BHO

House of Lords Journal Volume 1: 12 November 1577

Page 756

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 756

In this section

Anno 19 Regine Elizabethe.

MEMORANDUM, quod hodierno die, duodecimo die Novembris, Anno Regni Elizabethe Decimo nono, in quem diem prorogatum fuerat hoc presens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Johannes Epus. London.
Johannes Ds. Lumley.
Thomas Ds. Wentworth.
Thomas Ds. Buckherst.

Queen's Commission delivered to the Clerk of the Parliament, to read.

QUI cum convenissent, Johannes Episcopus London. Literas Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regina, Fidei Defensor, etc. Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Nicholao Bacon, Militi, Domino Custodi Magni Sigilli sui, Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Anglie, ac Charissimo Consanguineo suo Edmundo Comiti Oxon. Magno Camerario Anglie, ac etiam Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Anglie, Thome Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, nec non Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Hertforde, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leycester, Magistro Equorum suorum, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Thome Vicecomiti Howard de Bindon, nec non Reverendo in Christo Johanni Episcopo London. ac Predilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacres, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thome Domino Wentworth, Carolo Domino Howard de Effingham, Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, Thome Domino Buckhurste, et Henrico Domino Cheney de Tuddington, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri ac Ecclesie Anglicane concernentibus, presens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quartodecimo, inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat, ac ibidem tunc tentum et continuatum usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a predicto tertio Junii usque ad et in instantem duodecimum diem Novembris ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, predictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, decem et novem, decem et octo, decem et septem, fexdecim, quindecim, quatuordecim, tredecim, duodecim, undecim, decem, novem, octo, septem, sex, quinque, quatuor, et tribus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Martis, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum sextum diem Martii proxime futurum, usque predictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidem tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. duodecimo die Novembris, Anno Regni Nostri Decimo nono.

"Per ipsam Reginam,