Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1433

Rymer's Foedera Volume 10. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-June 1433', in Rymer's Foedera Volume 10, (London, 1739-1745) pp. 534-552. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol10/pp534-552 [accessed 21 April 2024]

January–June 1433

Syllabus Entry Foedera Text
1433. Jan. 22. Licence to Robert London to act as proctor for the cardinal of Columpna, in the archdeaconry of Canterbury. Westm.
O. x. 534. H. iv. p. iv. 189.
Pro Cardinali de Columpna.
An. 11. H. 6. Bibl. Cotton. Cleopatr. F. 4.
Vicesimo secundo Die Januarii, Anno Undecimo, apud Westmonasterium, Concordatum fuit, quòd Dominus Robertus London, qui Procurator Cardinalis de Columpna ut asserit constituitur, possit liberè & impunè prosequi Facta & Negotia dicti Cardinalis in Angliâ, postissimè circa Gesta & Recepta Archidiaconatûs sui Cantuariensis,
Praesentibus,
Dominis,
Glouc.
Hunt.
Canc.
Elien.
W. Philip. Thes
.
Et Custode Privati Sigilli.
Jan. 27. Licence to John Nosieux, servant of the Q. of France, to export wheat to Paris. Westm.
O. x. 534. H. iv. p. iv. 189.
De Licentia traducendi Frumentum in Franciam, ad rogatum Aviae Regis.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 12.
Rex universis & singulis Vicecomitibus, Majoribus, Ballivis, Constabulariis, Custumariis, Scrutatoribus, Custodibus Portuum Maris & aliorum Locorum Maritimorum, ac aliis Officiariis, Ministris, & Subditis nostris quibuscumque, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, ad speciale Rogatum carissimae Aviae nostrae Reginae Franciae, Concessimus & Licentiam Dedimus Johanni Nofieux, Servienti suo, quòd ipse Quadraginta Quarteria Frumenti, in Locis infra Comitatus Kantiae, Surriae, & Sussexiae, Vicinis Mercatis magis incommodis & innocuis, ad usum praedictae Reginae, pro Denariis, prout cum Venditoribus Frumenti praedicti poterit concordari, promptè & rationabiliter solvendis, Emere & Providere, & Frumentum illud, sic Emptum & Provisum, in Navi sive Navibus in quocunque Portu sibi placuerit, Carcare, & illud usque Civitatem nostram Parisius (solutis Deveriis nobis in hac parte debitis) Traducere possit licitè & impunè;
Et ideo vobis Mandamus quòd ipsum Johannem Frumentum praedictum, in Locis infra Comitatus praedictos, ut praedictum est, Emere & Providere, & Frumentum illud, sic Emptum & Provisum, in Navi sive Navibus, in quocumque Portu sibi placuerit, Carcare, & illud usque Civitatem nostram praedictam (solutis Deveriis nobis in hac parte debitis) Cariare & Traducere permittatis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo die Januarii.
April 29. Licence to the duke of Bedford to export 1,000 quarters of wheat, of which there is a great scarcity in France. Westm.
O. x. 535. H. iv. p. iv. 189.
De Traducendo ex parte Ducis Bedford.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes nimiam Penuriam magnamque Caristiam Frumenti, quae in Regno nostro Franciae, prout ex parte carissimi Avunculi nostri Ducis Bedfordiae Regentis Regnum nostrum praedictum certiùs informamur, existunt hiis diebus,
Volentesque proinde, pro Relevamine Inopiae Fidelium Ligeorum nostrorum ibidem, prospicere ut tenemur,
Concessimus & Licentiam Dedimus praedicto Avunculo nostro, quòd ipse, per Deputatos & Attornatos suos, Mille Quarteria Frumenti, in Locis, infra Comitatus Bucks, Beds, Essexiae, Hertfordiae, Kantiae, & Sussexiae, communibus Mercatis magis innocuis & incommodis, pro Denariis ipsius Ducis, prout cum Venditoribus Frumenti praedicti poterit concordari, promptè & rationabiliter solvendis, Emere & Providere, & ea in quocumque Portu sibi placuerit in Navibus Carcare, & ea sic Carcata, usque Civitatem nostram Parisius Cariare & Traducere possit licitè & impunè;
Et ideò vobis Mandamus quòd Deputatos & Attornatos praedicti Avunculi nostri Frumentum praedictum, in Locis infra Comitatus praedictos, ut praedictum est, Emere & providere, & ea in quocumque Portu sibi placuerit in Navibus Carcare, & ea sic Carcata usque Civitatem nostram praedictam Cariare & Traducere permittatis.
In cujus &c. per Dimidium Annum Duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Aprilis.
Per Concilium.
Feb. 7. Licence to Nicholas Bernardyn, of Luca, now in London, and James Bernardyn, in Paris, to export 50 quarters of wheat and 200 quarters of oats to Paris. Westm.
O. x. 535. H. iv. p. iv. 189.
De Traducendo, pro Relevamine Civitatis Parisius.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes magnam Penuriam nimiámque Caristiam Frumenti, quae in Regno nostro Franciae, prout ex parte Fidelium Subditorum nostrorum Civitatis nostrae Parisius informamur, existunt hiis diebus,
Volentesque proinde pro Relevamine Inopiae fidelium Subditorum nostrorum Civitatis praedictae prospicere ut tenemur,
Concessimus & Licentiam Dedimus Nicholao Bernardyn de Luca, in Civitate nostrâ Londoniae commoranti, & Jacobo Bernardyn, in dictâ Civitate nostrâ Parisius commoranti, quòd ipse per se, & Deputatos suos, Quinquaginta Quarteria Frumenti, & Ducenta Quarteria Avenarum, in Locis, infra Regnum nostrum Angliae, Populo nostro magis Incomodis & Innocuis, pro Denariis suis, prout cum Venditore rationabiliter poterint concordare, Emere & Providere, & Frumentum & Avenas illa in quocumque Portu sibi placuerit (solutis prius Custumis & aliis Deveriis nobis in hac parte debitis) Eskippare, & ea sic Eskippata usque dictam Civitatem nostram Parisius Traducere possint licitè & impunè; aliquo Mandato nostro, in contrarium facto, non obstante;
Et ideò vobis Mandamus quòd ipsos Nicholaum & Jacobum Frumentum & Avenas praedicta, ut praedictum est, Emere & Providere, & ea in quocumque Portu sibi placuerit (solutis prius Custumis & aliis Deveriis nobis in hac parte debitis) Eskippare, & ea sic Eskippata usque dictam Civitatem nostram Parisius Cariare & Traducere permittatis; aliquo Mandato nostro, in contrarium facto, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Februarii.
[Feb. 7.] Licence to John Loutrell to export wheat and oats to Rouen.
O. x. 535. H. iv. p. iv. 189.
Pro Relevamine Civitatis Rothomagensis.
Ibid.
Rex eisdem Salutem.
Sciatis quòd Nos, &c. ut supra usque ibi, Subditorum nostrorum, & tunc sic, Civitatis nostrae Rothomagi, informamur, &c. ut supra usque ibi Dedimus, & tunc sic, Johanni Loutrell, Filio Ricardi Loutrell Mercatori de Dieppe, quòd ipse Sexcenta Quarteria Frumenti, & Ducenta Quarteria Avenarum, in Locis infra Regnum nostrum Angliae, &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Feb. 8. General request for a safe conduct for John abp. of York going as ambassador to pope Eugenius [IV.] and to the council of Basle. Westm.
O. x. 536. H. iv. p. iv. 189.
Pro Archiepiscopo Eborum de Requestu.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 11.
Rex universis & singulis Regibus, &c. ad quos &c. Salutem in omnium Salvatore.
Universitatem vestram multipliciter honorabilem, & quemlibet vestrûm per se, attentiùs & efficaciùs quo possumus, Tenore Praesentium, Requirimus & Rogamus quatinus,
Venerabilem in Christo Patrem, Johannem Archiepiscopum Eborum, Angliae Primatem,
Qui versus Dominum Eugenium, Sacrosanctae Romanae ac universalis Ecclesiae Summum Pontificem, & ad Concilium Basiliense in Ambassiatâ nostrâ se conferat in praesenti, ac ad varias Mundi partes, super certis Negotiis, nos specialiter tangentibus, dirigit gressus suos,
Cùm ipsum ad Regna, Dominia, & Potestates vestra, seu alicujus vestrûm, declinare contigerit,
Nostrae Majestatis intuitu, & harum Precum nostrarum speciali interventu, propensiùs recommendatum habentes,
Eundem Archiepiscopum cum Familiaribus, Equis, Hernesiis, Bonis, & Rebus suis quibuscumque, recipiatis, & eum inibi morari, seu per eadem Regna, Dominia, & Potestates, cùm sibi placuerit, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque transire & redire permittatis, sine Solutione Dacii, Pedagii, sive Gabelli, aut aliquâ aperitione Literarum, Manticarnm, seu Hernesiorum suorum, necnon & Scortam salvúmque & securum Conductum per Passus, Loca, & Dominia vestra, & cujustlibet vestrûm, si necesse fuerit, rationabilibus suis Sumptibus & Expensis, habere faciatis,
Non inferentes eis, nec quomodolibet inferri permittentes, in Corporibus sive Bonis, Dampnum, Impedimentum, Violentiam, Injuriam, Molestiam, seu Gravamen, quin potius eis, in eorum agendis, si egeant, ministrare dignemini Consilium, Auxilium, & Favorem:
Et si quid eis, in Personis vel Rebus, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè Reformare curetis nostris Precibus & Amore,
Nos siquidem Subditis vestris, & Cujuslibet vestrûm, cùm ad Regna seu Dominia nostra aliquos ex ipsis declinare contigerit, Favorem consimilem seu majorem grato animo impendere promittimus, & de facto veraciter impendemus.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus consignari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii, octavo die Februarii.
Feb. 12. Safe conduct for Bernard de Genescell, coming to England concerning the liberation of sir John de Talbot and Poton de Saintailles, prisoners in England. Westm.
O. x. 536. H. iv. p. iv. 190.
Super Liberatione Johannis Talbot.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, per Literas suas Patentes, usque Festum Sancti Johannis Baptistae proximò futurum duraturas, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales Bernardum de Genescell, in Regnum Regis Angliae, per omnia Dominia & Potestatem Regis, cum Sex Personis in Comitiva sua, vel infra, Armatis vel non Armatis, Equestrè, vel Pedestrè, per Terram vel per Mare,
Tàm pro Deliberatione Johannis de Talbot Militis, & obsidum suorum, sub Potestate Inimicorum Regis in partibus Franciae existentis, quàm de Poton. de Saintailles, Prisonarii in dicto Regno Regis Angliae existentis,
Cum Bonis, Hernesiis, Literis Clausis vel Apertis, & Rebus suis licitis quibuscumque, veniendo &c. prout in similibus de Conductu Literis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Februarii.
Per Concilium.
Letters of safe conduct for the servants of the master of Atholl and two other Scotch hostages; for 60 Scots; for John, abbot of Melrose, and two others, going to Basle; for sir Andrew Meldrum; for John bp. of Glasgow going to Rome; for the bastard of Orleans; for servants of the dukes of Orleans and Bourbon, of the counts of Angoulême and Eu, and of John de Vendôme, vidame of Chartres, prisoner of lord Hungerford. Various dates.
O. x. 537. H. iv. p. iv. 190.
Literas de Salvo Conductu habent Subscripti, de Datis Subscriptis; viz.
An. 11. H. 6. Scot. 11. H. 6. m. 4. m. 2. m. 4. m. 3. m. 4.
Servientes,
Magistri de Athell Obsidis pro Rege Scotorum. Sept. 1.
Willielmi de Sterlyn, Obsidis ut supra. Julii 17.
Duncan de Wemmys Obsidis ut supra. Sept. 18. Nov. 6.
Sexaginta Personae de Scotia. Maii 7.
Johannes Abbas de Melros, Walterus Ogilby Miles, Alexander de Lauader, ac Triginta Personae in Comitiva sua, per Regnum Regis Angliae versus CONCILIUM GENERALE ad praesens apud Basiliam existens. Nov. 30.
Andreas Meldrum Miles & 6 Personae in Comitiva sua. Dat. ut supra.
Johannes Episcopus de Glascowe, & Triginta Personae in Comitiva sua, versus curiam Romanam cum Equis &c. Nov. 29.
Franc. 11. H. 6. m. 16.
Bastardus d'Orleans cum 80 Personis in Comitiva sua. Sept. 17.
Thesaurarius Ducis Aurelianensis. Dat. ut supra.
Secretarius dicti Ducis. Ut supra & Martii 20.
Servientes Ducis praedicti. Ut supra.
m. 14.
Consiliarius Ducis Bourboniae. Dec. 18.
m. 7.
Servientes Comitis Angolismensis. April. 15.
Caroli d'Artoys Comitis de Eu. Maii 27.
m. 5.
Johannis de Vendosme Vidasme de Chartres Prisonarii Domini de Hungerford. Julii 11.
Feb. 12. Grant to Humfrey duke of Gloucester of the lordships of Cussac, Listrac, and Monkynhag, in the K.'s possession by the death of Bernard de Lesparre, lord de Barda. Westm.
O. x. 537. H. iv. p. iv. 190.
Pro Humfrido Duce Gloucestriae.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Castra, Hospitia, & Dominia de Cussac, Listrac, & Montynghag, cum suis pertinentiis, per Mortem Domini Bernardi de Lesparre, nuper Domini de Barda, Nobis, tanquam Domino de Lesparre, pertineant,
Eo tamen non obstante Comes de Languaville Capitaneus de Buch, ac Dominus & Domina de Monferant ea intraverunt, & praedicta Castra & Dominia de Cussac & Listrac occupant in praesenti,
Ac Placitum, inter Procuratorem nostrum Fiscalem Ducatûs nostri Aquitanniae ex una parte, & praefatos Capitaneum Dominum & Dominam de Montferant, ex altera parte, indè pendeat,
Nos,
Considerantes quòd praedicta Castra & Dominia, per praefatos Dominum de Longuaville & Dominum de Montferant & alias Personas, Jus in eisdem de facto & non de Jure praetendentes, Detenta existunt minus justè, ubi Nos ea possidere debemus, prout per, Venerabilem Patrem, Episcopum Aquensem ac, dilectum & fidelem nostrum, Bernardum Angevyn, Consiliarios nostros, nuper de Civitate nostra Burdegaliae penes Nos & Concilium nostrum venientes, reportatur,
Ac verisimile est quòd Castra & Dominia praedicta, durante Minori Aetate nostra, per iniquos & subornatos Processus Patriae ibidem de manibus nostris evincantur,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus, carissimo & praedilecto Avunculo nostro, Humfrido Duci Gloucestriae, & Haeredibus suis Masculis de Corpore suo legitimè procreatis, praedicta Castra, Hospitia, & Dominia de Cussac, Listrac, & Montynhag,
Habenda, a tempore Mortis praedicti Domini de Barda, unà cum omnimodis Dominiis altis & bassis, meris mixtis & imperialibus, Homagiis, Redditibus, Molendinis, Decimis, Nativis, Laudaminibus, Retentionibus, Investituris, Operationibus, Pedagiis, Boscis, Herbagiis, Haereditatibus, Mansionibus, Venditionibus, Retrovenditionibus, Servitiis, & omnibus aliis Juribus & Deveriis quibuscumque, cum pertinentiis, eodem modo quo praedictus Dominus de Barda ea habuit & tenuit dùm vivebat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 16. Licence to Henry cardinal of England, bp. of Winchester, to take 20,000l. to the general council of Basle. Westm.
O. x. 538. H. iv. p. iv. 190.
Pro Cardinali Angliae ad Concilium Basiliense profecturo.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes bona & notabilia Servitia, quae Carissimus Consanguineus noster, Henricus Cardinalis Angliae Episcopus Wyntoniensis Nobis impendit, & Nobis ad praesens, in eundo in Servitio nostro versus CONCILIUM GENERALE BASILIENSE, pro augmentatione & consolidatione Fidei Catholicae & Universalis Ecclesiae, impendet, ac pro bono Publico, Honore, & Proficuo nostris, necnon Regnorum & Dominiorum nostrorum,
De avisamento & assensu Concilii nostri Concessimus praefato Consanguineo nostro quòd ipse, associato sibi Notabili munero Gentium, talium, prout meliùs sibi videbitur, Statui suo congruentium, liberè possit transire Mare, portans & adducens secum, in quo portu sive Portubus sibi placuerit, Aurum & Argentum, tàm Cunatum, quàm in Plata & Massa, ad Valorem in toto Viginti Milium Librarum Sterlingorum, vel infra, absque aliquo Scrutinio seu Visu, per Nos vel Haeredes nostros, in aliquo Loco de obedientia nostra, inde faciendis, absque Impedimento, Impetitione, Molestatione, seu Gravamine Nostri, Haeredum, Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque in futurum; aliquo Statuto, Ordinatione, seu Proclamatione, inde in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Dat. apud Westmonasterium, xvj die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 18. Licence to Robert [Neville], bp. of Salisbury, to take 1,000l. to the general council at Basle. Westm.
O. x. 538. H. iv. p. iv. 190.
Pro Episcopo Sarum, de licentia exportandi ad Valorem Mille Librarum.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 5.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Reverendo in Christo Patri, Roberto Episcopo Sarum,
Qui, de licentia nostra, ad generale Concilium Basiliense profecturus est,
Quod ipse Aurum & Argentum, tàm in Massa, quàm moneta, ad summam & valorem Mille Librarum, secum extra Regnum nostrum Angliae ducere & habere possit absque impetitione, perturbatione, seu impedimento nostri, Haeredum seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 19. Licence to Theobald Dages, dean of Bourdeaux, going to the general council of Basle, to take with him goods to the value of 120l. Westm.
O. x. 538. H. iv. p. iv. 190.
Pro Decano Ecclesiae Burdegaliae ad Concilium transituro.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus Licentiam Theobaldo Dages, Decano Ecclesiae Cathedralis Civitatis nostrae Burdegaliae, quòd ipse Bona sua (videlicet) Pannos, Libros, Pecias Argenteas, Jocalia, Aurum, Argentum, & alias Res ad opus suum, ac Servientibus suis pertinentia, usque ad Valorem Centum & Viginti Librarum de Moneta Anglicana, liberè & absque impedimento quocumque secum versus partes Transmarinas ducere valeat; aliquo Statuto, in contrarium facto, non obstante:
Ita tamen quòd idem Decanus ad CONCILIUM GENERALE se transferat.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xix Die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 20. Protection for Henry, cardinal of England and bp. of Winchester, going to the K. of the Romans. Westm.
O. x. 539. H. iv. p. iv. 190.
Pro Cardinali Angliae versus Regem Romanorum.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 10.
Reverendus in Christo Pater, Consanguineus Regis, Henricus Cardinalis Angliae ac Episcopus Wyntoniensis,
Qui, in obsequium Regis, versus, carissimum Fratrem Regis, Regem Romanorum profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx Die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
[Feb. 20.] Protection for Robert Neville, bp. of Salisbury, going to the general council.
O. x. 539. H. iv. p. iv. 190.
Pro Episcopo Sarum versus Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Ibid.
Robertus Neville Episcopus Sarum
,
Qui, in obsequium Regis, versus GENERALE CONCILIUM profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste ut supra.
Per Billam de Privato Sigillo.
Nov. 28. Protection for sir John Colvylle, going to the general council of Basle. Westm.
O. x. 539. H. iv. p. iv. 191.
Pro Johanne Colvylle versus Concilium Generale.
An. 11. H. 6. Ibid.
Johannes Colvylle
Miles,
Qui in obsequium Regis, in Ambassiata Regis, versus GENERALE CONCILIUM BASILIENSE profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Novembris.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 20. Licence to the abp. of York, going to the pope and the general council of Basle, to take with him 1,000 marks. Westm.
O. x. 539. H. iv. p. iv. 191.
Pro Archiepiscopo Eborum, de Licentia exportandi.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili in Christo Patri, Archiepiscopo Eborum,
Qui de mandato nostro, in Ambassiata nostra, Primò penes Sanctissimum Patrem nostrum PAPAM, & deinde ad GENERALE CONCILIUM BASILIENSE, se transferret,
Quòd ipse Summam Duarum Milium Librarum in Auro & Argento, ac in Plata seu Massa usque Valorem Mille Marcarum, extra Regnum nostrum Angliae versus partes Transmarinas secum cariare possit; aliquo Statuto seu Ordinatione, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 28. Protection for the abp. of York, going to the general council at Basle. Westm.
O. x. 539. H. iv. p. iv. 191.
Pro praedicto Archiepiscopo.
An. 11. H. 6. Ibid.
Johannes, Archiepiscopus Eborum
, Angliae Primas,
Qui, in ambassiata nostra, versus Dominum EUGENIUM, Sacrosanctae Romanae & universalis Ecclesiae SUMMUM PONTOFICEM, & ad CONCILIUM GENERALE BASILIENSE, profecturus est, ibidem in eadem Ambassiata nostra moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas &c.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxviij die Februarii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Feb. 20. Grant of the castellany of Mauleon and Soulle and the bailiwick of Bort to Humfrey duke of Gloucester. Westm.
O. x. 540. H. iv. p. iv. 191.
Pro Humfrido Duce Gloucestriae.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 16.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de gratiâ nostrâ speciali, ac de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, carissimo & praedilecto Avunculo nostro, Humfrido, Duci Gloucestriae, Castrum & Castellaniam de Mauleon, de Soulle, & Bailliagium de Bort, cum omnibus pertinentiis suis, Redditibus, Herbagiis, Boscis, Emolumentis, & omnibus aliis Proficuis quibuscumque, eodem modo quo Carolus de Beaumont Alferitz de Navarra ea habuit & tenuit dùm vivebat,
Habenda, Tenenda, Custodienda, Occupanda, & Percipienda, quamdiu nobis placuerit, per Se, aut Deputatum suum, vel Deputatos sufficientes, pro quibus respondere voluerit, unà cum omnibus aliis Proficuis, Redditibus, Reventionibus, & Emolumentis quibuscumque, in Judicio, & extra, a tempore Mortis praedicti Alferitz.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 20. Legitimation of Angerot de S. Pere, son of John lord of S. Pere, of Gascony. Westm.
O. x. 540. H. iv. p. iv. 191.
Pro Angerot de Seint Pere, de Legitimatione.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 14.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Supplicavit Nobis & Concilio nostro, dilectus & fidelis noster, Johannes Dominus de Seint Pere, in Ducatu nostro Vasconiae, in Marcheis de Labourt, ut,
Cùm idem Johannes,
Considerans quòd Ipse & Praedecessores sui Nobis & Progenitoribus nostris, quondam Regibus Angliae, semper hactenus fideliter Servierint,
Vehementer desideret quòd habeat Haeredem qui sibi succedat, gerendo Cognomen & Arma sua,
De quo quidem Haerede nobis consimiliter, ut de praefato Johanne, vel melius, possit deserviri,
Quia, si, durante Vitâ ejusdem Johannis, id provisum non fuerit, considerato quòd ipse non habet aliquos Pueros in Matrimonio procreatos, dubitat quòd aliqui, de Regno Castellae, fortassis causâ Propinquitatis Sanguinis Haeredes suos se dicere, aut perturbationem in Successione, contra Intentionem & Voluntatem suam, ponere vellent,
Ipséque habeat unicum Filium Naturalem, de Corpore suo extra Matrimonium procreatum, Angerot de Seint Pere nominatum,
Quem, eo quòd unicus Filius ejus est, Cognomen suum gerens, libenter vellet, multúmque, ob grandem Amorem & Affectionem quos ad eum habet, desiderat quòd sibi Succedere, & ejus unicus Haeres & pro toto, in omnibus Terris, Dominiis, Haereditatibus, Possessionibus, & Bonis quibuscumque, mobilibus & immobilibus, ante omnes alios (quacumque Propinquitate Sanguinis, respectu praedicti Johannis, fuerint) esse possit,
Velimus ipsum Angerot habilitare, auctorizare, & legitimare esse unicum Haeredem praedicti Johannis, & quòd sibi, in omnibus Bonis mobilibus & immobilibus, Honoribus, Dignitatibus, Haereditatibus, Dominiis, & Bonis suis quibuscumque, ante omnes alios Succedere possit, sic & per modum ac si esset Filius Naturalis de Corpore praedicti Johannis in Libero Matrimonio procreatus,
Nos (Supplicationi praedictae favorabiliter inclinati) praefatum Angerot esse unicum Haeredem praedicti Johannis, & sibi in omnibus Bonis mobilibus & immobilibus, Honoribus, Dignitatibus, Haereditatibus, Dominiis, & Bonis suis quibuscumque, ante omnes alias Personas, Succedere Habilitamus, Auctorizamus, & Legitimamus, ac si Filius ejus Naturalis de Corpore suo in Legitimo Matrimonio fuisset procreatus;
Et hoc omnibus, quorum interest, Innotescimus per Praefentes.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Feb. 21. Appointment of the bp. of Dax as counsellor at Bourdeaux, with an annuity of 100 marks. Westm.
O. x. 541. H. iv. p. iv. 191.
Pro Episcopo Dax.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 16.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
Considerantes bona & gratuita Servitia, quae, Venerabilis in Christo Pater, Episcopus Dax carissimo Domino & Patri nostro Defuncto, tàm ad Curiam Romanam, quàm ad Concilium nuper existens apud Constance, absque aliquâ Remuneratione ex hac causa habitâ, ac etiam bonum & gratuitum Servitium quod Nobis, transeundo, duabus vicibus, in Ambassiata nostra versus, carissimos Fratres nostros, Reges Arragoniae & de Navarra, impendit, & nobis impendet in futurum,
De avisamento & assensu Concilii nostri Ordinavimus & Constituimus praedictum Episcopum esse unum Consiliariorum nostrorum apud Civitatem nostram Burdegaliae, quamdiu nobis placuerit, percipiendo Annuatim, ea de causa, & Consideratione Praemissorum, Centum Marcas de Reventionibus de Castro nostro Burdegaliae provenientibus, per manus Constabularii ibidem pro tempore existentis;
Proviso semper quòd, si praedictus Episcopus Absens, aliquo die, extra Concilium nostrum, durante tempore Concilii fuerit, quod deducatur super ipso pro quolibet die absentiae suae praedictae juxta ratam praedictarum Centum Marcarum per Annum, nisi debitè probari poterit quòd ipse alibi in Servitio nostro fuerit occupatus.
Nolentes quòd praedictus Episcopus de Concilio nostro praedicto per Locumtenentem ac Senescallum nostrum Aquitaniae, neque per aliquam aliam Personam, nisi solummodo per Mandatum nostrum speciale, exoneretur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxj die Februarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 1. Letters of attorney for Henry, cardinal of England, bp. of Winchester, in the names of John Assh and Nicholas Radeford. Westm.
O. x. 541. H. iv. p. iv. 191.
Pro Cardinale Angliae.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 9.
Venerabilis Pater Henricus Episcopus Wyntoniensis Cardinalis Angliae,
Qui, de Licentia Regis, versus Partes Transmarinas profecturus est,
Habet Literas Regis de Generali Attornatu, sub nominibus Johannis Assh, & Nicholai Radeford, sub alternatione &c. in quibuscumque Curiis Angliae, per unum annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, Primo Die Martii.
Johannes, Episcopus Bathoniensis & Wellensis, Cancellarius Angliae, recepit attornamentum usque reditum Constituentis in Angliam.
March 13. Protection for Nicholas Strode, abbot of Hyde, near Winchester, going in the retinue of the cardinal of England. Westm.
O. x. 541. H. iv. p. iv. 191.
De Protectione versus Regem Romanorum.
An. 11. H. 6. Ibid.
Nicholaus Abbas de Hyda juxta Wyntoniam in Comitatu Suthamptoniae, aliàs dictus Nichotaus Strode Abbas de Hyda juxta Wynton. in Comitatu Suthamptoniae, aliàs dictus Abbas de Hida juxta Wynton. in Com. Sutht.
Qui, in Obsequium Regis, in Comitiva, carissimi Consanguinei Regis, Henrici Cardinalis Angliae ac Episcopi Wyntoniae, versus, Serenissimum Principem, Regem Romanorum profecturus est, ibidem in eodem obsequio Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij Die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
March 18. Licence to John bp. of Bangor going to the general council of Basle, to take 400 marks with him. Westm.
O. x. 542. H. iv. p. iv. 192.
De Licentia, pro Episcopo Bangorensi.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam dedimus, Reverendo Patri, Johanni Episcopo Bangorensi,
Qui, de Licentia nostra, ad Concilium Generale Basiliense, pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quòd ipse Aurum & Argentum, tàm in Massa, quàm in Moneta, usque ad Summam & Valorem Quadringentarum Marcarum secum extra Regnum nostrum praedictum ducere & habere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xviij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 20. Quittance to Robert bp. of London, going to the general council of Basle, for all sums of money paid to him for his embassy to Rome and for his present mission. Licence for the bp. to export 1,000l. Freedom from prosecution by the K.'s officers for one year. Protection for one year. Westm., March 24.
O. x. 542. H. iv. p. iv. 192.
Pro Episcopo Londoniae, ad Generale Concilium transituro.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 10.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem, de avisamento & assensu praedictis, Ordinavimus & Appunctuavimus ad eundem, in Ambassiata nostra, penes Concilium Generale apud Basiliam, ibidem per unum Annum moraturum,
Quòd ipse, & Haeredes sui erga Nos & Haeredes nostros, imperpetuùm sint Quieti de omnimodis Compotis & Debitis totius Monetae, per ipsum & per suos Attornatos receptae & recipiendae, tàm occasione Servitiorum suorum nobis nuper in Duria Romana impensorum, quàm etiam occasione Monetae quàm ipse de Nobis recepit vel recipiet ex causa Ambassiatae supradictae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xx die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus, Venerabili Patri, Roberto Episcopo Londoniae,
Quem in Ambassiatâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense ad praesens Destinamus,
Quòd idem Episcopus Aurum & Argentum, tàm in Massa, quàm Moneta, ad Summam & Valorem Mille Librarum dumtaxat, extra Regnum nostrum Angliae, ad usum ejusdem, secum ducere & sibi adduci & transmitti facere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis seu Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Nos, de avisamento & assensu Concili nostri, Ordinavimus & Appunctuavimus, Venerabilem Patrem, Robertum Episcopum Londoniae ad eundum, in Ambassiata nostra, penes Generale Concilium apud Basiliam, ibidem per unum Annum moraturum,
Concessimus eidem Episcopo quòd ipse, durante eodem Anno, non Impetatur, Vexetur, seu Gravetur, nec sit Prosecutus per Nos, officiarios, seu Ministros nostros quoscumque, quovis modo.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
Robertus Episcopus Londoniae,
Qui in Ambassiata Regis versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in Ambassiata Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
March 21. The seneschals of Aquitain and the Landes are ordered to forbid all persons holding fees or wages from making alliance with the counts of Foix and Armagnac. Westm.
O. x. 543. H. iv. p. iv. 192.
De Proclamatione in Aquitania facienda.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m 15.
Rex, Senescallis nostris Ducatûs nostri Aquitaniae ac des Landes, qui nunc sunt, vel erunt, & vestrûm alteri, vestrisque Locatenentibus, Salutem.
Vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Mandamus quòd, in Ducatu nostro praedicto, ubi melius videritis expedire, ex parte nostra, publicè Proclamari faciatis,
Quòd, quamdiu Comites de Foix & d'Armaignac tenebunt Partem quam nunc tenent, nullus Ligeorum & Subditorum nostrorum aliqua Feoda nec Vadia de eis nec de eorum altero capiat, nec sibi de Juramentis nec Alligantiis alligetur,
Et, si quis vel qui eis Guerram fecerit vel fecerint, nullus eis nec eorum alteri Subveniat, set quòd quilibet Patriam nostram ibidem Defendat, & Ipsos pro toto Posse suo Gravet & Molestet,
Et hoc sub Poena Corporis & Bonorum suorum,
Et, si quos invenire poteritis contraria facientes, tunc eos, juxta Casus exigentiam ac Leges & Consuetudines Partium ibidem, debitè Puniatis & Puniri faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxi die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 23. Bernard de Phanhea, bp. of Dax, Bernard de Biol, bp. of Bazas, Elias de Faurea, abbot of Burnet, and four others, are appointed judges of the court of sovereignty in Aquitain for civil cases. Westm.
O. x. 543. H. iv. p. iv. 192.
De Judicibus Superioritatis, in Aquitannia, constitutis.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 11.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus & Circumspectionibus providis, dilectorum nobis, Bernardi de Phanhea Episcopi Aquensis, Bernardi de Biol Decretorum Doctoris Episcopi Besatensis, Eliae de Faurea Abbatis Monasterii de Burneto in Decretis Bacularii, Theobaldi Dageu Decani Ecclesiae Sancti Andreae Burdegalensis Decretorum Doctoris, Petri Arnold de Vicecomitatu Decani Ecclesiae Sancti Severini Burdegalensis Decretorum Doctoris, Vincentii de Rivo Thesaurarii Ecclesiae Sancti Andreae Burdegalensis Decretorum Doctoris, & Willielmi Fuliorones Rectoris de Lauremont prope Burdegaliam in Legibus Bacularii, pleniùs confidentes,
De avisamento & assensu Concilii nostri, Constituimus, Ordinavimus, & Praefecerimus ipsos, Episcopos, Eliam, Theobaldum, Petrum, Vincentium, & Willielmum, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorum, ac, Tenore Praesentium, Constituimus, Ordinamus, & Praeficimus, Judices Curiae nostrae Superioritatis Aquitanniae in Causis Civilibus,
Constituimus etiam, Ordinamus, & Praeficimus, dilectos nobis, Johannem de Jales Militem, Gaillardum de Junqueriis Domicellum, Magistrum Remundum de Sestairne in Decretis Bacularium, & Magistrum Raymundum Karoly in Legibus Bacullarium, Tres & Duos eorum, Judices nostros Curiae praedictae in Causis Criminalibus,
Habenda & Excercenda officia praedicta quamdiu nobis placuerit; percipiendo Feoda, Vadia, & Proficua antiquitùs debita & consueta.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
[March 23.] Commission to the seneschal of Aquitain and the constable of Bourdeaux to coin money.
O. x. 544. H. iv. p. iv. 192.
De Moneta Fabricanda.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, Senescallo suo Aquitaniae, & Constabulario suo Burdegaliae, vel eorum Locatenentibus, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Quia, ex relatu fidedigno, accepimus quòd Moneta, tàm de Auro, quàm de Argento, & Moneta nigra, in Castro nostro Burdegaliae, per certas Personas ad hoc specialiter deputatas, cudi, fieri, & fabricari solebant,
Quae quidem Moneta, in Castro praedicto, jam, a diu est, Facta non fuit, neque Fabricata, in Nostri praejudicium, ac Subditorum nostrorum Ducatûs praedicti Dampnum non modicum & Gravamen,
Nos (Indempnitati nostrae in hac parte prospicere volentes ut tenemur) vobis, de avisamento & assensu Concilii nostri, Mandamus & plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem ad Monetam, tàm de Auro & Argento, quàm nigram, infra Castrum praedictum, de eisdem Cunagio, Allaia, Assaia, & Pondere, prout temporibus Dominorum E. Ricardi Secundi post Conquestum, H. Avi nostri, & H. Patris nostri, nuper Regum Angliae, & eorum Locatenentium seu Senescallorum Ducatûs nostri praedicti, fieri consuevit, Cudi & Fabricari Faciendum;
Proviso semper quòd Nobis, de omni eo, quod ad Nos pertinet in hac parte, fideliter respondeatur ut est justum:
Damus autem universis & singulis Justiciariis, Officiariis, Ministris, Ligeis, & Subditis nostris Ducatûs nostri praedicti, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, quotiens & quando per vos, ex parte nostra, fuerint debitè requisiti.
In cujus &c.
Teste ut supra.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 23. Power for the same persons to receive and confer fiefs, homages, &c. Westm.
O. x. 544. H. iv. p. iv. 192.
De Potestate ad Feoda recipienda & conferenda.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex, Senescallo suo Aquitanniae, ac Constabulario nostro Burdegaliae, & eorum alteri, seu eorum Locatenentibus, qui sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Sciatis quod, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & vobis plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem ad Dominia, Feoda, Retrofeoda, Deveria, & Jura quaecumque, Rustica vel Urbana, Homagia, Recognitiones, & Sporlas, ad nos Dominumque Ducatûs nostri praedicti quovis modo spectantia seu pertinentia, a quibuscumque nostris Ligeis, Feudatoriis, Affenatis, Emphiteotis, Censuariis, & Tenentiariis, Ecclesiasticis seu Secularibus, Nobilibus, Burgensibus, Villatis, & Quaestalibus, cujuscumque fuerint conditionis, Recipiendum & Exigendum,
Et ea, quotiens opus fuerit & expediens, Personis, quibus videritis, pro novis Feodis & Sporlis faciendis, de novo Conferendum,
Et ea, quae commodè conferri nequeunt, Manibus nostris Retinendum, Servandum, & Sustentandum,
Ac Feudatorios, Affenatos, Emphiteotos, Censuarios, & Tenentiarios praedictos, ad utilitatem nostram, Investiendum seu Devestiendum, prout de jure & secundùm Foros & Consuetudines pertin. ibidem fuerit faciendum,
Contradictores verò & Contrariantes, in hac parte, juxta Juris & Casûs exigentiam, debitè compellendum & Castigandum,
Ac ad Redditus, & Proventus, ac alia quaecumque, nobis in hac parte pertinentia, per vos (praefate Constabularie) seu Deputatum vestrum, de tempore in tempus, Levandum, Colligendum, & Recipiendum, & nobis inde fideliter, prout justum fuerit, Respondendum;
Dantes etiam & concedentes vobis plenam Potestatem & Auctoritatem constituendi & Substituendi Unum, Duos, Tres, vel plures, consimilem Potestatem in omnibus a vobis habentes & optinentes, ad omnia Praemissa in forma praedicta Faciendum, Excercendum, & Exequendum;
Et ulterius Dantes omnibus & singulis Justiciariis & Subditis nostris Ducatûs nostri praedicti, Tenore Praesen- tium, firmiter in Mandatis quòd vobis, seu Deputatis vestris, insimul vel divisim, Intendant, Pareant, & Obediant in omnibus diligenter, quotiens super hoc, ex parte nostra, rationabiliter fuerint praemuniti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xiij die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 23. The K. orders the constable of Bourdeaux and the treasurer and barons of the Exchequer in England to pay the wages of the officers in Aquitain before all others. Westm.
O. x. 545. H. iv. p. iv. 193.
Pro Consiliariis & Officiariis in Vasconia, de Praeferramento.
An. 11. H. 6. Vascon. 11. H. 6. m. 11.
Rex Constabulario suo Burdegaliae, & ejus Locumtenenti, qui nunc sunt, vel qui pro tempore erunt, Salutem.
Quia Volumus quòd Consiliarii & Officiarii nostri Ducatûs nostri Aquitaniae in Solutionibus Vadiorum, eis ratione Officiorum suorum debitorum, prae omnibus aliis, virtute aliquarum Literarum regiarum, eis per antea confectarum, praeferantur,
Vobis, de avisamento & assensu Consilii nostri, Mandamus quòd illis Consiliariis & Officiariis nostris, qui Vadia de nobis, ratione Officiorum suorum, percipere debent & habere, id, quod eis a retro est vel erit de Vadiis suis hujusmodi, de Exitibus, Proficuis, & Proventibus, de Castro nostro Burdegaliae provenientibus, exnunc singulis Annis, quamdiu in Officiis suis steterint, ante omnes alias Personas, Colore aliquarum Literarum Regiarum, eis ante haec tempora confectarum, de tempore in tempus, solvatis,
Recipientes a quolibet Consiliariorum & Officiariorum nostrorum praedictorum Literas suas Acquietantiae, singulas Solutiones, quas eis sic feceritis, Testificantes,
Per quas & praesens Mandatum nostrum, vobis inde, in Compoto vestro, ad Scaccarium nostrum Angliae, de tempore in tempus, debitam Allocationem habere faciemus.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Rex Thesaurario & Baronibus suis de Scaccario nostro Angliae, Salutem.
Quia &c. ut supra mutatis mutandis.
Teste ut supra.
Per idem Breve.
March 23. Letters of protection for the K.'s officers in Aquitain. Westm.
O. x. 545. H. iv. p. iv. 193.
De salva Gardia pro Officiariis Ducatus Aquitaniae.
An. 11. H. 6. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, pro debita & sana Gubernatione Jurium Ducatûs nostri Aquitaniae, ac Quiete & bono Regimine Fidelium Ligeorum nostrorum ibidem, Suscepimus in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem, ac Salvam Gardiam nostras speciales omnes & singulos Judices, Officiarios, Consiliarios, & Ministros nostros Ducatûs nostri praedicti, pro conservatione Jurium nostrorum praedictorum Assignatos & Deputatos, ac Homines & Servientes suos, necnon Terras, Tenementa, Res, Redditus, Possessiones, & Bona sua quaecumque,
Omnibus & singulis, cujuscumque Conditionis existant, sub forisfactura omnium quae nobis forisfacere poterunt, Inhibentes nè eisdem Judicibus, Officiariis, Consiliariis, seu Ministris, aut eorum cuiquam, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen, in Corporibus, Possessionibus, sive Bonis, inferant, seu inferri faciant, aut procurent quovis modo.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiij Die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
March 24. Protection for John bp. of Bangor, going to the general council of Basle. Westm.
O. x. 546. II. iv. p. iv. 193.
Pro Episcopo Bangorensi.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 9.
Johannes Episcopus Bangorensis,
Qui, de Licentia Regis, ad Generale Concilium Basiliense, pro Clero Regni Angliae, profecturus est, ibidem in obsequio Regis & pro eodem Clero moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Martii.
Per Billam de Privato Sigillo.
March 24. Commission to William Lynwode, keeper of the privy seal, Reginald Kentwode, dean of S. Paul's, William Estfeld, and four others, to treat with the Breton commissioners for the redress of injuries. Westm.
O. x. 546. H. iv. p. iv. 193.
De Communicando cum Commissariis Ducis Britanniae.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 7.
Rex, Dilectis & fidelibus suis, Magistro Willielmo Lynwode Custodi Privati Sigilli nostri, Magistro Reginaldo Kentwode Decano Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londoniae, Willielmo Estfeld, Johanni Wellys, Magistro Thomae Bekyngton Officiali de Arcubus Londoniae, Waltero Pole Militi, & Magistro Johanni Stokes, Salutem.
Cùm, praeter & contra Pacem finalem & perpetuam,
Inter Nos, Ligeos, & Subditos nostros, &, carissimum Avunculum nostrum, Johannem Ducem Britanniae, ac Subditos & Vassallos suos firmatam,
Plura & diversa Attemptata (utpotè) Homicidia, Captivationes, & Imprisonamenta Hominum, Captiones & Spoliationes Navium, Bonorum, & Mercandisarum, ac alia Dampna, Injuriae, & Gravamina facta sint & perpetrata,
Pro quorum Reformatione praedictus Avunculus noster certos & speciales Commissarios & Nuncios suos, pro parte sua, ad Conveniendum, Tractandum, Appunctuandum, ac finaliter Concludendum, Decidendum, & Determinandum cum Commissariis seu Deputatis nostris, jam transmiserit,
Nos,
Qui Pacem praedictam in omnibus, quantum in nobis est, volumus & affectamus inviolabiliter observari,
Vobis Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, & Duobus vestrûm, quorum vos, praefate Willielme Lynwode, unum esse Volumus,
De quorum fidelitate, circumspectione provida, & Industria plenam fiduciam optinemus,
Committimus Vices nostras, ac plenam, Tenore Praesentium, Auctoritatem, Potestatem, & Mandatum speciale ad Conveniendum cum Commissariis praedicti Avunculi nostri,
Ac de & super quibuscumque Attemptatis, hinc inde, contra Pacem praedictam, factis, necnon de & super Mediis congruis, tàm pro Reparatione Attemptatorum hujusmodi, quàm Securitate & Stabilimento Pacis praedictae in futurum, Communicandum & Tractandum,
Ac de & super eisdem Procedendum, Appunctuandum, Concludendum, Decidendum, Sententiandum, & finaliter Determinandum,
Deliberationémque celerem Corporum quorumcumque indebitè Captivorum & Imprisonatorum, ac Restitutionem Navium, Bonorum, & Mercandisarum, hinc inde debitè faciendum,
Caeteráque omnia & singula, in Praemissis & circa ea necessaria seu quomodolibet oportuna, Excercendum & Expediendum, prout juxta Vim, Formam, & Effectum Pacis praedictae rationabiliter fuerit faciendum;
Promittentes Nos Ratum, Gratum, Firmum, & Stabile habituros totum & quicquid per Vos Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, aut Duos vestrûm (quorum vos, praefate Willielme Lynwode, unum esse Volumus) Actum, Gestum, Conclusum fuerit, & Determinatum in Praemissis.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxiv die Martii.
Per Concilium.
March 28. General request for a safe conduct for Robert bp. of London, ambassador to the general council at Basle. Westm.
O. x. 547. H. iv. p. iv. 193.
De Requesiu ex parte Episcopi Londoniae.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 10.
Rex, universis & singulis Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, &c. Salutem.
Cùm, Venerabilis Pater, Robertus Episcopus Londoniae, in Ambassiatâ nostrâ, ad Generale Concilium Basiliense se conferat in praesenti,
Vos Amicos & Benivolos nostros rogamus, ac Ministris & Fidelibus nostris, firmiter injungendo, praecipimus quatinus,
Eundem Venerabilem Patrem, cùm eum per Regna, Territoria, Loca, Dominia, Districtus, & Jurisdictiones vestra, per Terram, vel per Aquam, transire contigerit, nostrae considerationis intuitu, recommendatum habentes,
Ipsum, cum Famulis, Equis, Rebus, Bonis, & Hernesiis suis, liberè & absque impedimento seu perturbatione quacumque, transire permittatis, sine Solutione Dacii, Pedagii, Gabellae, aut aliquâ aperitione Literarum suarum, necnon salvum & securum Conductum sibi, si necesse fuerit, suis sumptibus, faciatis habere,
Et si quid sibi, in Persona, Rebus, aut aliàs, Injuriatum fuerit (quod nollemus) id indilatè reformare curetis nostris Precibus & Amore,
Pro quo vobis Amicis & Benivolis nostris specialiùs teneri volumus, atque vestris, cùm ad Dominiorum nostrorum Loca declinaverint, Favorem consimilem faciemus.
In cujus &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo octavo die Martii.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 1. Letters of general attorney for John abp. of York. Westm.
O. x. 547. H. iv. p. iv. 193.
De Generali Attornatu, pro Archiepiscopo Eborum.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 6.
Venerabilis Pater Johannes Archiepiscopus Eborum,
Qui, de Licentia Regis, versus Partes transmarinas profecturus est,
Habet Literas Regis de Generali Attornatu &c. per unum Annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Aprilis.
Johannes Frank Clericus Recepit Attorn. usque Reditum ipsius Constituentis in Angliam.
April 7. Pardon for Peter Achard alias de le Sale, Matthew Olyver, and two others, for insurrections at Bourdeaux. Westm.
O. x. 547. H. iv. p. iv. 194.
De Pardonatione.
An. 11. H. 6. Vasc. 11. H. 6. m. 2.
Rex Omnibus Ballivis & Fidelibus suis, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, ex Parte Gentium, de Concilio nostro existentium, in Civitate nostra Burdegaliae, ac Locumtenentis, Juratorum, Triginta & Trescentorum Consiliariorum, & Communitatis dictae nostrae Civitatis, nobis per Fratrem Arnaldum de Fouquentin, Magistrum in Theologia, de Ordine Augustinensi, Bernardum de Seint Abit, & Bernardum de Garos, Burgenses ejusdem Civitatis, nuper fuerit intimatum quòd quàmplura magna & diversa Insurrectiones, Monopolia, & Conspirationes, per Sex Annos elapsos, hucusque in dicta nostra Civitate Burdegaliae, per Petrum Achard aliàs dictum de le Sale, Matheum Olyver, Guillielmum de Gayat aliàs dictum Bonges, & Gullielmum Bidan, & alios suos Complices, commissa fuerunt & perpetrata,
Quorum quidam in Regnum nostrum Angliae se Retraxerunt,
Quorum etiam eorumdem Insurrectionum, Monopoliorum, & Conspirationum materiam fecimus examinari,
Nos,
Consideratis in hac parte Considerandis,
Volentes Misericordiam rigori Justitiae anteferri,
De avisamento & assensu Concilii nostri, ac de Gratia nostra speciali, & ex mero motu nostro, Remisimus & Pardonavimus praefatis, Petro, Matheo, Gullielmo, & Gullielmo, & aliis suis Complicibus, Insurrectiones, Monopolia, & Conspirationes praedicta, de quibus fuit & posset, per quoscumque, contra ipsos, aut eorum aliquem, fieri Prosecutio,
Ipsosque publicè ad suam Bonam Famam & Statum pristinum, ac ad Patriam, & Bona Sua Restituimus per Praesentes,
Quibuscumque Sententiis, per Officiarios nostros ibidem latis, & per Nos etiam Confirmatis, non obstantibus;
Ita semper quòd ipsi non intrent dictam Civitatem nostram Burdegaliae, quousque Nobis placuerit superinde aliter ordinare, nisi fuerit per Licentiam Majoris aut Concilii nostri dictae nostrae Civitatis pro tempore existentium.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vij Die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
April 15. Commission to Walter lord de Hungerford, sir William Phelip, chamberlain, sir William Porter, and sir Ralph Buteler, to distribute 4,000l. among the late K.'s household. Westm.
O. x. 548. H. iv. p. iv. 194.
De Potestate Determinandi pro Servientibus Regis.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 5. dors.
Rex, dilectis & fidelibus suis, Waltero Domino de Hungerford, Willielmo Phelip Militi Camerario nostro, Willielmo Porter Militi, & Radulpho Buteler Militi, Salutem.
Monstraverunt Nobis & Consilio nostro, dilecti Servientes nostri, Armigeri, Clerici, Valetti, Garciones, & Pagetti, nuper de Hospitio Carissimi Domini & Patris nostri Defuncti, qualiter in Testamento ejusdem Patris nostri mentio facta existit quòd Armigeri, Clerici, Valetti, Garciones, & Pagetti, Familiares & cotidiè secum circa tempus Mortis suae existentes, haberent & perciperent, Vigore Testamenti praedicti, Summam quatuor Milium Librarum, inter eos dividendam,
Quam quidem Summam Quatuor Milium Librarum, auctoritate ultimi Parliamenti nostri, dictis Servientibus, Familiaribus ad tunc in Hospitio Patris nostri praedicti, cum ipso toto tempore Mortis suae existentibus, Concessimus solvendam,
Quae quidem Solutio, absque auctoritate nostrâ in hac parte, perimpleri non potest sicut dicunt,
Nos igitur, ad Supplicationem praedictorum Servientium nostrorum, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, Dedimus Vobis, Tribus, & Duobus vestrûm plenam Potestatem & Auctoritatem Determinandi, & per Scripturam, sub Sigillis vestris, Trium, vel Duorum vestrûm, Nominandi Nomina cujuslibet Armigeri, Clerici, Valetti, Garcionis, & Pagetti, ac etiam Ponendi quemlibet eorum ad Partem & Portionem suam Financiae, Solutionis praedictae, juxta statum in quo tempore praedicto extiterunt, necnon Nominandi, secundùm discretiones vestras, Summam, quam quilibet eorum pro Parte sua habebit, secundùm effectum & tenorem Testamenti supradicti.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xv die Aprilis.
Per Concilium.
April 22. Memorandum of the delivery of the great seal to John Frank, keeper of the rolls of Chancery, during the absence, in France, of the bp. of Bath, chancellor, and its return to him on May 23.
O. x. 548. H. iv. p. iv. 194.
De Liberatione Sigilli.
An. 11. H. 6. Claus. 11. H. 6. m. 12. d.
Memorandum quòd, Vicesimo Secundo Die Aprilis, Anno praesenti, inter Horam Sextam & Horam Septimam post Nonam, Johannes Frank Clericus, Custos Rotulorum Cancellariae Domini Regis, praetextu cujusdam Brevis Regii sibi directi, recepit de Johanne Stopyndon Clerico, ex parte Domini Cancellarii Angliae, Magnum Sigillum Regium de Argento, ad occupandum & excercendum idem Sigillum, prout eidem Custodi per praedictum Breve praecipitur,
Cujus Tenor sequitur in haec verba,
Henricus
, Dei Gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, dilecto Clerico suo, Johanni Frank, Custodi Rotulorum Cancellariae nostrae, Salutem.
Cùm Nos, de avisamento Concilii nostri, Appunctuaverimus & Ordinaverimus quòd, carissimus Avunculus noster, Humfredus Dux Gloucestriae, & nonnulli Consiliarii nostri Angliae, cum praecarissimo etiam Avunculo nostro Johanne Duce Bedfordiae, & aliis Consiliariis nostris Regni nostri Franciae, in Villa nostra Calesius, ob certa Negotia, Bonum Publicum Regnorum nostrorum Franciae & Angliae concernentia, inibi Tractanda, convenire debeant,
Inter quos Personam, Venerabilis Patris, Episcopi Bathoniensis Cancellarii, ad Conveniendum unà cum eis ibidem, pro Negotiis hujusmodi assignaverimus pertractandis,
Nolentes quòd, in absentiâ suâ & propter eam Justitia & Executio Legum, Consuetudinum, sive Statutorum Regni nostri Angliae, in Cancellaria nostra, quovis modo retardentur, quin potiùs quòd cuilibet, interim in dicta Cancellaria nostra prosequi volenti, Justitiae complementum impendatur,
Volumus & praefato Cancellario nostro, de avisamento & assensu Concilii nostri praedicti, per Breve nostrum, de Privato Sigillo, Mandavimus quatinus Magnum Sigillum nostrum, in Custodia sua existens, pro tempore absentiae suae hujusmodi, ad & in manus vestras liberet, seu liberari faciat, usque ad Reditum suum Custodiendum, ad finem & effectum quòd vos, in absentia sua, Sigillum illud occupare, & Executionem Rerum Justitiae ac Cursus Cancellariae nostrae praedictae facere valeatis & excercere, prout decet,
Et ideò vobis Mandamus quòd Sigillum nostrum praedictum ab eo, qui illud vobis ex parte praefati Cancellarii nostri liberabit, recipiatis, & interim illud ad usum praedictum occupetis, & caetera Praemissa faciatis in forma praedicta, ac Sigillum praedictum eidem Cancellario nostro in Reditu suo Reliberetis.
Teste meipso apud Westmonasterium, decimo quinto die Aprilis, Anno Regni nostri Undecimo.
Per Breve de Privato Sigillo.
Et
Memorandum quòd postea (videlicet) Vicesimo tertio Die Maii tunc proximò sequente, inter Horam Decimam & Horam Vndecimam ante Nonam, praefatus Custos reliberavit praefato Cancellario, in Camera sua, infra Hospitium suum, extra Barram Novi Templi Londoniae, Sigillum praedictum juxta formam Brevis praedicti.
April 29. Safe conduct for William Croyser, archdeacon of Theudale, and William Turnbull, papal chamberlain, going to Scotland, and thence to the pope. Westm.
O. x. 549. H. iv. p. iv. 194.
Pro Nunciis Papae.
An. 11. H. 6. Scot. 11. H. 6. m. 3.
Rex per Literas suas Patentes, per Duos Menses proximò futuros duraturas, de avisamento & assensu Concilii sui, suscepit in salvum & securum Conductum suum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem suas speciales, Willielmum Croyser Archidiaconum de Theudale, Willielmum Turnbull Cubicularium Sanctissimi Patris Regis Papae, Scotos Nuncios ejusdem Sanctissimi Patris Regis, cum Quatuor Personis Scotis in Comitivâ suâ, extra Regnum Angliae in Scotiam transeundo, & exinde versus praefatum Sanctissimum Patrem nostrum, per Regna & Dominia nostra, absque perturbatione sive impedimento quocumque, redeundo;
Proviso semper quòd iidem Willielmus, & Willielmus, & aliae Personae praedictae benè & honestè se habeant & gerant erga Regem & Populum suum, absque aliquo, quod in Praejudicium seu Dampnum Regis aut Populi sui praedicti cedere valeat, faciendo vel attemptando,
Quodque ipsi nullum Castrorum, Fortalitiorum, vel Villarum Regis firmatarum, ingrediantur, absque eo quòd ipsi praesentes Literas Regis de salvo Conductu Capitaneis, Gubernatoribus, seu Custodibus eorumdem primitùs demonstrent.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Aprilis.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 1. Protection for Marmaduke Lomley, bp. of Carlisle, going to the general council of Basle. Westm.
O. x. 549. H. iv. p. iv. 194.
Pro Episcopo Karliolensi ad Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 6.
Marmaducus Episcopus Karliolensis, aliàs dictus Marmaducus Lomley Episcopus Karliolensis nuper Persona Ecclesiae de Stepenhith in Comitatu Middlesexiae, aliàs dictus Marmaducus Lumley Episcopus Kar- loliensis nuper Persona Ecclesiae de Stepenhith in Comitatu Middlesexiae, aliàs dictus Marmaducus Lumley Episcopus Karliolensis Executor Testamenti Johannis Lumley Militis, aliàs dictus Marmaducus Lumnay Episcopus Karliolensis, aliàs dictus Marmaducus Lumney Episcopus Karliolensis,
Qui, in Obsequium Regis & pro Clero Regni Regis Angliae, ad Generale Concilium Basiliense, profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausulâ Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, primo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 6. Licence to Nicholas, abbot of Glastonbury, going to the general council of Basle, to export 500l. Westm.
O. x. 550. H. iv. p. iv. 194.
Pro Abbate Glastoniae, de Licentia exportandi.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus Nicholao Abbati Monasterii Glastoniae,
Qui, de Licentiâ nostrâ, ad Generale Concilium Basiliense, pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quòd ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm Monetâ, ad Summam & Valorem Quingentarum Librarum, extra Regnum nostrum Angliae ad usum suum secum ducere, & ad ipsum adduci & transmitti facere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 6. Licence to John, abbot of S. Alban's, going to the general council of Basle, to export 400l. Westm.
O. x. 550. H. iv. p. iv. 195.
Pro Abbate de Sancto Albano, de eadem Licentia.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. p. 1. m. 4.
Rex Omnibus ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd de avisamento & assensu Concilii nostri, Concessimus & Licentiam Dedimus Johani Abbati Monasterii Sancti Albani,
Qui de Licentiâ nostrâ ad Generale Concilium Basiliense, pro Clero Regni nostri Angliae, profecturus est,
Quod ipse Aurum & Argentum, tàm in Massâ, quàm Monetâ, ad Summam & Valorem Quadringentarum Librarum, extra Regnum Angliae ad usum suum secum ducere, & ad ipsum adduci & transmitti facere possit, absque impetitione, perturbatione, seu impedimento Nostri, Haeredum, seu Successorum nostrorum, aut aliorum quorumcumque; aliquibus Statutis sive Ordinationibus, in contrarium factis, non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, sexto die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.
May 7. Protection for John, abbot of S. Alban's, Richard Chestre, vicar of South Wollyngham, and letters of attorney for the abbot. Westm., various dates.
O. x. 550. H.iv. p. iv. 195.
De Protectionibus.
An. 11. H. 6. Franc. 11. H. 6. m. 7.
Johannes Abbas Monasterii Sancti Albani,
Qui, in obsequium Regis & pro Clero Regni Regis Angliae, ad Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, septimo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ibid.
Ricardus Chestre
, Vicarius Ecclesiae Parochialis Lancastriae, aliàs dictus Rector Ecclesiae Parochialis de South Wol- lyngham in Comitatu Lincolniae,
Qui, in obsequium Regis in Comitivâ, Venerabilis in Christo Patris, Roberti Episcopi Londoniae, versus Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum Clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praesentibus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
Ibid.
Abbas de Sancto Albano
,
Qui, de Licentiâ Regis, versus partes Transmarinas profecturus est,
Habet Literas Regis de Generali Attornato, sub Nominibus Willielmi Tresham, & Johannis Hody, sub alternatione &c. in quibuscumque Curiis Angliae, & ad instantiam &c. per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo nono die Aprilis.
Johannes Frank Clericus recepit Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
Idem Abbas, &c. ut supra usque ibi
, sub Nominibus, & tunc sic, Johannis Barton de Comitatu Buks, & Ricardi Byngham, &c. ut supra.
Teste ut supra.
Johannes Frank Clericus recepit Attorneamentum usque Reditum Constituentis in Angliam.
May 8. Protection for Nicholas, abbot of Glastonbury, going to the general council of Basle. Westm.
O. x. 551. H. iv. p. iv. 195.
Pro Abbate Glastoniae versus Generale Concilium.
An. 11. H. 6. Ibid. m. 6.
Nicholaus Abbas Monasterii Glastoniae,
Qui, in obsequium Regis & pro Clero Regni sui Angliae, ad Generale Concilium Basiliense profecturus est, ibidem in eodem obsequio moraturus,
Habet &c. ut supra.
Teste Rege apud Westmonasterium, octavo die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 14. Protection for Alan Kirketon, dean of the chapel of the duke of Bedford, going in his retinue to France. Westm.
O. x. 551. H. iv. p. iv. 195.
Pro Decano Capellae Ducis Bedfordiae.
An. 11. H. 6. Ibid.
Magister Alanus Kirketon Capellanus, aliàs dictus Alanus Kirketon Clericus, Decanus Capellae, carissimi Avunculi Regis, Johannis, Gubernantis & Regentis Regnum Regis Franciae, Ducis Bedfordiae,
Qui in Obsequium Regis, ad partes Regni Regis Franciae praedictas profecturus est, ibidem in eodem Obsequio in Comitiva ejusdem Avunculi Regis moraturus,
Habet Literas Regis de Protectione (cum clausula Volumus) per unum Annum duraturas.
Praes. &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto die Maii.
Per Billam de Privato Sigillo.
May 27. Licence to the duke of Orleans to pay to John Cornewaill, lord of Faunhope, 2,000 crowns of his ransom for the release of William Boteller, one of his hostages. Westm.
O. x. 551. H. iv. p. iv. 195.
Super Appunctuamentis cum Duce Aurelianensi.
An. 11. H. 6. Pat. 11. H. 6. P. 1. m. 2.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, Carissimus Consanguineus noster, Dux Aurialensis nuper, apud Domum Fratrum Praedicatorum Londoniae, in praesentia carissimi Avunculi nostri Humfredi Ducis Gloucestriae & aliorum Dominorum de Concilio nostro, Promiserit, bonâ Fide & in Verbo Principis, quòd nec Frater suus de Angulesine, Willielmus Boteller, nec aliquis alius Obsidum suorum in Anglia, nullo modo vel occasione extra Angliam discederet, quousque, dilecto & fideli nostro, Johanni Cornewaill Domino de Faunhope de sin- gulis Promissionibus & Summis eidem Johanni per praefatum Ducem Aurialensem seu Obsides suos praedictos debitè & rationabiliter aliquo modo debitis, Satisfactum foret & Contentatum,
Ac posteà (videlicet) Vicesimo quinto Die Maii ultimò praeterito, pro Aisiamento & Deliberatione dilecti & fidelis nostri Thomae Rempston, qui diu inter Inimicos nostros Franciae in diris Carceribus mansit & adhuc manet, praedictus Johannes, tàm ad affectum & rogatum praedictorum Dominorum de Concilio nostro, quàm praedicti Ducis Aurialensis, Contentatus fuerit quòd praedictus Willielmus iret in Franciam sub Conditione, quòd idem Dux Aurialensis, bonâ Fide & in Verbo Principis, promitteret Solvere praefato Johanni, Haeredibus, vel Assignatis suis, ante Festum Omnium Sanctorum proximò futurum, Summam Duorum milium Scutorum in Auro, in Partem Solutionis Majoris Summae sibi debitae,
Et quòd, eo non obstante, caeterae Promissiones, sibi per antea factae, permaneant suo robore,
Quas quidem Conditiones praedictus Dux Aurialensis Concessit & Promisit, & specialiter ad solvendum praefato Johanni, Haeredibus, vel Assignatis suis, ad Festum praedictum Duo Milia Scutorum in Auro, in casu quo Nos ipsum Ducem Aurialensem (cujus Prisonarius existit) ipsum ad hoc Licentiare vellemus,
Et ulterius Vult & Concedit quòd, eo non obstante, aliae Promissiones suae, tàm apud Domum praedictam, quàm omnes aliae Promissiones, praedicto Johanni per antea factae, sive sint Ore tenus, per Literas, Promissiones, seu Obligationes, fideliter observentur & vigore permaneant,
Nos, qui Deliberationem & Ereptionem praedicti Thomae a Manibus Inimicorum nostrorum praedictorum nimium affectamus, Concessimus praefato Duci Aurialensi, Tenore Praesentium, Potestatem & Licentiam faciendi Promissiones & Obligationes praedictas, & quòd ipse solvat praefato Johanni dictam Summam Duorum Milium Scutorum ad Terminum supradictum, eo, quòd praedictus Dux Aurialensis Prisonarius noster existit, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, xxvij die Maii.
Per Breve de Privato Sigillo.