Rymer's Foedera with Syllabus: January-February 1502

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: January-February 1502', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 785-804. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp785-804 [accessed 24 April 2024]

January–February 1502

Syllabus Entry Foedera Text
1502. Jan. 12. Treaty of alliance between the K. of England and John de Horne, bp. of Liege.
O. xii. 785. H. v. p. iv. 165.
Appunctuamenta Episcopi Leodiensis.
An. 17. H. 7. Ex Autogr.
Universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Johannes de Horne, Dei gratiâ, Episcopus Leodiensis Dux Bullonensis Comes Lossensis, &c. Salutem.
Noveritis Nos, cum Serenissimo & Illustrissimo Principe ac Domino Domino Henrico Rege Angliae & Franciae ac Domino Hiberniae, &c. Domino Metuendissimo, omnia & singula Articulos & Capitula subsequentia concordâsse & conclusisse per Praesentes,
Inprimis, Convenimus quòd neuter nostrûm praestabit Auxilium, Consilium vel Favorem notoriis Hostibus vel Inimicis alterius Partis tàm per Terram, Mare, vel Aquas dulces infestare vel invadere volentibus, sed uterque nostrûm bonâ Fide se mutuis Auxiliis Militaribus Gentium Armatorum, Expensis tamen Opem Interpellantis, quotiens opus fuerit adjuvabit, in quorum Auxiliorum praestatione, quoad Numerum attinet Armatorum, habenda erit facultatis Ratio illius quae de ferenda Ope rogabitur seu interpellabitur, ut (scilicet) ad non plus teneatur quàm tunc commodè facere poterit, considerata Temporis & Locorum Oportunitate, ac Statu Rerum suarum.
Item, Conventum est quòd neuter nostrûm, Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos alterius Partis, in ejus Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, aut Districtus, aut eorum aliquem recipiet, nec eis aut eorum alicui, eisdem eorumve aliquo aut alio quocunque in Loco, etiam extra nostra Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, aut Districtus, Auxilium, Consilium, Hospitium, Gentes Armorum, Naves, Pecunias, vel Victualia praestabit aut ministrabit, nec ab alio aut aliis quibuscumque in nostra Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, aut Districutus Recipi, nec eis aut eorum alicui in eisdem Auxilium, Consilium, Favorem, Hospitium, Gentes Armorum, Naves, Pecunias, vel Victualia dari, praestari, ministrari, aut concedi permittet sed expressè & cum effectu contradicet obstabit & Impedimentum realiter praestabit.
Item, Conventum est quòd, si alter nostrûm praedictorum aliquem vel aliquos nostrûm vel nostros fuisse & esse Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos, & in nostra Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, vel Districtus, aut eorum aliquem, Receptum esse vel Receptos, aut ibidem Latitare aut Se tenere, aut hujusmodi Rebelles aut Profugos, in alicujus nostrorum aut alterius Principis aut Domini Regnis, Patriis, Dominiis, Terris, Villis, Opidis, Jurisdictionibus, Portubus, vel Districtubus, esse, morari, conversari, aut latitare, per Literas nostras, alteri significaverit & declaraverit, tunc ille nostrûm qui hujusmodi Literas receperit, vel cui taliter significatum aut declaratum fuerit, hujusmodi Rebellem vel Rebelles, Profugum vel Profugos, infra Quatuor Dies a Die Significationis praedictae proximè continuè numerandos, tenebitur per Praesentes dictos Rebelles & Profugos & eorum quemlibet, si infra sua Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, vel Districtus fuerit aut fuerint, extra sua Regna, Patrias, Dominia, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, Portus, & Districtus, & eorum quodlibet in Locis publicis & consuetis, per publicas Proclamationes, perpetuò proscribere & bannire, aut proscribi aut banniri facere cum effectu, & sub Poena Capitali,
Et si hujusmodi Rebelles & Profugi in alterius Principis aut Domini Regnis, Patriis, Dominiis, Terris, Villis, Opidis, Jurisdictionibus, Portubus, aut Districtubus fuerint, extiterint, morentur, conversentur, aut latitaverint, tunc eos & eorum quemlibet, nè ad sua Regna, Patrias, Terras, Villas, Opida, Jurisdictiones, aut Dominia sua, aut aliquam Partem eorumdem, sub Poena Capitis ac Mortis ullo modo veniant aut accedant, nec eorum aliquis veniat aut accedat, in Locis publicis & consuetis per publicas Proclamationes prohibebit, & eadem Prohibitione, infra Quatuor Dies, ut praemittitur, faciendâ, omnes & singulos dictos Rebelles & Profugos proscribet & banniet, sub Poena Capitali; & Praemissas Proscriptionem sive Proscriptiones Bannum sive Banna Contempnentem vel Contempnentes, statim & sine dilatione aut excusatione quacunque, eadem Poena Capitis ac Mortis puniet aut puniri faciet.
Quae Quidem Omnia Et Singula Capitula Praemissa, inter praefatum Serenissimum Dominum nostrum Regem Angliae &c. & Nos Johannem Episcopum Leodiensem, &c. supranominatos, in praesenti Tractatu inita & conclusa, tanto Tempore inter Regiam suam Majestatem Haeredesque a suo Corpore procreatos & Nos quoque vim & effectum sortientur, quanto tempore Humanis agere continget, & inter eandem Regiam Majestatem suosque Haeredes ac Illustrissimum Principem Dominum Philippum Archiducem Austriae, &c. aut Duces Brabantiae, consimilis Amicitia, Liga, Confoederatio, Pax, & Unio durabunt & continuabunt.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium his praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Sigillum nostrum Secretum apponi fecimus.
Dat. Duodecimâ Die Mensis Januarii, Anno a Nativitate Domini Millesimo Quingentesimo secundo, Stilo Curiae nostrae
Johannes.
De Mandato speciali Reverendissimi Domini nostri supradicti.
Super Plicam,
Godissa.
Jan. 24. Marriage treaty between Margaret, daughter of K. Henry VII., and K. James IV.; the princess is not to be sent to Scotland until Sept. 1, 1503. Richmond.
O. xii. 787. H. v. p. iv. 165.
Indentura Tractatus de Matrimonio Regis Scotorum cum Margareta Primogentia Regis.
An. 17. H. 7. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Robertum Glasguensem Archiepiscopum, Patricium Comitem de Bothvile Dominum Halys ac Magnum Admirallum Regni Scotiae Gardianum Occidentalium Marchiarum ejusdem, & Andream Postulatum Ecclesiae Cathedralis Moraviensis, Illustrissimi & Excellentissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum ad Infrascripta Commissarios, Oratores, Ambassiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales & generales, ex unâ,
Et, Reverendissimum ac Reverendum in Christo Patres, Henricum Cantuariensem Archiepiscopum totius Angliae Primatem & Apostolicae Sedis Legatum, Illustrissimi & Potentissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae Magni Sigilli Custodem, Ricardum Wintoniensem Episcopum ejusdem Domini Regis Angliae Privati Sigilli Custodem, & Thomam Comitem Surriae Thesaurarium Angliae, ejusdem Domini Regis ad Infrascripta Commissarios, Oratores, Ambassiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales & generales, parte ex alterâ,
Testatur quòd Nos Commissarii, Oratores, Ambassiatores, Legati, Procuratores, Deputati, & Nuncii Principum praedictorum,
Considerantes, & prae Oculis nostris habentes quòd, Mediator Dei & Hominum, Homo Christus jesus, cum pro Redemptione Generis Humani de Sinu Patris in Terram descenderet, Pacem inprimis Hominibus nunciavit, deinde Ascensurus ad Patrem eandem, tamquam singulare pretiosissimum & peculiare Munus, Discipulis reliquit & donavit,
Ex quo siquidem Divino & Praeclarissimo Munere, si quid inter Mortales Bonum, si quid Utile, si quid denique Deo Gratum & Acceptum reperiatur, id certè procedit, & sine quo nichil Firmum nil Stabile aut Tranquillum in Orbe diu consistere potest,
Cùm igitur nil placidum sine Pace Deo, non Munus ad Aram, ipsa Pax, potissimè inter Reges & Principes, perquirenda est, ipsa amplectenda & sequenda,
Et quoniam ipsa Pax in Amore, Benevolentia, Affinitate, & Sanguinis Necessitudine, quae ex dignissimo Sacramento Matrimonii proficiscuntur & manant, maximè reperitur, atque in hiis suavissimè refocillatur & nutritur, Matrimonium igitur & Conjugale Bonum, unde Amor & Benevolentia Affinitas & Sanguinis Necessitudo procedunt, Bases & Fundamenta firmissima Pacis & Concordiae inter Reges & Principes esse certissimum Judicavimus,
Attendentes propterea illum propensum Animum quem ipsi Potentissimi Principes nostri Scotiae & Angliae Reges ad Pacem inter eos & eorum Regna perpetuò firmandam & stabiliendam gerunt, illumque tenerrimum atque praecipuum Amorem firmamque Benevolentiam quibus alter alteri vicissim afficitur, necnon pensatis illis singularibus Desideriis frequentibus Instantiis & continuis Solicitationibus quibus idem Serenissimus Scotorum Rex penes Illustrissimum Angliae Regem saepissimè instetit & intercessit ut, ob intimas Affectiones & praecipuos Amores quos ad eundem Regem gerit, & quibus ipsi Reges se mutuò prosequuntur,cum Praeclarissima Domina Margareta, ejusdem Regis Angliae ac Illustrissimae Dominae Reginae Elizabethae Carissimae Consortis suae Filia Primogenita, prae cunctis Principibus Mundi, Matrimonium contraheret,
Attentâ praetereà illà ejusdem Serenisimi Regis Angliae Animi Conformitate & Benevolentiâ, qui tàm justis tàm gratis tamque honestis praefati Consanguinei sui Desideriis,unde tot Pacis Bona & Commoda perpetuis futuris temporibus ipsis & eorum Regnis habundè proventura sunt, proptereà annuere atque assentire dignum duxerit,
Virtute & Auctoritate sufficientium Commissionum, a praedictis Serenissimis Principibus respectivè Nobis in hac Parte datarum, traditarum, & concessarum (Quarum Commissionum Tenores inferius sequuntur) ad Laudem Dei, & Principum nostrorum praedictorum Regnorum ac Subditorum suorum Honorem, Pacem, Commoditatem, & Utilitatem, omnes & singulos Articulos subsequentes, earumdem Commissionum vigore & auctoritate, Convenimus, Concordavimus, Contraximus, & Conclusimus, prout per Praesentes Convenimus Concordamus, Contrahimus, & Concludimus.
Inprimis, Nos, Commissarii, Oratores, & Procuratores praedicti, Auctoritatibus praedictis, Convenimus, Contrahimus, Concordamus, & Concludimus, quòd dictus Dominus Jacobus Scotorum Rex, per Se, vel per Oratorem, Procuratorem, vel Commissarium suum sufficienti Auctoritate in ea parte fulsitum, Matrimonium per Verba de Praesenti, cum praefata Domina Margareta, quae Duodecimum Aetatis suae Annum penultimo Die Novembris ultimò praeterito explevit, citra Festum Purificationis Beatae Mariae proximò futurum realiter & cum effectu Contrahet,
Et Matrimonium sic contractum, Consanguinitatis & Affinitatis Gradibus, quibus Quarto & Quarto dictus Dominus Jacobus Scotorum Rex & dicta Domina Margareta se invicem attingunt, non obstantibus, juxta Tenorem, Formam, & Effectum Dispensationis Apostolicae, per Bullam ejusdem in hac Parte impetratae perinde valeat, ac si hujusmodi Impedimento non essent, ita quòd nullo modo licebit dicto Domino Jacobo Regi nec dictae Dominae Margaretae, ratione Consanguinitatis & Affinitatis praedictarum, ad impediendum vel dissolvendum Matrimonium praedictum quicquam per viam Juris vel Facti obicere vel obici facere.
Item, quòd dictus Illustrissimus Rex Angliae, Pater ejusdem Principis Dominae Margaretae, cum effectu faciet quòd dicta Domina Margareta Filia sua, citra dictum Festum Purificationis, cum dicto Domino Jacobo Scotorum Rege, aut ejus in hac parte Oratore, Procuratore, vel Commissario, ut praefertur, ad hoc auctorizato sufficienter, Matrimonium per Verba de Praesenti contrahet realiter & cum effectu.
Item, licet inter dictum Dominum Jacobum Scotorum Regem & dictam Dominam Margaretam Matrimonium, per Verba de Praesenti, citra dictum Festum Purificationis, ut praemittitur, contrahatur, iidem tamen Commissarii, Oratores, & Procuratores praedicti Domini Jacobi Regis Scotorum cum praefato Domino Rege Angliae & ejus Commissariis, Oratoribus, & Procuratoribus praedictis, virtute Commissionum suarum praedictarum, contrahunt & conveniunt, eidemque Regi Anglaie & Commissariis, Oratoribus, & Procuratoribus suis praedictis per Praesentes promittunt, quòd idem Dominus Jacobus Rex Scotorum dictam Dominam Margaretam, citra primum Diem Septembris, qui erit in Anno Domini Millesimo, Quingentesimo tertio, ex causa Solennizationis aut Consummationis praedicti Matrimonii vel aliâ Causâ quacunque, nullo modo sibi tradi dari aut liberari petet aut requiret,
Necnon quòd idem Dominus Jacobus Rex Scotorum, per Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo & Manu suâ propriâ sigillatas signatas & munitas, & praefato Domino Regi Angliae ejusve Commissario, Procuratori, vel Deputato, ejusve Commissariis, Procuratoribus, vel Deputatis, in ea parte sufficienter auctorizatis, citra primum Diem Aprilis proximò futurum post Datam Praesentium tradendas & deliberandas, praefato Domino Regi Angliae promittet quòd ipse dictus Jacobus Rex Scotorum dictam Dominam Margaretam, citra Primum Diem Septembris praedictum, ex causa Solennizationis aut Consummationis Matrimonii praedicti vel aliâ Causâ quacunque, nullo modo tradi dari aut liberari petet aut requiret.
Item, dicto Matrimonio inter praefatum Dominum Regem Scotorum & memoratam Dominam Margaretam, citra dictum Festum Purificationis, per Verba de Praesenti, ut praemititur, contracto, praedictus Dominus Rex Angliae dictam Dominam Margaretam Filiam suam, citra Primum Diem dicti Mensis Septembris, Sumptibus & Expensis suis, extra Regnum suum ad Limites Regni Scotiae transmittet seu transmitti faciet, & apud Ecclesiam vulgariter vocatam Lambertone Kirk, vel aliquem alium Locum prope eosdem Limites, praefato Domino Regi Scotorum, ejusve Commissario, Procuratori, vel Deputato, Commissariis, Procuratoribus, vel Deputatis, in ea parte sufficienter per Literas praedicti Domini Jacobi Regis Scotorum auctorisatis, pro Matrimonio inter ipsum & dictam Dominam Margaretam Deo Duce Solennizando & Consummando, tradet & deliberabit, tradive & deliberari faciet,
Ipseque Dominus Jacobus Rex Scotorum eamdem Dominam Margaretam, infra Quindecim Dies, dictas Transmissionem, Traductionem, & Deliberationem proximò & immediatè sequentes, in Facie Ecclesiae, secundùm Sacrorum Canonum dispositionem, solenniter Disponsabit & in Uxorem Accipiet, ipsamque deinceps tanquam Uxorem suam legittimam in omnibus tenebit, reputabit, & tractabit,
Item, idem Dominus Jacobus Scototorum Rex, citra Primum Diem Julii, qui erit in Anno Domini Millesimo Quingentesimo Tertio, eidem Dominae Margaretae, ad Terminum Vitae suae, talem & tantam Donationem propter hujusmodi Nuptias, qualem & quantam Donationem aliqua Regina Scotiae unquam habuit, in Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, & Redditibus, efficacioribus viis & mediis quibus de jure fieri possit, faciet dabit & concedet,
Ipsamque, vel ejus Commissarium, Procuratorem, vel Deputatum, Commissarios, Procuratores, vel Deputatos ad hoc missos & destinatos, citra eundem Primum Diem Julii, in realem, corporalem, plenam, & pacificam Possessionem eorumdem effectualiter mittet & inducet, mittive & induci faciet,
Et, si Annui Redditus dictorum Villarum, Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, & Praediorum ad minorem Summam quàm Durarum Millium Librarum Sterlingorum, secundum Computationem & Aestimationem quae nunc fit & habetur in Anglia, & quae faciunt & constituuntSex Millia Librarum Monetae nunc currentis & habentis cursum in Scotia, deductis Oneribus & Expensis quibuscumque, se annuatim extendant, idem Dominus Jacobus Rex Scotorum totum & omne illud, quod in ea Parte dictae Summae defuerit, in aliis Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, & Redditibus, in aliquibus Locis citra Mare Scoticum situatis, ad praedictam Summam Duarum Millium Librarum Sterlingorum se extendentibus, citra Quintumdecimum Diem praefati Mensis Julii, dicto Anno Millesimo Quingentesimo Tertio, suplebit & realiter perficiet,
Et ipsa Villas, Dominia, Maneria, Terras, Praedia, & Redditus, quae ad hujusmodi Supplementum, ut praedictum est, assignabit, citra eundem Quintumdecimum Diem Julii supradicti, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Tertio, dictae Dominae Margaretae ad Terminum Vitae suae, in Locis praedictis, efficacioribus Viis & Mediis quibus de jure fieri possit, dabit & concedet,
Ipsamque Dominam Margaretam vel ejus Commissarium, Procuratorem, vel Deputatum, Commissarios, Procuratores, vel Deputatos, pro hujusmodi Possessione adipiscenda destinatum vel destinatos, citra eundem Quintumdecimum Diem Julii, in realem, corporalem, plenam, & pacificam Possessionem eorumdem effectualiter mittet & inducet, mittive & induci faciet,
Ac etiam quòd dicta Domina Margareta omnia & singula Praemissa, sibi in Donationem propter Nuptias Collata, sine diminutione aut revocatione, Auctoritate Parliamenti Regni Scotiae, vel alio modo, aut quovis quaesito colore, faciendis, tàm in Vita ipsius Domini Jacobi Regis Scotorum quàm post Mortem ejusdem, durante Vitâ ejusdem Dominae Margaretae naturali, sine Expulsione, Interruptione, Contradictione quacunque, tenebit & possidebit;
Proviso quòd dictus Dominus Jacobus Rex Scotorum omnes & singulos Redditus, Fructus, & Proventus, ex praedictis Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, & Redditibus, ex Donatione propter Nuptias eidem Dominae Margaretae, ut praemittitur, dandis & assignandis, provenientes, durante Vitâ suâ naturali, percipiet & habebit,
Quodque idem Dominus Jacobus Scotorum Rex, durante Vitâ suâ naturali, Sumptibus & Expensis suis, praefatae Dominae Margaretae omnia & singula, quae ad Apparatum Corporis sui, Ornatum Domorum suarum, Vecturas, Equitatus, Suppellectilem, Utensilia, Victum, & Vestitum sua, ac Rem familiarem & domesticam, & alias Res quascumque, secundùm Honorem, Statum, Gradum, & Dignitatem ejusdem Dominae Margaretae, necessaria fuerint seu quomodolibet condecentia, necnon Familiaribus, Domesticis, & Servientibus praefatae Dominae margaretae, tàm Viris quàm Foeminis (quorum quidem Servientum Viginti quatuor erunt Anglici, partim Viri partim Foeminae ad Optionem & Electionem ejusdem Dominae Margaretae) Exculenta, Poculenta, Stipendia, Vestitus, Vecturas, Equitatus, ac omnia & singula alia quae eisdem Familiaribus, Domesticis, & Servientibus, secundùm Honorem & Condecentiam Statûs & Dignitatis praefatae Dominae Margaretae, similiter necessaria fuerint seu convenientia, supportabit, exhibebit, praestabit, & ministrabit, supportari, exhiberi, praestari, & ministrari faciet;
Et quotiens & quando contigerit aliquem vel aliquam dictorum Servientum Anglicorum obire, totiens & tunc licebit dictae Dominae Margaretae, durante Vitâ suâ, in loco Demortuorum vel Demortuarum, usque ad Numerum duodecim Personarum, alios vel alias Anglicos vel Anglicas, ad Sumptus & Expensas praedictos substituere & subrogare:
Et, praeter & ultra dicta Apparatum, Ornatum, Victum, & Vestitum, & alia praedicta supra specificata necessaria condecentia & convenientia, idem Dominus Jacobus Rex Scotorum, durante Vitâ suâ naturali, eidem Dominae Margaretae ad usum proprium ejusdem Dominae Margaretae ex dictis Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, & Redditibus Mille Libras legalis & usualis Monetae Scotiae, jam currentis & habentis Cursum in Regno Scotiae, quae faciunt & constituunt Quingentas Marcas Sterlingorum Monetae jam currentis & habentis Cursum in Regno Angliae, in Festis Paschae & Sancti Michaelis per aequales Portiones, tradet, dabit, & solvet, tradive, dari, & solvi faciet,
Cum quibus quidem Mille Libris praedictis eadem Domina Margareta, loco & nomine praedictorum Villarum, Dominiorum, Terrarum, Praediorum, & Reddituum, durante Vitâ naturali praefati Domini Jacobi Regis Scotorum tantum, tenebit & reputabit se contentam, & de eisdem Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, Redditibus, durante Vitâ ejusdem Domini Jacobi Regis Scotorum se nullatenus intromittet,
Licebitque eidem Dominae Margaretae praedictam Summam Mille Librarum & quamlibet inde Parcellam, de tempore in tempus, durante Vitâ praefati Domini Jacobi Regis Scotorum, in suos proprios Usus & alienos, sine impedimento ipsius Domini Jacobi Regis Scotorum, vel cujuscumque alterius, liberè ad Votum suum convertere & disponere,
Et, si contingat praefatam Dominam Margaretam dictum Dominum Jacobum Regem Scotorum supervivere, & post ejus Mortem Superstitem fore, eadem Domina Margareta post Mortem ejusdem Domini Jacobi Regis Scotorum, in praedictis Villis, Dominiis, Maneriis, Terris, Praediis, & Redditibus, Statum, Titulum & Possessionem suos praedictos, durante Vitâ ejusdem Dominae Margaretae, continuabit & retinebit, continuareque & retinere possit & debeat, Fructusque, Exitus, Proficua, & Redditus, ex eisdem provenientia, ubicumque ipsam Dominam Margaretam postea habitare vel morari, vel ad quaecumque Regna Partes extra idem Regnum Scotiae se transferre transire vel migrare placuerit vel contigerit, pacificè, integrè & plenè, sine aliquali Diminutione, Impedimento, Expulsione, Interruptione, vel Contradictione Haeredum vel Successorum praefati Domini Jacobi Regis Scotorum, aut alicujus vel aliquorum aliorum quorumcunque, durante Vità ejusdem Dominae Margaretae, ad suum Usum proprium percipiet & habebit, percipere & habere possit & debeat.
Item, idem Dominus Rex Scotorum omnia & singula Scripta, Literas, Munimenta, & Instrumenta, praedictam Donationem propter Nuptias, Concessionem & Donationem omnium & singulorum praedictorum Villarum, Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, Praediorum, & Reddituum, ac Missionem, Traditionem, & Inductionem in realem Possessionem eorumdem, necnon Suplementum dictorum aliorum Villarum, Dominiorum, Maneriorum, Terrarum, Praediorum, & Reddituum, Concessionem & Donationem eorumdem, ac Missionem, Traditionem, & Inductionem in realem Possessionem eorumdem concernentia, & supradicta tunc facta & habita, & quae de Jure fieri deberent, praefato Domino Regi Angliae ejusve Commissario, Procuratori, vel Deputato, Commissariis, Procuratoribus, vel Deputatis, ad hoc sufficienter auctorizatis, citra praedictum Primum diem Julii, ad Usum praedictae Dominae Margaretae, apud Villam Berwici tradet & deliberabit, tradive & deliberari faciet,
Item, Praefatus Dominus Rex Angliae ejusve Haeredes & Successores, Nomine Dotis & pro totali plena & integra Dote pro dictâ Dominâ Margaretâ, eidem Domino Jacobo Regi ut praemittitur Matrimonio copulandâ, Triginta Millia Aureorum Nobilium Anglicorum, vocatorum ANGEL, NOBILLIS, in eisdem Nobilibus, valente Viginti Grossos unoquoque Nobili, bonae & legalis Monetae Angliae nunc cursum habentis in Anglia, aut in aliâ bonâ & legali Monetâ Aureâ vel Argenteâ Angliae, aequivalenti dictis Triginta Millibus Aureorum Nobilium Anglicorum vocatorum ANGELL NOBILLIS, eidem Domino Jacobo Regi aut ejus Procuratori sive Commissario sufficienter auctorizato solvet aut solvi faciet in Forma sequenti; videlicet,
In Die Solemnizationis dicti Matrimonii, in Facie Ecclesiae inter dictum Dominum Jacobum & praefatam Dominam Margaretam, in propriis suis Personis, ut praemittitur faciendae, vel infra Sex Dies proximò sequentes eundem Diem Solemnizationis, praefato Domino Jacobo aut ejus sufficienti Deputato in Villa Edinburgi solvet aut solvi faciet Summam Decem Millium dictorum Aureorum Nobilium in eisdem Nobilibus, vel ut dictum est in alia Moneta aequivalenti,
Et in eodem Die ad Annum, vel infra Sex Dies proximò & immediatè se- quentes finem ejusdem Anni, qui erit Annus Primus Completus post Solennizationem praefati Matrimonii (videlicet) in Anno Domini Millesimo, Quingentesimo Quarto, in Villa Coldingham Summam Decem Millium dictorum Aureorum Nobilium in eisdem Nobilibus, vel ut dictum est in alia Moneta aequivalenti,
Et in fine Anni, tunc proximò & immediatè sequentis finem ejusdem Anni, qui erit Secundus Annus Completus post Solennizationem Matrimonii praedicti (viz.) Anno Domini Millesimo, Quingentesimo Quinto, in Villa de Coldingham, praedictam Summam Decem Millium dictorum Aureorum Nobilium in eisdem Nobilibus, vel ut dictum est in alia Moneta aequivalenti, in plenam perfectam & ultimam Solutionem dictae Dotis, dictorumque Triginta Millium Nobilium Aureorum, pro eadem Dote, ut praemissum est, Concessorum,
Dictusque Dominus Jacobus Rex Sco-torum in omnibus & singulis memoratis Solutionibus, in Terminis praedictis ut praemittitur faciendis, praefato Domino Regi Angliae, ejusve Deputato vel Deputatis, dictam Solutionem facienti, Lireras suas Acquietantiales, Magno Sigillo suo sigillatas & Manu suâ propriâ subscriptas, tradet & deliberabit tradive & deliberari faciet,
Et in singulis praedictis Duabus Solutionibus, in dicta Villa de Coldinghame, praedicto Domino Jacobo Regi Scotorum, ejusve Commissariis Procuratoribus vel Deputatis, ut praemittitur, faciendis, idem Dominus Jacobus Scotorum Rex providebit & ordinabit quod Commissarii Procuratores & Deputati Regis Angliae, illuc eam ob Causam Venientes & Comparentes, & praedictas Solutiones apud Coldingham facturi, cum Pecuniis praedictis salvò & securè erga omnes Scotos, periculo ejusdem Regis Scotorum, de Berwico ad praedictam Villam de Coldinghame accedere, & Solutiones praedictas ibidem facere possint & valeant.
Item, si praedictam Dominam Margaretam absque Prole de Corpore suo, per eundem Dominum Jacobum Scotorum Regem suscitatâ, ante aliquem Terminum Solutionum praedictarum (quod Deus avertat) obire contigerit, tunc post hujusmodi Obitum Rex Angliae ad nullam ulteriorem Solutionem, praefato Domino Jacobo Regi Scotorum faciendam, Ratione praesentis Conventionis & Tractatûs, aut alicujus Obligationis, alteriusve publicae vel privatae Scripturae, Signo & Sigillo suo munitae, in ea Parte factae & conceptae, nullo modo teneatur obligetur aut astringatur, sed omnino ab hujusmodi Solutionibus & earum qualibet liberatus quietus & exoneratus ipso facto habeatur & censeatur, ac si nulla Promissio, Obligatio aut Conventio in ea parte facta fuisset; hujusmodi Obligationibus & scripturis, sic ut praefertur signatis & sigillatis, aut quocumque alio modo factis, in nullo penitus obstantibus.
Commissionum verò praedictarum Tenores sequuntur & sunt tales,
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, universis & singulis, ad quorum notitias Praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendissimi in Christo Patris Henrici Archiepiscopi Cantuariensis Custodis Magni Sigilli nostri, ac Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Wintoniensis Custodis Privati Sigilli nostri, necnon Carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Surriae Thesaurarii nostri Angliae, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Procuratores, Factores & Deputatos Facimus, Constituimus, Ordinamus & Deputamus per Praesentes,
Dantes & concedentes eisdem & cuilibet eorum in solidum conjunctim & divisim plenam, Tenore Praesentium, Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo Principe Jacobo Scotorum Rege Consanguineo & Fratre nostro Carissimo, ejusve Oratoribus, Procuratoribus sive Nunciis, ipsius Nomine sufficienti Potestate munitis, de & super Sponsalibus ac Matrimonio inter ipsum Illustrissimum Principem Fratrem & Consanguineum & Praecarissimam Primogentiam Filiamnostram Margaretam, secundum dispositionem Sacrorum Canonum contrahendis, & annuente Deo cum effectu concludendis,
Ac de & super Dote Dotalitiis & Donatione propter Nuptias, ex causa hujusmodi Matrimonii, Tractandi Conveniendi & Concludendi,
Tempusque ac Tempora Modosque & Formas pro hujusmodi Dote Dotalitiis & Donationibus propter Nuptias Assignandi Promittendi & Appunctuandi, ejusdemque Dotis ac Donationis propter Nuptias Possessionem Petendi, & in eandem Possessionem realiter & cum effectu in nostro Nomine mitti Petendi,
Necnon de & super Tempore, Modo & Forma Traductionis ipsius praecarissimae Filiae nostrae in Regnum Scotiae Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Conveniendi, Paciscendi & finaliter concludendi,
Locaque & Tempora pro praefatae Praecarissimae Filiae nostrae Traductione, hujusmodique Dotis sive Donationis propter Nuptias Solutione, Statuendi Praefigendi & Limitandi,
Ac etiam de & super ulterioris Solutionis quarumcunque Summarum Pecuniarum praefato Illustrissimo Principi Fratri & Consanguineo nostro, per Nos, Nomine Dotis, pro praefata Filia nostra, ad Terminos ad hoc assignatos solvendarum, in Casu quo ipsa Filia nostra, absque Prole de Corpore suo per ipsum Fratrem & Consanguineum nostrum suscitata, ante aliquem Terminum Solutionum praedictarum (quod Deus avertat) obire contigeri, cessatione, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi & Concludendi,
Necnon Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas & Scripturas sigillatas pro Praemissorum Complemento Nomine nostro Promittendi, Sigillandi, Tradendi & Deliberandi,
Et insuper quascumque Bullas Apostolicas super minore Aetate ejusdem Filiae nostrae, ac de & super Consanguinitate & Affinitate, quibus praefatus Frater & Consanguineus noster Carissimus & praedicta Filia nostra Praecarissima Quarto & Quarto Gradibus conjunguntur, Acceptandi, Approbandi & Ratificandi,
Ac cuicumque Beneficio tàm Juris & Facti quod dictum Matrimonium impedire possit palàm expressè & in vim Facti in Scriptis Renunciandi; Consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literasque & Juramentum a praefato Illustrissimo Principe Fratre & Consanguineo nostro Scotorum Rege similiter Stipulandi, Petendi, Exigendi & Recipiendi,
Caeteraque Faciendi & Exequendi quae circa Praemissa necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale,
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum & Firmum habituros & Observaturos totum & quicquid per dictos Commissarios aut eorum aliquem in solidum Actum Gestum seu in Praemissis factum fuerit, & superinde Literas nostras Patentes Ratificatorias Approbatorias & Confirmatorias, in Forma debita & autentica, prout opus fuerit, daturos.
In cujus rei Testimonium Praesentibus Magnum Sigillum nostrum apponi fecimus.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Novembris, Anno Regni nostri Decimo Septimo.
Jacobus, Dei gratia, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Cùm Aeternus Deus &c. Originalis Commissio patet ut supra de Dat. 2 Die Octobris.
In cujus Rei Testimonium huic Parti istius INDENTURAE, penes dictum Excellentissimum & Potentissimum Principem Dominum Henricum Angliae Regem REMANSURAE, Nos praedicti Archiepiscopus, Comes, & Postulatus Moraviensis, Commissarii, Oratores, Ambassiatores & Procuratores praefati Illustrissimi & Serenissimi Principis Domini Jacobi Regis Scotorum, Sigilla nostra apposuimus, & Praesentes Manuum nostrarum Subscriptione munivimus.
Datum in Anglia, in Regio Palatio de Richemont, Vicesimo Quarto Die Mensis Januarii, Anno Domini secundum Cursum & Computationem Ecclesiarum Scoticanae & Anglicanae Millesimo Quingentesimo Primo.
Robertus Glasguen.
Patrik Erle Off Bothvile.
A. Morravien.
Sub Sigillis suis cerae rubrae a duplicibus Caudis Pergamenae Pendentibus.
Jan. 24. Treaty of perpetual peace between England and Scotland. Richmond.
O. xii. 793. H. v. p. iv. 168.
Indentura pro Pace & Amicitia, inter Reges supradictos.
An. 17. H. 7. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Robertum, Miseratione Divinâ, Glasguensem Archiepiscopum, Patricium Comitem Bothvile Dominum Halis ac Magnum Admirallum Regni Scotiae Gardianum occidentalium Marchiarum ejusdem, & Andream Postulatum Ecclesiae Cathedralis Moraviensis, Illustrissimi & Excellentissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum ad infrascripta Commissarios, Oratores, Ambaxiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos & Nuncios speciales & generales ex Unâ,
Et Reverendissimum ac Reverendum in Christo Patres Henricum, Miseratione praemissâ, Cantuariensem Archiepiscopum totius Angliae Primatem & Apostolicae Sedis Legatum Illustrissimi & Potentissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae ac Domini Hiberniae Magni Sigilli Custodem, Richardum Wintoniensem Episcopum ejusdem Domini Regis Angliae Privati Sigilli Custodem, & Nobilem ac Potentem Dominum Thomam Comitem Surriae Thesaurarium Angliae, ejusdem Regis ad Infrascripta Commissarios, Oratores, Ambaxiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos & Nuncios speciales & generales Parte ex altera,
Testatur quòd Nos, Commissarii & Oratores Principum praedictorum, Considerantes rationi congruum esse ut, quos Consanguinitatis aut Affinitatis Necessitudo proximiori gradu conjunxit, eos Ligarum Confoederationum & Amicitiarum majora & fortiora vincula copulent uniant atque astringant, & illam Necessitudinem atque Affinitatem, Treugam, Amicitiam, & Confoederationem, quae inter dictos Illustrissimos Principes nostros, ad Terminum Vitae eorum & utriusque diutiùs Viventis, & ad unum Annum post Obitum ultimi Decedentis, in praesentiarum esse dinoscuntur, ac etiam Matrimonium, quod inter praefatum Dominum Jacobum Scotorum Regem & Illustrissimam & Serenissimam Principem Dominam Margaretam praefati Domini Regis Angliae Filiam Primogenitam, citra Festum Purificationis beatae Mariae proximò futurum, juxta Conventionem & Concordiam inter Nos Commissarios, Oratores & Procuratores praedictos, Auctoritatibus in ea Parte Nobis sufficienter tributis, inde factas & habitas, Deo Duce, per Verba de praesenti contrahetur, maturè considerantes & ante Oculos habentes, non solum ad Terminum vitae utriusque Principis Principum nostrorum praedictorum, & ad unum Annum proximò sequentem post Obitum ultimi Decedentis, sed Auctoritate & Virtute sufficientium Commissionum a praedictis Principibus nostris respectivè Nobis in hac parte factarum & datarum (Quarum quidem Commissionum Tenores inferiùs sequuntur) ac de Mandatis specialibus Principum nostrorum praedictorum, ab hac Die in antea, perpetuis futuris Temporibus, inter eos eorumque Haeredes & Legittimos Successores, haereditariè ac legittimè Succedentes, veram, sinceram, integram ac inviolatam Pacem, Amicitiam, Ligam & Confoederationem esse volumus,
Ac, pro firmiori & stabiliori Conservatione ejusdem, omnia & singula Capitula sequentia Tractavimus, Contraximus, Convenimus, Concordavimus & Conclusimus, ac per praesentes Contrahimus, Convenimus, Concordamus & Concludimus,
In Primis, inter Nos Commissarios, Oratores & Procuratores praedictos, Nominibus & Auctoritatibus quibus supra, contemplatione Matrimonii & ob Causas praedictas, Tractatum, Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd inter dictos Reges Scotorum & Angliae eorumque Haeredes & Successores praedictos Regna, Patrias & Dominia, Terras & Loca quaecunque eorumdem, necnon Vasallos, Ligeos, Homines, Subditosque suos quoscunque praesentes & futuros tàm Ecclesiasticos quàm Seculares cujuscunque Gradûs Praeeminentiae Statûs & Conditionis existant, etiamsi Archiepiscopali Ducalive aliâ Dignitate Ecclesiasticâ vel Seculari quacunque praefulgeant, sit bona, realis, sincera, vera, integra & firma Pax, Amicitia, Liga & Confoederatio per Terram, Mare & Aquas dulces ac ubique Locorum, de caetero & inantea, semper perpetuis futuris Temporibus duratura.
Item, inter Nos Commissarios, Oratores & Procuratores praedictos Conventum, Concordatum & Conclusum est quòd nullus dictorum Principum eorumve Haeredum aut Successorum praedictorum movebit aut faciet per Se, aut Subditos suos, aut alios quoscunque moveri aut fieri permittet, Guerram per Terram, Mare, neque Aquas dulces, adversus alterum dictorum Principum vel eorum Haeredes aut Successores praedictos, eorumve Subditos aut Ligeos suos, nec dabit Auxilium, Consilium, vel Favorem publicè vel occultè ut hujusmodi Guerra fiat moveatur vel excitetur quovis modo,
Item, pro securiori firmitate & observatione Pacis, Amicitiae, Confoederationis, & Intelligentiae praedictae, inter Nos Commissarios, Oratores, & Procuratores praedictos, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, Tenore Praesentium, quòd neuter Regum praedictorum, nullusque eorum Haeredum & Successorum praedictorum, quovismodo receptabit, aut a Subditis suis eorum aliquis receptari permittet, aliquem vel aliquos Rebellem, Proditorem, aut Transfugam, Rebelles, Proditores, aut Transfugas de Crimine Laesae Majestatis Suspectum Reputatum seu Convictum, Suspectos Reputatos aut Convictos,
Et, si contingat quòd aliquis hujusmodi Rebellis, Proditor, sive Transfuga, Rebelles, Proditores, aut Transfugae in aliquem Locum Obedientiae Principum praedictorum eorumve Haeredum aut Successorum praedictorum seu alicujus eorum transierit se contulerit seu declinaverit, transierint se contulerint seu declinaverint, Princeps ille in cujus Obedientia sic transierit se contulerit vel declinaverit, transierint se contulerint vel declinaverint, ipsis nec eorum alicui quoquo modo dabit seu praestabit, aut a Subditis suis dari seu praestari permittet Consilium, Favorem, Auxilium, Subsidium aut Assistentiam publicè vel occultè; sed, postquam per Literas illius Principum praedictorum cujus hujusmodi Rebellis, Proditor seu Transfuga extiterit sive extiterint, alter ex Principibus hujusmodi Requisitus fuerit, eos omnes & singulos Rebelles, Proditores, & Transfugas immediatè & sine dilatione Carceribus salvò & securè custodiendos committet, & infra viginti Dies, dictam Requisitionem proximò & immediatè sequentes, eosdem Rebelles, Proditores & Transfugas & eorum quemlibet Literarum hujusmodi Requisitionis Latori aut alii ad hoc in hujusmodi Literis Nominato sive Deputato, omni Allegatione ac Excusatione fraude dolo aut alio quaesito colore quocumque cessantibus, Tradet & Deliberabit Tradive & Deliberari faciet.
Item, Conventum, Concordatum & Conclusum est, inter Nos Commissarios, Oratores & Procutatores antedictos, quòd omnes & singulae Literae salvi Conductûs, per alterutrum dictorum Principum hincinde quibuscunque eorum Subditis, sive veri & fideles Ligei sive Proditores aut Rebelles fuerint, cujuscumque Statûs, Conditionis, Gradûs aut Praeeminentiae extiterint, etiamsi Ducali Archiepiscopali aliave quacumq; Dignitate Ecclesiasticâ vel Seculari praefulgeant, Mercatoribusque Gentibus Armorum seu cujusvis alterius inferioris Conditionis Personis, ante haec Tempora, sub quibuscunque Datis Verbis Tenoribus sive Formis, sive sub eorum Magnis Privatis aut Signetorum Sigillis, vivisve eorum vocum Oraculis, aut aliter qualitercunque & quandocumque, per Terram sive per Mare, ad certum Tempus vel Terminum vitae alicujus sive aliquorum duraturae, concessae fuerint, praesentem per Tractatum sive Conclusionem Revocentur, Cassentur, Irritentur & Adnullentur, ac pro Revocatis, Cassatis, Irritis & Adnullatis a praesenti Die in antea expressè habeantur & reputentur,
Et quòd Consimiles Literae hujusmodi salvi Conductûs, per neutrum dictorum Principum, eorumve Haeredum & Successorum praedictorum, qualitercunque eorum alterutrius Subditis, veris & fidelibus Ligeis sive Rebellibus aut Proditoribus, aut alicui Personae Exterae Personisve Exteris, qui praefatis Principibus vel eorum altera aliquando servivit vel servierunt, cujuscumq; Conditionis, Statûs, Gradûs aut Praeeminentiae extiterint, etiamsi, ut praemittitur, Archiepiscopali Ducali aliave quacumque Dignitate aut Auctoritate Ecclesiasticâ vel Seculari praefulgeant, Mercatoribusque aut gentibus Armorum, seu cujusvis alterius inferioris Conditionis Personis, de caetero nullo modo concedantur vel annuantur per eorum aliquem, nec dari aut concedi per eos aut eorum alterum permittantur, nisi ad id alter eorum per alterum eorumdem Principum congruè in scriptis Requiratur expressè; ita tamen quòd, si fortè alter Principum praedictorum hujusmodi Literas salvi Conductûs dare placuerit, ultra unum Annum ad summum duraturae minimè concedantur,
Et nichilominus, Casu quo de caetero quandocunque alter alterum dictorum Principum pro hujusmodi Literis salvi Conductûs, cuicunque Subdito suo quibuscunqueve Subditis suis Indulgendis, in Scriptis & de Facto In- terpellaverit aut Requisierit, stabitur Arbitrio & Voluntati Principis sic Interpellati an hujusmodi Interpellationi acquiescere, Literasve hujusmodi salvi Conductûs concedere voluerit an non, secundùm quod eidem Principi sic Requisito melius expedire videbitur,
Item, si aliquis Rex Princeps aut alia Persona quaecunque, cujuscumque Statûs, Gradûs, Conditionis aut Praeeminentiae fuerit, etiamsi Imperiali, Regali, Archiepiscopali, Ducali aut quacumque alia Dignitate Ecclesiasticâ sive Seculari praefulgeant, nullo penitùs in hac Parte Excepto, Regna, Terras, Patrias aut Dominia alicujus Regum praedictorum eorumve Haeredum aut Successorum praedictorum modo Guerrino Invadere, Turbare, aut quicquam quocumque Locorum contra eosdem aut eorum alterum eorumve Statum, Jura, aut Possessiones, Causa vel Occasione quacunque, Attemptare vel Usurpare praesumpserit, Princeps, non Invasus Turbatus aut Attemptatus, ad Rogatum & Interpellationem Principis Invasi, cum tali ac tanta Armatorum Copia de quali & quanta Requisitus fuerit, ad Expensas tamen Principis Interpellantis, & ad Vadia ac Stipendia in Regno & pro propriis Negotiis aut Causis ipsius Interpellati ab ipso dari & solvi folita & consueta, Consilium, Auxilium, Favorem ac Assistentiam, bonâ Fide, omni dolo, fraude & negligentiâ cessantibus, & cum tanta celeritate & diligentia quanta in urgentissimis Rebus & Causis Propriis praestaret, totiens quotiens Requisitum fuerit, realiter & cum effectu, dabit, faciet & praestabit; quibuscunque Contractibus, Pacits, Conventionibus, Amicitiis, Ligis & Confoederationibus, cum quocumque Principe vel quibuscumque Principibus, sub quacunque verborum serie aut quacumque aliâ firmitate aut auctoritate roboratis, in contrarium antehac initis aut conclusis, non obstantibus.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Castrum & Villa Berwici, cum antiquis Limitibus, & Inhabitantes & Incolae eorumdem sub eisdem perpetua Pace, Amicitia, Liga & Confoederatione pro perpetuo stabunt & permanebunt, ita quòd neque Serenissimus Rex Scotiae praedictus ejusve Haeredes vel Successores praedicti nec eorum aliquis per Se aut aliquos Subditorum Ligeorum aut Vasallorum suorum vel alios quoscumque Guerram, Insultum, Insidias aut Obsidionem publicê aut occultê ipsis Locis aut Incolis eorum, neque Excellentissimus Rex Angliae praedictus ejusve Haeredes vel Successores praedicti neque eorum aliquis per Se aut Inhabitantes Villam seu Castrum hujusmodi Guerram, Insultum aut Obsidionem dicto Serenissimo Regi Scotiae suisve Vasallis faciet aut quovismodo fieri permittet.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis Ligeorum unius vel alterius Principum praedictorum eorumve Haeredum aut Successorum praedictorum Reparaverit, Aedificaverit, seu, ut vulgariter dicitur, imposuerit le Fisch Garth de Esk, aut Rumpat vel Destruat eundem, pro non attemptato Reputabitur, & nichilominus alia Attemptata quaecunque reparabuntùr, sic quod Reparatio seu Distructio dictae le Fisch Garth non impediat Reformationem aliorum Attemptatorum, nec introducet Ruptionem Praesentium Pacis & Amicitiarum.
Item, Conventum & Conclusum est quòd in praesentibus Pace & Amicitia comprehendantur Amici, Confoederati & Allegati utriusque Principis Principum praedictorum, si voluerint comprehendi, & eorum Regna & Dominia, & super hoc per distinctas & separatas Literas, Magnis Sigillis suis sigillatas, & utrique Principum praedictorum, infra Octo Menses proximò & immediatè sequentes Datam Praesentium, traditas & deliberatas, Animos suos declaraverint, & idem desideraverint,
Et specialiter pro Parte Regis Angliae,
Rex Romanorum,
Rex Ludovicus Franciae
Reges Hispaniae, Portugaliae & Daciae,
Archedux Austriae,
Duces Venetiarum, Ferrariae, & Sabaudiae
,
Necnon Societas Mercatorum Hangae Theutonicae,
Et pro Parte Regis Scotiae,
Lodowicus Rex Franciae,
Johannes Rex Daciae,
Rex Hispaniae,
Rex Romanorum,
Archidux Austriae,
Gildriae Holsatiae & de Cleif Duces
,
Et Marchio Brandiburgensis,
Quibus Octo Mensibus elapsis, si nulla Notificatio hujusmodi facta fuerit Regibus praedictis, dicti Confoederati non intelligentur in hac parte aut Amicitia comprehensi,
Et, quamvis contingat dictum Regem Angliae ejusve Haeredes & Successores praedictos vel eorum aliquem Bellum seu Guerras contra aliquem vel aliquos dictorum Principum in hac parte comprehensorum movere, idem tamen Rex Scotiae ejusque Haeredes & Successores praedicti & eorum quilibet a quacunque Invasione, in Regnum Angliae & Loca ac Dominia ejusdem, tàm per Se quàm per Suos faciendâ, omninò abstinebit; licebit tamen Regi Scotiae eidem Principi, contra quem Bellum ex parte Regis Angliae movebitur, Auxilium, Subsidium, Favorem & Succursum solomodo pro sua Defensione dare & impartiri, & non aliter nec alio modo; hac nichilominus Pace & Amicitiâ in suis effectu & Robore illibatâ & inconcusâ persistente & perseverante:
Et, pari modo, quamvis contingat dictum Regem Scotiae ejusve Haeredes & Successores praedictos aut eorum aliquem Bella seu Guerras contra aliquem vel aliquos dictorum Principum in hac parte comrehensorum movere, idem tamen Rex Angliae ejusque Haeredes & Successores praedicti & eorum quilibet a quacumque invasione, in Regnum Scotiae & Loca ac Dominia ejusdem, tàm per Se quam per suos subditos faciendâ, omninò abstinebit; licebit tamen praefato Regi Angliae eidem Principi, contra quem Bellum ex Parte Regis Scotiae movebitur, Auxilium, Subsidium Favorem & Succursum solomodo pro sua Defensione dare & impartiri & non aliter nec alio modo; hac nichilominus perpetuâ Pace & Amicitiâ in suis effectu & Robore Illibatâ & inconcussâ persistente & perseverante.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquid contra praesentem Tractatum Pacis Confoederationis & Amicitiae vel aliquem Articulum seu Capitulum ejusdem per Ligeos, Subditos, Vasallos, Inhabitantes vel Incolas praedictos vel eorum aliquem unius vel alterius Partium praedictarum vel alium aut alios quemcunque vel quoscunque per Terram sive per Mare vel Aquas dulces fieri vel attemptari contingat, propterea non erunt nec censebuntur Ruptae, Infirmatae vel Adnullatae Praesentes Pax, Confoederatio & Amicitia, sed nichilominus in suo Robore permanebunt, & Attemptata hujusmodi debitè Reformabuntur,
Et si hujusmodi Reformationes per Gardianos Marchiarum aut eorum Locatenentes, post Requisitionem sive Interpellationem, per Partem Gravatam & Querelantem in ea parte debitè factas, minimè fiant, tunc Princeps, cujus Subditus Se Gravatum aut Dampnificatum praetendit, per Literas suas Requiret Principem, per cujus Subditum aut Subditos Dampnum aut Injuria Irrogata praetenditur, ut Damnificato Justitia ministretur & Dampna Resarciantur,
Et casu quo Princeps Requisitus, infra Sex Menses hujusmodi Requisitionem proximò & immediatè sequentes, Parti Querelanti Justitiam non ministraverit seu ministrari fecerit, non propterea Princeps, cujus Subditus Dampnificatus praetenditur, Bellum aut Guerras quovismodo movebit, nec Pacem directe aut indirectè infringet aut violabit, nec ab aliis infringi aut violari permittet; sed, dictis sex Mensibus elapsis, licebit eidem Principi, in casu denegatae aut non ministratae Justitiae, postquam de denegata Justitia debitè sibi constiterit, Literas Reprisaliarum suo Subdito aut Subditis sic Dampnificato aut Dampnificatis, contra & super omnes & singulos Subditos illius Marchiae, si per Terram, vel Portus & ipsorum Crecas ac Villas & Villagia super Litoribus ipsorum Portuum & Crecarum existentia earumque Inhabitantes & Incolas si per Mare, ubi & in qua vel in quo vel quibus hujusmodi Attemptans vel Dampnificans tempore Dampni vel Attemptati facti habitabat vel moram trahebat, & non contra alium vel alios quovismodo, dare & concedere; nec proptereà praesenti Paci, Amicitiae, Ligae aut Confoederationi in aliquo censeatur Derogatum, sed omnia in praesenti Pace, Liga, Amicitia & Confoederatione inita & conclusa in suo Robore Virtute & Firmitate nichilominus manebunt, tanquam & si nichil in contrarium Actum, Factum, Gestum aut Attemptatum fuisset.
Item, inter Nos Commissarios, Oratores, & Procuratores praedictos, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd, quamvis dictus Dominus Jacobus Rex Scotiae vel dicta Domina Margareta ante Traditionem & Deliberationem ejusdem Dominae Margaretae praefato Domino Jacobo Regi (quod Deus avertat) Diem suum clauserit extremum, vel quòd dicta Domina Margareta non deliberetur eidem Domino Jacobo Regi ejusve Procuratoribus aut Commissariis ad hoc sufficienter Deputatis, ipsâ Superstite, Termino statuto & promisso, nichilominus praesens Tractatus perpetuae Pacis & omnia & singula in eodem contenta in suo Robore pro perpetuo maneant & Effectu, nisi alter Regum praedictorum eorumve Haeredum & Successorum suorum praedictorum alteri eorum, per Literas suas Patentes, Magno Sigillo suo & Manu suâ sigillatas, subscriptas, & munitas, infra duos Menses post Obitum praefati Domini Jacobi Regis vel praefatae Dominae Margaretae, vel non Traditionem & Deliberationem ejusdem Dominae Margaretae Termino Statuto proximò & immediatè sequentes, ob easdem Causas vel earum alteram significaverit & declaraverit quòd praesentem Tractatum perpetuae Pacis extunc pro irrito & nullo tenuerit, habuerit, & reputaverit, & pro irrito & nullo tenere, habere, & reputare voluerit, ipsâque Dominâ Margaretâ praefato Domino Scotorum Regi, ejusve Commissario, Oratori, vel Procuratori traditâ & deliberatâ, praesens Pax & ejus Tractatus, ac omnia & singula in eodem contenta pro perpetuo in suis permaneant Robore & Effectu, quibuscumque aliis Conventionibus de ejus Obitu vel non Deliberatione factisve habitis non obstantibus.
Volumus praeterea, Convenimus, Contrahimus, & Concludimus quòd, in Casu quo contigerit praesentem Tractatum perpetuae Pacis, Amicitaiae, Ligae, & Confoederationis, occasione Mortis praefati Domini Jacobi Regis Scotorum vel praefatae Dominae Margaretae, ante Traditionem & Deliberationem ejusdem Dominae Margaretae, irritari, dissolvi, vel adnullari, quòd tunc Tractatus Treugae, Amicitiae, Pacis, & Confoederationis, qui inter dictos Illustrissimos Principes nostros ad Terminum Vitae eorum & utriusque eorum diutius Viventis, & ad unum Annum post Obitum ultimi Decedentis, de data Vicesimi diei Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Nonagesimo nono, initus fuit, contractus, & conclusus, in omni suo Robore permaneat & effectu, tanquam si praesens Tractatus perpetuae Pacis Amicitiae, & Confoederationis nuncquam initus, contractus, vel conclusus fuisset.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd Haeredes & praedicti Successores Principum praedictorum, & eorum singuli successivè, infra Sex Menses proximò & immediatè sequentes Mortem sui Antecessoris vel Praedecessoris Regis, Literas suas, praesentis Tractatûs & omnium & singulorum Articulorum in eodem contentorum Ratificatorias & Confirmatorias, Magno Sigillo suo sigillatas, & Manu suâ propriâ subscriptas, alteri Principi tunc superstiti & pro tempore existenti tradet & deliberabit, tradive & deliberavi faciet.
Item, ad firmiorem & solidiorem Pacis, Confoederationis, & Amicitiarum praedictarum Conservationem & Observationem, Conventum, Conclusum, & Concordatum est quòd uterque Princeps Principum praedictorum praesentem Tractatum, ac omnia & singula Capitula in eodem Tractatu inita & conclusa, infra Tres Menses post Matrimonium inter dictum Serenissimum Principem Dominum Jacobum Scotorum Regem & dictam Dominam Margaretam per Verba de Praesenti contractum, jurejurando personaliter ad Sancta Dei Evangelia praestito, Conveniet, Vallabit, Ratificabit, & Confirmabit.
Item, Conventum & Concordatum est quòd praesens Tractatus, ac omnia & singula Capitula in eodem contenta, citra Festum Nativitatis Dominicae, quod secundùm Computationem Ecclesiae Anglicanae erit in Anno Domini Millesimo Quingentesimo secundo, per Literas Patentes utriusque Regum praedictorum, Magnis Sigillis suis sigillatas, & Manibus suis propriis subscriptas & subsignatas, Confirmabuntur & Ratificabuntur; Quas quidem Literas Confirmatorias & Ratificatorias, ut praemittitur, sigillatas & subsignatas, uterque Principum praedictorum alter alteri, citra idem Festum Nativitatis Dominicae, vicissim tradet & deliberabit, tradive aut deliberari faciet.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd uterque Principum praedictorum, citra Primum Diem Mensis Julii, qui erit in Anno Domini Millesimo Quingentesimo Tertio, Rescriptum sive Literas Apostolicas, in forma Juris efficaces, Sumptibus & Expensis suis propriis, impetrabit seu impetrari faciet, quibus omnia & singula in praesenti Tractatu contenta ejusdem Sedis Apostolicae Auctoritate Approbabuntur & Confirmabuntur:
Et, insuper, uterque Principum praedictorum, eorumve Haeredes vel Successores, citra dictum Primum Diem Mensis Julii, instanter & cum effectu requiret Sacrosanctam Sedem Apostolicam & Summum Pontificem quòd ferat Sententiam Excommunicationis, nunc pro tunc & tunc pro nunc, in eum ex praedictis Duobus Principibus eorumque Haeredes & Successores praedictos & eorum quemlibet, qui praesentem Pacem, aut aliquod Capitulum praesentis Tractatûs violaverit, aut Violari permiserit, seu Violationi per se vel alios occasionem praestiterit, praeter & ultra Sententiam Interdicti in ejus Regnum, Terras, Patrias, & Dominia; non obstante aliquo Privilegio in Genere vel in Specie illis aut eorum alicui, sub quacunque Verborum serie, concesso: Cui quidem Privilegio uterque Princeps Principum praedictorum palàm, publicè, & expressè, & in vim Pacti Renunciat:
Et Nos Commissarii antedicti, Nominibus eorumdem, sufficienti auctoritate Nobis in hac parte attributâ, eodem modo Renunciamus in hiis Scriptis, quas quidem Sententias, Censuras, & Poenas ille Princeps Principum praedictorum, eorumque Haeredes & Successores totiens Incurret & Incurrent, quotiens contra Formam alicujus Capitulorum praesentis Tractatûs quicquam attemptaverit vel attemptaverint, aut per se vel alios praesentem Pacem in aliquo violaverit vel violaverint, seu violari permiserit seu permiserint; & tamdiu eisdem Poenis & Censuris Irrititus & Involutus, Irrititi & Involuti remaneat & remaneant, donec Paci & Concordiae praedictis realiter & cum effectu parere Juraverit & Juraverint:
Ac ipsas Literas Apostolicas Originales, modo & formâ praemissis impetratas, uterque Princeps Principum praedictorum, alter alteri, citra dictum Primum Diem Julii, vicissim tradet, dabit, & deliberabit, tradive, dari, & deliberari faciet:
Quas quidem perpetuam Pacem, Amicitiam, Ligam, Confoederationem, & Intelligentiam praedictas, cum omnibus & singulis Articulis & Capitulis in eisdem comprehensis, Nos, virtute & auctoritate Nobis a dictis Principibus in hac parte concessâ, pro Conclusis habemus.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est quòd uterque Princeps Principum praedictorum omnia & singula Capitula praesentis Tractatûs, vel saltem Tenorem & Effectum eorumdem, in Dignioribus Civitatibus sive Opidis Regnorum suorum, & praesertim in Locis insignioribus Marchiarum suarum, infra Tres Menses proximò sequentes Datam Conclusionis praesentis Tractatûs, inter Nos Commissarios dictorum Pricipum inita & conclusa, publicari & notificari faciet cum effectu.
Commissionum verò praedictarum Tenores sequuntur & sunt tales,
Jacobus, Dei gratiâ, Rex Scotorum, universis & singulis, ad quorum notitias praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis Nos, de fidel. &c. Originalis Commissio patet ut supra de Dat. 8 Die Octobris.
Henricus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae & Dominus Hiberniae, universis & singulis, ad quorum notitias Praesentes Litterae pervenerint, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, Industriis & providis Circumspectionibus, Dilectorum & Fidelium Consiliariorum nostrorum, Reverendissimi in Christo Patris Henrici Archiepiscopi Cantuariensis Custodis Magni Sigilli nostri, ac Reverendi in Christo Patris Ricardi Episcopi Wintoniensis Custodis Privati Sigilli nostri, necnon Carissimi Consanguinei nostri Thomae Comitis Surriae Thesaurarii nostri Angliae, quamplurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos & Nuncios speciales Assignamus, Facimus, Ordinamus & Constituimus per Praesentes,
Dantes & Concedentes eisdem & eorum cuilibet in solidum, conjunctim & divisim, nostram plenariam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, cum Illustrissimo & Serenissimo Principe, Carissimoque Consanguineo & Fratre nostro Jacobo Scotorum Rege, ejusve Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis, sufficientem Potestatem & Auctoritatem ab eo ad hoc habentibus, tàm de & super verâ, firmâ, perpetuâ, & reali Pace atque Concordiâ, quàm de & super Treugis & Guerrarum Abstinentiis, Ligis, Amicitiis, Affinitatibus, mutuisque hincinde Auxiliis & Assistentiis quotiens opus fuerit praestandis, necnon Intelligentiis, Alligantiis & Confoederationibus quibuscumque inter Nos & dictum Illustrissimum Principem Haeredesque & Successores, ac Regna, Terras, Dominia, Patrias, Subditos, Vassallos, Faventes, Confoederatos & Adhaerentes nostros & suos quoscumque, hincinde Ineundis, Capiendis, Componendis, Celebrandis & Habendis, Conveniendi, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, Concordandi, Paciscendi, ac finaliter & integrè Determinandi & Concludendi,
Hujusmodique Pacem & Concordiam, ac Treugas & Guerrarum Abstinentias, Ligas, Amicitias, Foedera, Affinitates, Intelligentias, Alligantias & Confoederationes, aliasque Pactiones & Conventiones Componendi, Paciscendi, Firmandi, Statuendi & pro perpetuo Roborandi,
Necnon, de & super omnibus & singulis Contentionibus, Quaestionibus, Guerris, Causis, Querelis, Litibus, Attemptatis & Demandis, unà cum suis circumstantiis, emergentibus, incidentibus, dependentibus ac connexis, quae, inter Nos & praefatum Illustrissimum Principem Scotorum Regem, & Regna, Terras, Dominia, Patrias & Loca, Subditos, Vassallos, Alligatos, Confoederatos & Adhaerentes praedictos, hincinde pendere dinoscuntur, Tractandi, Conveniendi, Appunctuandi, & Componendi,
Necnon quoscumque Subditos nostros Malefactores, Homicidas, Fures, Latrones, juxta Leges & Consuetudines Merchiarum Regni nostri Angliae, debitè puniri Promittendi,
Necnon Rebelles dicti Consanguinei nostri, in Regnum nostrum Fugientes, certis modo & formà eidem Consanguineo nostro aut suo sufficienti Deputato Tradendos & Deliberandos, Annuendi & Consentiendi,
Necnon Leges Statuta & Ordinationes, pro Punitione hujusmodi Malefactorum, de novo Statuendi Condendi & Ordinandi,
Ac etiam de & super Litteris scriptis & Bullis Apostolicis, omnium & singulorum Praemissorum Confirmatoriis Approbatoriis & Ratificatoriis, a Sede Apostolicâ, pro meliore Conservatione Praemissorum, per Nos impetrandis habendis & obtinendis, cum Clausulis & Articulis de Sententiâ Excommunicationis in Nos & Personam nostram, ac de Sententia Interdicti in Regnum nostrum, Patrias, Dominia & Terras nostras, si Tractatum Pacis aut aliquod Capitulum ejusdem Pacis seu Tractatûs, quem inter Nos & dictum Principem, seu nostros aut ejus Commissarios, Iniri & Concludi contigerit, Violaverimus aut Violari permiserimus, Tractandi, Concordandi, Appunctuandi, Obligandi & Concludendi, ac cuicumque Privilegio, tàm Juris quàm Facti, sub quâcumque Verborum serie concesso aut Concedendo, alicui Capitulo praesentis Tractatûs quovis modo derogatorio, palàm expressè & in vim Pacti Nomine nostro Renunciandi,
Ac etiam Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Litteras & Scripta sigillata, pro Praemissorum complemento, Nomine nostro Promittendi, Tradendi & Deliberandi, ac Juramentum in Animam nostram praestandi,
Consimiliaque Securitates, Cautiones, Promissa, Obligationes, Literas, ac Juramentum a praefato Serenissimo Principe ejusve Commissariis similiter Exigendi, Stipulandi & Recipiendi,
Universaque & Singula quae, per praefatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos & Nuncios nostros aut eorum aliquem in solidum, Appunctuata, Conventa, Conclusa & Concordata fuerint, Vallandi, Roborandi & Assecurandi per Fidei interpositionem & Juramentum in Animam nostram praestandum,
Necnon de & super hujusmodi Appunctuatis & Conclusis, caeterisque omnibus & singulis Praemissa qualitercumque concernentibus, quae, cum praefato Consanguineo nostro, seu ejus Commissariis, Procuratoribus, Deputatis & Nunciis praedictis, Appunctuata, Concordata & Conclusa fuerint, Litteras validas & efficaces pro Parte nostrâ Tradendi & Deliberandi, Litterasque alias consimilis effectûs & vigoris ex altera Parte Petendi & Recipiendi,
Et generaliter omnia Praemissa & Praemissorum singula qualitercumque concernentia Faciendi & Exercendi atque Expediendi, ita & eodem modo sicuti Nos faceremus seu facere possemus si in propriâ Personâ nostrâ interessemus, & si talia sint quae Mandatum de se magis exigant speciale;
Promittentes bonâ Fide & in Verbo Regio, omnia & singula, quae per praefatos Commissarios, Oratores, Procuratores, Legatos, Deputatos & Nuncios nostros aut eorum aliquem in solidum, Appunctuata, Promissa, Concordata & Conclusa fuerint in hâc parte, Nos Rata Grata & Firma habituros & observaturos, & superinde Litteras nostras Patentes, Magno Sigillo nostro sigillatas, Manuque nostrâ subscriptas, omnium & singulorum Praemissorum Confirmatorias Ratificatorias & Approbatorias, in formâ debitâ, prout opus fuerit, daturos.
In cujus rei Testimonium has nostras Literas fieri fecimus Patentes.
Teste meipso apud Westmonasterium, vicesimo octavo Die Novembris, Anno Regni nostri Decimo Septimo.
In cujus Rei Testimonium huic Parti istius INDENTURAE, penes dictum Ex- cellentissimum & Serenissimum Principem Henricum Angliae Regem REMANSURAE, Nos praedicti Archiepiscopus, Comes, & Postulatus Moraviensis, Commissarii, Oratores, & Procuratores praefati Excellentissimi Principis nostri Jacobi Regis Scotorum, Sigilla nostra apposuimus, & Praesentes Manuum nostrarum Subscriptione munivimus.
Datum in Anglia, in Regio Palatio de Richemond, Vicesimo Quarto Die Mensis Januarii, Anno Domini secundum Cursum & Computationem Ecclesiarum Scoticanae & Anglicanae Millesimo Quingentesimo Primo.
Robertus Glasguen.
Patrik Erle Off Bothvile.
A. Morravien.
Sub Sigillis suis cerae rubrae a duplicibus Caudis Pergamenae Pendentibus.
Jan. 24. Treaty for the preservation of order and the punishment of offenders on the borders. Richmond.
O. xii. 800. H. v. p. iv. 170.
Indentura pro Reformatione Attemptatorum.
An. 17. H. 7. Ex Autogr.
Haec Indentura,
Facta inter Nos,
Robertum, Miseratione Divinâ, Glasguensem Archiepiscopum, Patricium Comitem de Bothvile Dominum de Halys ac Magnum Admirallum Regni Scotiae Gardianum Occidentalium Marchiarum ejusdem, & Andream Postulatum Ecclesiae Cathedralis Moraviensis, Illustrissimi & Excellentissimi Principis Jacobi, Dei gratiâ, Regis Scotorum ad Infrascripta Commissarios, Oratores, Ambassiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales & generales, ex unâ,
Et, Reverendissimum ac Reverendum in Christo Patres, Henricum, Miseratione praemissâ, Cantuariensem Archiepiscopum totius Angliae Primatem, & Apostolicae Sedis Legatum Illustrissimi & Potentissimi Principis Henrici, Dei gratiâ, Regis Angliae & Franciae & Domini Hiberniae Magni Sigilli Custodem, Ricardum Wintoniensem Episcopum ejusdem Domini Regis Angliae, Privati Sigilli Custodem, & Nobilem & Potentem Dominum Thomam Comitem Surriae Thesaurarium Angliae, ejusdemque Regis ad Infrascripta Commissarios, Oratores, Ambassiatores, Legatos, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales & generales, parte ex alterâ,
Testatur quòd, cùm jamdudùm, inter Nos Oratores, Procuratores, Commissarios, & Legatos praedictos, virtute & auctoritate quarumdam Commissionum Nobis in ea parte a praedictis Principibus nostris datarum & concessarum, eorumdem Principum Nomine & Mandato, quaedam Capitula perpetuae Pacis, Amicitiae, Ligae, Unionis, & Confoederationis, pro ipsis suisque Haeredibus & legittimis Successoribus haereditariè & legitimè Succedentibus, eorumque Regnis, Terris, Dominiis, & Subditis perpetuò duraturarum, ad Laudem & Gloriam Dei, Pacem & Honorem Principum nostrorum praedictorum, ac Subditorum suorum Quietem, Commodum, & Utilitatem, inita, concordata, & conclusa fuerint, sicuti ex ejusdem Tractatûs, cujus Data est Die Datae Praesentium, Inspectione luculentiùs apparere potest,
Nos Commissarii, Oratores, & Procuratores praedicti, ad firmiorem & stabiliorem Pacis, Amicitiae, & Confoederationis praedictarum Observationem & Continuationem, Nominibus & Mandatis Principum nostrorum praedictorum, ac virtute Commissionum suarum Nobis in ea parte datarum & concessarum (quarum quidem Commissionum Tenores inferiùs sequuntur) subsequentes Articulos Tractavimus, & Convenimus, Concordavimus, & Conclusimus, ac per Praesentes Convenimus, Concordamus, & Concludimus.
Inprimis, inter Nos, Commissarios, Oratores, & Procuratores praedictos, Tractatum, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd si contingat aliquos Homicidas, Fures, Latrones, Transfugas, aut alios Malefactores quoscunque, ex Subditis alterius Principum praedictorum eorumve Haeredum & Successorum praedictorum, ad alterius Regnum, Terras, vel Locum Obedientiae Aufugere, & in eadem Se Recipere, vel in eisdem Latitare, Gardianus illius Marchiae, per quam iidem Homicidae, Fures, Latrones, Transfugae, aut alii Malefactores praedicti intraverunt, vel in quam se Receperunt, vel in qua Latitârunt aut latitant, ejusve Lo- cumtenentens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, per Gardianum Marchiae vel Marchiarum alterius Regni, ejusve Locumtenentem vel Locumtenentes, Deputatum vel Deputatos, super hoc per Literas suas certior factus, & ad eorumdem Homicidarum, Furium, Latronum, Transfugarum, aut aliorum Malefactorum Captionem & Deliberationem Requisitus, statim & sine dilatione, omni dolo, fraude, & necligentiâ in ea Parte cessantibus, omnem Operam & Diligentiam faciet & praestabit ut hujusmodi Homicida, Fures, Latrones, Transfugae, & alii Malefactores infra Decem Dies, si ultra Centum Miliaria a Limitibus Marchiarum illarum per quas intraverunt non distaverint, alioquin infra Viginti Dies, dictam Certificationem & Requisitionem proximò & immediatè sequentes, Capiantur, & Literarum hujusmodi Latori aut Alii in eisdem Literis nominato tradantur & deliberentur,
Et si idem Gardianus, ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, sic, ut praemittitur, Requisitus vel Requisiti, in praedicta Opera Diligentia & Cura praestandis, vel in praedictorum Homicidarum, Furium, Latronum, & aliorum Malefactorum Captione, Traditione, & Deliberatione, culpabilis vel necligens, coram Principum praedictorum Commissariis ad hoc sufficienter auctorisatis, secundùm Leges & Consuetudines Marchiarum, in aliqua Dieta vel in aliquibus Dietis ad hoc, per ipsos Principes vel Commissarios suos praedictos, assignandis, Repertus & Convictus fuerit, Princeps ille, cujus Gardianus vel Locumtenens aut Locumtenentes, Deputatus aut Deputati, Subditus vel Subditi extiterit vel extiterint, & ipsos sic Convictum vel Convictos non solum Officiis suis privabit, sed etiam Ipsum & Ipsos, prout eidem Principi, secundùm ejus Honorem & Conscientiam, dictorumque Homicidarum, Furium, Latronum, & aliorum Malefactorum Offensarum qualitates & quantitates, dignum & visum fuerit, Puniet & Cohercebit; & nichilominus Princeps ille pro hujusmodi Homicidarum, Furium, Latronum, & aliorum Malefactorum praedictorum Captione & Deliberatione Operam Curam & Diligentiam secundùm ejus Honorem & Conscientiam fieri & praestari faciet.
Item, Conventum & Conclusum est quòd Homicidae modo & formâ sequentibus puniantur, videlicet, si contingat de caetero aliquem vel aliquos Subditum vel Subditos dicti Regis Angliae ejusve Haeredum vel Successorum praedictorum, aliquem vel aliquos Subditum vel Subditos dicti Regis Scotiae ejusve Haeredum vel Subditorum praedictorum, infra Marchias Angliae vel Limites Marchiarum Scotiae, violenter Interficere, Gardianus Marchiarum praedictarum Angliae, vel ejus Locumtenens aut Locumtenentes, Deputatus aut Deputati, cum omni cura & diligentia, omni Favore postposito, ac dolo fraude & sinistra machinatione quibuscunque in hac Parte cessantibus, Prosequentur & quilibet eorum Prosequetur ut talis Interfector seu Interfectores Capiantur: qui, si quoquo modo Capti fuerint, ducantur ad Dietam per Gardianos utriusque Marchiae, vel per eorum Locatenentes vel Deputatos appunctuandam: ubi, si per Leges aut Consuetudines Marchiarum legittimè convincantur vel aliquis eorum convincatur, tunc Gardianus Marchiarum Angliae ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, talem Interfectorem vel Interfectores, ut supra Convictum vel Convictos, Gardiano Marchiarum Scotiae ejusve Locumtenenti vel Locumtenentibus, Deputato vel Deputatis Liberabit seu Liberari faciet; qui Gardianus Marchiarum Scotiae, ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, ipsum Homicidam vel Homicidas, sic ut supra Convictum vel Convictos & sibi Consignatum vel Consignatos, pro hujusmodi Homicidio ultimo Supplicio demandare possit:
Et, simili modo, si contingat de caetero aliquem vel aliquos Subditum vel Subditos dicti Regis Scotiae, ejusve Haeredum vel Successorum praedictorum, aliquem vel aliquos Subditum vel Subditos dicti Regis Angliae, ejusve Haeredum vel Successorum praedictorum, infra Marchias Scotiae vel Limites Marchiarum Angliae violenter interficere, Gardianus praedictarum Marchiarum Scotiae, ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, cum omni cura & diligentia, omni favore postposito, ac Dolo Fraude vel Machinatione quibuscunque in ea Parte cessantibus, Prosequentur & quilibet eorum Prosequetur ut talis Interfector vel Interfectores capiantur: qui, si quoquo modo Capti fuerint, ducantur ad Dietam per Gardianos utriusque Marchiae vel per eorum Locumtenentes vel Deputatos appunctuandam: ubi, si per Leges & Consuetudines Marchiarum legittimè Con- vincantur vel eorum aliquis Convincatur, tunc Gardianus Marchiarum Scotiae, ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, talem Interfectorem seu Interfectores, sic ut supra Convictum vel Convictos, Gardiano Marchiarum Angliae ejusve Locumtenenti vel Locumtenentibus, Deputato vel Deputatis Liberabit seu Liberari faciet; qui Gardianus Marchiarum Angliae, ejusve Locumtenens vel Locumtenentes, Deputatus vel Deputati, ipsum Homicidam vel Homicidas, sic ut supra Convictum vel Convictos, & sibi Consignatum vel Consignatos, pro hujusmodi Homicidio ultimo Supplicio demandare possit.
Item, Conventum & Conclusum est, quòd Naves, Nautae, Mercatores, & alii Subditi utriusque Principum praedictorum, eorumque Haeredum & Successorum praedictorum, per Terram, Mare, & Aquas dulces Euntes, Conversantes, Navigantes, Naufragium passuri & Permanentes, Tractentur & Recipiantur Prout meliùs Tractari & Recipi consueverunt in Temporibus aliarum Treugarum prius, inter Scotiae & Angliae Reges & eorum Regna, initarum & conclusarum, & praecipuè quòd Recipiantur & Tractantur juxta vim, formam, & effectum Tractatûs Treugarum conclusi inter Illustrissimos Jacobum Tertium quondam Scotiae Regem, & Edwardum Quartum nuper Angliae Regem, de Data Primi Diei Mensis Junii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Sexagesimo, quarto.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis ex Subditis Partium praedictarum quicquam Depraedatus fuerit seu Attemptaverit infra Marchias aut Terram alterius Partium praedictarum, & post Depraedationem hujusmodi seu Attemptatum Fugiendo revertatur ad Marchias vel Terram illius Partis cujus est Subditus, licebit illi, contra quem Attemptatum fuerit, in recenti, vel infra Sex Dies computandos a Tempore Delicti sic attemptati vel commissi, Auctoritate praesentis Ordinationis & Tractatûs, absque aliis Literis vel Salvo Conductu, illum Malefactorem prosequi, & ipsum sic prosequendo intrare salvò & securè Marchias & Terram in quam idem Malefactor se contulerit; dummodò, quamcitò hujusmodi Marchias sive Terram hac de Causa intraverit, adeat aliquem Virum bonae Famae & Opinionis illaesae habitantem infra Marchiam quam sic intrat, & eidem declaret Causam Introitûs sui, videlicet, ad Prosequendum Depraedationem suam, describat & specificet quibus Bonis & Catallis vel Rebus Depraedatus seu Spoliatus fuerit, ac insuper requiret Eundem quòd, quamdiu hujusmodi Prosecutionem suam fecerit, secum eat, ut, super Factis suis tempore dictae Prosecutionis, possit cùm requisitus fuerit super hoc Testimonium perhibere Veritati.
Item, Conventum & Conclusum est, quòd omnes & singuli Scoti, qui devenerun Ligei Regis Angliae, teneantur ad Observandum Articulos praesentis Tractatûs Pacis & Amicitiae, & quòd Attemptata per eos super Subditos Regis Scotiae debent eo modo Reformari quo Reformabuntur Attemptata per Originarios Subditos Regis Angliae; Idem per omnia observandum ex Parte Regis Scotiae si qui Anglici ante haec Tempora Ligei Regis Scotorum devenerunt.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquis Subditus Partium praedictarum, qui passus fuerit Rapinam vel Spolium a Subdito alterius earumdem, propriâ Auctoritate suâ propter hoc Spoliationem Prisas vel Districtiones Personarum vel Bonorum fecerit, eo ipso cadat a Causa sua, & nichilominus secundùm Delicti exigentiam puniatur.
Item, Conventum & Conclusum est quòd, si aliquid, contra praesentem Tractatum Pacis, Confoederationis, & Amicitiae, aut aliquem Articulum seu Capitulum ejusdem, per Ligeos, Subditos, Vassallos, Inhabitantes, vel Incolas praedictos vel eorum aliquem unius vel alterius Partium praedictarum, vel alium vel alios quemcunque vel quoscunque, per Terram sive per Mare vel Aquas dulces, fieri vel attemptari contingat, propterea non erunt nec censebuntur Ruptae Infirmatae vel Adnullatae praedictae Pax, Confoederatio, & Amicitiae, sed nichilominus in suo Robore permanebunt, & Attemptata hujusmodi debitè reformabuntur,
Et si hujusmodi Reformationes, per Gardianos Marchiarum aut eorum Locatenentes, post Requisitionem sive Interpellationem, per Partem Gravatam & Querelantem in ea Parte, debitè factas, immediatè non fiant, tunc Princeps, cujus Subditus Gravatum aut Dampnificatum se praetendit, per Literas suas Requiret Principem, per cujus Subditum aut Subditos Dampnum aut Injuria irrogata praetenditur, ut Dampnificato Justitia ministretur & Dampna resarciantur: & Casu quo Princeps requisitus, infra Sex Menses hujusmodi Requisitionem proximò & immediatè sequentes, Parti Querelanti Justitiam non ministraverit seu ministrari fecerit, non propterea Princeps, cujus Subditus Dampnificatus praetenditur, Bellum aut Guerras quovis modo movebit, nec Pacem directè aut indirectè infringet aut violabit, seu ab aliis infringi aut violari permittet: sed, dictis Sex Mensibus elapsis, licebit eidem Principi in Casu denegatae aut non ministratae Justitiae, postquam de denegata Justitia debitè sibi constiterit, Literas Reprisaliarum suo Subdito aut Subditis sic Dampnificato aut Dampnificatis, contra & super omnes & singulos Subditos illius Marchiae si per Terram, vel Portus & eorum Crecas ac Villas & Villagia super Littoribus ipsorum Portuum & Crecarum existentia eorumque Inhabitantes & Incolas si per Mare, ubi & in quo vel in qua vel in quibus hujusmodi Attemptans vel Dampnificans, tempore Dampni vel Attemptati facti, habitabat vel moram traxit, & non contra alium vel alios quovis modo dare & concedere, nec propterea praedictae Paci, Amicitiae, Ligae, aut Confoederationi in aliquo censeatur Derogatum, sed omnia in praedicta Pace, Ligâ, Amicitiâ, & Confoederatione inita & conclusa in suo Robore, Virtute, & Firmitate nichilominus manebunt, tanquam & si nichil in contrarium Actum, Factum, Gestum, aut Attemptatum fuisset.
Item, Conventum, Concordatum, & Conclusum est, quòd Haeredes & praedicti Successores Principum praedictorum & eorum singuli successive, infra Sex Menses proximò & immediatè sequentes Mortem sui Antecessoris vel Praedecessoris Regis, Literas suas, praesentis Tractatûs & omnium & singulorum Articulorum in eodem contentorum Ratificatorias & Confirmatorias, Sigillo suo sigillatas, & Manu suâ subscriptas, alteri Principi tunc Superstiti & pro tempore existenti Tradet & Deliberabit, Tradive & Deliberari faciet.
Item, Conventum & Concordatum est quòd praesens Tractatus, ac omnia & singula Capitula in eodem contenta, citra Festum Nativitatis Dominicae, quod secundùm Computationem Ecclesiarum Scoticanae & Anglicanae erit in Anno Domini Millesimo Quingentesimo secundo, per Literas Patentes utriusque Regum praedictorum Haeredum vel Successorum suorum praedictorum, Magnis Sigillis suis sigillatas, & Manibus suis propriis subscriptas & subsignatas, Confirmabuntur & Ratificabuntur, Quas quidem Literas Confirmatorias & Ratificatorias, ut praemittitur, sigillatas & subsignatas, uterque Principum praedictorum Haeredum vel Successorum suorum praedictorum alter alteri, citra dictum Festum Navitatis Dominicae vicissim Tradet & Deliberabit, Tradive Deliberari faciet.
Commissionum verò praedictarum Tenores sequuntur & sunt tales,
Jacobus, &c.
Henricus, &c
.
In cujus Rei Testimonium, huic Parti istius INDENTURAE, penes dictum Illustrissimum & Excellentissimum Principem Angliae Regem REMANSURAE, Nos praedicti Archiepiscopus, Comes, &, Postulatus Moraviensis, Commissarii, Oratores, & Procuratores praefati Illustrissimi & Excellentissimi Principis Domini Jacobi Regis Scotorum, Sigilla nostra apposuimus, & Praesentes Manuum nostrarum Subscriptione munivimus.
Datum in Anglia, in Regio Palatio de Richemond, Vicesimo Quarto Die Mensis Januarii, Anno Domini secundum Cursum & Computationem Ecclesiarum Scoticanae & Anglicanae Millesimo Quingentesimo Primo.
Robertus Glasguen.
Patrik Erle Off Bothvile.
A. Morravien.
Sub Sigillis suis cerae rubrae a duplicibus Caudis Pergamenae Pendentibus.
Feb. 22. Oath of James K. of Scotland to observe the treaty of peace. Edinburgh.
O. xii. 804. H. v. p. iv. 172.
Juramentum Regis Scotiae de Pace & Amicitia Observanda.
An. 17. H. 7. Ex Autogr.
I James, be the Grace of Gode, King of Scotland, Promise and, be thir Haly Euvangelis and Canon of the Haly Mess be me Bodily touchit, Swere that I sall for my parte wele andtrewly Kepe and Observe the Tretie of Perpetuale Peax and Amitie, and every Article of the same, now lately Passit and Concludit be sufficient Auctorite, and in the Names of ws the said King on that Ane Partie, and the Right Excellent the Right Hie and Mighty Prince Henry, be the Grace of God, King of Ingland and of France and Lord of Irland on that other Partie, bering Date the xxiv Day of the Moneth of January last past, and the same als fer ais in me is I sall cause in likewise to be Observit and kept my Subgiectis.
And in Witnes of this my Promyss and Aith I have subscribed this my Writing with my awin Hand at Edinburgh the xxij Day of the Moneth of February, and of our Regnne the xiv Zere.
James R.