Rymer's Foedera with Syllabus
August 1422

Sponsor

Institute of Historical Research

Publication

Author

Thomas Rymer (editor)

Pages

232-252

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'Rymer's Foedera with Syllabus: August 1422', Rymer's Foedera Volume 10, pp. 232-252. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=115299 Date accessed: 03 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

August 1422

Syllabus EntryFoedera Text
Aug. 1. Confirmation of the grant by John K. of England of the town and banlien of Lisieux to the bp. of Lisieux, dated Rouen, Sept. 4, 1 John. Rouen Castle.
O. x. 232. H. iv. p. iv. 73.
De Confirmatione pro Episcopo Lexoviensi.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus Cartam, celebris memoriae, Johannis, quondam Regis Angliae, Incliti Progenitoris nostri, in haec verba,
Johannes, Dei Gratiâ, Rex Angliae, Dominus Hiberniae, Dux Normanniae, Aquitanniae, Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Praepositis, & omnibus Ballivis & Fidelibus suis, Salutem.
Inter ea, quae ad conservationem Justitiae pertinere noscuntur, nichil specialiùs Regibus & Principibus Christianis incumbit, quàm Dignitates Ecclesiasticas in sua stabilitate tueri,
Et nè fortè, per Obliviones Hominum, Rerúmque ac Temporum mutabilitates, ea, quae piâ consideratione gesta sunt, & praecipuè per Judicium diffinita, novis imposterùm possint implicari Calumpniis,
Auctenticorum Scriptorum patrocinio communire.
Cùm autem inter Nos &, dilectum nostrum in Christo, Willielmum de Rupetra, Lexoviensem Episcopum, super Jure & Potestate, ab antiquis temporibus, Antecessorum nostrorum, in Civitate & Bauleuca Lexoviensibus, ad Nos pertinente, Contentio verteretur,
Tandem, nè quid de Jure Episcopi & Ecclesiae Lexoviensis videremur Nobis aliquatenus usurpasse, fecimus per multitudinem legittimorum & antiquorum Militum, de Vicinia illa, Juramentis interpositis, Recognosci quantum Juris ad Nos in Civitate & in Bauleuca praedicta? quantum ad ipsum Episcopum Lexoviensem? & quantum ad Militem quendam Robertum (scilicet, cognominatum Vicecomitem) pertinebat? Qui (videlicet) Miles Vicecomitatum sibi apud Lexovium haereditario Jure competere asserebat,
Recognitum est autem, in Curia nostra, coram Nobis & Baronibus nostris, per Testimonia Decem & Octo Militum Juratorum, Nos tantummodo Tria Placita (quae de Spata vocantur) in illa Civitate & Bauleuca habere (videlicet) de Submonitione Exercitûs nostri, de Via Curiae nostrae, & de Moneta: Quae etiam Tria Placita, per manum Episcopi vel Ballivorum suorum, ante Nos, vel Senescallum nostrum, vel in Assisas nostras, debent adduci: Ita etiam quòd nichil de Emendis alicujus istorum Trium Placitorum sibi potest Episcopus vendicare, sed eas per Manum ipsius, vel Ballivorum suorum, debemus habere: Et, praeter illa Tria Placita, nichil Nobis Juris in praedicta Civitate remanet aut Bauleuca.
Caetera autem omnia Jura & Placita, tàm de Stapa, quàm alia, quibuscumque modis vel causis eveniant, cum eorum Emendis, ad Episcopum, sine omni contradictione pertinent & Querelâ.
Recognitum fuit etiam, per eosdem Milites, quòd praedictus Robertus nichil Juris vel Haereditatis habuit in praedicto Vicecomitatu.
Ipséque Robertus postmodùm, in Curia nostra, coram Nobis & Baronibus nostris, Remisit ipsi Episcopo, & Successoribus suis Imperpetuum, totum Jus quod sibi vendicaverat & clamaverat in illo Vicecomitatu.
Quare volumus & firmiter Praecipimus quòd idem Episcopus, & omnes Successores sui, liberè habeant, teneant, & possideant Civitatem & Bauleucam suam, cum Immunitatibus supradictis, absque omni Molestia, gravamine, & exactione, per Nos, seu per Ministros nostros, ibi deinceps faciendâ, sicut superiùs in hac Pagina praenotatum est.
Testibus,
Huberto Cantuariae Archiepiscopo,
Rogero Sancti Andreae de Scotia Episcopo,
Roberto Comite Leicestriae,
B. Comite Albamarlle,
Willielmo Comite Arundellae,
Willielmo Filio Radulphi Senescalli Normanniae,
Hugone de Gornayo,
Rogero de Torneio,
Walkerio de Ferrariis,
Henrico & Hugone Filiis ejus,
Roberto de Harecourt,
Johanne Filio ejus,
Johanne & Petro de Pratellis
.
Dat. per manum ejusdem H. Cantuariensis Archiepiscopi, Cancellarii nostri, apud Rothomagum, iv die Septembris, Regni nostri Anno Primo.
Nos autem, Cartam praedictam, ac omnia & singula in eadem contenta, Rata habentes & Grata, Ea pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus & Approbamus, ac, Venerabili in Christo Patri, nunc Episcopo Ecclesiae praedictae, & Successoribus suis Imperpetuùm, Tenore Praesentium Concedimus & Confirmamus, prout Carta praedicta rationabiliter testatur, & prout & quatenus praedictus Episcopus, & Praedecessores sui, dictis Civitate & Bauleuca, cum Immunitatibus supradictis, hactenus rationabiliter sunt gavisi.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, primo die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 6. Restitution of the fruits of the benefices held by James du Bois Hebert, and two others. Rouen Castle.
O. x. 234. H. iv. p. iv. 73.
De Restitutionibus Fructuum.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 11. d.
Rex, Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, ac universis & singulis Ballivis, &c. Salutem.
Mandamus Vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum nobis, Jacobum du Bois Hebert Capellanum, juratum Ligeum nostrum, omnimoda Fructus &c. prout in ejusmodi de Restitutione Literis.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, sexto die Augusti.
Rex, Dilectis sibi in Christo, Priori & Capitulo Ecclesiae Cathedralis Sagiensis, Sede ibidem vacante, necnon universis & singulis Ballivis &c. Salutem.
Mandamus vobis, & vestrûm cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quòd, dilectum nobis, Magistrum Anthonium de Lauco, Decretorum Docotorem, Curatum Ecclesiae Parochialis Sancti Albini de Appaneyo Sagiensis Dioecesis,
Qui Sacramentum, debitum de conservando Praesentem Pacem, inter Praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos conclusam & concordatam, fecit & praestitit,
Omnimoda Fructus &c. ut supra usque finem.
Rex, Vicariis in Spiritualibus Archiepiscopatûs Rothomagensis, necnon universis & singulis &c. ut supra, Salutem.
Mandamus vobis &c. ut supra, quòd, dilectum Nobis, Mauritium Julienne Capellanum, Curatum Ecclesiae de Menerval, qui Sacramentum debitum &c. ut supra usque finem,
Teste ut supra.
Aug. 6. Power for Roland de Dunquerke, chief butler of France, John de Mailli, dean of S. Germain and master of requests, and two others, to treat for an alliance with the bp. and city of Liege. Corbeil.
O. x. 234. H. iv. p. iv. 73.
De Tractando cum Episcopo & Patria de Liege.
An. 10. H. 5. Pat. Norm. 10. H. 5. m. 9. d.
Henry &c. A tous ceulx, qui ces presentes Lettres verront, Salut.
Comme les Sollicitudes & Cures humaines telles Nous viennent souvent devant les yceulx, par les quelles Royaumes & Seignouries se peuent mieulx Conduire & Conserver.
Et, combien que pluseurs Moyens y soient requiz, toutes voyez Connexion de Paix mutuelle & Lien de doulce Amitte est a ce moult necessaire & prouffitable, mesmement aux Royaumes, Seignouries, & Paiis, voysins & prouchains les unge des autres,
A fin que, par le Moyen de doulce & vraye Amitie, les Habitans d'iceulx puissent en bonne Civillite Converser, & frequenter en leurs Besongges, Marchandises, & autres Affaires.
Que quelles Choses considerans, & que les Evesque, Chapitre, Cite, & Paiis du Liege sont Marchissans a cest Royaume de France (du quel, par la Grace de nostre Seigneur, sommes Regent & Heritier) avons desire & desirons, pour le Salut, Tranquillite, & Repos des Hommes, avoir bonnes, vrayes, entiernes, & perpetuelles Amities, pour nostre Treschere & Tresame Pere le Roy & Nous, & les Royaumes, Paiis, Seignouries, & Subgiz de Lui & de Nous, & deca & della la Mer, avecque les ditz Evesque, Chapitre, Cite, & Paiis du Liege, & autres Seignouries des Marches l'environ,
Et pour ce Nous,
Confians a plain des Sens, Loyaultez, & bonnes Diligence de, noz Trescheres & bien Amez, Messire Rolland de Dunquerke Chivaler grant Pennetier de France, Maistre Jehan de Mailli Doyen de Seint Germain l'Auxerrois Grant Archidiacre de Chaalons & Maistre des Requestes de l'Ostel, Maistre Henry Godalz Doyen du Liege & Prevost de l'Isle, Conseillers, & Maistre Jehan Milet Secretaire de nostre dit Beaupere le Roy,
Yceulx les Trois, ou les Deux d'iceulx, avons Ordonnez & Commis, Ordonnons & Commettons, par ces Presents, a Aler, depar noster dit Beaupere & depar Nous, a Malines, es Marches Alemande, ou Paiis du Liege, ainsi que mestier serra, pour assembler avec les Commis & Deputes des ditz Evesque, Chapitre, Cite, & Paiis du Liege,
Et leur avons Donne, & Donnons, par ces mesmes Presentes, aux Trois, ou aux Deux d'iceulx, plain pouoir & Auctorite de Traicter, Ordonner, & Concorder, avecques les dessus dites, bonnes, vrayes, entiers, & perpetuells Amittiez, enter nostre dit Beaupere & Nous, & les Royaumes, Paiis, Seignouries, & Subgez de Lui & de Nous, tant deca que della la Mer, d'une part, & les ditz Evesque, Chapitre, Cite, & Paiis du dite Liege, leurs Soubgez & Seignouries quelconques, & autres Seignuries des Marches Alemand, d'auter part,
Et sur quanque serra ainsi Traictie & Ordonne, pour nostre dit Beaupere & Nous, & nostre Partie, avec les dessusdites, ayans a ce suffisans Pouoir, de l'affermer & asseurer par Foy & Serement sur les Saintes Evangelles a donner en l'Ame de Nous,
Et d'ottroyer & donner sur ce, & ses dependances, toutes manieres de Cauxtions, Seurtes, Promesses, Obligations, & Lettres Seeles, tant & telles comme mestier serra, ou bon leur semblera en tel Cas,
Les quelles nous voullons avoir, au regart de Nous, tel Effect, Vigeur & Fermette, comme se Nous les eussions donnees & faites en nostre propre Persone,
Et de Faire, Executer, Expedier, & Accomplir tous Articles, qui seront accordez pour nostre ditz Beaupere & Nous, & nostre Partie, sanz fraude ou mal Engyn,
Et Promettons, en bonne foy, & en parolle de Roy, avoir & tenir Ferme & Agreable tout ce, que par noz diz Messagiers, ou les Troiz, ou les Deux d'iceulx, serra fait sur ce, sanz venir en contre, en quelque manere que ce soit,
Et de donner noz Lettres Confirmatoirs, Seelles de nostre Grant Seel, sur tous les Poins, qui ainsi serront accordez,
Et de les faire executer, de Point en Point, en tant que a Nous est.
En Tesmoign. de ce Nous avons fait mettre nostre Grant Seel a ces Presents.
Donne a Corbeville, le vj Jour d'Aoust, l'An de Grace Mille Quatrecens Ving & Deux, & de nostre Regne le disme.
Par le Roy Heritier & Regent de France.
Aug. 7. John Donne, a friar preacher, is appointed governor of the hospital of S. Eligius near Harfleur. Rouen Castle.
O. x. 235. H. iv. p. i. 74.
De Administratione Hospitalis.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Commisimus, dilecto nobis, Fratri Johanni Donne, de Ordine Fratrum praedicatorum, Officium Regiminis & Administrationis Domûs Dei, sive Hospitalis Sancti Eligii prope Hareflieu, vacans & ad nostram Donationem spectans ut dicitur,
Habendum, Regendum, & Gubernandum Officium praedictum quamdiu Nobis placuerit, cum suis Juribus & Pertinentiis quibuscumque,
Mandantes, Tenore Praesentium, Ballivo nostro de Caux, vel ejus Locumtenenti, quòd ipsum Johannem in corporalem Possessionem Officii praedicti, necnon Jurium & Pertinentium suorum, ponat seu poni faciat, necnon Officio illo, unà cum Juribus & Pertinentiis suis praedictis, uti & gaudere permittat;
Proviso semper quòd praedictus Johannes Onera & Servitia, in Hospitali praedicto observanda & supportanda, facere & supportare, necnon bonum & fidele Compotum de hiis, quae hujusmodi Officio pertinent, si & ubi debetur, quotiens opus fuerit, prout moris est, reddere omninò teneatur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, septimo die Augusti.
Aug. 12. Power for N. bp. of Bayeux to receive an oath of fealty from ecclesiastics. Rouen Castle.
O. x. 235. H. iv. p. iv. 74.
De Recipiendo Juramenta.
An. 10. H. 5. Ibid. m. 10. dor.
Rex, Venerabili in Christo Patri, N. eadem Gratiâ, Episcopo Bajocensi, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ut informamur, quamplures Personae Ecclesiasticae, tàm Regulares, quàm Seculares, infra Civitatem & Dioecesim vestras existentes, & pro praesenti Residentes, Sacramentum Ligeantiae & Fidelitatis, Nobis debitum, nondum praestiterunt, nec etiam PACEM FINALEM, inter praecarissimum Patrem nostrum Franciae & Nos nuper, largiente Domino, conclusam & concordatam, quomodolibet juraverunt, ut deberent,
Nos,
De Fidelitate, Providentiâ, & circumspectionis Industriâ vestris quamplurimùm confidentes,
Dedimus Vobis, ac plenam, Tenore Praesentium, Damus Potestatem ad Recipiendum a Personis Ecclesiasticis hu- jusmodi, tàm Exemptis, quàm non Exemptis, infra praedictas Civitatem & Dioecesim vestras existentibus, & ab ipsorum quolibet, Sacramentum Fidelitatis & Ligeantiae praedictum,
Necnon ipsos, & eorum quemlibet, jurare faciendum pacem supradictam,
Ac ipsis, & eorum cuilibet, super Sacramento & Juramento hujusmodi, Literas vestras Testimoniales, sub Sigillo vestro sigillatas, conficiendas, Dandum & Liberandum,
Caeteráque Faciendum & Exequendum quae in hac parte fore videritis necessaria seu quomodolibet oportuna.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum Rothomagi, duodecimo die Augusti.
Aug. 15. Confirmation of grants of Charles formerly K. of France, Robert duke of Normandy, Richard I., and others, to the cathedral of Rouen. Rouen Castle.
O. x. 236. H. iv. p. iv. 74.
De Confirmatione pro Ecclesia Cathedrali Rothomagensi.
An. 10. H. 5. Norman. 10. H. 5. m. 4.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quandam Cartam antiquissimam, cujusdam Karoli, quondam Regis Franciae, factam in haec verba,
In Nomine Sanctae Et Individuae Trinitatis, Karolus, gratiâ Dei, Rex.
Si ad ea, quae Praedecessores nostri, divinâ dignatione illuminati, & piis Aumonitionibus instigati Servorum Dei, pro utilitatibus Ecclesiarum, & Servorum Dei necessitatibus supplendis, statuere Decrevere, nostris Confirmamus Editis, Regiam exercemus consuetudinem, & hoc Nobis ad praesentem Vitam feliciùs transiendam, & ad futuram capescendam, pro futuro, procul dubio Confidimus,
Idcirco NOTUM SIT omnibus Fidelibus Sanctae Dei Ecclesiae, & nostris, praesentibus (scilicet) & futuris, quia Raculphus, Venerabilis Rothomagensis Archiepiscopus, detulit Serenitati nostrae Praeceptum Avi nostri, divae memoriae, Domini Imperatoris Karoli,
In quo continebatur quòd, ad Petitionem quondam, Sanctae recordationis, Domini Archiepiscopi Rothomagensis, Predecessoris sui, quasdam Villas Viris, Sanctae suae Metropolitanicae Ecclesiae Rothomagensis Canonicis, in Aula Sanctae Mariae Domino deservientibus, usibus & necessitatibus eorum supplendis perpetuò deservituras, Delegasset, ac Praecepto suae Auctoritatis Roborasset,
Postulans & humiliter efflagitans ut tàm ea, quae praefatus quondam Praesul Remigius Fratribus Donaverat, quàmque ea Successores ipsius memoratis Fratribus Contulerant, sed ea quae, per Consilium, & consensum, ac voluntatem nostram, ipse saepefatis Fratribus addiderat, denuò, propter rei Firmitatem, Praecepto nostrae Auctoritatis Confirmaremus, per quod ea, quae illis Collata erant, deinceps Rata atque Stabilita permanere possent,
Nos verò illius Petitioni, quia justa & rationabilis esse videbatur, aurem accommodantes, veluti postulaverat, fieri Adjudicavimus, atque has infrascriptas Villas, diversis eorum Necessitatibus, pro futuro, perpetuò deserviendas, Delegavimus,
In Pago (scilicet) Rothomagensi, in Miaruma quam Secana cingit, illos Masellos in Talamone, & illum Mansum in Mauruma, cum ipsis Pratis & in Muro cincto, quicquid ad ipsum Beneficiolum aspicit,
Necnon & Inclomale Fagidum cum Vineis, & Pratis, vel Mancipiis, & illam Vineam, quam Emis, Vice-Dominus quondam Remigii Archiepiscopi, in sua Eleemosina eisdem dedit,
Et in alio loco, in ipso Pago, illum Vicum Malfam, & quicquid ad ipsum aspicit, & Rostrolum, quem ipsis Canonicis, bonae memoriae, Helpingus dedit,
Sed illum Mansum in Gemuneto, cum omni sua integritate, quem Hardricus Partibus Praefatae Ecclesiae Confirmavit,
Sed & hoc quod Siefred Alonus & Corde Faemina, per Instrumenta Kartarum, Partibus praefatae Ecclesiae Tradiderunt,
Necnon & illum Mansum in Misermiis, cum ipsa Vinea vel Campello, & uno Discapo,
In ipsa quoque Civitate illos Mansos, quos boni Homines praefatis Fratribus dederunt,
Illósque Mansos, tàm infra Murum, quàm foràs Murum, quos Siefredus & Corida per Instrumenta sua, Partibus ejusdem Ecclesiae tradiderunt,
Et in Quenrico Portu Mansum unum, & illos Mansos in Inclina & Adeletta, cum Vineis & Farmariis, unum (scilicet) ad Longum Pedanum, & alium subter eorum Vineam situm in ipso Pago, cum omni sua integritate,
In Pago quoque Talano & Muniano Brancuneias, cum omnibus adjacentiis & appendentiis suis,
Offuneias Culegium, similiter cum omnibus adjacentiis & appendiciis earum,
Et Silvam, quae de quodam homine (nomine Latramio) recepta est,
Fontanas quoque super Fluvium Fiscanum, cum omni sua integritate.
Bolari campum, similiter cum omni sua integritate.
Bodardi villam, cum omni sua integritate,
Martini Ecclesiam, cum appenditiis suis,
Septem molas similiter Nundinarias cum appenditiis suis,
Et in alio loco, in ipso Pago, Unahardi campum, cum omnibus appendiciis,
Et in Merovilla Canensi Vicum Miagregium & quicquid ibi aspicit,
Umtrilum similiter,
Et, in Pago Parisiaco, Carantonum super Fluvium Maternam, cum Vineis, & Pratis, & omnibus appenditiis suis,
In Pago quoque Belvacense Villam Cramiciacum, quam, bonae memoriae, quondam Rainfredus Episcopus eisdem Fratribus dedit,
Illum quoque Mansum in Villa, quae vocatur Gellis, cum Vineis & Pratis,
In Pago etiam Pinciacense, Prunetum super alveum Sequanum, quem de quodam Homine Gerbaldo Dominus Archiepiscopus Remigius recepit,
Necnon in Pago Ebricino, Fontanas super Fluvium Itoniam, cum omnibus adjacentiis suis (id est) Tamega, Berclindicurte, Ferrarias, Scardegium, Curfuncurtem, Una Lanciegum cum Silvis, Pratis, & Molendinis, quas Grimo quondam Archiepiscopus ipsis Canonicis per suam Manufirmam dedit,
Et in Pago Vilcassino in Flamericurte Curtiles Tres & de Terra Arabili Bumuaria tria,
In alto Puto Mansum unum, cum adjacentiis suis,
In Fidunmonte Mansum unum cum adjacentiis suis,
Et in Hunugicurte Curtiles Duos, cum adjacentiis eorum.
In Stirpimaco Curtilem unum, cum appendiciis suis,
In Mangiliponte Mansum unum, cum appendiciis suis,
In Pago etiam Tellano Miarumam Monasteriolum, cum adjacentiis,
Mormontem cum adjacentiis suis,
Et Statieurtem & Mansos Duos in Mala sede,
In Pago Cultis Staduum, cum adjacentiis suis,
Gressum cum adjacentiis suis,
In Signeio Monte Mansum unum cum appenditiis suis,
Addidit quoque nunc praefatus Praesul Riculphus iisdem Fratribus, in Pago Beluacnise, in loco qui dicitur Fristomons, Mansum in Dominicatum, cum Terris universis, Silvis, Pratis, & alios Decem Mansos, cum suis adjacentiis, quos volumus ut, post decessum Urstionis Vassalli nostri, qui eosdem nunc in Beneficium tenet, absque ulla Refragratione vel Interrogatione, saepefati Fratres recipient,
In Pago Vilcassino Clevilla quae dicitur Malfa,
In Genolclunlla, juxta Pontem Hilbondi, Mansum unum & Culturam, in qua sunt Quinque Buveta Terrae, cum adjacentiis suis,
In Pago Suessonico Villam, quae vocatur. Vacunacus, Mansum (videlicet) Dominicatum, cum Terris, Vineis, & Pratis,
Et alios Quindecim Mansos cum omnibus appendiciis suis,
Quam eo modo memoratus Praesul praefatis Fratribus concedit, ut, si (quod absit) barbarica Incursio eos in Civitate habitare prohibuerit, & toto usibus eorumdem deserviat,
Si verò, ut (Deo gratias) nunc est, tempus Pacis fuerit, Medietas omnis, tum Laboratûs & Censûs, per Praepositum Fratrum, Custodi sanctae Mariae tribuatur (scilicet) ad Ornamenta, & Luminaria, & caetera, quae in usus praefatae Basilicae, necessaria fuerint,
Addidit etiam saepefatus Pontifex ad juvaticum Ecclesiae Sanctae Mariae in Pago Vilcassino, in Villa quae dicitur Gangegias, super Fluvium Isaram, Quatuor Hosticia & Quinque Arpennis de Vineis cum appendiciis,
Has ergo Villas, cum omnibus Adjacentiis, & Redditibus, vel Mancipiis, omnibúsque ad se legaliter justéque pertinentibus, saepe memoratis Fratribus Regali Auctoritate & Indulgentiâ, per hoc Praeceptum nostrae Confirmationis, stabili jure eis Imperpetuum CONCEDIMUS atque CONFIRMAMUS,
Praecipientes, regia Potestate, ut nemo Successorum nostrorum, Regum, sive Principum, vel Ducum, neque aliquis, Potestatem habens vel a Rege, seu a quovis Duce, vel Prince, sed neque ullus Presul, vel Tu qui nunc esse videris, neque aliquis Successorum tuorum, qui in Sancta Metropoli Rothomagensi per subvenientia Tempora Successerint, quod nostro roboratum est inviolabili Edicto, subtrahere vel minuere audeat, aut in usus suos retorqueat, vel alicui quiddam in Beneficium tribuat, sed neque ex eis Servitia exactet, neque paraveresos, aut Expensas ad Hospitium susceptionis recipiat, aut ullas in aliquâ re Exactiones sive Mansionatices exinde exigat, praeter consuetudinarias Operationes, quibus nichil addere praesumat.
Suprascripta autem, ad Quadragenum Canonicorum Numerum ordinata, ex quo nil cuiquam licebit subtrahere, augere verò si voluerit, multiplicatis & augmentatis ad usus eorum rebus accumulentur Divini Servitii Cultores, qualiter, futuris temporibus, absque Indigentiâ vel aliquâ Perturbatione, liberè Deo servire, & pro Nobis & totius Regni, nobis a Deo collati, conservatione fideliter exorare queant.
Et ut haec Auctoritas, quam ob Dei Amorem & Remedium Animae nostrae Roboravimus, firmiorem obtineat Vigorem, Manus nostrae conscriptione eam subter Firmavimus, & Anuli nostri impressione sigillari jussimus.
Signum Willielmi † Roberti Comitis Filii,
Factum in Festivitate Sanctarum Virginum Perpetuae & Felicitatis.
Cum praescriptis Donis ego Robertus Dux Normannorum Dono & Concedo Sanctae Mariae Decimam Denariorum meorum, quam Achardus, Nuitricius meus tenebat ad Canonicorum Vestimenta inibi Servientium emenda.
Signum (F. R. S.) Karoli Glorissimi Regis.
Inspeximus etiam quandam aliam Cartam, benè Antiquam, quorumdam, Roberti dudùm Rothomagensis Archiepiscopi, Roberti Nepotis sui, tunc Principis Northmanniae, similiter factam in haec verba,
Universis Ecclesiae Filiis, ubique locorum in fide Catholicâ firmiter fixis, Rodhertus, Dei gratiâ, Archiepiscopus Rothomagensis Ecclesiae, ejúsque Nepos Rodhertus, nutu divino, Princeps totius Northmanniae, Salutem, & Vitam, Mentisque & Corporis prosperitatem perpetuam.
Volumus Notificare omnibus, quoscumque movet causa vel ratio Cartulae hujus, Principale totius Northmanniae Monasterium, in Honore Sanctae Mariae, Dei & Hominis Matris, Virginis Dedicatum, nimis terrenis vacuatum Stipendiis Nos invenisse, ipsumque per hoc Officiis coelestibus parum indulgere,
Cujus Miseriae condolentes, & eam intimâ compassione ferentes, ductu Euvangelico per divinam sensimus inspirationem ipsum, sicut ipsius Dominum, positum esse in Ruinam multorum & in Resurrectionem,
Hoc autem saepe revoluto & diligenter discusso, Conscientiae nostrae hujusmodi gravem pertulimus Morsum, nè improperanter Nobis obiceretur illud Propheticum, non Ascendistis ex adverso, nec opposuistis vos Murum pro Domo Israel, ut staretis in Praelio in Die Domini,
Cùm insuper, & si non nostris Meritis, largiente tamen. Domino, & pejorandi & meliorandi hanc conditionem in Nobis posita esset Ditio,
Quod adhuc qualiter esset cum clariori vigilantiâ requisitum, & expressiori fieret indagatione viventium, videndo quòd, facientes & consentientes par Poena constringit, unusquisque nostrûm alieni Facinoris sententiam in caput suum redundare praesensit, si, videntes aliorum miserabiles Lapsus, in Laqueos quos absconderant, & in quibus comprehensi erant, comprehendi non timeremus, maximè cùm ad Dupplicantium sive Dampnationem sive Praemium nobis haec Duo suppeterent, ac tota facilitate faverent, & a Praecipitio isto cavere, & Praecipitatis Manum Reparationis extendere,
His omninò accommodatis & a minutiis Statuimus Beneficia Ecclesiae Dispersa recolligere, Recollecta in unum remittere, Remissa aequaliter ordinare (videlicet) in supradicti Loci Ecclesiasticos usus nominatim, ad Communes Fratrum inibi Servientium Sumptus,
Quod, Fidelium nostrorum consultu, Amicorum ortatu, dùm ex voluntate patuisset, in actu Firmavimus, Manibus nostrorum & nostris Annuimus, dictis Auctorizavimus, & adhuc Auctorizamus hiis Scriptis, ut sic, per Nos factum, a Deo confirmatum, ab hominibus maneat inconcussum amodò & usque in sempiternum.
Verùm nè Terrarum Nomina, ibi pertinentium, legentibus vel audientibus, si mixtum ponantur, gignant fastidium, volumus prius seorsum ponere quae illic Congregata reperimus, & postea quae Dispesa illuc aliunde Congregavimus,
Haec, quae sequuntur, ibi pertinentia, illis invenimus Reservata,
In Comitatu Rothomagensi, Partem Villae, cujus Nomen est Petreuallis,
In Pago qui dicitur Talon, Partem Villae unius, quae Grunvilla vocatur, & Ecclesiam Brachemontis vocatae,
Et vj. Ospites apud Lundmarias, & totidem apud Clerdas, aliásque ex integro Villas, sic vulgariter nominatas, Ausgerivillam, Spinetum, Bupetum, Durandi Villam, Bailluletum, Sanctum Vedastum, cum Ecclesiâ & Molendinis, & has totas cum omnibus quae pertinent ad eas, tàm in Aquis, quàm in Terris,
In Vilcassino Frantico, unam Villam Vi vocitatam, cum omnibus quae pertinere videntur ad ipsam; haec, ut est superius praelibatum, reperuimus.
Ista verò, quae subnotantur, ibi, Deo auxiliante, Restituimus,
In Vilcassino Northmanno Duas Villas, unam nomine Melfam, ulteram Hilbotcurt dictam, cum Ecclesiis & Molendinis, & Anfridivillam, cum cunctis, tàm in Aqua, quàm in Terra, earum Appendiciis,
In ipso eodemque Pago Medietatem Villae unius, quam Teilet nominant, cum Ecclesia tota & Ecclesia Destor,
Et Villam, quam Macerias Nuncupant,
Et rursus Villam, quae Pavilliosa dicitur,
Necnon Villam, quae Travalliarus vocatur,
Dimidiam Partem in Basthit Villa,
Et iij Capitales Hospites in Marculsivilla, & ij. Dimid.
Centum & v Acras in Hulvilla,
Et in Cut Vertivilla xij Hospites, cum tota Ecclesia,
Adhuc autem, in ipso eodemque Pago, super Fluvium qui vocatur Audella, Quatuor Partes Villae quae vocatur Dat Villa, & super eandem Aquam Bodeleti Partem Mediam, & quicquid pertinere debet ad ipsam,
Extra haec, in Villa quae dicitur Colvella, Partem quam ibi habuit quaedam Mulier, quae vocata fuit Malburga,
Et adhuc Locum dedit, volente simul & unante Sorore suâ, in Comitatu Rothomagensi, Medietatem Villae Ernolt Muit dictae, & Duas Partes, cum Ecclesia alterius Villae Franchivillulae vocatae,
Et aliam Villam dimidiam Putbon nuncupatam,
In Comitatu Talon, super Fluvium qui vocatur Era, Culverti Villam, cum universis quae pertinendo pendent ad ipsam,
In Comitatu eodem alteram Villam Brachemunt dictam, cum cunctis quae constat pertinere ad illam,
Adhuc autem, & in ipso eodémque Pago, tres Villas (scilicet) Serberti Villam, Clerdas, Lundmarias, cum Ecclesiis & Molendinis, omnibusque, tàm in Aqua, quàm in Terra, earum Appendiciis,
In Comitatu Eusmatensi, Villam quae dicitur Niceacus, cum Ecclesia & Molendinis, & omnibus ad eam pertinentibus,
In ipso eodémque Pago, Duas Villas, Leysam & Bolonem vocatas, cum Ecclesiis, & Molendinis, & Pratis, ac universis earum Appendiciis,
Adhuc autem, & in ipso eodem Pago, in Villa, quae Oilliacus vocatur, Triginta tres Partes, quae vulgo Mans Loth dicuntur,
In Calciaco Pago Brittam Villam, cum Ecclesia, quam Bernardus dedit, & Dimidiam Partem alterius Britteville, & Duo Molendina juxta Murum, quae dedit Ricardus Secundus,
In Pago Belvacensi, Craunfiacus & Partem Terrae in Villa quae dicitur Muntatera,
Et in Ebroiacensi Pago, Northmanni Villam, & Cader, & Sanctum Germanum, quas dedit Ricardus Primus,
De Dourent citeriorem Partem, cum Ausgeri Villa, & Ecclesiam, quae in ulteriori Aquae Ripa sita est.
Signum Hu † gonis.
Signum Gua † uern.
Signum † Rodberti, Archipraesulis,
Signum † Principis Rodberti,
Signum † Henrici Abbatis,
Signum † Gisleberti Comitis.
Signum Vuillelmi † Rodberti, Comitis filii.
Cum praescriptis Donis ego, Rodbertus Dux Northmannorum, Dono & Concedo Sanctae Mariae Decimam Denariorum meorum, quam Acardus Nutricius meus tenebat, ad Canonicorum vestimenta, inibi Servientium, Emenda.
† Haec est Adfirmatio Vuilelmi Comitis de Sotavilla.
Inspeximus insuper quandam aliam Cartam, celebris memoriae, Rodherti, quondam Ducis Normannorum, Nobilis Progenitoris nostri, similiter factam in haec verba,
Ego Rodhertus, Dux Normannorum, Filius Willielmi Regis Anglorum, Concedo & Quietamperpetuò Dimitto Sanctae Mariae Rothomagensi Consuetudinem Bernagii, immò ipsum Bernagium, quod habebam in Terra ejusdem Sanctae Mariae de Petrevalle, pro Salute Animarum Patris mei & Matris meae, omniumque Antecessorum meorum, pro Salute etiam mea, Successorumque meorum,
Et haec Donatio nostra facta est, anno ab Incarnatione Domini M. XC. V. in die Assumptionis Sanctae Mariae in eadem Ecclesiâ,
Ipsámque Donationem, propriâ Manu meâ, Misi super unum Altare per unum Cultellum.
Praesente Roberto Comite de Mellent,
Et Alberico de Arceio,
Et Roberto Filio Hugonis de Monte Forti,
Praesentibus etiam pluribus Baronibus meis,
Et Radulfo Cancellario meo,
Et Ornulpho de Croches Capellano meo,
Et, ut istud Donum imperpetuum Ratum Firmúmque habeatur, Sigillo meo sigillari feci, Signatúmque in eadem Ecclesiâ pro Testimonio reponi; Regente tunc temporis Sanctam Rothomagensem Ecclesiam Willielmo Archiepiscopo, Missámque in praefata Festivitate in Cathedra Episcopali celebrante,
Ideóque cunctis Ministris meis praecipio atque prohibeo ne ullo modo aliquid indè accipiant.
Inspeximus ulterius quandam aliam Cartam, ejusdem Progenitoris nostri, factam in haec verba,
In Nomine Sanctae & individuae Trinitatis, ego Robertus Dux Normannorum, Filius Willielmi Regis Anglorum, pro Salute ejusdem Patris mei & Matris meae, Antecessorumque meorum, & pro Salute Animae meae Successorúmque meorum, Dono & Concedo, in Praebendam, perpetuo Jure, Sanctae Mariae Rothomagensi, atque Willielmo Filio Ogeri ejusdem Ecclesiae Canonico, omnibusque Successoribus suis Canonicis, quicquid Osbertus Presbiter vel Filius ejus habuerunt & tenuerunt de Patre meo & de Me in Melfa & in adjacentibus ejusdem Melfae,
Et, ut hoc Ratum & Stabile perpetualiter habeatur, Cartulam hanc, pro Testimonio, Crucis impressione Firmo, & Sigilli mei Privilegio munio,
Et omnibus Obtumatibus meis, tàm praesentibus, quàm absentibus, ut, pro Testimonio suo, Cruces hic faciant, Mando & Praecipio.
Haec autem Donatio facta est, Anno ab Incarnatione Domini M. XC. VI. in Nomine Domini nostri Jesu Christi, & in Honore Genetricis ejus semper Virginis Mariae, quae, cum eodem Filio suo Regnans, assiduè interpellat pro Dilectoribus & Reparatoribus Ecclesiae suae.
Signum † Rothomagensi Willielmi Archiepiscopi.
Signum Roberti Comitis †
Odonis † Episcopi Bajocensis
Signum,
Signum Stephani de Albamala
Signum Willielmi de Archis Comitis
Signum Grentonis Dunsionensis Abbatis
Signum Roberti Filii Alunardi.
Signum Radulphi Cancellarii, †
Signum Hugonis de Revers
Signum Helgoti Abbatis Sancti Audoeni.
Inspeximus praeterea quandam aliam Cartam, inclitae recordationis, Ricardi Regis Anglorum, Nobilis etiam Progenitoris nostri, similiter factam in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, Dux Normanniae, Aquitaniae, Comes Andegaviae, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Baronibus, Justiciariis, Vicecomitibus, Senescallis, Praepositis, Ballivis, & omnibus Ministris & Fidelibus suis, Salutem.
Sciatis Nos Concessisse, & in perpetuam Eleemosinam Dedisse Deo & Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensi, pro Animâ meâ, & Antecessorum, & Successorum nostrorum & pro Anniversario nostro, & pro Restauratione Amissorum & Dampnorum, quae Dominus noster Philippus Rex Franciae fecit Archiepiscopo & Ecclesiae Rothomagensi, tempore Guerrae inter Nos & praefatum Regem, Trescentos Modios Vini, percipiendos, singulis Annis, in Modiatione nostrâ Rothomagensi per integra Dolia, sicut ea recipere solemus, & talis Vini quale recipere solemus in Modiatione nostrâ,
Ita (videlicet) quòd Archiepiscopus ad Usus proprios habebit de eodem Vino Centum Modios singulis Annis, & Canonici ad Usus suos & Communiam suam habebunt Reliquos Ducentos Modios Vini,
Si verò praefata Modiatio nostra non poterit sufficere ad perficiendos Trescentos Modios Vini, praefatus Archiepiscopus & Canonici percipient, pro singulis Modiis, qui defuerint, Viginti Solidos Andegaviae a Nobis & Haeredibus nostris, donec integrè perficiantur Tres- centi Modii Vini, & illos Denarios percipient de Redditu nostro Rothomagensi.
Testibus,
Warino, Ebroicensi,
H. Xantenensi
,
Episcopis,
A. Decano Turonensi,
Magistro Philippo Cantuariae Archidiacono,
G. Sarum Decano,
Willielmo Filio Radulphi
, tunc Senescallo Normanniae,
Willielmo Marescallo,
Willielmo de Humet
, Constabulario Normanniae,
Willielmo de Stagno,
Et pluribus aliis.
Data, per Manum Willielmi, Ebroicensis Episcopi, Cancellarii nostri, apud Rothomagum, Anno sexto Regni nostri.
Inspeximus etiam quasdam Literas Patentes, recolendae memoriae, Ludovici, quondam Regis Franciae, Nobilis etiam Progenitoris nostri, similiter factas in haec verba,
Ludovicus, Dei gratiâ, Franciae Rex, Notum facimus universis, tàm praesentibus, quàm futuris, quòd Nos Literas, Almarici de Meulento Militis, vidimus in haec verba,
Noverint omnes, praesentes & futuri, quòd ego, Amaurricus de Meulento, Vendidi, & omnino Concessi, & hac praesenti Carta Confirmavi, Viris Venerabilibus & Discretis, Decano & Capitulo Rothomagensi, pro Novies Viginti Libris Turonensibus,
De quibus teneo me pro Pagato, Renuncians Exceptioni non Numeratae Pecuniae,
Decem Libras Turonenses Annui Redditûs, quas habebam ad Scaccarium Sancti Michaelis in Vicecomitatu Aquae Rothomagensis,
Item, quicquid Juris Habebam, & Habere poteram, Reclamabam, & Reclamare poteram, in Vicecomitatu praedicto,
Percipiendas & Habendas, de caetero, eisdem Decano & Capitulo, & Successoribus suis, singulis Annis imperpetuum, benè & in Pace, liberè & quietè, & ad faciendum exinde (salvo jure Dominico) suam penitùs voluntatem,
Et ego praedictus Amaurricus, & Haeredes mei, dictis Decano & Capitulo, & Successoribus suis, praedictum Redditum, in dicto Vicecomitatu, ad dictum Terminum, contra omnes tenemur Garrantizare, ab omnibus Impedimentis & Obligationibus acquitare.
Quod, ut Ratum sit & Stabile, praesentem Cartam eisdem tradidi, Sigilli mei munimine confirmatam.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Sexagesimo Nono, Mense Martii.
Nos verò, ad Requisitionem praefati Militis, praedictam Venditionem, prout superiùs continetur, Ratam habemus & gratam,
Volentes, quantum in nobis est, divini Amoris intuitu, & concedentes quòd dicti Decanus & Capitulum praedictum Redditum Tenere valeant Imperpetuùm, ac pacificè possidere, absque Coactione aliquâ Vendendi, vel extra Manum suam ponendi, salvo in omnibus aliis Jure nostro & etiam alieno.
Quod, ut Ratum & Stabile permaneat in futurum, praesentibus Literis nostrum fecimus apponi Sigillum.
Actum apud Vicen, Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Sexagesimo Nono, Mense Martii.
Inspeximus ulterius quasdam alias Literas Patentes ejusdem Ludovici Regis similiter factas in haec verba,
Ludovicus, Dei Gratiâ, Franciae Rex.
Noverint universi, praesentes & futuri, quòd Nos,
In Recompensationem Dampnorum, quae Capitulum Rothomagense sustinuit, tàm in Domibus, Placeis, Gardinis, quàm Possessionibus & Rebus aliis quibuscumque, ratione Hallarum nostrarum Rothomagensium, de novo constructarum ibidem,
Dedimus & Concessimus eidem Capitulo Quindecim Libras Turonenses, Annui Redditûs, apud Rothomagum Percipiendas, Annis singulis, imposterùm ba eodem Capitulo, Duobus nostris Scaccariis Rothomagi, per Manum Ballivi nostri Rothomagensis, quicumque fuerit institutus.
In cujus rei Testimonium praesentes Literas Sigilli nostri fecimus impressione muniri.
Actum apud Pontem Arche, Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Nonagesimo Nono, Mense Septembri.
Inspeximus insuper quandam Car- tam, cujusdam Hugonis de Gornayo, similiter factam in haec verba,
Hugo de Gornayo universis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Notum sit omnibus, tàm praesentibus, quàm futuris, quod ego Hugo de Gornayo Dedi Canonicis beatae Mariae Rothomagensis, in perpetuam Eleemosinam, Quadraginta Solidos Andegaviae, recipiendos annuatim, ad Festum Sancti Remigii, in Praepositurâ meâ de Gornayo, pro Anniversario Patris & Matris & Meo,
Ut autem Donum meum Firmum & Stabile sit, ego Hugo de Gornayo ipsum praedictis Canonicis, impressione Sigilli mei, Confirmavi.
Testibus,
Ricardo Abbate de Belbec,
Et Radulpho Priore,
Roberto Rothomagensi Archidiacono,
Willielmo de Hoettur,
Girardo de Roseyo,
Galtero Decano de Gornayo,
Radulfo Thesaurario,
Nicholao de Agya
.
Inspeximus praetereà quandam aliam Cartam, cujusdam Walteri quondam Rothomagensis Archiepiscopi, similiter factam in haec verba,
Omnibus Christi Fidelibus, ad quos praesens Scriptum pervenerit, Walterus, Dei gratiâ, Rothomagensis Archiepiscopus, Salutem in Domino.
Justum est ut Prospera communicent qui Adversa communiter sunt perpessi; Qui enim Passionis fuere consortes, Consolationis esse non debent aliquatenus inexpertes.
Quoniam igitur, karissimi Filii nostri, Ecclessiae nostrae Rothomagensis Canonici,
Dùm pro tuendo Ecclesiae nostrae Patrimonio, contra Reges & Praesides, magnis Expensis, gravissimis Sudoribus & Periculis, certaremus,
Nobiscum in Temptationibus nostris viriliter & fideliter permanserunt, dignum & justum est ut, quod de Laborum nostrorum Proventibus, auxiliante Domino, nostris utilitatibus adcrevit, non sit eis penitùs alienum; sed, qui in parturiendo Nobis condoluerunt, Partûs nostri Fructu pariter & Laetitiâ jocundentur.
Inde est quòd, de omni Redditu & Proventu, quem de Dieppa & Botellis, & earum Pertinentiis, singulis Annis, vel Nos, vel Successores nostri, futuris temporibus, ad usus proprios consequeremur, Concessimus eisdem Canonicis nostris, Anno ab Incarnatione Domini Milesimo, Centesimo, Nonagesimo octavo, in puram & perpetuam Eleemosinam, & Donavimus Decimam Partem, integrè Recipiendam, singulis Annis, in Festo Beati Romani Confessoris Patroni nostri, dividendam Fratribus, qui ad diem Obitûs nostri Officium pro Nobis Anniversariâ consuetudine celebrarent:
Interim autem, dùm viventes essemus, ipsi Canonici, qui ad Solennitatem praedicti Confessoris convenirent, eandem Decimam recipient, aequis Portionibus, inter se, more communiae, dividendam.
Verùm, quia difficile esse praefatam Decimam integrè persolvi uno Termino, maximè circa Anni Principium, statuimus, de communi eorumdem Canonicorum consensu, ut eadem Decima Quatuor Terminis persolvatur; videlicet,
Quarta Pars in Natali Domini,
Alia Quarta Pars in Paschâ,
Alia Quarta Pars in Nativitate beati Johannis Baptistae,
Et alia Quarta Pars in Festo Sancti Michaelis Archangeli,
Quamdiu vixerimus, in Festo jam dicti Confessoris, sicut praesignatum est, dictis Canonicis dividenda:
Postquam verò Nos in Fata concedere contigerit, statuerunt iidem Canonici se Quater in Anno diem Obitûs nostri Anniversarium celebraturos, & in unoquoque illorum Quartam Partem Decimae Canonicis, qui intererunt, aequis Partibus divisuros:
Si itaque praedictae Villae tradantur ad Firmam, Decrevimus ut Firmam, praeassignatis Terminis, Decimam reddant Canonicis memoratis:
Et, si in aliquo Terminorum, eandem Decimam ad plenum non solverint, ipsi Poenam Decem Librarum usualis Monetae incurrant, dictis Canonicis persolvendam, sed per Nos vel Successores nostros justificandam:
Si verò easdem Villas in manu nostrâ tenerimus, & ita liquidò non potuerunt Proventus & Redditus aestimari, eorum Aestimatio Quatuor legalium Virorum earumdem Villarum arbitrio relinquetur, qui Jurati bonâ fide Summam totius Redditûs & Proventuum declarabunt; & sic aestimata eisdem Canonicis, statutis Terminis, sine contradictione, reddetur; Poenâ Decem Librarum, sicut praedictum, imminente nostro vel Successorum nostrorum Senescallo vel alio Baillivo, ad praedictorum Reddituum & Proventuum Susceptionem Deputato, si, in aliquo praedictorum Terminorum, in Solutione cessaverint, vel in Toto, vel in Parte:
Quia verò, post tempus Donationis praedictae, novi Proventus, tàm in Molendinis, quàm in Rebus aliis, praedictarum Villarum Redditibus accreverunt, nè quis, sub tali verborum scrupulositate, suggerat exinde Decimam praefatis Canonicis non deberi, Nos, eam Dubitationem, licet supervacuam, absolventes, Decrevimus, tàm eorumdem Proventuum, quàm aliorum, quae imposterùm eisdem Villis, Deo dante, accrescent, Decimam eisdem Canonicis esse integrè conferendam; cùm incongruum sit unam & eandem Substantiam duplici quodam modo Jure censeri,
Ut autem haec nostra Donatio Firma & Stabilis imperpetuùm perseveret, nec aliquorum possit Machinatione convelli, eam praesentis Scripti & Sigilli nostri Patrocinio dignum duximus communire.
Nos, autem de misericordiâ Dei, & beatae Mariae Genetricis ejus Matris, & beati Patroni nostri Romani, confisi, omnes illos anathematizamus, ut iram & indignationem Omnipotentis Dei, & beatae Mariae, & beati Romani, & omnium Sanctorum incurrant, quicunque praedictam Donationem nostram & Confirmationem attemptaverint violare; nichil de novo Statuentes, sed prolatam, tempore Donationis factae, Sententiam renovantes.
Datum Rothomagi, per Manum Roberti de Sancto Nicholao, Capellani nostri, & Canonici Rothomagensis, sexto Kal. Octobris.
Testibus,
Venerabilibus Patribus nostris Episcopis Normanniae,
Roberto Baiocen.
Willielmo Abrincacen.
Luca Ebroicen.
Silvestre Sagien.
Jordano Lexovien.
Viviano Constancien
.
Qui, ad Petitionem nostram, praesenti Cartae Sigilla sua apposuerunt.
Ricardo Rothomagensis Ecclesiae Decano.
Rogero Cantore
.
Magistro Simone Cancellario.
Ricardo Herun
,
Magistro Gisleberto de Marlen.
Canonicis Rothomagen.
Willielmo de Sancto Paullo.
Radulpho de Dalb
.
Presbiteris.
Magistris,
Girardo Johanne.
Brittone Laurenc.
Rad. de Sancto Macuto
.
Clericis nostris.
Magistro Odone de Gisors.
Magistro Ricardo de Flori.
Magistro Waltero de Alebeio.
Clericis Domini Bajocensis;
Et multis aliis.
Inspeximus etiam quoddam Scriptum, cujusdam Thomae, quondam Archiepiscopi Rothomagensis, sub Sigillo Curiae suae confectum, in haec verba,
Omnibus Christi Fidelibus, ad quos praesens Scriptum pervenerit, Thomas, Dei gratiâ, Rothomagensis Archiepiscopus, Salutem in Domino.
Noverint Universitas vestra quòd,
Cùm Thomas Decanus & Capitulum Rothomagen. Traxissent in Causam, in Curiâ nostrâ, Johannem de Mausegny, Goddefridum de Blarru, Milites, & Uxores ipsorum (quae sunt Haeredes Willermi de Longocampo Defuncti) super Centum Solidis, Annui Redditûs, Monetae Currentis, quos idem Willielmus illis Eleemosinaverat, percipiendas singulis Annis in Traverso de Cailli,
Tandem ita convenit amicabiliter, in hunc modum, inter partes,
Quod Milites Promiserunt quòd, super Quinquaginta Solidis Turonensibus, singulis Annis percipiendis, in dicto Traverso, in Festo Sancti Petri ad Cathedram, ad ejusdem Willielmi Anniversarium recolendum, satisfacient Imperpetuùm & sine contradictione eisdem:
Et dictae Uxores, Compositionem antedictam, per ipsarum Maritos factam, concedendo, Fide praestitâ, promiserunt quòd, in dicto Redditu Quinquaginta Solidorum, nichil de caetero Reclamabunt, nec aliqui per ipsas; sed Illum dictis Decano & Capitulo imperpetuùm Garrantizabunt, pro se, & Haeredibus suis, contra omnes.
Concesserunt insuper dicti Milites, & Uxores ipsorum, quòd nisi dictis Decano & Capitulo, ad dictum Terminum, super illa Summa Pecuniae fierent Satisfactum, quòd ipsi super illo Traverso possint Justitiam facere tantum, quousque super illis Quinquaginta Solidis sit satisfactum competenter.
In cujus rei Testimonium Sigillum Curiae nostrae duximus, de consensu Partium, apponendum huic Scripto.
Datum, per Manum Mathaei Fabri, tunc Temporis Curiae nostrae Notarii, Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, vicesimo, quinto die Inventionis Sanctae Crucis.
Val. Val. Val. Val.
Inspeximus insuper quandam Cartam, cujusdam Jordani Lexoviensis Episcopi, similiter factam in haec verba,
Omnibus Christi Fidelibus, ad quos praesens Scriptum pervenerit, Jordanus, Dei gratiâ, Lexoviensis Episcopus, Salutem in Domino.
Noverit Universitas vestra Nos, pro Salute Animae nostrae, & Animarum Antecessorum nostrorum, Dedisse, in perpetuam Elemosinam, Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensi, Centum Solidos Redditûs, ad recolendum Aniversarium nostrum, Percipiendos, Annis singulis, in Festo beati Hilarii, in Molendino nostro de Auppegart.
Volumus insuper quòd Molendinarius, qui Molendinum tenebit, quicumque sit ille, faciat Securitatem Decano & Capitulo dictae Ecclesiae, de satisfaciendo eisdem, super dictis Centum Solidis, Termino praeassignato.
In cujus rei Testimonium Sigillum nostrum dignum duximus apponendum.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, octavo, x Kal. Maii.
Inspeximus etiam Literas Patentes speciales, de & super acquisitione xiij Modiorum Bladi, in & super Molendinis de Gisortio Annuatim Capiendorum,
Necnon alias Literas Patentes speciales, cujusdam Odonis, quondam Rothomagensis Episcopi, de & super Donatione illorum Tresdecim Modiorum Bladi,
Decano & Capitulo Ecclesiae beatae Mariae Rothomagensi,
Factae Successivè & seriatim in haec verba,
Omnibus, praesentes Literas inspecturis, Guillielmus de Cusocionunt, & Johanna ejus Uxor, Salutem in Domino.
Noveritis quòd Nos Vendidimus Guiardo de Solio, Civi Silvanettensi, & Emelinae Uxori suae, Decem & Tres Modios Bladi Ybernagii, Annui Redditûs, ad Mensuram Gisort, (talis videlicet, Bladi, quale Molendini nostri de Gisortio lucrantur) Recipiendos Annuatim, Ipsis, vel Haeredibus suis, in eisdem Molendinis nostris, quos habemus apud Gisort, talibus Terminis; videlicet,
Ad Festum Sancti Johannis Baptistae, Quatuor Modios,
Ad Natale Domini, Quinque Modios,
Et ad Pascha Quatuor Modios,
Pro Quadringentis Libris Parisiensibus, Nobis integraliter persolutis.
Et debent Molendinarii, qui in eisdem Molendinis erunt, jurare, quolibet Termino, eidem G. Uxori suae, & suis Haeredibus, quòd de Blado, quod lucrabuntur Molendini praedicti (scilicet) de meliori Blado & alio, sine pejoramento, facient Pagamentum eidem G. & suis Haeredibus, Terminis inferiùs annotatis.
Et, si contingeret quòd, in aliquo dictorum Terminorum, de Pagamento Deficeremus, tenemur, & ad hoc Nos Obligamus Eidem G. Uxori suae, & eorum Haeredibus, quòd eis Reddamus, qualibet Die Deffectûs, duos Solidos Parisienses pro Poena, & tunc poterunt ponere Gardas in eisdem Molendinis & recipere omnes Exitus eorumdem Molendinorum, quousque dictum Bladum reddatur integrè cum Poena jam dicta.
Volumus etiam quòd, si contingeret quòd dicti Molendini feriarent, sive jacerent propter Cretivam Aquae, vel propter Defectum Aquae, vel propter hoc quòd non haberent quod Molerent, vel propter Fracturam aliquam quae accidit in Molendino, vel propter Refactivam aliquam, vel pro aliquo quod ibi evenire posset, non minus teneamur ad faciendum plenum Pagamentum, tàm de Blado, quàm de Poena, eidem G. Uxori suae, & Haeredibus supradictis.
Et, si oporteat aliqua Custamenta ponere in dictis Molendinis, sive in altero illorum, tenemur ponere illa de nostro, sine Re aliquâ ponendâ de parte ipsius Guiardi, vel Haeredum suorum, quin fiat eis, tàm de Blado, quàm de Poena praedictis, plenum & integrum Pagamentum.
Hanc autem Venditionem, Obligationem, atque Conventiones, prout superius sunt expressae, bonâ fide Promisimus, & sub Religione Fidei corporalis exhibitae, Firmavimus, Tenendas, & Imperpetuùm Observandas, & Guarantizandas eidem Guiardo, & suis Haeredibus supradictis.
Et Ego verò Johanna, Uxor dicti Guillielmi, Fide corporali praestitâ, & sine aliqua coactione, spontaneâ voluntate, Quito Imperpetuùm eidem Guiardo, Uxori ejus, suísque Haeredibus, quid- quid Juris habeo vel habitura sum in dicto Redditu sive in Venditione illius, tàm ratione Doarii, quàm alio quocumque modo; Et Promitto quòd in praedictis, per me, vel per alium, nichil de caetero Reclamabo.
Quod, ut Ratum & Stabile permaneat in futurum, Nos, Guillielmus, & Johanna Uxor ejus, praesentes Literas, Sigillis nostris roboratas, eidem G. Uxori ejus, & eorum Haeredibus, in Testimonium Dedimus & Munimen.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, tricesimo nono, Mense Junio.
Ego Guillielmus de Gisortio Miles, & Johanna Uxor mea, NOTUM FACIMUS UNIVERSIS, praesentes Literas inspecturis, quòd Nos Vendidimus Guiardo de Solio, Ballivo de Gisortio, Tresdecim Modios Bladi Annui Redditûs, recipiendos Annuatim ab ipso G. & suis Haeredibus, in Molendinis nostris de Gisortio, tali modo,
Quod, si Dominus Gervasius de Gaillon Miles, & Gliscenda Uxor ejus, Adam de Chameneriis Scutifer, & Alipdis Uxor ejus, vel eorum Haeredes, inquietarent, aliquo modo, eundem Guiardum de hoc Blado, vel Haeredes suos, per Placitum, vel alio modo, Fide corporali praestitâ, Promisimus quòd omnes Custus & Omnia Dampna, quae exinde sustineant Octo Placiti vel alio modo, penitùs eis Restauraremus, &, de hujusmodi Dampnis & Custamentis restaurandis, totum Residuum Redditûs Molendinorum nostrorum de Gisortio eisdem in Assignamentum posuimus; de quibus Dampnis & Custamentis idem G. Uxor ejus, vel Haeredes sui, solo suo crederentur Juramento.
In cujus rei Testimonium praesentes Literas Sigillis nostris Sigillavimus.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, tricesimo nono.
Universis, praesentes Literas inspecturis, Gervasius de Gaillon Miles Salutem.
Noveritis quòd Ego constitui Plegium, erga Guidonem de Solario, Ballivum de Gisortio, quòd Domina Johanna, Uxor, Nobilis viri, Domini Guillielmi de Gisortio, infra instans Festum Omnium Sanctorum, ad Curiam Rothomagensem, personaliter accedere tenetur, & jurabit coram Officiali quòd in Tresdecim Modiis Bladi, in Molendinis de Gisortio Annuatim percipiendis, quos Dominus Guillielmus dicto Guidoni vendidit, ratione Dotis, vel alia ratione, nihil de caetero Reclamabit, & a dicto Officiali super ista Abjuratione Literas impetrabit, & eas dicto Guidoni tradere tenetur infra Terminum praetaxatum:
Quod, si ipsa non fecerit, Ego, Fide interpositâ corporali, promitto quòd morabor apud Gisortium, nec inde recedam, quousque dicta Domina Omnia supradicta fideliter adimplesset.
Quod, ut Ratum & Stabile perseveret, Sigillum meum duxi praesentibus Literis apponendum.
Datum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, tricesimo nono, Mense Julio.
Omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint,Decanus de Gisortio Salutem in Domino.
Noveritis quòd, Nobilis Vir, Guillielmus de Gisortio Miles, & Johanna Uxor ejus, coram nobis Recognoverunt se Guidoni de Solario Ballivo de Gisortio Vendidisse Tresdecim Modios Bladi, de Molendinis de Gisortio Annuatim percipiendos, & Fide datâ, Promiserunt quòd contra istam Venditionem non venient in futurum,
Specialiter autem juravit Uxor dicti Guillielmi quòd in dictis Modiis Bladi, ratione Dotalicii, Eleemosinae, vel aliâ ratione, nichil de caetero Reclamabit, nec per se, nec per alium, impediet quin dictus Guido, & ejus Haeredes dictos Modios pacificè percipiant & Imperpetuum possideant, sicut superiùs est expressum.
Confessum est autem quòd nec Vi, nec Metu, nec Dolo, ad hoc Jurandum erat inducta, sed spontaneâ voluntate faciebat.
Nos autem, ad instantiam dicti Militis, & ejus Uxoris, cùm istud coram Nobis recognoverunt, praesentes Literas duximus Sigillandas,
Promisit etiam Uxor dicti Militis, sub debito Juramenti, quòd, infra Festum Omnium Sanctorum, ad Curiam Rothomagensem accedet, & istud jurabit coram Officiali, & super hoc Literas Curiae impetrabit, quas dicto Guidoni tradet infra Terminum praetaxatum.
Datum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, tricesimo nono, Die Jovis post Octabas Apostolorum Petri & Pauli.
Universis, praesentes Literas inspecturis, Officialis Curiae Parisiensis Salutem in Domino.
Notum Facimus quòd, in nostra Praesentia constituti, Johannes, dictus de Solario de Silvanect, & Margareta ejus Uxor, Recognoverunt se Vendidisse & in perpetuum Quitasse, Reverendo Patri, O. Dei gratiâ, Rothomagensi Archiepiscopo, pro Quingentis & Viginti Libris Parisiensibus suis quietis, jam dictis Johanni & Margaretae Solutis & Numeratis, sicut coram Nobis confessi sunt, (Exceptioni non numeratae Pecuniae, non solutae, & non habitae Renunciantes penitùs & expressè) Tresdecim Modios Bladi Hybernagii, ad Mensuram de Gisortio, quod dicebant se habere & percipere Annuatim, scilicet,
Quatuor Modios in Nativitate Sancti Johannis Baptistae,
Quinque Modios in Natali Domini,
Et Quatuor Modios in Pascha,
Super Molendinos de Gisortio, quae tenentur in Feodum a dicto Patre Rothomagensi, ut dicebant,
Quietantes penitùs & expressè dicto Archiepiscopo, suisque Successoribus, totum Jus, Dominium, quod habebant & habere poterant in Blado & Molendinis supradictis.
Et Promiserunt, Fide datâ, spontaneè, non coacti, quòd contra Venditionem & Quietationes hujusmodi Jure haereditario, ratione Dotalitii, vel alio quoquo modo, per se, vel per alium, non veniant in futurum.
Et quòd, si forsitan aliquis dictum Patrem, vel ejus Successores, super dictis Rebus venditis & quietatis, impeteret seu etiam molestaret, ratione quacumque, ipsum Patrem & ejus Successores penitùs liberabunt & ponent in pacem, & etiam Custus & Dampna, quos & quae, occasione praedictae Impetitionis seu Molestationis, incurrerent, integrè Reddent eis, Se & Haeredes suos in Praemissis omnibus Onerantes & etiam Obligantes.
Datum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Quinquagesimo Tertio, Mense Junio.
Frater Odo, permissione divinâ, Rothomagensis Ecclesiae Minister indignus, Universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem aeternam in Domino Jesu Christo.
Cùm Canonica decernat aequitas eos, qui student Cultum divini Numinis ampliare, Stipendiis melioribus honorari; Et Canonici Rothomagenses, zelo devotionis accensi, de novo ceperunt, in Ecclesia Rothomagensi, Officium de beata Virgine, Horis competentibus, singulis diebus (quibusdam tamen, propter occupationem eorum in Officio divino, & alias causas, specialiter Exceptis) solempniter celebrare,
Nos eorum pii Laboris merito, circa dictum Officium celebrandum, communicare volentes, dictis Canonicis Damus & Concedimus, intuitu Pietatis, Tresdecim Modios Annui Redditûs, quos, tempore praesulatûs nostri, Acquisivimus, in Molendinis Domini Guillielmi de Gisortio Militis, in Feodo nostro apud Gisortium,
Quem Redditum conferendi piis Locis, per Indulgentiam Domini Papae, Innocentii Quarti, Nobis super hoc concessam, liberam habemus Facultatem, prout ex Tenore ejusdem Indulgentiae evidentiùs apparet,
Qui Redditus distribuentur dictis Canonicis qui dicto Officio intererunt, prout inter Nos & dictos Canonicos extitit Ordinatum, nisi postmodùm Nos & dictum Capitulum aliter duxerimus Ordinandum;
Quod Omnibus, Tenore Praesentium, intimamus.
In cujus rei Testimonium & munimen praesentes Literas fecimus Sigilli nostri munimine roborari.
Datum, apud Rothomagum, Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, quinquagesimo quinto, Feria v. ante Festum Sancti Barnabi Apostoli,
Frater Odo, permissione divinâ, Rothomagensis Ecclesiae Minister indignus, dilectis in Christo Filiis, Molendinariis seu Firmariis Molendinorum Domini Guillielmi de Gisortio Salutem aeternam in Domino Jesu Christo.
Cùm Nos ea, quae habebamus in Molendinis Domini Guil. de Gisortio, quae Emimus a Filio Guiordi de Solario, Dederimus, in puram & perpetuam Eleemosinam, dilectis in Christo Filiis, Viris Venerabilibus & discretis, Decano & Capitulo Rothomagensibus, distribuenda Canonicis qui intererunt in Horis beatae Mariae, amodo in Rothomagensi Ecclesia celebrandis,
Vobis Mandamus quatenus exnunc dictis Decano & Capitulo, vel eorum Nuncio, satisfaciatis, secundum quod Nobis hucusque satisfecistis, de Redditu supradicto, & eisdem super Praemissis intendatis.
Datum apud Deyvillam, Feria Tertia ante Epiphaniam, Anno Domino Millesimo, Ducentesimo, Quinquagesimo, Quinto.
Inspeximus ulterius quasdam alias Literas Patentes, cujusdam Roberti, quondam Abbatis Regalis Montis, & Conventûs ejusdem, factas in haec verba,
Universis praesentes Literas inspecturis Frater Robertus dictus Abbas & Conventus Regalis Montis aeternam in Domino Salutem.
Noveritis quòd Nos Vendidimus, Concessimus, & Imperpetuum Quietavimus, Viris Venerabilibus & Discretis, dilectis nostris in Christo, Decano & Capitulo Rothomagensibus (Solempnitate Juris, quae circa tales Contractus requiritur, diligenter servatâ) quicquid habebamus in Parochia Novae Villae de Cantuanis in Rothomagensi Dioecese; videlicet,
Terras, quas ibidem, sub certo Annuo Censu, tradideramus seu tradi feceramus, cum Manerio, quod ibidem habebamus, quod traditum est pro Quinquaginta Solidis Censûs Annui, sicut se proportat a Via ante usque ad Viam retro, cum pertinentiis Praemissorum, & cum Consuetudinibus, quas habebamus in Foresta de Longbonel,
Item, quoddam Pratum, situm inter Donville & Pontem Sancti Petri super Audelam, quod traditum est pro Viginti Quinque Solidis Census Annui, cum quadam Insula sita apud Rommilly apud dictam Audellam quae tradita est pro Quinque Solidis Annui Redditûs, cum Omnibus aliis, tàm Masuris, Justiciis, seu Juribus competentibus, seu quae poterant Nobis competere in Praemissis seu ratione Praemissorum, quacumque ratione, quàm Rebus aliis, quocumque nomine debeant nuncupari,
Habenda Imperpetuùm, & Possidenda ab eisdem, liberè & pacificè, & sub eadem Immunitate, quod Illustrissimus Rex Franciae Nobis concesserat in Praemissis,
Quae Immunitas talis est, quòd dictus Illustrissimus Rex Omnia praedicta Nobis, in puram & perpetuam Eleemosinam, contulerat, nec quicquid Juris seu rei alterius in Praemissis sibi retinuerat, praeter solam Justitiam corporum Hominum & Membrorum, in ipsis etiam punitorum bonis nichil penitùs Reclamabat,
Horum itaque Omnium Praemissorum, prout superiùs sunt expressa, dictis Decano & Capitulo Possessionem, vel quasi Possessionem, Tradidimus; Ità quòd ipsi tenentur Nobis reddere, pro qualibet Libra, Viginti Libras Turonenses, de qua Summa Pecuniae tenemus nos pro pagatis; Renunciantes Exceptioni non Solutae Pecuniae, & auxilio in integrum Restitutionis, & Omni auxilio Juris Canonici, Consuetudinarii, & Civilis, quod posset Nobis prodesse, & eisdem obesse;
Promittentes, bonâ fide, Nos praedictas Conventiones inviolabiliter servaturos, & contra Praemissa, vel aliquod Praemissorum, per Nos, aut per alium, non veniemus in futurum, aliqua ratione Nobis competenti seu competiturâ.
In cujus rei Testimonium praesentes Literas eisdem Decano & Capitulo Sigillo nostro dedimus Sigillatas.
Actum Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, Sexagesimo Tertio, Mense Octobri.
Inspeximus etiam quandam Cartam, inclitae recordationis, Ricardi quondam Regis Angliae, Nobilis Progenitoris nostri, similiter factam in haec verba,
Ricardus, Dei gratiâ, Rex Angliae, & Dux Normanniae & Aquitanniae, & Comes Andegaviae, Castellano suo & Ballivis suis de Drincurt Salutem.
Praecipimus vobis quatenus Protegatis, Manuteneatis, & Promoveatis Res, & Possessiones, & Homines, & Omnia quae ad Ecclesiam Rothomagensem spectant, sicut Res nostras Dominicas, & praecipuè Pasturam suam de Loudemeris, quae ipsi Abjudicata est in Assisia apud Rothomagum, in curia nostra.
Nec Patiamini quòd aliquis ei Injuriam aut Molestiam, Gravamen aut Vexationem, aut Violentiam inferat,
Ipsa enim Ecclesia, & Omnes Res, & Possessiones, & Honores ejus in Custodia & Protectione nostra sunt,
Si verò aliquis ei in aliquo forisfacere praesumpserit, id ei sine dilatione emendari faciatis.
Testibus,
Radulpho Episcopo Andegaviae,
Willielmo Filio Radulphi
Senescallo Normanniae,
Willielmo de Humers Constabulario Norman.
Radulpho Vicecomite de Bellomonte.
Apud Veanolium
.
Data, per manum Johannis de Alenc. Lexov. Archidiaconi, Secundo Die Januarii, Regni nostri Anno Primo.
Inspeximus insuper quandam aliam Cartam, cujusdam Guillielmi, quondam Auxitanensis Archiepiscopi, similiter factam in haec verba,
Universis, praesentes Literas inspecturis, Guillielmus, permissione divinâ, Archiepiscopus Auxietanensis, Salutem in Domino sempiternam.
Non indecens reputamus, sed potius Deo gratum, quòd Ecclesiae Rothomagensi,
Cui vinculo caritatis jungimur, sicut illi, de cujus Lacte dulcedinis fomenti multiplicis incrementum proficuum, diuturnis temporibus, in statu Minori (videlicet antequam ad Apicem Praesulatûs per Sedem Apostolicam fuissemus vocati) Nos recognoscimus percepisse,
Pro nostri habenda Memoria in eadem Ecclesia, de collatis nobis a Deo Bonis Temporalibus (ut pro eis aeterna metamus foelici commercio) aliqua Relinquamus.
Nos itaque,
Qui devotis Precibus Deo Famulantium in praedicta Ecclesia salubriter adjuvari sperantes,
Propter hoc Anniversarium, pro Animae nostrae salute, in perpetuum fieri disposuimus isto modo; videlicet,
Quod ut singulis Annis, in Crastino Festivitatis Eucharistiae, dùm vixerimus, Missa Sancti Spiritûs, & post Decessum nostrum de Desunctis, cum solito Defunctorum Officio, deinceps celebretur,
Praefatae Ecclesiae Quatuordecim Libras Turonenses, Annui Redditûs, de & ex Viginti Libratis Terrae seu Redditûs, quem in certis Locis & Bonis haereditariis, apud Magnum Kevilliacum juxta Rothomagen. sitis, habere & possidere noscimur, praedictae Ecclesiae Nomine Capiendas, Levandas, & Percipiendas, perpetuò & pacificè, sine meo vel Haeredum meorum Contradictione, Reclamatione, vel Impedimento quolibet, necnon distribuendas a Distributore, vel alio qui ad hoc fuerit pro tempore deputatus, illis duntaxat Servitoribus qui praedicti Officii Celebrationi praesentes fuerint; videlicet,
Canonicis, Decem Libras,
Capellanis & Clericis secundae Formae, Sexaginta Solidos,
Et Pueris Chori & inferioris Formae, Viginti Solidos,
Per Praesentes Concedimus & Donamus,
Super hoc Potestatem habentes a Domino nostro Rege per ipsius Literas, suo Sigillo in Cera viridi sigillatas, Gratiam specialem, Nobis ab ipso factam, & Amortizationem Viginti Librarum Annui Redditûs continentes,
Quas Decanus & Capitulum Ecclesiae memoratae habent apud se,
De nostro mero motu & propriâ voluntate;
Promittentes, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quòd contra Concessionem & Donationem hujusmodi non veniremus, per Nos, vel alium, seu alios, quomodolibet in futurum; sed eas Concessionem & Donationem Garantizabimus contra omnes; Nos & Haeredes nostros ad hoc specialiter Obligando.
In cujus rei Testimonium Sigillum nostrum Praesentibus duximus apponendum.
Data Parisius die penultima Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Tricentesimo, Vicesimo quinto.
Inspeximus insuper quandam Sententiam, sive quoddam Decretum, per quendam Petrum de Hangest, quondam Ballivum de Rouen, factam in haec verba,
En l'An de Grace M. CCC. xiv. le Joeusdi apres le Fest Saint Martin d'Yver, pardevant Nous, Pierre de Hangist, Baillif de Rouen, furent presens Maistre Hugue de Chalancon, Dreu Botel, Grimer de Aroelles, Richart le Vavasseur, & Pierre de Sens, Chanoines de l'Esglise nostre Dame de Rouen, pour le Chapitre de la dite Esglise,
Qui se vulloient de Robert Malhere, & Michael Pinel, Fermiers de la Viconte de Leyaue de Rouen, quer, come il aient, eu de si long temps que il n'est memoire du contraire, en la dite Viconte toute la Custume, a icelli Viconte appertenant, hors la Moison, par Deux Jours & Deux Nuis, Commenchan en la Vegill de la Dedication de leur Esglise, a Catherabault du Matin,
Et feuissans lendemain de la Dedication a ycelle mesme Heure,
Et les diz Fermiers leurs aient Empesche leur Droit de Parcevoir la dite Custume, quant a la Second Nuit; c'estas- savoir, de Catheribault du Vespre, jusques a Catheribault du Matin,
Et en ycelle Nuit il estoit venue plusours Nieffs, de quoy la Custume appartenus au dit Chapitre,
Si requeroient les diz Chanoines, pour le dit Chapitre, que les Fermiers dessusdiz fussent Contrains Rendre leur la dite Custume, de la Nuit dessusdite, entierment au dit Chapitre, & que, en temps avenir, ils ne meissent plus Empeschement.
Et Nous, Baillif dessusdit, ovyes les Raisons des diz Fermiers, & eu Conseil aux bonnes Genz de chen sachans, Commandasmes aus diz Fermiers qu'ilz Rendissent entierment au dit Chapitre toute la Custume d'icelle Nuit, & cessent de che en avant de mettre Debat.
Don. en l'An & jour dessusdiz.
Nos autem, Cartas & Literas praedictas, ac omnia & singula in eis contenta, quoad Dona & Concessiones, praedictae Ecclesiae Rothomagensi, infra Ducatum nostrum Normanniae, ac partes Franciae Nobis subjectas, Facta & Concessa, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus & Approbamus, & Ecclesiae praedictae, ac, dilectis Nobis in Christo, nunc Decano & Capitulo ejusdem, ac Capellanis, Officiariis, & Ministris, Deo Servientibus in eadem, & Successoribus suis Imperpetuùm, Tenore praesentium, CONCEDIMUS & CONFIRMAMUS, prout Cartae & Literae praedictae rationabiliter testantur, ac prout & quatenus ipsi, & Praedecessores sui, Donis & Concessionibus praedictis, infra Ducatum & Partes praedictas, hactenus, usque ad tempus Conquestae nostrae, rationabiliter usi sunt & gavisi.
Intentionis tamen nostrae non extitit quòd, per hanc Confirmationem, Ecclesiae praedictae, ac praefatis Decano & Capitulo, necnon Capellanis, Officiariis, & Ministris, & Successoribus suis, aliquod Jus novum, quale hactenus non habebant, acquiratur; per quod Nobis, seu cuicumque alteri, praejudicium aliquod generetur:
Nec etiam quòd dicta Ecclesia, iidemque Decanus & Capitulum, & Capellani, Officiarii, & Ministri praedicti, seu Successores sui praedicti, aliquod Jus, vel Clameum, super aliquibus Possessionibus, seu Rebus, in Regnum nostrum, colore rationis Confirmationis nostrae, habeant, vendicent, sive clament in futurum.
Et ulterius, pro Parte ipsorum Decani & Capituli, Nobis Datum fuit intelligi, quòd, inter Alia, Ecclesiae praedictae pertinentia & spectantia, eidem pertinebant & spectabant,
Trescentae Librae Turonenses, Percipiendae in Duobus Scaccariis Rothomagi, assignatae super Monasterium Sancti Victoris in Caux, vulgariter nuncupato la Ferme Roger de Mortimer,
Ac etiam Quaterviginti & Quinque Librae Turonenses Annui Redditûs, percipiendae in dictis duobus Scaccariis Rothomagi, supra Monasterium & Firma praedicta,
Necnon Quindecim Librae Turonenses Annui Redditûs, percipiendae super Monasterium, & Firma praedicta, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae per aequales Portiones,
Quas quidem Trescentas Libras praedictas, ac dictas Quaterviginti & Quinque Libras, necnon illas Quindecim Libras praenotatas, Praedecessores praedictorum Decani & Capituli ex certis Pecuniis,
Provenientibus de Venditione certarum Possessionum suarum in Anglia, tempore, recolendae memoriae, Eduvardi Regis Angliae, nobilis Progenitoris nostri, ex ipsius Progenitoris nostri Licentiâ, auctorizante tunc Romano Pontifice, factâ, ut asserunt,
Sibi specialiter acquisierunt,
Prout in Literis Acquisitionum hujusmodi, necnon aliis Literis Amortizationum, superinde confectis, coram nobis & Concilio nostro exhibitis, pleniùs continetur.
Ac insuper Nobis exposuerunt praedicti Decanus & Capitulum, ac Capellani, Officiarii, & Ministri supradicti, qualiter,
Inter alia, ad Augmentationem Divini Cultûs, & aliorum Onerum, in Ecclesia praedicta, necnon ipsorum Sustentationem, pro devotione collata,
Dotati extiterunt de Quingentis, Quinquaginta, & Octo Libris Turonensibus, Annui Redditûs, super Hallas & Molendinos Villae nostrae Rothomagi, per manus Vicecomitis ibidem, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones, percipiendis,
Ac etiam de Viginti Libris Turonensibus Annui Redditûs, in & super Vicecomitatu Altyeo in Ballivia nostra Rothomagensi percipiendis & habendis,
Necnon de Centum & Quadraginta Libris Turonensibus, Annui Redditûs, percipiendis super Hallas & Molendinos praedictos, ad Terminos Sancti Michaelis & Paschae, per aequales Portiones,
Prout per Literas Donationum, ac etiam alias Literas Amortizationum superinde factarum, coram Nobis & Concilio nostro praedicto exhibitas & ostensas, apparebat,
Asserebantque praedicti Decanus & Capitulum, ac Capellani, Officiarii, & Ministri praedicti quòd, a tempore Acquisitionum & Dotationum praedictarum, in tempore quo, Divino nutu, Ducatum nostrum Normanniae conquisivimus, Ipsi, & eorum Praedecessores, quicumque pro tempore existentes, Redditus antedictos & eorum Singulos habuerunt & perceperunt, in forma supradicta, absque impedimento cujuscumque vel contradictionis obstaculo, liberè, pacificè, & quietè,
Nobis humiliter supplicantes quatenus, Pietatis intuitu, sibi in hac parte Gratiosè providere dignaremur quòd ipsi Decanus & Capitulum, ac Capellani, Officiarii, & Ministri praedicti, eorumque Successores, Redditibus supradictis & eorum singulis gaudere possint & valeant sicut ante,
Nos igitur (eorum Supplicationibus favorabiliter inclinati) de Gratiâ nostrâ speciali Concessimus, & Concedimus, per Praesentes, praefatis Decano & Capitulo, ac Capellanis, Officiariis, & Ministris praedictis, quòd ipsi, & Successores sui, eisdem Redditibus & eorum Singulis gaudeant, prout eis, a tempore Acquisitionum, Donationum, & Amortizationum supradictarum, hactenus rationabiliter sunt gavisi,
Nolentes praesentem Concessionem nostram pro Amortizamento haberi in Rebus, hactenus Ecclesiae, Decano, Capitulo, Capellanis, Officiariis, & Ministris, non Amortizatis, nec per eam Nobis aut alteri praejudicium generari,
Mandantes, Tenore Praesentium, dilectis & fidelibus nostris, Thesaurario nostro generali Normanniae ac Praesidenti & Gentibus de Camera nostra Compotorum ibidem, necnon caeteris Justiciariis, Officiariis, & Ministris nostris, praesentibus & futuris, quorum interest, quòd praedictam Ecclesiam, ac praefatos Decanum & Capitulum, necnon Capellanos, Officiarios, & Ministros praedictos, & Successores suos, praesenti Confirmatione & Concessione nostris, in forma qua praedictum est, uti & gaudere permittant, absque Molestatione seu impedimento quocumque.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Castrum nostrum Rothomagi, quinto decimo die Augusti, Anno Regni nostri Decimo.
Aug. 28. Presentation of Thomas Losenel to the chapels of Lessart and Eurart. Bois de Vincennes.
O. x. 250. H. iv. p. iv. 80.
De Praesentatione.
An. 10. H. 5. Norm. 10. H. 5. m. 9.
Rex, Vicariis in Spiritualibus Episcopi Lexoviensis, ipso Episcopo in remotis agente, Salutem.
Ad Capellas de Lessart & Eurart Lexoviensis Dioecesis, vacantes & ad nostram Donationem spectantes ut dicitur, dilectum nobis, Thomam Losenel Capellanum vobis Praesentamus,
Intuitu caritatis Rogantes quatinus ipsum Thomam ad Capellas praedictas admittatis, ipsúmque in corporalem Possessionem earumdem ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis,
Necnon Fructibus, Obventionibus, & Emolumentis, ad easdem spectantibus, uti & gaudere permittatis, adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Bois de Vincen. Vicesimo Octavo Die Augusti.
Per ipsum Regem.
Aug. 30. Presentation of Robert Bigard to the chapel of S. Denis, Morferville. Bois de Vincennes.
O. x. 251. H. iv. p. iv. 80.
De Permutatione.
An. 10. H. 5. Nor. 10. H. 5. m. 8.
Rex, Ballivo suo de Costantine, vel ejus Locumtenenti ibidem, Salutem.
Cùm dilecti nobis, Magister Robertus Bigard, Curatus Ecclesiae Parochialis de Gronville Constanciensis Dioecesis, & Johannes Heron Capellanus Sancti Dionisii in Parochia de Morfarville ejusdem Dioecesis Fundati, intendant, ut asserunt, Beneficia sua praedicta adinvicem Canonicè Permutare,
Nos, Capellaniam praedictam, per Resignationem, in manibus nostris, ex causa hujusmodi Permutationis faciendae, factam, Vacantem, & ad nostram Donationem pleno Jure spectantem ut dicitur, praefato Roberto, cum suis Juribus & Pertinentiis universis, Contulimus & Donamus,
Mandantes vobis quatinus ipsum Robertum, ex causa praedicta, in corporalem Possessionem Capellaniae praedictae ponatis & inducatis, seu poni & induci faciatis, ipsúmque Fructibus, Obventionibus, Proficuis, & Emolumentis, ad eandem spectantibus, uti & gaudere permittatis; adhibitis Solempnitatibus in talibus fieri consuetis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum de Bois de Vincen. xxx die Augusti.
Per ipsum Regem.