BHO

House of Lords Journal Volume 2: 20 May 1585

Page 109

Journal of the House of Lords: Volume 2, 1578-1614. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 109

In this section

Anno 27° Reginæ Elizabethæ.

Lords meet after the Prorogation.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo die Maii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo septimo, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Johannes Archiepus. Cantuarien.
Thomas Bromley, Miles, Ds. Canc. Angliæ.
Henricus Comes Darbie.
Johannes Epus. London.
Edwardus Ds. Zowche.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, &c. Reverendissimo in Christo Patri Johanni Cantuarien. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, ac etiam Reverendissimo in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, nec non Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Georgio Comiti Salopp. Comiti Marescallo Angliæ, Charissimoque Consanguineo suo Henrico Comiti Kanc. nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Henrico Comiti Darb. ac Charissimis Consanguineis suis Willielmo Comiti Wigorn. Edwardo Comiti Rotel. Georgio Comiti Cumbr. Henrico Comiti Sussex, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedforde, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrooke, Edwardo Comiti Hartf. ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestrie, Magistro Equorum suorum, Charissimoque Consanguineo suo Anthonio Vicecomiti Mountague, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sar. Johanni Episcopo Roffen. ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Carolo Domino Howarde, Domino Camerario Hospitii sui, ac etiam Prædilectis et Fidelibus suis Edwardo Domino Zowche, Peregrino Domino Willoughebie, Edwardo Domino Morley, Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, nec non Preedilecto et Fideli suo Thomæ Domino Buckehurst, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. 23 die Novembris ultimo præterito inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum nonum diem Martii tunc proxime sequentem; nec non idem Parliamentum Nostrum, a prædicto 29 die Martii usque ad et in instantem vicesimum diem Maii prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fideletate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum considentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem et Auctoritatem, hoc instante die Jovis, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in septimum diem Junii proxime jam futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidem tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo die Maii, Anno Regni Nostri 27°.

"Per ipsam Reginam, etc.

"Powle."