BHO

House of Lords Journal Volume 1: 21 July 1540

Page 159

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 159

In this section

Dies 97 Parliamenti.

DIE Mercurii, 21 Julii, 56° hujus Sessionis:

Archiepus. Cantuarien.
p. Archiepus. Eboracen.
p. Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
p. Epus. Assaven.
p. Epus. Landaven.
p. Epus. Carliolen.
Epus. Sar.
p. Epus. Wigorum.
p. Epus. Bangor.
p. Epus. Hereforden.
p. Epus. Roffen.
p. Ds. Audeley de Walden, Canc.
p. Dux Norff.
Dux Suff.
Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
p. Comes Westmerland.
p. Comes Salop.
Comes Derby.
Comes Wigorum.
p. Comes Rutland.
p. Comes Cumb'rland.
Comes Huntingdon.
p. Comes Bath.
Comes Hertford.
p. Comes Bridgewater.
Ds. Russell, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Lisle.
Ds. Sands.
Ds. Audeley.
Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
p. Ds. Dacres Gillisland.
p. Ds. Cobham.
Ds. Mantravers.
Ds. Ferrers.
p. Ds. Poys.
p. Ds. Clynton.
Ds. Stourton.
p. Ds. Latymer.
Ds. Gray de Wilton.
Ds. Mountjoy.
Ds. Lomeley.
p. Ds. Mountegle.
p. Ds. Wyndesor.
p. Ds. Wentworth.
Ds. Burgh.
Ds. Bray.
p. Ds. Mordaunt.
p. Ds. Saint John.
Ds. Parr.

Aliens.

HODIE lecta est Billa concernens onerosam Multitudinem Alienigenarum in hoc Regno Anglie.

Bill of Attainder. Expedit.

Item lecta est Billa Attincture, ex qua expungebantur Vicecomes Lisle et Dominus Leonardus Gray; et sic attincti sunt solummodo 9; videlicet, Butulph, Damplip, Bryndeholme, Philpott, et Gynnyng, de alta Proditione; Barnes, Garrard, et Jerom, de Heresi; et Carolus Carowe, de Furto et Felonia; et omnium Procerum Consensu, nemine discrepante, expedita est.

Physicians. Conclus.

Item lecta est Billa Exemptionis Medicorum ab Excubiis, et aliis onerosis Officiis, et communi omnium Procerum Consensu, nemine discrepante, conclusa est.

Harper.

Item lecta est Billa concernens Georgium Harper, et Luciam Peckham, Uxorem suam.

King and Sir Tho. Wyatt.

Item lecta est Billa, hoc eodem die allata a Domo Communi, inter Regiam Majestatem et Thomam Wyat, Militem.

Hodie allate sunt a Domo Communi Bille:

Justices of the Forests. Conclus.

Prima, Billa quod liceat Judicibus Forestarum Domini Regis constituere Deputatos.

Tenths. Conclus.

Secunda, pro Compoto Episcoporum pro Decimis Regie Majestatis, et additio per Communes requisita in vicesima quarta linea interlineata est.

Sir Edward Baynton. Conclus.

Item relata est Billa Edwardi Baynton, Militis, et Elizabethe Uxoris sue.

King and Eliz. Hill. Conclus.

Item relata est Billa inter Regiam Majestatem et Elizabetham Hill, Viduam, cum provisione assensa et correctione fact.

Christian Religion. Conclus.

Item relata est Billa concernens Constitutionem et Declarationem Christiane Religionis, etc.

Shire-Days in Co. of Chester. Conclus.

Sexta, Billa pro Exoneratione of the County or Shire Days in Comitatu Cestr.

Six Articles. Conclus.

Septima, Billa concernens Moderationem Statuti sex Articulorum, quatenus concernit Sacerdotes incontinentes et Scorta eorundem punienda.

Honour of Hampt. Court. Conclus.

Octava, Billa relata Honoris de Hampton-Courte, cum additione ibidem facta, ante ultimam provisionem et salvationes generales.

Subsidy. Concl.

Nona, Billa Subsidii Cleri.

Dover-Castle. Conclus.

Decima, Billa Castri Dovar. cum provisione eidem annexa.

Court of First-Fruits, &c.

Item Billa Constitutionis Curie Primitiarum et Decimarum Domini Regis, cum provisione, assensa.

Knolls's Bill.

Duodecima, Billa Francisci Knolls, cum provisione.

Court of the King's Wards.

13a, Billa Constitutionis Curie Tutorum et Curatorum, eorum qui sunt sub Custodia Regia, cum quibusdam Billis et Additionibus.

Buttolph.

Que quidem omnes Bille per Communes assense sunt, et ita decem prime concluse, sed due ultime, simul cum Billa Attincture Butolph et aliorum, remisse sunt in Domum Communem, per Horwood, Sollicitatorem Regium, et Lucam, Clericum Corone.

Honour of Petworth.

Tandem lecta est Billa concernens Honorem de Petworth, et ablate sunt pars Linee tricesime octave, 39, quadragesima, et tria Verba in Principio quadragesime prime linee, concernentes Exonerationem of Toll, Powndage, Passage, Pawnage, Stallage, et Pycage, et provisio eidem annexa per Proceres assensa est.