de Triginta Tribus Libris, Sex Solidis, & Octo Denariis Parisiensibus, in & super Halis & Molendinis Villae nostrae Rothomagi, ad Festa Paschae & Sancti Michaelis singulis Annis Percipiendis, prout in Literis Donationis ejusdem Redditûs, & etiam Amortisationis super inde factae, in ea parte, coram Nobis & Consilio nostro exhibitis, pleniùs apparebat,
Asseruerúntque quòd, a tempore Dotationis hujusmodi, in tempus quo, divino Nutu, Ducatum nostrum Normanniae, & alias partes in Regno Franciae Nobis subjectas, Conquisivimus, praedicti Abbas & Conventus, & eorum Praedecessores, praedictum Redditum Triginta & trium Librarum, Sex Solidorum, & Octo Denariorum, in forma praedicta, perceperunt & habuerunt, absque impedimenti cujusque seu contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter Supplicantes quatinus, pietatis intuitu, contemplationéque PACIS FINALIS, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos pridem, largiente Domino, compositae, gratiosè providere dignaremur quòd ipsi Abbas & Conventus, eorumque Successores, Redditu praedicto gaudere possint & valeant sicut ante,
Nos igitur, eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati, de uberiori Gratia nostra, Concessimus & Concedimus, per Praesentes, quòd praedicti Abbas & Conventus, & eorum Successores imperpetuùm, habeant & percipiant Redditum supradictum, eisdem modo & formà, quibus ipsi, ante eundem Conquestum nostrum praedictum, habuerunt & perceperunt, ac prout & quatenus ipsi, & Praedecessores sui, Redditu illo, a tempore Donationis praedictae, hactenus, usque & ad tempus dictae Conquestae nostrae, rationabiliter sunt gavisi;
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro Generali Normanniae, ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praefatos Abbatem & Conventum, eorumque Successores, praesenti Concessione nostrâ, in forma qua praedictum est, uti & gaudere permittant, absque Molestatione seu Impedimento quocumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Parisius, Tertio Junii.
Per ipsum Regem.
June 3. Confirmation of tolls granted to the canons and vicars of S. Mary of Poissy. Paris.
O. x. 219. H. iv. p. iv. 67.
Pro Canonicis de Poissy.
An. 10. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Pro Parte, dilectorum nobis in Christo, Canonicorum & Vicariorum Ecclesiae beatae Mariae de Poissy, Nobis datur intelligi quòd, inter alia, ad Fundationem Ecclesiae praedictae & ipsorum Collata, Dotati fuerunt & existunt de omni Decimâ, in Portu Secane, de Navibus euntibus & redeuntibus ibidem, necnon de Redditu Decem Librarum Parisiensium super Portu de Mesons super Sayne, in medio Quadragesimae singulis Annis percipiendarum, prout in Literis Donationum, superinde confectis, in ea parte, coram Nobis & Concilio nostro exhibitis, pleniùs apparebat,
Asseruerúntque praedicti Canonici & Vicarii quòd, a tempore Donationum hujusmodi, in tempus quo, divino Nutu, Ducatum nostrum Normanniae, & alias partes in Regno Franciae nobis Subjectas, Conquisivimus, Ipsi, & eorum Praedecessores, praedictos Decimam & Redditum perceperunt & habuerunt, absque impedimenti cujusque vel contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter Supplicantes quatinus, pietatis intuitu, gratiosè providere dignaremur quòd ipsi Canonici & Vicarii, eorumque Successores, Decimâ & Redditu praedictis gaudere possint & valeant sicut ante,
Nos igitur, eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati, de Gratia nostra speciali, Concessimus, & Concedimus, per Praesentes, quòd praedicti Canonici & Vicarii, & eorum Successores imperpetuùm, Habeant & Percipiant Decimam & Redditum supradictos, eisdem modo & formâ quibus ipsi & eorum Praedecessores eosdem, ante Conquestum nostrum praedictum, habuerunt & perceperunt, ac prout & quatenus ipsi & Praedecessores sui Decima & Redditu hujusmodi, a tempore Donationum eorumdem, usque & ad tempus dictae Conquestae nostrae, rationabiliter sunt gavisi;
Mandantes &c. ut supra.
In cujus &c.
Teste Rege apud Paris, iij die Junii.
Per ipsum Regem.
June 7. Further respite until Michaelmas for the taking of the oath of fealty by the bp. of Evreux. Paris.
O. x. 220. H. iv. p. iv. 68.
De Respectuatione pro Episcopo Ebroicensi.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 19. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thesaurario nostro Generali Normanniae &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm nuper Dederimus & Concesserimus, Venerabili in Christo Patri, Paulo de Crapanica,
Quem Domiuus Summus Pontifex ad Episcopatum Ebroicensem nuper providit,
Certum Diem (videlicet) Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò nunc venturum, ad faciendum & praestandum Nobis corporaliter Sacramentum Fidelitatis, quòd Nobis, ratione Temporalium Episcopatûs praedicti, facere debet & tenetur,
Infra quem quidem Terminum, obstantibus Impedimentis non modicis, ad Praesentiam nostram, in Persona sua, commodè accedere non valet ut accepimus,
Nos igitur, de Gratia nostra speciali, Diem sive Terminum praedictum usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum Prorogavimus, ac Prorogamus per Praesentes,
Mandantes, Tenore Praesentium, vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, quatinus Procuratores praedicti Episcopi omnia temporalia, ad Episcopatum praedictum, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac alias partes Franciae nobis subjectas, pertinentia & spectantia, necnon fructus, redditus, & proventus eorumdem, usque Festum praedictum, vice & nomine ejusdem Episcopi, percipere, colligere, & habere; & eis, ad usum & proficuum ipsius Epicopi, interim pacificè uti & gaudere permittatis, absque molestatione vel impedimento quocumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Parisius, Septimo Die Junii.
June 9. Safe conduct for ambassadors about to be sent by John duke of Brittany. Paris.
O. x. 220. H. iv. p. iv. 68.
Pro Ambassiatoribus Britanniae.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 16.
Rex Universis & singulis Capitaneis, Castellanis, & eorum Locatenentibus, Gentibus Armorum & de Tractu, Ligeis, Subditis, & Vassallis, tàm praecarissimi Patris nostri Franciae quàm Nostris, ubilibet constitutis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, carissimus Frater noster, Johannes Dux Britanniae,
Qui, certis urgentibus de causis, de praesenti, non valet, ut dicitur, usque Praesentiam nostram, in Persona sua propria, venire,
Duos Praelatos, Duos Barones, & Duos Milites, de Ducatu & Patria suis Britanniae, usque Praesentiam nostram praedictam,
Pro Jurando, Nomine ipsius Fratris nostri ac Trium Statuum Ducatûs & Patriae praedictorum, PACEM FINALEM, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos nuper apud Trecas conclusam & concordatam,
Mittere proponat cum Potestate, in ea parte plenaria & sufficienti,
Nos idcirco suscepimus ipsos Duos Praelatos, Duos Barones, & Duos Milites, quos dictus Frater noster ad hoc duxerit deputandos, usque Praesentiam nostram praedictam, cum Gentibus suis in Comitiva sua, usque ad Numerum Trescentarum Personarum, vel infra (cujuscumque Statûs, Gradûs, aut Conditionis fuerint) Armatis, vel non Armatis, Equestrè, vel Pedestrè, cum Armaturis, Libris, Literis, Jocalibus, Bonis, Manticis, Bogeis, Baggagiis, & aliis rebus suis quibuscumque, per om- nia Dominià, Districtus, & Potestatem ipsius Patris nostri atque Nostra, ex causa praedicta, veniendo, ibidem morando & perhendinando, & abinde ad partes suas proprias salvò & securè redeundo, in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, &c.
Et ideo vobis, Legeis & Subditis praedicti Patris nostri ex parte sua & nostra, ac Ligeis & Subditis nostris, Praecipimus & Mandamus quòd ipsos Praelatos &c.
Proviso semper quòd nullus cum praefatis Praelatis, Baronibus, & Militibus venientium quicquam, quòd in praedicti Patris nostri aut Subditorum suorum, vel nostri aut Ligeorum seu Subditorum nostrorum, Contemptum vel Praejudicium aliqualiter cedere valeat, attemptet seu faciat quomodolibet attemptari,
Et, si contingat aliquem hujusmodi venientium aliquid, in praedicti Patris nostri aut nostri Contemptum vel Praejudicium, aut Populi ejusdem Patris nostri aut nostrorum Dampnum, attemptare vel facere attemptari, per hoc praesens noster salvus Conductus non irritetur aut frustretur, set ille, sic attemptans seu attemptari faciens, subeat & subjaceat Poenis debitis & condignis,
Proviso etiam quòd in Literis Potestatis, praefatis Praelatis, Baronibus, & Militibus, ut praefertur, dandis, contineatur quòd iidem Praelati, Barones, & Milites, sic mittendi, Nobis possint & debeant promittere & assecurare quòd praefatum Juramentum,
Quod iidem Praelati, Barones, & Milites, Nomine ipsius Fratris nostri ac Trium statuum praedictorum, praestabunt (scilicet) de PACE, inter praecarissimum Patrem nostrum Karolum Regem Franciae & Nos ac Franciae & Angliae Regna nuper conclusa & concordata, CUSTODIENDA & OBSERVANDA,
Idem Frater noster, in Persona sua, idem Juramentum iterabit & praestabit,
Et super hujusmodi Juramento, dùm fuerit per eum praestitum, suas Literas, suo Magno Sigillo Sigillatas, & Manu suâ propriâ signatas, tradet aut mittet Nobis cum effectu,
Proviso insuper quòd praefati Praelati, Barones, & Milites praemittant quosdam de Gentibus suis ad praemuniendum Capitaneos seu Custodes Locorum, ad quae ipsos venire & declinare contigerit, vel eorum Locatenentes, de Adventu suo ad eadem.
In cujus &c. usque Vicesimum secundum diem Julii proximò futurum inclusivè duraturas.
Teste Rege apud Civitatem Parisius, Nono die Junii.
Per ipsum Regem.
June 9. Restitution of the fruits of the benefices held by William Bude. Paris.
O. x. 221. H. iv. p. iv. 68.
De Restitutione Fructuum.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 18. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, Episcopo Lexoviensi, vel ejus Vicariis in Spiritualibus, ipso Episcopo in remotis agente, necnon universis & singulis Ballivis &c. Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum Nobis, Magistrum Guillielmum Bude,
Qui Sacramentum, debitum de conservando PRAESENTEM PACEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus &c. ut in similibus de Restitutione Literis,
Teste Rege apud Parisius, Nono die Junii.
June 9. Presentation of John Maiguen to the church of Bocasse, and of five others to benefices in Normandy. Paris.
O. x. 221. H. iv. p. iv. 68.
De Praesentationibus.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 15.
Johannes Maiguen Capellanus habet Literas Regis de Praesentatione ad Ecclesiam Parochialem du Bocasse Rothomagensis Dioecesis, vacantem per mortem Magistri Johannis de Haguenonville, ultimi Curati ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Parisiu Nono die Junii.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas de Praesentatione habent subscripti; videlicet,
Ibid.
Petrus de Lamare
Capellanus ad Ecclesiam Parochialem Sancti Gregorii de Linoye Abrincensis Dioecesis &c. vacantem per privationem Michaelis Picheron, ultimi Curati ejusdem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae J. Episcopo Abrincensi.
Ibid. m. 14.
Guillielmus Aubery Capellanus, ad Ecclesiam de Espenevilla Rothomagensis Dioecesis, vacantem per mortem Guillielmi de Gardino, ultimae Parsonae ibidem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis.
Ibid.
Guillielmus Belleheust
Clericus, ad Ecclesiam de Loges sur Brecy Abrincensis Dioecesis, &c. vacantem & ad Regis Donationem spectantem;
Et diriguntur Literae illae, Venerabili in Christo Patri J. eadem gratia Episcopo Abrincensi.
Ibid. m. 11.
Robertus Beaufilz Clericus, ad Capellam Sanctorum Michaelis & Mauri, fundatam in Manerio de Ripparia; in Parochia de Bailleul Lexoviensis Dioecesis &c. vacantem per obitum Michaelis Faram Capellani, ultimi Possessoris ejusdem, & ad Regis Donationem spectantem ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in remotis agente.
Ibid. m. 9.
Thomas Losenel Capellanus, ad Capellas de Lessart & Eurart Lexoviensis Dioecesis &c. vacantes, & ad Regis Donationem spectantes ut dicitur;
Et diriguntur Literae illae Vicariis in Spiritualibus Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in remotis agente.
June 20. Respite until Michaelmas for the production of the charters of the chapter and canons of Rouen. Rouen Castle.
O. x. 222. H. iv. p. iv. 69.
De Respectuatione pro Canonicis Rothomagensibus.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 18. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Thesaurario Generali Normanniae ac Praesidenti &c. Salutem.
Quia Diem,
Dilectis Nobis in Christo, Capitulo & Canonicis Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensis, ac Capellanis & aliis ibidem Deo Servientibus, ad Optinendum Confirmari Cartas, Literas, & Evidentias suas de eorum Libertatibus & Possessionibus, usque Festum Nativitatis Sancti Johannis Baptistae proximò futurum per Nos nuper Datum & Concessum,
Usque Festum Sancti Michaelis proximò futurum, de Gratia nostra speciali, Prorogavimus & Prolongavimus,
Vobis, & cuilibet vestrûm, prout ad eum pertinuerit, Mandamus &c. prout in similibus de Respectuatione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, Vicesimo die Junii.
June 20. Safe conduct for William Baroguier, servant of the count of Angoulême. Westm.
O. x. 222. H. iv. p. iv. 69.
Per Comite de Angolesme.
An. 10. H. 5. Franc. 10. H. 5. m. 2.
Rex, per Literas suas Patentes, usque primum diem Septembris proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Baroguier, Servientem Comitis d'Engoulesme, cum uno Serviente in Comitiva sua, penes Praesentiam Regis transeundo, necnon Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque;
Proviso semper quòd praefatus Willielmus ac Serviens suus praedictus benè & honesté se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, & quicquam, quod in Regis Contemptum, aut Populi sui Dampnum, cedere valeat, non attemptent, aut facere vel attemptare praesumant ullo modo.
Teste Humfrido Duce Gloucestriae Custode Angliae apud Westmonasterium, Vicesimo die Junii.
Per Concilium.
June 21. The K. orders the seneschal of Guienne to administer justice between Pons de Chastillon lord of Chastillon, Marque, Morton, and Sansac, and Joan de Chastillon, lady of Lescum, concerning the property of the late Pons de Chastillon. Senlis.
O. x. 223. H. iv. p. iv. 69.
Pro Pontio de Chastillon de Justitia facienda.
An. 10. H. 5. Penes Cler. Pell.
Henri, par la grace de Dieu, Roy d'Engleterre, Heriter & Regent de France, & Seigneur d'Irland, a nôtre Seneschal de Guienne, ou a son Lieutenant a Bordeaulx, Salut.
Pour la Partie de, nôtre Treschier & bien Ame, Messire Pons de Chastillon, Chevaler, Seigneur des Baronnies de Chastillon, de la Marque, de Morton, de Sansac, & en Partie de Chasteau Nuef, de Mendoch en Bourdeloys, Nous a este Expose Que,
Ja soit ce que,
Pour Cause & Occasion des Terres, Seignouries, & Baronies dessus dictes, & de leurs Appartenances,
Que tenoit, en son vivant, & au Jour de son Deces, feu Messire Pons de Chastillon, derreinement Trespasse,
Et les quelles le dit Suppliant, & Dame Jehanne de Chastillon Dame de Lescun, & ung chascun d'eulz, dit a Lui Seul & pour le tout Appartenir,
Certain Proces soit meu & pendent par devant vous, ou vôtre Lieutenant, en vôtre Court a Bordeulx, entre le dit Suppliant Demandeur d'une Part, & la dicte Dame de Lescun Deffenderresse d'autre Part,
Et que, selon Raison, nulz ne puisse ou doive, Proces pendent, Vendre, Aliener, ou Transporter en Main plusforte Chose qui soit contentieuse ou Litigieuse, dont soit Proces meu, par devant Justice, & que de Droit tous Transpors soient en telz Matieres Deffenduz,
Neantmoins, ce non obstant, la dicte Defenderesse,
Voulant Vexer & Traveiller le dit Suppliant, & mettre les dictes Terres & Seignouries, ou Partie d'icelles, en plus forte Main, non doubtant Escheoir es Peines sur ce Introduictes,
A, comme l'en dit, Vendu, Cede, & Transporte a, nôtre Chier & bien Ame Cousin, le Conte de Longueville Captal de Buch la Terre, Seignourie, Rentes, Revenues, & Possessions du dit Lieu de Chasteau Neuf, Appartenantz au dit Suppliant par le Moyen que dessus,
Soubz umbre de la quelle Vendition, le dit Captal a pris des dictes Terres & Seignouries la Possession & Saisine, &, qui plus est, Voulu & veult Demolir & Abatte certaine Maison, Assise au dit Lieu de Chasteau Neuf, qui est du vray Demaine & des Appartenants d'icelle Terre & Seignourie,
Les quelles Choses ont este & sont faictes ou Tresgrant Grief & Prejudice du dit Suppliant, & plus pourroit estre se, par Nous, ne lui estoit, sur ce, pourveu de Remede convenable, si come il dit,
Et pour ce Nous a humblement Supplie que, pour le bien de Justice, & la Conservation de son bon droit, Nous lui vueillons pourveoir du dit Remede,
Pour ce est il que Nous (Desirans A un Chascune Justice estre Administre) Voulons, Vous Mandons, & Enjoingnons Expressement que de & sur les Choses dessus dictes, les Circumstances & Dependences d'icelles, Vous faictes & administrez aux Parties, sur tout Oyes, bon Brief Droit & Accomplissement de Justice, ainsi que faire se deura par Raison, selon les Droiz, Usages, & Coustumes de nôtre dit Paiis; Car ainsi Voulons qu'il soit fait.
Donne, soubz nôtre Prive Seel, a Senliz, le xxj jour de Juing, l'An de Grace Mille Quatrecens, Vint & Deux, & le Dizme de nôtre Regne.
June 23. Ratification of the appointment of Elias Orel as curate of Magneville la Pippart. Rouen Castle.
O. x. 223. H. iv. p. iv. 69.
De Ratificatione.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Volentes Securitati, dilecti nobis, Eliae Orel Capellani, Curati de Magneville la Pippart Lexoviensis Dioecesis, Jurati Ligei nostri, providere,
Statum & Possessionem, quos idem Elias habet in Ecclesia praedicta, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in nobis est, Acceptamus, Approbamus, & Ratificamus,
Nolentes quòd ipse, super Possessione sua Ecclesiae praedictae, ratione alicujus Juris vel Tituli, quod vel qui Nobis competit, seu Nobis aut Haeredibus nostris in futurum competere poterit, per Nos, vel Haeredes nostros, seu Ministros nostros quoscumque, futuris temporibus, impetatur, inquietetur, molestetur in aliquo, seu gravetur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, xxiij die Junii.
June 26. Presentation of Michael Colles, alias de Boscogoville, to the church of S. Mary de Rotunda, Rouen. Compiegne.
O. x. 224. H. iv. p. iv. 69.
De Permutatione.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 15.
Rex Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, Salutem.
Cùm Guillielmus Colles, aliàs dictus de Boscogovilli, Curatus Ecclesiae Parochialis beatae Mariae de Rotunda de Rouen Rothomagensis Dioecesis, & Michael Colles, aliàs dictus de Boscogovilli, Curatus Ecclesiae Parochialis de la Consture de Bernay Lexoviensis Dioecesis, intendant, ut asserunt, Beneficia sua praedicta adinvicem Canonicè Permutare,
Nos ad dictam Capellam beatae Mariae de Rotunda, ad nostram Donationem spectantem ut dicitur, praefatum Michaelem, ex causâ hujusmodi Permutationis faciendae, vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis Rogantes quatinus ipsum Michaelem ad dictam Ecclesiam beatae Mariae de Rotunda, ex causâ praedictâ, admittatis, & Personam instituatis in eadem.
In cujus &c.
Teste Rege apud Compiengne, vicesimo sexto die Junii.
June 27. Degory Gamel is appointed wolf hunter in Carentan. Four similar commissions in Cherbourg and elsewhere in Normandy. Rouen Castle.
O. x. 224. H. iv. p. iv. 69.
De Officio Venandi Lupos.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 16. dor.
Henry, &c. a, nostre Ame & feal, Louys de Robersart Chivaler, Maister Enquestour des Canes & Forest, de nostre Duchie de Normendie, ou a son Lieutenant, Salut.
Il est venu a nostre Cognoissance que, depuie noz Guerres, a l'occasion d'icelles, plusieurs Loups & Loupnez, & autres Bestes Ravissans, se sont grandement Escreuz en nostre dite Duchie, & par especial en nostre Viconte de Carenten, & en plusieurs parties d'icelle,
Et tellement que piteusement y ont devoure plusieurs Creaturs Humaines, dont noz Symples Subgez sont tellement Espoventez que bonnement ne se osent tenir en leurs Maisons, es Villes & Villages desclos, ne y lessier leurs Enffans, & Vacquier en leurs Labours,
Et aussi ont les dites cruelles Bestez mout appetichie les Bestaulx & Nourritures de la dite Viconte, la quelle en est prez que toute destrue, qui est en tresgrant Prejudice de Nous, nostre dite Viconte, & Subgiez, & plus seroit se sur ce n'y estoit briefment pourveu,
Et, pour ce que Nous ne voullons souffrer tieulx Inconveniens advenir, pour default de provision,
Confians a plain de la Preudonne, Loyaulte, & bonne Diligence de, nostre bien ame, Degory Gamel Escuier,
Icellui avons Commis & Ordonne, Commettons & Ordonnons, par ces Presentes, pour Assembler Gens, Chiens, & Fillez convenables, a Chaissier, Prendre, & Destruire les dessusdites Bestes, & faire faire les Hayes, a ce appartenans, par toutes noz Forestz & Boys & de noz Subgez a la dite Viconte seullement, les quelles Hayes sera tenu faire despecier Incontinent apres chescun Chasse,
Et, pour Lui Aidier a Supporter les Fraiz & Missions, qu'il lui en convendra sur ce Faire, Lui avons Ordonne, & Ordonnons, par ces Presentes, Prendre, Cueillier, & Lever sur chascun Leu, Contribuable a noz Aides, pour chascun Loup, Deux Deniers Tournois, & pour la Loupne iv d. comme il vous appara, ou a noz Justicers a la dite Viconte, en maniere comme dit est, avoir prine ou prinse, par la maniere que dit est, a Deux Lieues a la Ronde d'icelles prinses,
Si vous Mandons que, de nostre presente Commission & Ottroy, les faites souffrer & laissiez jouir & exploictier par tout ou il appartendra, non obstant quelzconques Ordonnances factes, a ce contraires; Car ainse voullons & Nous plaist estre fait de Grace especial, se mestier est, par ces Presentes, apres ung An non vallables.
Donne en nostre Chastel de Rouen, le xxvii. jour de Juing.
Semblables Lettres ont les dessoubz escrips; C'estassavoir,
Raoul Dargonges Escuier, en la Viconte de Chierebourc, a durer comme dessus.
Jaques de Clamorgan Escuier, en les Viconte de Baieux, Carenten, & de Chierebourc, a durer par ung An.
Johan Burghope Escuier, en la Bail liage de Caux, a durer par deux Ans.
Nicollas Witevang, es Bailliages de Caux & de Gisors, a durer par ung An.