Close Rolls, May 1251

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1922.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1251', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 6, 1247-1251, (London, 1922) pp. 534-543. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol6/pp534-543 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1251

De quietancia muragii apud Eboracum.—Quia rex concessit per cartam suam magistro et fratribus milicie Templi in Anglia, quod ipsi et homines sui quieti esse debent de omnimoda operacione, mandatum est maiori et ballivis Eboraci quod occasione auxilii eis consessi (sic) ad villam suam claudendam ipsos magistrum et fratres vel homines suos non distringat ad aliquam contribucionem faciendam in auxilium predicte ville contra tenorem carte predicte. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Maii.
Eodem modo mandatum est eisdem pro archiepiscopo Eboracensi, decano et capitulo et hominibus suis, exceptis illis qui sunt et manent infra villam Eboraci. Teste ut supra. Per J. Mansell'.
Eodem modo et per eadem verba mandatum est predictis maiori et ballivis Eboraci pro priore et fratribus Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem' in Anglia. Teste rege apud Westmonasterium iiijto die Octobris.
Eodem modo mandatum est maiori et ballivis Karleol' pro eisdem. Teste ut supra.
Item eodem modo pro eisdem maiori et ballivis Herefordie.

Mandatum est vicecomiti Salop', quod assumptis secum duodecim militibus etc. fieri faciat perambulacionem inter terram Alani de Burton' et (sic) Burton' et terram Johannis Extranei in Mudel', ita quod etc., quia uterque eorum posuit se etc. in perambulacionem illam etc.

Mandatum est vicecomiti Norht' quod non vexet vel vexari permittat abbatem de Crioill' vel homines suos in balliva tua contra libertates quas idem abbas habet per cartas predecessorum nostrorum, regum Anglie, et confirmacionem nostram, quibus libertatibus hucusque racionabiliter usus est; et si averia sua ceperit contra tenorem libertatum predictarum, tunc ea sine dilacione deliberari faciat. Teste rege apud Westmonasterium vij. die Maii.

Mandatum est vicecomiti Eboraci quod per sacramentum etc. diligenter inquirat si P. de Sabaudia fuit in seisina habendi returnum brevium regis in Richemundes' tempore recessus sui a partibus Anglie, vel non, et si per inquisicionem illam invenerit ipsum Petrum extitisse in seisina libertatis predicte, tunc ipsum eadem libere uti permittat, una cum aliis libertatibus de quibus fuit in seisina tempore predicto, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Maii.

Mandatum est vicecomiti Middelsex' quod averia Bartholomei Pecch' et hominum suorum manerii de Couel', quod est in libertate abbatis Westmonasterii, que cepit per preceptum regis, non facto returno brevis regis ei super hoc directi, ad libertatem predictam deliberet et returnum faciat ad libertatem illam, ut ballivi ejusdem mandatum regis plenius exequantur. Teste ut supra.

Rex respectum dedit Galfrido filio Johannis de se milite faciendo usque ad festum Omnium Sanctorum; et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod ipsum interim propter hoc non distringat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buk' pro eodem. Teste etc. Per ipsum regem.

Mandatum est vicecomiti Sumers' quod non permittat quod post decessum Lucie de Monte Acuto ingrediatur (sic) possessionem aliquarum terrarum que ipsa tenet in dotem de hereditate heredum Willelmi de Monte Acuto, per quod iidem heredes possessione dotis predicte possint defraudari. Teste ut supra. Per Johannem de Lexinton'.

Cum rex nuper cepisset homagium J. Blund' et Thome Picot, qui habuit (sic) in uxores duas sorores et heredes Ricardi de Wroth', et homagium W. de Plesset' et G. Escoland', nepotum et duorum aliorum heredum ipsius Ricardi, de omnibus terris et tenementis que idem R. tenuit de rege in capite in comitatibus Sumers' et Dors', et rex mandasset escaetoribus suis eorundem comitatuum quod eis inde plenam seisinam habere facerent, et iidem escaetores hoc fecissent in communi, prefati Johannes, Willelmus, et Galfridus prefato Thome de predictis terris racionabilem partem uxorem suam contingentem assignare denegant, ut dicit, minus juste; et mandatum est vicecomiti eorundem comitatuum quod per sacramentum etc. extendi faciat et dividi per partes equales terras et tenementa predicta, et postea cuilibet ipsorum heredum partem suam per sortem faciat assignari. Teste ut supra.

Rex Lincolniensi et Cicestrensi episcopis, Magistro R. de Mar', et eorum commissariis, salutem. Prohibemus vobis ne teneatis placitum in curia Christianitatis inter executores Agnetis, quondam comitisse Dereb', et Willelmum de Ferr', comitem Dereb', de catallis que fuerunt ejusdem comitisse, unius heredum Rannulphi, quondam comitis Cestrie, super quibus, pro debitis in quibus nobis tenebatur idem comes Rannulphus, coram baronibus nostris de Scaccario judicium est prolatum, donec a predictis debitis per eosdem executores juxta judicium prefati Scaccarii nobis plenius fuerit satisfactum. Teste ut supra. Per Johannem de Lexinton'.
Postea in eadem forma mandatum est thesaurario Exonie.

[m. 14d.]

Devonia.—Henricus de Bretton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam magister Walterus de Pembroc arramiavit versus Robertum filium Pagani et alios de tenemento in Culmostoc; et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum.

G. de Segrave constitutus est una etc. ad assisam mortis antecessoris capiendam quam Robertus de Bruily arramiavit versus abbatem de Evesham' de tribus virgatis et dimidia et xliiij. acris terre cum pertinenciis in Kenewarton'; et mandatum est vicecomiti Warr' quod ad diem et locum.

Henricus de Bretton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Henricus filius Henrici arramiavit versus Henricum filium Henrici de Kelegreu et alios de tenemento in Kenteleber'; et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem et locum.

Alanus de Watsand' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Theophilus de Pirie et Alicia, soror ejus, arramiaverunt versus Ricardum de Bosco et alios de tenemento in Wy; et mandatum est vicecomiti Kancie quod ad diem et locum.

Rogerus de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Margeria de Tilingham' arramiavit versus Walterum le Prestesone et alios de tenemento in Tilingham'; et mandatum est vicecomiti Essex' quod ad diem et locum etc.

Idem Rogerus constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Philippus Padi et Johanna, uxor ejus, arramiaverunt versus Hugonem de Veer, comitem Oxonie, et P. de Bello Campo de tenemento in Magna Gelham', et ad assisam capiendam quam iidem Philippus et Johanna arramiaverunt versus Ricardum de Wytsand' et alios de tenemento in eadem villa; et mandatum est vicecomiti Essex' quod ad diem et locum etc.

G. de Preston' constitutus est una etc. ad assisam mortis antecessoris capiendam quam Johannes de Warre et Olympias arramiaverunt versus Johannem de Warenn' de duabus partibus unius mesuagii et unius carucate terre in Ledenroinges; et mandatum est vicecomiti Essex' quod ad diem et locum.

Alanus de Watsand' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Hamo de Gatton' arramiavit versus Rogerum de Leyburn' de tenemento in Hundeshirst; et mandatum est vicecomiti Kancie quod ad diem et locum etc.

Rogerus de Thurkilby constitutus est justiciarius una cum hiis etc. ad juratam capiendam quam Willelmus de Lirling' arramiavit ad convincendum per xxiiij. milites juratos assise que summonita fuit et capta coram eo apud Pulham in comitatu Norf' inter eundem Willelmum et Willelmum Britonem et alios de quodam stagno prostrato in Pagrave ad nocumentum etc.; et mandatum est vicecomiti Norff' etc.

Henricus de Bretton' constitutus est una etc. ad assisam mortis antecessoris capiendam quam Rogerus de Cheselad' et Walterus le Frankeleyn arramiaverunt versus Sarram filiam Galfridi de uno mesuagio et uno ferlingo terre cum pertinenciis in Mudefford', et ad assisam mortis antecessoris capiendam quam idem Rogerus et Walterus arramiaverunt versus Walterum de Caldecot' de j. ferlingo terre cum pertinenciis in Caldecot'; et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum.

Idem Henricus constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Editha de Morland' arramiavit versus Willelmum de Morland' et alios de tenemento in Radeflet', et ad assisam capiendam quam El' Martwayn arramiavit versus priorem hospitalis Sancti Johannis de Brug' Walteri de quadam via in Brug' Walteri; et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum.

Rogerus de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Oliverus de Saundon' arramiavit versus Petrum, archidiaconum Lond', et alios de tenemento in Saundon'; et mandatum est vicecomiti Hertfordie quod ad diem et locum.

Rogerus de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Robertus del Ken, Willelmus le Enveise et Matillis, uxor ejus, arramiaverunt versus Johannem de Marisc' de tenemento in Weniton Westm'; et mandatum est vicecomiti Essex quod ad diem et locum.

G. de Preston' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Ingeramus de Grimescot' arramiavit versus Nicholaum le Waleys et Simonem Bedel de tenemento in Potcote; et mandatum est vicecomiti Norht' quod etc.

Robertus Waler' et Stephanus Wauth' constituti sunt ad assisam nove disseisine capiendam quam Wido de Brion' arramiavit versus Petrum filium Mathei et alios de tenemento in Slapton'; et mandatum est vicecomiti Devonie quod ad diem etc.

Robertus Waler' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Sibilla de Weston' arramiavit versus Philippum de Wik' de tenemento in Sanford'; et mandatum est vicecomiti Sumers' quod ad diem et locum.

Alanus de Watsand' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Saerus filius Willelmi arramiavit versus Simonem de Veer de tenemento in Sprottel'; et mandatum est vicecomiti Eboraci quod ad diem etc.

Magister S. de Wauton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus de la Hid' arramiavit versus Aciam de Aclepichard' et alios de quodam stagno prostrato in Westhid'; et mandatum est vicecomiti Herefordie quod ad diem et locum.

Nicholaus de Turri constitutus est una etc. ad assisam capiendam quam Osbertus de Thorp' et Margeria, uxor ejus, arramia verunt [coram vobis cancelled] ad convincendum per xxiiij. legales milites juratores assise nove disseisine que inde summonita fuit et capta apud Branketr' inter eosdem Osbertum et Margeriam et Radulfum Granvassal de tenemento in Hidingh' Sibille; et mandatum est vicecomiti Essex' quod ad diem etc.

Magister S. de Wauton' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Robertus Revel arramiavit versus Willelmum Grete de communa pasture in Buckeby; et mandatum est vicecomiti Norht' etc.

Rogerus de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Philippus le Franc' arramiavit versus Radulfum de Cameis et alios de tenemento in Weld'; et mandatum est vicecomiti Essex' etc.

Robertus Waler' constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus filius Willelmi arramiavit versus Willelmum de Weston' et alios de tenemento in Weston' super Aven'; et mandatum est vicecomiti Gloucestrie quod ad diem et locum etc.

R. de Thurkelbi constitutus est una etc. ad assisam nove disseisine capiendam quam Willelmus filius Rogeri de Wongho.(?) arramiavit versus Willelmum filium Willelmi et alios de tenemento in Cogham' (?), et mandatum est vicecomiti Norff' quod ad diem et locum etc.

Gilbertus de Preston' constitutus sunt (sic) justiciarius ad juratam capiendam de convincendo per xxiiij. juratos assisam nove disseisine quam Johannes de Weston' arramiavit versus Guidonem Gumbaud' et Willelmum Britonem de tenemento in Friston'; et mandatum est vicecomiti Lincolnie quod ad diem et locum.

[m. 13d.]

Mandatum vicecomiti Wigornie quod fieri faciat perambulacionem inter maneria regis de Norton' et Bremmegrave et manerium W. Wigorniensis episcopi, de Alvithecherch', ita quod etc., quia tam rex quam idem episcopus posuerunt se in perambulacionem illam, et scire faciat regi in quindena Sancti Michaelis, ubicumque etc. per quas metas etc. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Maii.

Mandatum est J. filio G. justiciario Hibernie, quod de omnibus placitis et querelis motis vel movendis in terra regis Hibernie [plenam et celerem justiciam cancelled] in curia regis ibidem inter Mauricium filium Geraldi et quosdam alios de Hibernia, plenam et celerem justiciam eidem Mauricio exhiberi faciat secundum legem et consuetudinem partium illarum, et illa mediante justicia fine debito terminet. Teste ut supra.

Rex Galfrido de Langel', justiciario foreste, salutem. Mandamus vobis quod per sacramentum proborum et legalium hominum qui terras vel tenementa non habeant in dominicis nostris per totam balliam vestram diligenter inquiri faciatis quas communas et ad cujusmodi a veria homines de dominicis nostris de jure habere solebant in boscis nostris forestarum nostrarum tempore domini J. regis, patris nostri, anno scilicet precedenti antequam guerra mota esset inter ipsum et dominum regem et barones suos, et que aisiamenta dicti homines de jure habuerunt de viridi et sicco capiendis in dictis boscis, et quas consuetudines et que servicia dicti homines fecerunt domino regi vel ballivis pro dictis communis et aisiamentis habendis; et quia homines de dominico nostro de Stratton in Marchia per plures guerras plura sibi attraxerunt, diligenter inquiratis per sacramentum talium hominum, ut predictum est, quas communas et cujusmodi averia et que aisiamenta de viridi et sicco de jure habere debuerunt tempore pacis predicti J. regis, patris nostri, quando foreste sue melius custodiebantur; et inquisiciones inde factas sub sigillo vestro et sigillis eorum per quos facte fuerint nobis mittatis, et hoc breve, ut voluntatem nostram vobis super hoc alias significemus. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Lincolnie quod venire faciat coram rege in octabis Sancte Trinitatis ubicumque etc. fuerit in Anglia, Henricum de Bathonia ad respondendum regi de quibusdam articulis emersis in itinere sue (sic) comitatus sui, et de pluribus transgressionibus tam regi quam aliis in eodem itinere factis contra legem et consuetudinem regni regis; et habeat etc. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Ebor', Norf', et Suff', et Berk'.

Providencia contra Pentecostem.—Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod in balliva sua emi faciat cc. gallinas, d. ova, pavones, grues et cignos, quot poterit, ad opus regis contra instans festum Pentecostes, ita quod hec predicta prompta habeat apud Wintoniam die Veneris proxima ante festum predictum; et rex, cum inde sciverit custum, illud ei faciet allocari. Teste ut supra apud Windes' xviij. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumerset' et Dors' de cc. gallinis, d. ova (sic), pavonibus, grues (sic), et cignos (sic), quot poterit, etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Suht' de totidem gallinis et ovis, etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Surr' et Sussex' de totidem gallinis et ovis etc. ut supra.
Eodem modo mandatum est maiori et ballivis Wintonie de cc. aucis, cc. gallinis, d. pullis, et mmmm. ovorum contra festum predictum, ut supra.

R. Lincolniensis episcopus, misit ad regem Magistrum Salom' de Dovor', capellanum suum, canonicum suum Linc', cum litteris patentibus, et petiit Johannem Aylrich de Hemelhamsted, clericum, captum et in gaiola detentum pro suspicione latrocinii, sibi liberari, ut de ipso fiat quod de jure fuerit faciendum; et mandatum est custodi gaiole predicte quod illum ei liberet in forma predicta, et quod ei similiter liberet prisonam latronum ad ipsum in eadem custodiendum quamdiu regi placuerit, de prestito. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Buk' et Bed', salutem. Quia multi malefactores tam equites quam pedites itinerant in comitatibus tuis homines in passibus ubi transeunt depredando et interficiendo contra pacem nostram, tibi districte precipimus quod in singulis villis comitatus tui vigilias fieri facias per plures homines, sicut annis preteritis fieri consuevit; scire eciam facias omnibus eorundem comitatuum quod ad pacem nostram conservandam et ad malefactores illos arestandos et capiendos diligenciam apponant. Quod si non faciant, id sumptibus suis fieri faciemus. Teste rege apud Wind' xviij. die Marcii (sic).
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Oxon' et Berk', Devon', Essex' et Hertford', Ebor', Cumberl', Suht', Middels', Notingh' et Dereb', Norhumbr', Westmerl', Sumers' et Dors', et eodem modo mandatum est omnibus aliis vicecomitibus.

Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod facta inquisicione de valore terre Philippi de Cumbewell', si per eandem invenerit ipsum non habere xx. libratas terre nec feodum militis integrum, tunc ipsum non distringat ad arma capienda et se militem faciendum. Teste ut supra.

Rex rogat archiepiscopum Dublinensem quod negocium regis de decima per triennium ante passagium regis de legatis promissis et debitis Terre Sancte ad opus regis de die in diem colligendis in Hibernia una cum Magistro Johanne de Frusinon', collega suo a domino papa ad hoc assignato, viriliter exequi velit; et rex bene vult ut de premissis idem Magister recipiat utiles et necessarias expensas sua (sic) pro se et familia sua. Teste ut supra.

Rex R. de Thurk' et sociis suis de Banco, salutem. Licet dilectus et fidelis noster Gerardus de Rodes egressus fuerit regnum nostrum de licencia nostra et in recessu suo optinuerit protectionem nostram, nolumus tamen quod occasione dicte protectionis justicia differatur facienda super warantizacionem quam facere debet S. Karl' episcopo de terris unde idem episcopus vocat eundem Gerardum ad warantum; et ideo vobis mandamus quod scire facias vicecomiti nostro Noting' qui scire faciet ballivis ejusdem Gerardi in comitatu suo quod idem Gerardus sit coram justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv. dies ad faciendum ibi super warantizacionem predictam quod jus postulaverit, non obstante protectione predicta. Teste rege apud Wind' xxiij. die Maii. Per ipsum regem.

Quia quidam malevoli intruserunt se in castrum de Penros hostiliter illud detinendo et contra pacem regis, mandatum est Waler' Teutonico quod illuc personaliter accedens castrum illud ab hiis qui intra se tenent ei reddi requirat ad opus regis; quod si noluerint, hoc vicecomiti Herefordie constare faciat, cui rex mandavit quod cum toto posse comitatus sui ei occurrat ad mandatum ipsius Waler', et totis viribus suis et dicti vicecomitis in unum collectis dictum castrum obsideri, et in manum regis capi faciat tam illos quos in eodem castro invenerit quam alios qui intrusioni illi interfuerint, ubicunque sint, in prisonam regis [capiant cancelled] retrudendo; et rex mandavit predicto vicecomiti quod ipsos transgressores salvo custodiat in prisona regis, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Rading' xxiij. die Maii.

Mandatum est decano et subdecano Wellen' cum toto tenore litere apostolice ne magnates et barones regni Anglie trahantur per litteras apostolicas extra regnum, firmiter prohibendo ne in loquela que vertitur inter P. Herefordensem episcopum et decanum et capitulum Herefordie ex altera contra indulgenciam predictam, aliquid in prejudicium regis vel suorum attemptent; hoc idem Ade de Gessiz et Luce de Membur' et aliis commissariis suis in hac parte districte prohibendo mandat. Teste ut supra.

Londonia.—Isabella Steperhang' concessit domino regi ad opus Nicholai de Yatinged' xj. libras redditus vel terre quamcicius recuperaverit omnes terras et redditus et tenementa que fuerunt Radulfi Parmentarii, avunculi sui, cujus heres ipsa est, per presentacionem Willelmi de Eboraco sedentis apud Turrim Londonie, et eo pacto et concessione predicta rex concessit eidem Isabelle justiciarios sedentes ad Turrim predictam.

Willelmus de Cantilup' recognovit coram rege se non habere aliquem in castro de Penros, nec se aliquem advocare qui se tenuerit hostiliter in eodem castro. Teste rege apud Bustlesh' xxiiij. die Maii.

Wallia.—Monstravit regi Kenewreccus filius Ithel quod Alanus la Zusch', justiciarius Cestrie, eum injuste et sine judicio disseisivit de quadam terra sua in balliva ipsius A.; et quia rex non vult quod ipse vel alius sic sine causa de terra sua ejiciatur, mandatum est eidem A. quod eidem Kenewrecco talem qualem prius de predicta terra habuit seisinam rehabere faciat, et si quid juris nomine regis in terra illa clamare possit, nichilominus ipsum propter hoc deduci faciat, secundum legem et consuetudinem parcium illarum. Ne amplius. Teste etc. ut supra. Per J. Waler'.

Rex A. justiciario Cestrie, salutem. Monstraverunt nobis homines nostri de Ros et de Royneoy et de Defrencloyt quod vos distringitis eos ad novas, inusitatas, et [inauditas cancelled] injustas consuetudines faciendas contra convencionem post guerram inter nos et ipsos factam, de quo miramur; unde mandamus quod ab eis non exigatis vel exigi perm[i]ttatis alias consuetudines vel servicia quam facere consueverunt tempore Leulini, quondam principis Norwallie, quia volumus quod convencio illa eis observetur, et super hoc eis omnino pacem habere permittatis usque ad xv. Sancti Michaelis, quia tunc vos [rex cancelled] de consilio nostro [suo cancelled], in presencia vestra et quorundam ex hominibus illis, de premissis volumus habere tractatum, nec ipsos inquietetis occasione querimonie sue quam coram nobis inde deposuerunt. Teste ut supra. Per eundem.

Et rex vult quod predicti homines pro voluntate sua ad commodum suum assartare possint; et mandatum est eidem justiciario quod id fieri permittat.
Eodem modo mandatum est eidem justiciario pro hominibus de Englefeud', excepta licencia assartandi. Teste ut supra.

[m. 12d.]

Mandatum est vicecomiti Wiltes' quod non distringat Johannem de la Strode ad se militem faciendum, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra. Per W. de Chaeny.

Monstravit regi Rogerus Bertram quod Johannes filius Simonis, senescallus foreste regis Norhumbrie, ipsum inpedit quominus possit in bosco suo proprio in foresta predicta habere aliquam liberacionem ad maneria sua extra forestam secundum quod ipse et antecessores sui semper habuerunt, scilicet de viridi cum liberacione forestarii et de mortuo bosco sine liberacione. Aufert eciam ei medietatem herbagii et totum inparcamentum dat suis forestariis ad suam exheredacionem. Inpedit eciam villanos suos quominus possint habere clausturam de bosco suo in villis suis infra forestam, nisi quelibet villata velit dare singulis annis v. solidos, quod nunquam antea fieri consuevit. Ceterum cum idem Rogerus et progenitores sui usi sunt semper tali libertate quod si forestarius eorum inveniret malefactores in foresta predicta de viridi vel sicco, regi primo emendam caperet qualis ad regem pertineret racione foreste, et idem Rogerus id quod ad ipsum pertineret racione bosci sui, prefatus senescallus ipsum inpedit quominus capiat secundariam satisfaccionem; et mandatum est G. de Langel' quod ipsum Rogerum stare faciat in [manifestis et non dubitabilibus libertatibus supradictis cancelled] eisdem libertatibus quibus ipse et antecessores sui usque ad tempus vestrum usi sunt una cum aliis quampluribus ejusdem comitatus qui sunt in consimili querimonia usque ad quindenam Sancti Michaelis, ut interim, mediante consilio magnatum, rex deliberet quin inde melius et discrecius fuerit factum, et usque ad tempus predictum ab injustis exaccionibus et gravaminibus desistat, taliter se gerens ne ei tribuatur matteria conquerendi. Teste ut supra. Per J. de Lexinton'.
Eodem modo mandatum est Johanni filio Simonis, senescallo foreste regis Norhumbrie.

Mandatum est ballivis de Odiham' quod confirmacionem quam rex fecit Willelmo de Sinagun de terris et tenementis que Johannes de Stapel' ei dedit in villa de Stapel', que est menbrum manerii regis de Odiham', in plena curia legi et libertates et quietancias in illa contentas ei firmiter faciant observari. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Salopie quod laicam vim amoveat ab ecclesia W. de Axem' de Whitinton'. Teste ut supra.

Buk'.—Prior hospitalis Sancti Johannis Jerusalem' in Anglia attornavit loco suo Laurencium de Mauneby et Henricum de Slebecch', vel alterum eorum, ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsum priorem et Laurencium de Broc, de placito debiti.