BHO

House of Lords Journal Volume 2: 16 November 1607

Page 540

Journal of the House of Lords: Volume 2, 1578-1614. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

Citation:
Page 540

In this section

Anno Quinto Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, 16 die Novembris, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Quinto, et Scotiæ Quadragesimo primo, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Archiepus. Cant.
Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes Dorsett, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Comes Notingham, Magnus Admirallus Angliæ.
Comes Arundell.
Comes Wigorn.
Comes South'ton.
Comes North'ton.
Comes Exon.
Vicecomes Lisle.
Epus. London.
Epus. Cicestren.
Ds. Zouche.
Ds. Herbert.
Ds. Mountegle.
Ds. Compton.
Ds. Knollis.
Ds. Knivett.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Thomæ Smith, Militi, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"JACOBUS, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilicto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Thomæ Comiti Dorsett, Thesaurario Nostro Angliæ, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suffolk, Camerario Hospitii Nostri, Gilberto Comiti Salopp, Edwardo Comiti Wigorn, Magistro (fn. 1) Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Rogero Comiti Rotel. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South't. Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertf. ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Henrico Comiti North'ton, Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Roberto Comiti Salisburte, Principali Secretario Nostro, Thomæ Comiti Exon, ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Roberto Vicecomiti Lisle, nec non Reverendis in Christo Patribus Thomæ Episcopo London. Thomæ Episcopo Winton. ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, ac Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willugby de Eresby, Jobanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Consilii Nostri in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandos, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii Nostri, Salutem.

Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum septimum diem Maii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem decimum sextum diem Novembris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, ad præsens Parliamentum Nostrum, hoc instante die Lunæ, nomine Nostro, ad et in decimum diem Februarii proxime jam futurum, ad prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidem tunc tenendum et prosequendum; et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westmonast. sexto decimo die Novembris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Quinto, et Scotiæ Quadragesimo primo.

"COPPIN".

Footnotes

  • 1. Origin. Equi nostri.