BHO

House of Lords Journal Volume 1: 11 February 1542

Page 176

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 176

In this section

Decimus nonus dies Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Sabbati, videlicet, 11 die Februarii, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
p. Archiepus. Eboracen.
Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
Epus. Cicesiren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
p. Epus. Assaven.
p. Epus. Landaven.
p. Epus. Carliolen.
p. Epus. Sar.
p. Epus. Wigorn.
p. Epus. Coven. et Lich.
p. Epus. Hereforden.
p. Epus. Roffen.
p. Epus. Westm.
p. Epus. Glouc.
p. Epus. Peterburgen.
p. Epus. Cestren.
p. Ds. Audeley de Walden, Cancellarius.
p. Dux Norff. Magnus Thesaur. Anglie.
p. Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Dni. Regis.
p. Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Marchio Dorss.
Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
Comes Oxon.
Comes Westmerland.
p. Comes Salop.
p. Comes Derby.
Comes Wigorn.
Comes Cumb'rland.
p. Comes Rutland.
p. Comes Huntingdon.
Comes Bath.
p. Comes Hertford.
p. Comes Bridgwater.
p. Ds. Russell, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Audeley.
Ds. Zouche.
p. Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
p. Ds. Mantravers.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Poys.
p. Ds. Clynton.
p. Ds. Stourton.
p. Ds. Scrope.
p. Ds. Latymer.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Mountjoy.
Ds. Lomley.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
p. Ds. Windesor.
p. Ds. Wentworth.
p. Ds. Burgh.
Ds. Mordaunt.
p. Ds. Saint John.
Ds. Parr.
p. Ds. Crumwell.

King grants his Commission for giving the Royal Assent to two Acts.

HODIE Dominus Cancellarius produxit duo Statuta, de quibus in hac Sessione conclusum est, tam inter Proceres, quam inter Communes; alterum, de Attinctura Regine, et suorum Confederatorum; alterum, de modo procedendi contra Lunaticos, qui ante ipsorum Insaniam agnoverunt Crimen Lese Majestatis.

Et utrumque Statutum Regia Manu signatum, simul cum Regio Assensu, sub Magno Sigillo Anglie, Regia etiam Manu signato, et dictis Statutis annexo; que quidem quum Cancellarius ostendisset, et Magnates ex equo perpendissent, omnibus visum est Communes accersere, ut in presentia utriusque Domus, et totius Parliamentaris Consilii, dictis Statutis Legis Vigor et Authoritas imponatur; quod et factum est.

Report from the Committee that was ordered to attend the Queen.

Interea autem temporis Communes accersuntur, Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Domini Regis, gravissima Oratione, declarabat, se, cum suis Collegis, delegatam sibi functionem apud Reginam prestitisffe.

Atque eam primo agnoscere et palam confiteri Crimen suum, quod patravit in Deum Optimum Maximum, in benignum Principem, denique in totam Gentem Anglicanam; tum Veniam a Deo, deinde a ceteris postulare; supplicare Regie Majestati, ut ne suum Crimen universo ipsius Generi aut Familie imputetur; sed ut ejus Majestas, tametsi ipsa per se indignissima sit, que aliquid omnino debeat impetrare, immensam tamen ejus Misericordiam, et in omnes singularem Beneficentiam, in Fratres quod ipsius extendere pariter et exercere non gravetur. Postremo orare Regiam Majestatem, ut liceat sibi aliquid suarum Vestium impartire illis Ancillis, quas ab initio Ablegationis sue Comites habuit, quibus alioqui non habet quo ipsarum Labores queat demereri.

Quam quidem Orationem Comes Southt. Privati Sigilli, totidem pene verbis confirmavit.

Hoc etiam adjicens

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in diem Martis prox. hora nona.