Appendix: Miscellaneous 1376

Calendar of State Papers Relating To English Affairs in the Archives of Venice, Volume 4, 1527-1533. Originally published by Her Majesty's Stationery Office, London, 1871.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:

'Appendix: Miscellaneous 1376', Calendar of State Papers Relating To English Affairs in the Archives of Venice, Volume 4, 1527-1533, (London, 1871), pp. 450-451. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-state-papers/venice/vol4/pp450-451 [accessed 15 June 2024].

. "Appendix: Miscellaneous 1376", in Calendar of State Papers Relating To English Affairs in the Archives of Venice, Volume 4, 1527-1533, (London, 1871) 450-451. British History Online, accessed June 15, 2024, https://www.british-history.ac.uk/cal-state-papers/venice/vol4/pp450-451.

. "Appendix: Miscellaneous 1376", Calendar of State Papers Relating To English Affairs in the Archives of Venice, Volume 4, 1527-1533, (London, 1871). 450-451. British History Online. Web. 15 June 2024, https://www.british-history.ac.uk/cal-state-papers/venice/vol4/pp450-451.

Miscellaneous 1376

June 8. Sindicati, v. i. p. 130. Venetian Archives. 984. Sir John Hawkwood and the English Military Companies.
Power from Andrea Contarini, Doge of Venice, appointing. Andrea Dandolo, knight, “ambassador” to Sir John Hawkwood, to take him and his brigade into the pay of the Republic.
Ducal Palace, Venice, 8th of June 1376.
Sindicatus in persona nobilis viri domini Leonardi Dandulo, militis, Ambaxatoris ad Dominum Johannem Aguht, (fn. 1) pro firmando ipsum cum sua brigata ad soldum nostrum.
In Christi nomine; Amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimo sexto, Indictione quartadecima, die octavo mensis Junii. Illustris et excelsus dominus, dominus Andreas Contareno, Dei gratia Dux Venetiarum etc., una cum suis consiliis ad hec et alia deputatis, per se et successores suos, ac nomine et vice Communis Venetiarum, et ipsa Consilia una cum ipso domino Duce unanimiter et concorditer, nemine discrepante, fecerunt, constituerunt et ordinaverunt, suum et dicti Communis sindicum, procuratorem et negociorum, gestorem, et nuncium specialem et quicquid amplius dici potest, nobilem et sapientem virum, dominum Leonardum Dandulo, militem, honorabilem civem Venetiarum, specialiter ad tractandum, conveniendum et paciscendum. ac tractatus, conventiones et pacta iniendum et firmandum, cum magnifico et potenti viro domino Johanne Aught (sic) generali capitaneo societatis Anglicorum, et cum nobilibus viris, consiliariis, mareschalchis et capitibus dicte societatis et quolibet eorum, et cum ipsa societate, et cum quacumque alia persona vel societate. Et ad conducendum et firmandum ipsos capitaneos, mareschalcos, et capita, et quemlibet eorum, ac ipsam seu aliam societatem in toto vel parte, ut veniant ad stipendia et servitia prefati domini Ducis et Communis Venetiarum, cum illis stipendiis, provisionibus, pecuniis, conditionibus, conventionibus, promissionibus, terminis, clausulis et cautelis que dicto sindico videbuntur; et converso, ad recipiendum a predictis et quolibet predictorum, et a dicta seu alia societate, omnes promissiones et iuramenta, que ipsi sindico videbuntur. Et ad iurandum in anima prelibati domini Ducis et singularum personarum Communis Venetiarum, de observando ea que duxerit promittenda, Et generaliter ad omnia alia et singula que in predictis et quolibet pre- dictorum, et dependentibus et connexis, fuerint oportuna. Dantes sibi plenum, liberum et generate mandatum et administrationem et potestatem. Ac promittentes firma, rata et grata habere, tenure, attendere et observare quecumque dictus eorum sindicus duxerit promittenda pariter et firmanda, et non contrafacere, sub obligatione omnium bonorum Communis Venetiarum. Actum Venetiis, in ducali palatio. Presentibus sapiente et circumspecto viro domino Raphayno de Caresinis, Cancellario Venetiarum, ac providis viris ser Amadeo de Bonignadagnis, ser Dexiderato Luceo, ser Petro de Rubeis, ser Nicolas de Girardo, et ser Nicolas Inviciato (or Nuncioto), notariis Ducatus Venetiarum, testibus ibi vocatis specialiter et rogatis, et aliis. In premissorum autem fidem et evidentiam pleniorem prefatus inclitus dominus Dux presens instrumentum sindicatus fieri mandavit, et bulla eius plumbea pendente muniri.
(s.t.) Ego Guilielmus de Vincenciis, Imperiali auctoritate notarius, et Ducalis Aule Venetiarum scriba, suprascriptis omnibus interfui, et ea de mandato supradicti serenissimi domini Ducis complevi et roboravi.

Footnotes

  • 1. The document does not indicate the site of Hawkwood's head-quarters, but by the Venetian Calendar, vol. i., No. 56, it is seen that in May 1376 the English Company was ravaging the Bolognese territory, apparently on account of the Signory of Florence.