Rymer's Foedera with Syllabus: 1479

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: 1479', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 97-111. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp97-111 [accessed 25 April 2024]

1479

Syllabus Entry Foedera Text
1479. Jan. 4. Restitution of the temporalities to John Morton, bp. of Ely. Westm.
O. xii. 97. H. v. p. iii. 97.
De Restitutione Temporalium Ely.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 16.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Cantebrigiae & Huntingdoniae, Salutem.
Cùm Dominus Summus Pontifex, nuper vacante Ecclesiâ Eliensi per Mortem, bonae memoriae, Venerabilis Patris Willielmi ultimi Episcopi Loci illius, de Persona Dilecti Clerici nostri Johannis Morton Electi Eliensis providerit, ipsumque in Episcopum Ecclesiae praedictae praefecerit & Pastorem, sicut per Literas Bullatas ipsius Domini Summi Pontificis, Nobis indè directas, Nobis constat,
Nos,
Pro eo quòd idem Electus omnibus & singulis Verbis, Nobis & Coronae nostrae Praejudicialibus, in dictis Literis Bullatis contentis, coram nobis palàm & expressè Renunciavit, & Gratiae nostrae humiliter se submisit, volentes cum eo in hac parte agere gratiosè,
Cepimus Fidelitatem ipsius Electi, & Temporalia Episcopatùs illius, prout moris est, Restituimus eidem;
Et ideò Tibi Praecipimus quòd eidem Electo Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium, quarto Die Januarii.
Per Breve de Privato Sigillo.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Norff. & Suff.
Escaetori Regis in Com. Midd.
Escaet. Regis in Com. Essex. & Hertf.
Dilecto Regis Majori Civitatis suae Londoniae ac Escaetori suo in eadem Civitate
.
Et Mandatum est Militibus, &c.
Et Mandatum est Dilectis Regis in Christo Priori & Conventui de Ely quòd se de Temporalibus Episcopatûs praedicti ulterius in aliquo nullatenus intromittant.
Teste ut supra.
Jan. 21. Power for Robert bp. of Bath and Wells, John bp. of Ely, Henry earl of Essex, Antony earl of Ryvers, and four others, to treat with Charles de Martigny, bp. of Elna, concerning the prorogation of the truce with France. Westm.
O. xii. 97. H. v. p. iii. 97.
De Tractando cum Ambassiatore Franciae, super Elongatioone & Extentione Conventionum.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 4.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Cùm Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, aliasq; Conventiones cum Illustrissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro Carissimo ad Vitam utrisque nostrûm duraturas, partim per Nos, partim per Commissarios, Legatos, & Deputatos nostros, sufficientem ad hoc Potestatem a Nobis habentes, Inivèrimus, Contraxerimus, Perfecerimus, Convenerimus, & Concluserimus,
Cumque etiam Promiserimus, & sub certis Poenis Obligaverimus Nos ad certa Tempora, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum concordata & limitata, super omnibus Litibus, Quaestionibus, & Querelis, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum pendentibus inpraesentiarum Indiscussis, stare & obtemperare Laudo, Determinationi, Judicio, & Arbitrio diversorum Arbitrorum, seu amicabilium Compositorum, inter Nos nominatorum & electorum, quemadmodùm in certis Literis, super omnibus & singulis Praemissis confectis, pleniùs, latiùs, diffusiusque continetur,
Notum facimus quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Venerabilis in Christo Patris Roberti Episcopi Bathoniensis & Wellensis, Dilecti Nobis in Christo Johannis Electi Eliensis, carissimorum Consanguineorum nostrorum, Henrici Comitis Essexiae, & Antonii Comitis Ryvers, ac, Dilectorum Consiliariorum nostrorum, Johannis Dudley de Dudley Militis, Johannis Dynham de Dynham Militis, Johannis Howard de Howard Militis, & Johannis Ganthorp Decani Ecclesiae Cathedralis Bathoniensis & Wellensis, plurimùm confidentes.
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Ordinamus, Facimus, & Constituimus,
Dantes & Concedentes, per Praesentes, eisdem Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum plenam, perfectam, & sufficientem Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Haeredibus, atque Successoribus nostris, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Venerabili Patre Karolo ae Martigny Eluensi Episcopo, Oratore, Procuratore, Legato, Ambassiatore, & Commissario, & Nuncio Illustrissimi Principis Lodowici Franciae Consanguinei nostri antedicti, sufficientem Potestatem & consimilem Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro pro Se, Haeredibus, atque Successoribus suis, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus suis, ad hoc habente, Communicandi, Tractandi, & Conveniendi,
Atque Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, atque Conventiones antedictas, cum eodem Consanguineo nostro ut praemittitur, initas, contractas, & conclusas, Prorogandi, Elongandi, & Extendendi ad Centum Annos post Mortem primò nostrum Decedentis duraturas & inconcussè observandas,
Tieugasque, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Pacem, Ligas, Amicitias, Confoederationes, Pactiones, aliasque Conventiones, post Mortem primo Nostrûm Decedentis, ad Centum Annos, extunc proximò futuros, continuò duraturas & illibatè inconcusseque observandas, prout eis meliùs visum fuerit, Ineundi, Firmandi, Vallandi, & Roborandi,
Necnon Juramentum, Cautiones, & Obligationes, sub Poenis Camerae Apostolicae, ac alias Obligationes & Astrictiones quascumque, pro firma & secura Solutione Quinquaginta Milia Scutorum Auri, ejusdem Valoris & Aestimationis prout sunt inpraesentiarùm in Regno Franciae, Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, in Civitate nostra Londoniae in Angliâ, singulis Annis, Centum Annorum, post Mortem primò Nostrûm sic ut praemittitur Decedentis proximè futurorum, per dictum Illustrissimum Principem Lodowicum Consanguineum nostrum carissimum, Haeredes & Successores suos, solvendorum, Petendi, Exigendi, Acceptandi, & Recipiendi.
Ulteriusque, promittendi, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, atque Nos & Ipsos Obligandi, quòd Nos, Haeredes, & iidem Successores nostri, durante Termino dictorum Centum Annorum, post Mortem illius Nostrûm qui primò Decesserit, si Lites, Quaestiones, & Differentiae, pendentes inter Nos & eundem Consanguineum nostrum nunc indiscussae, interim non Terminentur, Prorogabimus quoque & Innovabimus, de Triennio in Triennium, aut in Tempora longiora, Potestatem Arbitrorum, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, ut praemittitur, Electorum, aut in loco ipsorum alicujusve eorum Eligendorum,
Et, si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum, ex Parte nostrâ Haeredum Successorumve nostrorum Electorum aut Eligendorum, Decedere, aliave Causâ impediri, quominus dictarum Litium, Quaestionum, & Differentiarum Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, quòd Nos, Haeredes, & Successores nostri, aliúmve alios, in Locum ipsius ipsorúmve, cum simili Potestate Deputabimus & Subrogabimus,
Damusque eisdem Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum plenam Potestatem & Auctoritatem Literas super omnibus & singulis Praemissis eaque concernentibus Conficiendi, & eidem Venerabili Patri Episcopo Eluensi Deliberandi,
Atque ad omnium eorum & singulorum Praemissorum Observantiam Nos, Haeredes, & Successores nostros, per easdem Literas, modo & formâ quibus eis meliùs videbitur, Astringendi & Obligandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis vel circa eorum aliqua necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout Nos faceremus si personaliter interessemus:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid quod per praefatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, Actum, Gestum, Conclusum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, vel eorum aliquo:
Nolumus tamen quòd, vigore aut colore hujus Commissionis nostrae, aliquae Confoederationes, Amicitiae, Ligae, Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Conventiones, Intelligentiae, Promissiones, seu Obligationes, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum seu Nominibus nostris, aut pro Nobis contractae & initae, in parte vel in toto violentur, invalidentur, aut infirmentur, nec eorum aliqua violetur, invalidetur, aut infirmetur; ymmò volumus quòd ipsae & quaelibet earumdem atque omnia & singula in eis contenta, prout in Literis super indè confectis pleniùs continetur, in suo firmo Robore & Effectu, juxta vim, formam, & effectum earumdem Literarum, permaneant & inviolabiliter observentur.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo primo die Januarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 10. Protection for William abp. of Dublin, Gerald FitzMorice earl of Kildare, James Ketyng prior of S. John of Jerusalem in Ireland, William prior of All Saints', Dublin, and Alexander Plunkette, coming to England. Westm.
O. xii. 99. H. v. p. iii. 98.
De Protectione.
An. 18. E. 4. Pat. 18. E. 4. p. 2. m. 9.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm Venerabilis in Christo Pater Willielmus Archiepiscopus Dublinensis, Carissimus Consanguineus noster Geraldus Fitz Morice Comes de Kildare, ac, Dilecti & Fideles nostri, Frater Jacobus Ketyng Prior Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Hibernia, Willielmus Prior omnium Sanctorum juxta Dublinium, & Alexander Plunkette, unà cum aliis Personis in Comitiva sua, a Terra nostra Hiberniae ad Praesentiam nostram, ob certas grandes Causas Pacem Quietem & Commodum Terrae nostrae praedictae intimè concernentes, ad quasdam Ordinationes & Directiones per Nos ex Causis praemissis Ordinandum & Providendum, Deo Duce, infra Breve sint venturi,
Nos,
Pro Quiete, Securitate, & Tranquillitate praedictorum, Venerabilis Patris, Comitis, Priorum, & Alexandri, ac secum Commitantium, dùm in Regno nostro Angliae circa Negotia praedicta & ea tangentia morentur & exspectaverint, nè ipsi per Aemulos suos aut alios quoscumque Molestentur, Inquietentur, seu in aliquo Graventur, aut eorum aliquis Molestetur, Inquietetur, seu Gravetur, providere volentes,
Praefatos, Archiepiscopum, Comitem, Priores, & Alexandrum, ac secum Commitantes, & eorum quemlibet, in Tuitionem, Protectionem, & Defensionem nostras speciales nostrâ Regiâ Praerogativâ Ponimus & Suscepimus,
Per Praesentes omnibus & singulis, Inhibentes & Prohibentes, nè quis (cujuscumque Statûs, Gradûs, seu Conditionis fuerit) praefatis, Archiepiscopo, Comiti, Prioribus, & Alexandro, & secum commitantibus, seu eorum alicui, aliquod Dampnum, Impedimentum, Arestum, Impetitionem, Violentiam, seu Perturbationem quamcumque, occasione alicujus Debiti, Transgressionis, Contractûs, Rei, vel Materiae cujuscumque, faciat seu facere praesumat, nè erga eum, tanquam nostrae Regiae Magestatis Contemptorem & praesentis Salvae Gardiae nostrae Infractorem, Capiamus.
In cujus &c. per unum annum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 12. Treaty of peace and intercourse with Cristiern K. of Denmark. Westm.
O. xii. 100. H. v. p. iii. 98.
De Conventionibus cum Rege Daciae.
An. 18. E. 4. Franc. 18. E. 4. m. 2.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis,
Quamquam aliàs, per Nostros atque Serenissimi Principis Domini Cristierni Daciae, Sweciae, & Norwegiae Regis Ambassiatores & Nuncios, tunc in Opido Hamburgensi, Bremensis Dioecesis, ad hoc congregatis, inter Nos praefatumque Daciae Regem Regnorumque nostrorum hincinde Incolas & Subditos Concepta, Inita, & Celebrata, atque expost Approbata & Confirmata Pacis, Concordiae, & Amicitiae Liga seu Confoederatio, temporum successu, Perversorum (quorum totus conatus ad Turbandum Pacem anhelat) Sinistris Actibus Violata Interuptaque sit,
Nos tamen atque praefatus Rex Daciae, ad quos pervigili Solicitudinis oculo Regnorum & Subditorum nostrorum Profectum atque Salutem contueri pertinet,
Considerantes quòd, veluti Discordiâ Res Magnae Periere, atque Concordiâ Res Parvae Crescere consueverunt, sic ex Pacis Interuptione praedictâ Regnorum nostrorum hincinde Incolis & Subditis nullus Fructus Salutis sed undecumque Damnum & Detrimentum subortum est,
Perversorum itaque Conatibus hujusmodi obviare Pacisque Reparationi summo studio intendere Decrevimus,
Et post, eo praetextu, de Novo inter Nos habitis Scriptis, Ambassiatis, atque Tractatibus, tandem, Septiformis Munere ab Alto gratiosè superinfuso, Nos atque praefatus Rex Daciae ad has resolidatae devenimus Concordiae Metas & Puncta, articulatim subinserta,
Primo itaque confitemur quòd inter Nos & dictum Daciae Regem Conventum atque Conclusum est, quòd, non obstantibus quibuscumque Actibus Sinistris, quibus contra Confoederationem praedictam quomodolibet actum, illaque Violata esse poterit, volumus tamen, sicut & jam volumus Nos atque Rex Daciae praefatus, Incipiendo ad Primum Diem Mensis Octobris ultimò elapsum, & ad Biennium ab illo Die proximò futurum inclusivè continuando, Ligam & Confoederationem praedictas, prout illa aliàs inter Nos Concepta, Celebrata, atque Sigillata est, in omnibus suis Punctis & Articulis firmiter & inconcussè, ac si nunquam Interupta fuisset, Observare, neque eidem aliquatinus quacumque ratione vel causâ in toto vel in parte contravenire.
Secundo, Determinatum atque Conventum est quòd omnes & singulae Actiones, per tempus Interuptae Confoederationis praedictae inter Nos & praefatum Daciae Regem & nostrorum & illius Regnorum Incolas exortae, atque Subditis nostris suisque quomodolibet vicissim (alteri, videlicet, contra alterum) competentes, in Amicitia integra manebunt suspensae usque ad Dietam infrascriptam sub Biennio praedicto celebrandum, nec ante Finem ejusdem aliqui Subditorum nostrorum vel dicti Daciae Regis, conjunctim aut divisim, per Se vel per alios, viâ Juris vel Facti, contra se invicem quomodolibet ex Causis praedictis attemptabunt.
Tertio, Conclusum est Dietam ipsam, inter Nos & antefatum Daciae Regem, in Civitate Hamburgensi, Die beati Petri ad Vincula, sub Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Octogesimo, celebrari; ubi tunc Ambassiatores utriusque Partis omnia & singula, post & contra Confoederationem praedictam quomodolibet Acta, Audiant, Examinent, Judicent, Reforment, atque Differentias & Causas praedictas in Amicitiâ aut Jure Terminent ac perpetuo Silentio Finiant, Confoederationemque praedictam Renovent, Resolident, & in pristinos Punctos Reducant atque Continuent, prout Rationi consonum atque ipsis visum fuerit expedire; Stante illo quòd ea, quae a Die Exspirationis Literarum, super hujusmodi Ligâ Confoederationis & Amicitiae nuperimè, inter Nos & dictum Daciae Regem, pro utriusque Partis nostrûm nostrorumque Subditorum & Regnorum Pace & Salute, initâ, concessarum, usque in ipsum Primum Diem Mensis Octobris proximò futurum, per ipsius Regis Daciae nostrosque Subditos, hinc indè per Mare, Terras, & Dominia, taliter qualiter Acta, Attemptata, seu Perpetrata fuerint, sine ambarum Partium Discussione, sorti relinquantur.
Quarto, Diffinitum est, quòd, infra Biennium antedictum, Mercatores Incolaeque nostrorum & dicti Regis Daciae Regnorum praenominatorum, & quilibet ipsorum, pro libito suae Voluntatis, securè & liberè, quotiens placuerit, Regna praefata hincinde (de Dacia, videlicet, Swecia, & Norwegia ad Angliam, atque de Anglia ad Daciam, Sweciam, & Norwegiam) poterint cum Rebus & Mercibus suis, tàm per Mare quàm per Terram, visitare in omnibus & per omnia, juxta praedictae olim conceptae, celebratae, & sigillatae Confoederationis vim, formam, & tenorem, sub libero atque securo salvo Conductu,
Quem Nos Edwardus Rex praedictus dicti Regis Daciae Incolis & Subditis, & idem Rex Daciae nostris Incolis & Subditis, totiens quotiens requisiti seu requisitus fuerimus seu fuerit, dabimus & dabit,
Prout & Nos Edwardus Rex praelibatus hujusmodi securum & salvum Conductum exnunc Regis Daciae Subditis, melioribus modis & formâ quibus ipsis validiùs & efficaciùs dare poterimus, per totum Biennium praedictum, validè atque plenariè, Vigore hujusmodi Literarum nostrarum, Concedimus & Impartimur,
Hoc specialiter Excepto, quòd Incolae Regni nostri Angliae praedicti, sine speciali Licentiâ atque Conductu ab ipso Cristierno Rege saepefato specialiter obtinendo, per hujusmodi Biennium, Terram suam Islandiam nullatenus visitabunt, aut inibi Mercancias excercebunt,
Quos quidem Articulos & Puncta, causâ Confoederationis inter Nos & praefatum Daciae Regem, pro nostrorum atque illius Regnorum eorumdemque Incolarum Salute, Renovandae, Reintegrandae, Resolidandae, atque Recontinuandae conceptos, Nos Edwardus in vim hujusmodi nostrarum Literarum Acceptamus, Approbamus, Ratificamus, Gratos & Ratos habere volumus, sub Fide nostrae Regalis Magestatis, omnia & singula in hujusmodi nostris Reconsiliationis Literis contenta, firma & inconcussa, quantum ad Nos spectat & pertinet, inviolabiliter Observare, nec Contravenire eisdem per Nos neque per alium seu per alios, quovis quaesito colore vel ingenio, de Jure vel de Facto.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Robur atque Fidem has nostras Patentes Literas fieri fecimus, ut ad Manum ipsius Regis Daciae, vel in Manus Reverendi in Christo Patris Episcopi Lubicensis, infra Solempnitatem Paschalem proximò adventuram, juxta desuper praeconventa, fideliter Transmittantur.
Dat. apud Palatium nostrum Westm. duodecimo Die Februarii.
Per ipsum Regem.
Feb. 14. Obligation of Charles de Martigny, bp. of Elna [Eluensis Episcopus], in the name of Lewis K. of France, to pay an annual pension of 50,000 crowns to the K. of England for 100 years after the death of the first prince who dies. London.
O. xii. 101. H. v. p. iii. 99.
Litera de Annuo Censu continuando.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Universis & singulis, ad quos praesentes Literae pervenerint, Carolus de Martigny, Divinâ Permissione, Eluensis Episcopus, Christianissimi Principis Ludovici, Dei gratiâ, Francorum Regis Legatus, Procurator, & ad Infrascripta sufficienter Deputatus, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm dictus Illustrissimus Princeps Ludovicus Francorum Rex Concesserit, Promiserit, & se Obligaverit Solvere & realiter Deliberare Serenissimo Principi Edwardo, eadem gratiâ, Angliae Regi, in Civitate Londoniarum, singulis Annis Vitâ utriusque eorum durante, Quinquaginta Millia Scutorum Auri, quemadmodum in Literis indè confectis,
Quarum Data est, in Civitate Ambianensi, Vicesimo nono Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto,
Pleniùs continetur,
Ego praefatus Carolus Eluensis Episcopus, Legatus, Procurator, & Deputatus supradictus, pro Serenissimo Principe Francorum Rege antedicto, ejusque Haeredibus & Successoribus, atque ejus & eorum Nomine, Auctoritate michi ab ipso Rege per suas Literas Patentes in hac parte nuper commissâ,
Quarum Tenor sequitur, & est talis,
Ludovicus, Dei gratiâ, Francorum Rex, universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm Treugas, &c. ut supra in Procuratorio Dat. 13 Julii, tunc sic.
Concessionem, Promissionem, & obligationem Annuae Solutionis dictorum Quinquaginta Millium Scutorum, ad Vitam tantùm dictorum Principum, vigore dictarum Literarum, modo & formâ in ipsis Literis specificatis, impraesentiarùm duraturas, ipsamque Annuam eorumdem Quinquaginta Millium Scutorum, ut praemittitur, Solutionem, ad Centum Annos, post Mortem alterius di- ctorum Principum primò Decedentis proximò futuros, & ad eorumdem Centum Annorum Finem, Prolongo, Extendo, Continuo, & Prorogo,
Pro ipsoque Illustrissimo Principe Ludovico Francorum Rege, suisque Haeredibus & Successoribus, atque ejus & eorum Nomine, Auctoritate michi in hac parte commissâ, Spondeo & Promitto dicto Regi Angliae, necnon eundem Serenissimum Principem Ludovicum Francorum Regem, suosque Haeredes & Successores, per Praesentes, eidem Angliae Regi Astringo & Obligo, quòd ipse Ludovicus Rex Francorum, juxta Vigorem dictarum Literarum suarum, durante Vitâ suâ, solvet seu solvi faciet, &, post ipsius Obitum, ipsius Haeredes & Executores solvent seu solvi sacient, singulis Annis, per Centum Annos, post Mortem alterius ipsorum Principum ut praemittitur primò Decedentis proximò sequentes, Illustrissimo Principi Edwardo Angliae Regi supradicto, suisque Haeredibus & Successoribus, in Civitate Londoniarum, Quinquaginta Millia Scutorum Auri, unoquoque eorum Scutorum Triginta quinque Magnos Albos, secundùm Cursum & Valorem hodiernum in Franciâ, valente & valituro,
Quodque ipsam Annuam Solutionem idem Rex Franciae fideliter, ut praemittitur, faciet, suique Haeredes & Successores facient, atque Cautionem & Securitatem, pro hujusmodi Solutione annua fideliter facienda, ipse idem Princeps Franciae praestabit sub modo & formâ qui sequuntur; videlicet,
Quòd praefatus Christianissimus Princeps, Ludovicus Francorum Rex solvet & realiter deliberabit, solvive & realiter deliberari faciet singulis Annis, durante Vitâ suâ, & post ejus Mortem ipsius Haeredes & Successores solvent & realiter deliberabunt, solvive & realiter deliberari facient, annuatim per Centum Annos, Mortem alterius dictorum Principum ut praemittitur primo Decedentis proximò sequentes, Serenissimo Regi Angliae supradicto, suisque Haeredibus & Successoribus, aut ejus eorumve ad Receptionem hujusmodi Deputato, in Civitate Londoniarum, Quinquaginta Millia Scutorum Auri valoris & aestimationis praedictae, ad Duos Anni Terminos, per aequales Portiones (scilicet) in Festo Paschae Viginti & quinque Millia Scutorum Auri, & in Festo Sancti Michaelis Archangeli alia Viginti & quinque Millia Scutorum Auri,
Ad quam quidem Solutionem, per ipsum Regem Franciae durante ejus Vitâ, & per ipsius Haeredes & Successores durantibus dictis Centum Annis Mortem alterius ipsorum Principum ut praedicitur primò Decedentis proximò sequentibus, benè, fideliter, & firmiter singulis Annis, ut praemittitur, faciendam, Auctoritate michi commissâ & omnibus Viribus quibus possum Astringo & Obligo dictum Principem Ludovicum Regem Francorum, suosque Haeredes & Successores, Regnum, Patrias, Dominia, & Bona sua praesentia & futura, atque singulos ejus & eorum Subditos, necnon eorum Bona ubicumque fuerint reperta,
Atque Nomine ipsius Regis Franciae, suorumque Haeredum & Successorum, necnon pro eo & eis, Renuncio cuicumque Exceptioni Doli mali, Vis, Metûs, Fraudis in Factum, Actioni, Conditioni Indebiti ob turpem Causam, sine Causa, & ex injusta Causa, non sic celebrati Contractûs, aliter suisse Dictum sive Recitatum quàm Scriptum vel Factum, & è converso, Petitioni Libelli, necnon Privilegiis Feriarum, Messium, Vindemiarum, Appellationum, Querelarum, & Supplicationum, Remedio & Recursui ad Arbitrium boni Viri, quibuscumque Constitutionibus, Gratiis, Privilegiis, Indultis aut Indulgendis, Statutis specialibus & generalibus localibus & temporalibus a Jure vel ab Homine editis, ac in genere & specie concessis vel concedendis, omnibusque & singulis aliis Exceptionibus, Juribus, & Defensionibus, per quos, quas, & quae hujusmodi Summae Quinquaginta Millium Scutorum, ut praedicitur, Solutio nullo modo impediri quomodolibet vel differri poterit, & specialiter Juri dicenti Generalem Renunciationem non valere nisi praecesserit specialis.
Insuper, pro eodem Serenissimo Principe Ludovico Francorum Rege, ejusve Nomine, dicto Regi Angliae Spondeo & Promitto, ymmò eundem Ludovicum Regem Potestate michi commissâ eidem Angliae Regi Astringo & Obligo, quòd idem Rex Ludovicus ad omnium & singulorum Praemissorum inviolabilem Observantiam Obligabit se solempni Juramento, tactis per eum corporaliter Sacrosanctis Ewangeliis, atque sub Poenis Camerae Apostolicae, & per Obligationem de Nisi,
Quodque procurabit & faciet Societatem & Socios Banci de Medicis proinde Obligari, eorumque Cautionem, in Scriptis ritè superinde confectam, dicto Regi Angliae deliberabit deliberarive faciet,
Aut Rescriptum Apostolicum Sigillo plumbeo munitum, quo omnia & sin- gula Praemissa Sedis Apostolicae Auctoritate confirmentur, appositis Poenis interdicti in Regnum, Patrias, & Dominia sua, atque Excommunicationis in Personam suam & Haeredum atque Successorum suorum, si ea ut praefertur non servaverit & perimpleverit, aut non servaverint & perimpleverint, Sumptu & Aere suo proprio impetrabit & obtinebit, impetrarive & obtineri faciet,
Ipsamque Obligationem sive Cautionem Sociorum Banci de Medicis, aut Rescriptum Apostolicum sic per ipsum impetratum, dicto Serenissimo Regi Angliae, ejusve Deputato, infra Octodecim Menses post Datam Praesentium proximò sequentes, in Anglia Deliberabit, Deliberarive realiter faciet,
Quodque praefatus Francorum Rex omnia & singula Praemissa, in hiis Literis contenta, suis Literis Patentibus, Magno suo Sigillo sigillatis, Manuque propriâ subscriptis, innovabit aut ratificabit & confirmabit, & ea, sic per ipsum innovata aut ratificata & confirmata, per Tres Status Regni Franciae (videlicet) per Praelatos, Clerum, Nobiles, & Plebem ejusdem Regni, infra Duodecim Menses proximos post Datam Praesentium, Ratificari, Confirmari, & Auctorizari faciet, necnon a Sede Apostolicâ & per Auctoritatem ejusdem Confirmari, Vallari, & Roborari procurabit & cum effectu faciet,
Eâ tamen Modificatione Praesentibus adhibitâ, quòd ea, quae erant in Civitate Ambianensi, dicto vicesimo nono Die Mensis Augusti, per praedictum Illustrissimum Principem Franciae, ut praemittitur Concessa, Promissa, seu Obligata, hac Prorogatione, Promissione, sive Obligatione, aut hiis praesentibus, minimè tollantur innoventurve, aut eis Praejudicium aliquod in parte vel in toto inferatur, sed in suo Robore, secundùm Literarum superinde confectarum Tenorem, maneant & effectu.
Insuper Regi Angliae antedicto Polliceor atque Promitto, & eundem Regem Franciae Dominum meum Supremum, Potestate, ut praemittitur, ab ipso michi commissâ, per Praesentes eidem Regi Angliae Obligo, quòd idem Francorum Rex omnia & singula Praemissa Ratificabit, Auctorizabit, & Confirmabit, eaque realiter & cum effectu pro Parte sua exequetur & faciet quae Praemissorum Tenor exigit & requirit, suasque Literas Patentes, superinde ritè confectas, Magno suo Sigillo munitas, Illustrissimo Principi Confratri & Consanguineo suo carissimo Angliae Regi supradicto, cùm ad hoc debitè requisitus fuerit, deliberabit deliberarive faciet;
Salvis omnibus & singulis aliis Pactionibus, Conventionibus, Confoederationibus, Amicitiis, Intelligentiis, Promissionibus, & Obligationibus quibuscumque, inter antedictos Angliae & Franciae Principes, Nominibusve eorum, aut pro eis, ante haec tempora, quovis Pacto Initis, Conventis, Celebratis, aut Habitis.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Sigillum meum apposui.
Datum in Civitate Londoniarum, Die decimâ quartâ Mensis Februarii, Anno Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo.
Carolus Eluensis Episcopus.
Sub Sigillo suo, Cerae rubrae, pendente a Cauda Pergamenae.
Feb. 15. Treaty for the prolongation of the truce, and the annuity above mentioned, for the same period. London.
O. xii. 103. H. v. p. iii. 100.
Conventionum, prius Ambianis Appunctuatarum, Extentio & Prolongatio.
An. 18. E. 4. Ex Autogr.
Universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Karolus de Martigny Episcopus Eluensis, Illustrissimi Principis Metuendissimi Domini mei Suppremi Ludovici, Dei gratiâ, Francorum Regis Commissarius, Procurator, & ad Infrascripta Deputatus, Salutem.
Sciatis quòd,
Cùm, inter multa praeclara atque salutaria Infirmitatis Humanae Remedia, sive divino Munere Nobis sive humano Studio & Labore inventa, nil profectò Amicitiâ & Benivolentiâ utilius, nil tàm Naturae aptum tamque conveniens, ad Res vel Secundas vel Adversas ferendas, nil melius, nil ad benè beateque Vivendum accommodatius, nec potest esse summo illi Deo, qui omnem hunc Mundum Regis, gratius nil acceptius quàm Coetus, Conventus Hominum, Reges Catholicos & Regna Catholica Amore & Benevolentiâ sociari,
Omnes autem Virtutes, quae ad Consiliandum Observandumque Hominum inter se Benivolentiam & Societatem plurimùm valent, nulla tamen Dignior, nulla Praestantior, nulla Utilior videri solet quàm illa quam Amicitiam vocamus, cujus in Nos Beneficia atque Commoda quotiens memoriâ repetimus, totiens eam Nervum & Sustentaculum Rerum publicarum, omniumque inter se Hominum Conjunctionum & Societatum Causam esse animadvertimus, adeò ut, qui eam colant & observent, hii ad Communem Utilitatem & Generis Humani Conservationem nati esse videantur,
Ego, Amicitiam, inter dictum Illustrissimum Principem meum Francorum Regem & Serenissimum Principem Confratrem & Consanguineum suum carissimum Edwardum Angliae Regem jam paulo ante divinitùs contractam, pro eorum Vita tantummodo duraturam, ad longiora Tempora, pro utriusque eorum Utilitate, eorumque Haeredum & Successorum necnon Regnorum, Dominiorum, Patriarum, atque Subditorum suorum, Extendi & Prorogari summoperè anhelans, pro eodem Principe meo Francorum Rege, atque suis Haeredibus & Successoribus, ejusque & eorum Nomine, Auctoritate sua per Literas suas Patentes, & Sigillo suo Magno sigillatas, michi commissâ,
Quarum Tenor sequitur & est talis,
Ludovicus, Dei gratiâ, Francorum Rex, universis, praesentes Literas inspecturis, Salutem.
Cùm Treugas, &c. ut in Procuratorio supramemorato.
Dato in Civitate nostra Atrebatensi, Die Tertiâ decimâ Mensis Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo, & Regni nostri Decimo septimo.
Cùm, Reverendis in Christo Patribus, Roberto Bathoniensi & Wellensi, & Johanne Eliensi, Episcopis, ac Henrico Essexiae & Antonio Ryvers, Comitibus, necnon Johanne Dudley de Dudley Milite, Johanne Dynham de Dynham Milite, Johanne Howard de Howard Milite, & Johanne Gunthorp Decano Ecclesiae Cathedralis Wellensis, dicti Illustrissimi Principis Edwardi Regis Angliae Legatis, Procuratoribus, Oratoribus, sive Ambaxiatoribus, ad Infrascripta, per ipsius Literas Patentes, Magno ejus Sigillo munitas, Deputatis,
Quarum Tenor sequitur in haec Verba,
Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, aliasque Conventiones, cum Illustrissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro Carissimo, ad Vitam utriusque nostrûm duraturas, partim per Commissarios, Legatos, & Deputatos nostros, sufficientem ad hoc Potestatem a Nobis habentes, Iniverimus, Contraxerimus, Perfecerimus, Convenerimus, & Concluserimus,
Cumque etiam Promiserimus & sub certis Poenis Obligaverimus Nos ad certa Tempora, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum concordata & limitata, super omnibus Litibus, Quaestionibus, & Querelis, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum pendentibus inpraesentiarum Indiscussis, stare & obtemperare Laudo, Determinationi, Judicio, & Arbitrio diversorum Arbitrorum, seu amicabilium Compositorum, inter Nos nominatorum & electorum, quemadmodùm in certis Literis, super omnibus & singulis Praemissis confectis, pleniùs, latiùs, diffusiusque continetur,
Notum facimus quòd Nos,
De Fidelitatibus, Circumspectionibus, & Industriis Venerabilium in Christo Patrum Roberti Bathoniensis & Wellensis, & Johannis Eliensis, Episcoporum, Carissimorum Consanguineorum nostrorum, Henrici Comitis Essexiae, & Antonii Comitis Ryvers, ac, Dilectorum Consiliariorum nostrorum, Johannis Dudley de Dudley Militis, Johannis Dynham de Dynham Militis, Johannis Howard de Howard Militis, & Johannis Gunthorp Decani Ecclesiae Cathedralis Wellensis, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Trium, vel Duorum eorum, plurimùm confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios speciales Ordinamus, Facimus, & Constituimus,
Dantes & Concedentes, per Praesentes, eisdem Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum plenam, perfectam, & sufficientem Potestatem, & Auctoritatem, ac Mandatum generale & speciale, Nomine nostro, & pro Nobis, Haeredibus, atque Successoribus nostris, Regnis, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus nostris quibuscumque, cum Venerabili Patre Karolo de Martigny Eluensi Episcopo, Oratore, Procuratore, Legato, Ambassiatore, Commissario, & Nuncio Illustrissimi Principis Lodowici Franciae Consanguinei nostri antedicti, sufficientem Potestatem & consimilem Auctoritatem ab eodem Consanguineo nostro pro Se, Haeredibus, atque Successoribus suis, Patriis, Terris, Dominiis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Subditis, Faventibus, & Adhaerentibus suis, ad hoc habente, Comunicandi, Tractandi, & Conveniendi,
Atque Treugas, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Amicitiam, Confoederationes, atque Conventiones antedictas, cum eodem Consanguineo nostro ut praemittitur, initas, contractas, & conclusas, Prorogandi, Elongandi, & Extendendi ad Centum Annos post Mortem primò nostrûm Decedentis duraturas & inconcussè observandas,
Treugasque, Guerrarum Abstinentias, Mercium Intercursus, Pacem, Ligas, Amicitias, Confoederationes, Pactiones, aliasque Conventiones, post Mortem primò Nostrûm Decedentis, ad Centum Annos, extunc proximò futuros, continuò duraturas & illibatè inconcusseque observandas, prout eis meliùs visum fuerit, Ineundi, Firmandi, Vallandi, & Roborandi,
Necnon Juramentum, Cautiones, & Obligationes, sub Poenis Camerae Apostolicae, ac alias Obligationes & Astrictiones quascumque, pro firma & secura Solutione Quinquaginta Millium Scutorum Auri, ejusdem Valoris & Aestimationis prout sunt inpraesentiarùm in Regno Franciae, Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, in Civitate nostra Londoniae in Angliâ, singulis Annis, Centum Annorum, post Mortem primò Nostrûm sic ut praemittitur Decedentis proximè futurorum, per dictum Illustrissimum Principem Lodowicum Consanguineum nostrum carissimum, Haeredes & Successores suos, solvendorum, Petendi, Exigendi, Acceptandi, & Recipiendi.
Ulteriusque Promittendi, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, atque Nos & Ipsos Obligandi, quòd Nos, Haeredes, & iidem Successores nostri, durante Termino dictorum Centum Annorum, post Mortem illius Nostrûm qui primò Decesserit, si Lites, Quaestiones, & Differentiae, pendentes inter Nos & eundem Consanguineum nostrum nunc indiscussae, interim non Terminentur, Prorogabimus quoque & Innovabimus, de Triennio in Triennium, aut in Tempora longiora, Potestatem Arbitrorum, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, ut praemittitur, Electorum, aut in loco ipsorum alicujusve eorum Eligendorum,
Et, si contingat aliquem vel aliquos dictorum Arbitrorum, ex Parte nostrâ Haeredum Successorumve nostrorum Electorum aut Eligendorum, Decedere, aliave Causâ impediri, quominus dictarum Litium, Quaestionum, & Differentiarum Examinationi commodè vacare valeat aut valeant, quòd Nos, Haeredes, & Successores nostri, alium vel alios in Locum ipsius ipsorúmve, cum simili Potestate Deputabimus & Subrogabimus,
Damusque eisdem Oratoribus, Commissariis, Procuratoribus, Deputatis, & Nunciis nostris, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tribus, vel Duobus eorum plenam Potestatem & Auctoritatem Literas super omnibus & singulis Praemissis eaque concernentibus Conficiendi, & eidem Venerabili Patri Episcopo Eluensi Deliberandi,
Atque ad omnium eorum & singulorum Praemissorum Observantiam Nos, Haeredes, & Successores nostros, per easdem Literas, modo & formâ quibus eis meliùs videbitur, Astringendi & Obligandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis vel circa eorum aliqua necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout Nos faceremus si personaliter interessemus:
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid quod per praefatos Oratores, Commissarios, Procuratores, Deputatos, & Nuncios nostros, Septem, Sex, Quinque, Quatuor, Tres, vel Duos eorum, Actum, Gestum, Conclusum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, vel eorum aliquo:
Nolumus tamen quòd, vigore aut colore hujus Commissionis nostrae, aliquae Confoederationes, Amicitiae, Ligae, Treugae, Guerrarum Abstinentiae, Conventiones, Intelligentiae, Promissiones, seu Obligationes, inter Nos & eundem Consanguineum nostrum, seu Nominibus nostris, aut pro Nobis contractae & initae, in parte vel in toto violentur, invalidentur, aut infirmentur, nec earum aliqua violetur, invalidetur, aut infirmetur; ymmò volumus quòd ipsae & quaelibet earumdem, ac omnia & singula in eis contenta, prout in Literis superindè confectis pleniùs continetur, in suo firmo Robore & Effectu, juxta vim, formam, & effectum earumdem Literarum, permaneant & inviolabiliter observentur.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium, praesentes Literas Manûs nostrae subscriptione signavimus, & Sigilli nostri fecimus appensione communiri.
Teste meipso apud Westmonasterium, octavo Die Februarii, Anno Regni nostri Decimo octavo.
Conveni, Contraxi, & Conclusi, & per Praesentes Convenio, Contraho, & Concludo, quòd Amicitia, ad Vitam dictorum Franciae & Angliae Principum a tempore Inceptionis ejusdem duratura, inter eosdem Principes, superioribus hiis Diebus, in Civitate Ambianensi conventa, inita, & conclusa, quemadmodùm in Literis, pro Parte utriusque ipsorum Principum indè confectis, eorumque Manibus subscriptis & Sigillis sigillatis, quarum Data est Vicesimo nono Die Mensis Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo quinto, pleniùs continetur, atque omnia Capitula & Articuli & singula, in ipsis Articulis inclusa, in praefatis Litteris contenta, dictam Amicitiam concernentia, ad Centum Annos, post Mortem alterius dictorum Franciae & Angliae Principum primò Decedentis proximò futuros, & ad eorumdem Centum Annorum Finem Prolongentur, Extendantur, Continuentur, & Prorogentur,
Ipsamque Amicitiam, & omnia Captula & Articulos eam concernentia, in praefatis Literis ut praemittitur contenta, ego, dicti Regis Francorum Deputatus antedictus, &, dicti Reverendi Patres, Robertus Bathon. & Wellen. & Johannes Elien. Episcopi, ac Henricus Comes Essexiae, Antonius Comes Ryvers, Johannes Dudley, Johannes Dynham, Johannes Howard, & Johannes Gunthorp, Nomine dictorum Franciae & Angliae Principum, & pro eis, eorumque Haeredibus & Successoribus, Potestate & Auctoritate michi, & eisdem Reverendis Patribus, Roberto Bathon. & Wellen. & Johanni Elien. Episcopis, ac Henrico Comiti Essexiae, Antonio Comiti Ryvers, Johanni Dudley, Johanni Dynham, Johanni Howard, & Johanni Gunthorp, in hac parte commissis, ad & per Centum Annos, proximò post Mortem alterius dictorum Principum, ut praemittitur, primò Decedentis, duraturam, Prolongamus, Extendimus, Continuamus, & Prorogamus,
Capitula verò, Matrimonium, Assignationem, & Dationem Dotis, Traductionem, caeteraque dictum Matrimonium concernentia, modo & formâ de quibus in dictis Litteris fit mentio, Volumus in suo Robore & Firmitate permanere,
Et, ad pleniorem aliquorum dictorum Capitulorum & Articulorum intellectum, firmioremque eorum Observantiam, ego, dicti Regis Francorum Deputatus supradictus, & antedicti Reverendi Patres, Robertus Bathon. & Wellen. & Johannes Elien. Episcopi, ac Henricus Comes Essexiae, Antonius Comes Ryvers, Johannes Dudley, Johannes Dynham, Johannes Howard, & Johannes Gunthorp, dicti Illustrissimi Principis Regis Angliae ut praemittitur Deputati, Nomine dictorum Franciae & Angliae Principum, & pro eis, atque eorum utroque eorumque Haeredibus & Successoribus, Auctoritate praedictâ michi & eis commissâ, Amicitiam, Ligam, Intelligentias, atque Foedera Contraximus, Convenimus, & Conclusimus, & per Praesentes Contrahimus, Convenimus, & Concludimus, modo & formâ in Articulis qui sequuntur, contentis,
Quarum Tenor sequitur & est talis,
Inprimis, quòd, inter Potentissimum Principem Ludovicum Regem Francorum antedictum ipsiusque Haeredes & Successores, & Serenissimum Principem Edwardum Regem Angliae Confratrem & Consanguineum suum carissimum supranominatum atque ipsius Haeredes & Successores, vera, sincera, & perfecta sit Amicitia, a Data Praesentium, durante eorumdem Principum Vitâ, juxta dictarum Litterarum, in Civitate Ambianensi, ut praemittitur, confectarum, vim, formam, & effectum, & per Centum Annos proximò post Mortem alterius primò dictorum Principum Decedentis futuros; sicque ad eorum Principum Vitam, & usque ad Finem dictorum Centum Anno- rum, Guerrae, Bella, & Hostilitates inter eos eorumque Haeredes & Successores omninò cessabunt, ymmò & Benivolentiâ & Amore Se & Sua mutuo interim pertractabunt.
Item, quòd praefatus Illustrissimus Princeps Franciae, ejusque Haeredes & Successores, in & adversus Subditos dicti Regis Angliae, atque ipsius Haeredum & Successorum, qui eum aut eos, durante Amicitiâ praedictâ, Armis Invadent, & in Regno, Patriis, & Dominiis suis Rebellionem facient, eum & eos Succurret & Adjuvabit, Succurrent & Adjuvabunt; & pariformiter Serenissimus Princeps Rex Angliae antedictus, ejusque Haeredes & Successores, in & adversus Subditos dicti Illustrissimi Principis Consanguinei sui Franciae, atque ejus Haeredum & Successorum, qui eum aut eos, ipsâ Amicitiâ durante, Armis invadent, & in Patriis & Dominiis suis in Regno Franciae Rebellionem facient, eum & eos Succurret & Adjuvabit, Succurrentque & Adjuvabunt.
Item, quòd Neuter dictorum Franciae & Angliae Principum, nec aliquis eorum Haeredum & Successorum, Auxilium & Juvamen eorum alterius Subditis, aut alicujus eorum Haeredum & Successorum Subditis, ad eorum Principem Invadendum, & Guerram apertam in suis Patriis & Dominiis adversus eum faciendam, praefatâ Amicitiâ durante, impendet & praestabit, nec tales Subditos, sic Invadentes, in alterius Principis praejudicium, in ejus Patriis & Dominiis Receptabit & Sustinebit.
Item, si contingat aliquem dictorum Ludovici Franciae & Edwardi Angliae Principum, eorumve Haeredum aut Successorum, Dolo, Calliditate, & Inobedientiâ Subditi Subditorumve alicujus eorum, a Patriis & Dominiis suis (quod Deus avertat) expelli, alteriusque eorumdem Principum aut alicujus eorum Haeredum & Successorum Partes propter ejus Succursum petere, & de ejus Opere atque Auxilio ipsum Principem, ad cujus Partes sic convolaverit, requirere & interpellare; quòd eo tunc ipse Princeps, sic Requisitus & Interpellatus, ipsum Principem, sic Expulsum, omni cum Humanitate Recipiet, & eum atque suos juxta Vires suis Facultatibus Sustinebit, seque & sua, ut in Statum proprium & pristinum reponatur & restituatur, Guerram apertam faciendo, cum omni diligentia & affectione exponet.
Item, quòd Neuter dictorum Principum, nec aliquis eorum Haeredum & Successorum, aliquas Ligas seu Intelligentias cum aliquo alterius eorum nunc Confoederato & Alligato, durante Amicitiâ supradictâ, contrahat & faciet, nisi prius ipso Principe ejusve Haerede, cum quo sic Confoederatur, superindè consulto & hoc consentiente.
Item, quòd talis verus & debitus Pecuniae & Monetae utriusque Regni Franciae & Angliae Valor & Aestimatio pro ipsius Cursu apponatur & statuatur, quo ipsa Regna magis habundare, dictorumque Principum Subditi exind ad commune eorum Bonum Locupletiores fieri valeant.
Item, in Casu quòd haec Amicitia in aliqua ejus Parte amodò violetur, aut aliquid, in hiis Capitulis sive Articulis contentum, non Observetur aut Infringatur, quòd ea propter praefata Amicitia, inter praedictos Principes eorumque Haeredes & Successores, ut praemittitur, contracta, minimè Violetur sive Rumpatur; sed talia, contra dictam Amicitiam sic Attemptata, maturiori modo quo fieri poterit Reparentur & in Statum debitum Reducantur, ipsâ Amicitiâ in suo Robore & Effectu semper remanente.
Item, quòd praefatus Illustrissimus Princeps Franciae dictam Amicitiam, sic inter eum ejusque Haeredes & Successores & antedictum Regem Angliae atque ipsius Haeredes & Successores ut praemittitur contractam, atque omnia & singula Capitula praedicta in hiis Literis contenta, Literis suis Patentibus, suo Magno Sigillo Sigillatis, Manuque propriâ subscriptis, Innovabit, aut Ratificabit, & Confirmabit, ipsamque Amicitiam & dicta Capitula, sic per eum innovata, aut ratificata, & confirmata, per Tres Status Regni Franciae (videlicet) per Praelatos & Clerum, Nobiles & Plebem ejusdem Regni, infra Duodecim Menses proximos post Datam Praesentium, Ratificari, Confirmari, & Auctorizari faciet; & peraequè dictus Serenissimus Rex Angliae Amicitiam & Capitula antedicta suis Literis Patentibus, Magno suo Sigillo Sigillatis, atque Manu propriâ subscriptis, Innovabit, aut Ratificabit, & Confirmabit, ipsamque Amicitiam & ea Capitula, sic per eum innovata, aut ratificata, & confirmata, per Tres Status Regni sui Angliae (videlicet) per Praelatos, & Clerum, Nobiles & Plebem ejusdem Regni, infra alios Duodecim Menses antedictos Duodecim Menses proximò sequentes, Ratificari, Confirmari, & Auctorizari faciet,
Quodque uterque Principum praedictorum praedictam Amicitiam, & omnia Capitula antedicta, per Sedem Apostolicam, & per Auctoritatem ejusdem Confirmari, Vallari, & Roborari procurabit & cum effectu faciet,
Eâ tamen Modificatione Praesentibus adhibitâ, quòd Amicitia, Matrimonii Promissio, caeteraque alia in Civitate Ambianensi, inter praedictos Principes, in dictis Litteris, ut praemittitur, contracta, conventa, sive conclusa, hac Prorogatione, Conventione, sive hiis praesentibus, minimè tollantur innoventurve, aut eis Praejudicium aliquod in parte vel in toto inferatur, sed in suo Robore, secundùm Literarum superinde confectarum Tenorem, maneant & effectu.
Insuper ego Karolus de Martigny Episcopus Eluensis, Serenissimi Regis Francorum Deputatus antedictus, Promitto, & eundem Regem Francorum Dominum meum Suppremum, Potestate, ut praemittitur, ab ipso michi commissâ, per Praesentes Obligo, quòd idem Rex Francorum omnia & singula Praemissa Ratificabit, Auctorizabit, & Confirmabit, eaque realiter & cum effectu pro Parte sua exequetur & faciet quae Praemissorum Tenor exigit & requirit, suasque Literas Patentes, superinde debitè confectas, Magno suo Sigillo munitas, Illustrissimo Principi Confratri & Consanguineo suo carissimo Regi Angliae saepedicto, cùm ad hoc debitè requisitus fuerit, deliberabit deliberarive faciet;
Salvis omnibus & singulis aliis Pactionibus, Conventionibus, Confoederationibus, Amicitiis, Intelligentiis, Promissionibus, & Obligationibus quibuscumque, inter antedictos Franciae & Angliae Principes, Nominibusve eorum, aut pro eis, ante haec tempora, quovis Pacto Initis, Celebratis, aut Conventis.
In quorum omnium & singulorum Praemissorum Fidem & Testimonium hiis Praesentibus, Manu propriâ subscriptis, Sigillum meum apposui.
Datum in Civitate Londoniarum, Die decimâ quintâ Mensis Februarii, Anno Domini, secundùm Cursum & Computationem Ecclesiae Anglicanae, Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo octavo.
Carolus Eluensis Episcopus.
Sub Sigillo suo, Cerae rubrae, pendente a Cauda Pergamenae.
April 17. Power for John Abbot, of Abingdon, John Shirwode, archdeacon of Richmond, prothonotary, and two others, to treat with pope Sixtus IV., the K. of Sicily and Hungary, and other Italian princes, concerning the state of religion. Westm.
O. xii. 108. H. v. p. iii. 100.
De Communicando & Tractando super Statu Orthodoxae Fidei.
An. 19. E. 4. Franc. 19. E. 4. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De Fidelitatibus, providis Circumspectionibus, & Industriis, Dilecti & Fidelis Patris Consiliarii nostri, Domini Johannis Abbatis Sanctae Mariae de Abyngdon, Sacrae Theologiae Professoris, Sanctissimi Domini nostri Sixti Quarti Pontificis Summi & Sedis Apostolicae Assistentis, unius Dominorum Parliamenti nostri, ac, Dilectorum Nobis in Christo, Johannis Shirwode Apostolicae Sedis Prothonotarii Archidiaconi Richemondiae Sacrae Theologiae Professoris, Johannis de Gilis Decretorum Doctoris Censûs Apostolici in Angliâ Collectoris, & Johannis Doget Decretorum Doctoris Thesaurarii Ecclesiae Cathedralis Cicestriae, pleniùs confidentes,
Ipsos nostros veros & indubitatos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Legatos, & Nuncios nostros speciales Ordinavimus & Constituimus, ac per Praesentes Ordinamus & Constituimus,
Dantes & Concedentes eisdem Ambassiatoribus, Oratoribus, Commissariis, Legatis, & Nunciis nostris, conjunctim & divisim, plenam Potestatem & Auctoritatem ac Mandatum generale & speciale, pro Nobis & Nomine nostro, ad Sanctissimum in Christo Patrem & Dominum Dominum nostrum Sixtum Quartum Pontificem Summum, & ad Illustrissimum Principem Ceciliae & Ungariae Regem Confratrem nostrum carissimum, quamplures etiam Duces, Principes, ac Nobiles Ytaliae, se transferendi,
Et certa Negotia nostra, Statum Orthodoxae Fidei & totius Religionis Cristianae; Nos & Regnum nostrum Angliae, & Subditos nostros ejusdem, concernentia, coram eodem Sanctissimo in Christo Patre & Consistorio Generali Curiae Romanae, juxta effectum quarumdam Instructionum eis indè per Nos traditarum & deliberatarum, Proponendi & eadem Negotia nostra Declarandi, ac cum eodem Sanctissimo in Christo Patre de & super Negotiis praedictis & eorum Circumstantiis, pro Nobis & Nomine nostro, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Concludendi,
Et eadem Negotia vel alia coram eodem Illustrissimo Principe Confratre nostro carissimo, ac Ducibus, Principibus, & Nobilibus antedictis, juxta effectum quarumdam Instructionum, per Nos in hac parte similiter traditarum & deliberatarum, Proponendi & Negotia illa declarandi, & cum eodem Illustrissimo Principe Confratre nostro carissimo, ac Ducibus, Principibus, & Nobilibus antedictis, de & super Negotiis illis & eorum Circumstantiis, pro Nobis & Nomine nostro, Communicandi, Tractandi, Appunctuandi, & finaliter Determinandi,
Caeteraque omnia & singula, quae in Praemissis seu circa ea & eorum quodlibet necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, Faciendi, Excercendi, & Exequendi, prout Nos faceremus si personaliter interessemus, etiam si talia sint quae de se Mandatum exigant magis speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum pro perpetuo habituros totum & quicquid, quod per praefatos Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Legatos, & Nuncios nostros Actum, Gestum, sive Conclusum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo septimo Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
May 7. Richard duke of York, second son of K. Edward IV., lieutenant of Ireland, appoints Robert Preston, lord of Gormanston, as his deputy.
O. xii. 109. H. v. p. iii. 100.
Pro Locumtenente Hiberniae, de Potestate Deputatos Constituendi.
An. 19. E. 4.
Ricardus Secundus Filius Illustrissimi Principis Edwardi Quarti, Dei Gratiâ, Regis Angliae & Franciae, & Domini Hiberniae, Dux Eborum & Norffolciae, Comes Warrenae, Surriae, & Notinghaminae, Comes Marescallus & Marescallus Angliae, ac Dominus de Segrave, de Mowbray, & de Gower, omnibus, ad quos praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm idem Excellentissimus Princeps Pater & Dominus meus Metuendissimus Edwardus, Dei gratiâ, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, per Literas suas Patentes, quarum Data est apud Wyndesoram Quinto Die Maii, Anno Regni sui Decimo nono, ordinaverit Nos praefatum Ricardum Locumtenentem suum dictae Terrae suae Hiberniae,
Habendum, Tenendum, & Occupandum dictum Officium pro Termino Duorum Annorum, post Datam praedictam proximò sequentium & plenariè complendorum,
Dans & Concedens Nobis eidem Ricardo, Vigore Literarum Patentium, sub Nobis Facere, Ordinare, & Constituere Deputatum nostrum Terrae praedictae, ad eandem Terram in Absentiâ nostrâ Custodiendam & Gubernationem indè habendam,
Dans insuper & Concedens, vigore earumdem Literarum Patentium, quòd Deputatus noster, in Absentia sua, Deputatum suum, durante Termino praedicto, sub Magno Sigillo Angliae dicti Domini mei Regis, sive sub Sigillo ejusdem Domini mei Regis quo utitur in Terra praedicta, facere possit,
Sciatis Nos, praefatum Ricardum, vigore Literarum Patentium praedictarum, Fecisse, Ordinâsse, & Deputâsse, ac per Praesentes Constituisse, Dilectum nostrum Robertum Preston Dominum de Gormanston Deputatum nostrum in Officio praedicto infra Terram praedictam,
Habendum, Occupandum, & Exercendum idem Officium praefato Roberto, in Absentia nostra, ac dicto Deputato suo, in Absentia sua, ut praedicitur, faciendo a Die Datae Praesentium usque ad finem Duorum Annorum, extunc proximò sequentium & plenariè complendorum,
Dantes & Concedentes eidem Deputato nostro, ac dicto Deputato suo in Absentia sua per ipsum faciendo, Tenore Praesentium, plenam Potestatem & Auctoritatem Faciendi, Exercendi, & Exequendi omnia & singula, in dictis Literis Patentibus contenta & specificata, quae ad dictum Officium Locumtenentiae Terrae praedictae ritè pertinent, adeò plenè & integrè prout Nos, praefatus Ricardus, vigore ac virtute dictarum Literarum dicti Domini mei Regis Patentium facere possemus, seu faceremus si ibidem personaliter interessemus;
Concessionibus tamen Officiorum majorum Officiariorum illius Terrae (videlicet) Cancellarii, Thesaurarii, Duorum Principalium Justiciariorum, & Capitalis Baronis Scaccarii, Magistri Monetae ipsius Terrae, Ordinationibusque Monetam hujusmodi & Officiarios ejusdem qualitercumque concernentibus, Nobis specialiter Reservatis.
In cujus rei Testimonium, quia Sigillum nostrum ad Arma pluribus est incognitum, Sigillum Privatum ejusdem Excellentissimi Principis Patris mei Regis praesentibus apponi procuravimus.
Dat. Septimo Die Maii, Anno Regni praefati Metuendissimi Domini & Patris mei Regis supradicto.
Huccheson.
Aug. 16. The K. promises not to engage his daughter Anne in marriage for three years with any person except Philip, son of Maximilian duke of Austria, and Mary duchess of Burgundy. Guildford.
O. xii. 110. H. v. p. iii. 102.
De Matrimonio, inter Primogenitum Ducis Austriae & Annam Regis Filiam, Promisso.
An. 19. E. 4. Franc. 19. E. 4. m. 3.
Rex universis & singulis, ad quorum Notitiam praesentes Literae pervenerint, Salutem.
Cùm, ex Parte Potentissimi Principis Maximiliani, eadem gratiâ, Ducis Austriae, &c. Consanguinei nostri carissimi, pro Bono Matrimonii, inter Illustrissimum Principem Philippum dicti nostri Consanguinei Filium & Annam Filiam nostram Dilectissimam, Deo annuente, Contrahendi, per eundem Consanguineum nostrum & Serenissimam Principem Mariam ejus Conjugem novissimè Nobis Promissum fuerit, quòd, infra Tres Annos, non facient nec procurabunt fieri ullam Affinitatem, ratione Matrimonii per eorum Filium contrahendi, cum aliqua alia aut in alio Loco quàm cum dicta Filia nostra, prout in eorum Literis indè confectis pleniùs continetur, quarum Data est apud Sanctum Audomarum Decimo octavo Die Julii, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo nono,
Sciatis quòd Nos, dictum Matrimonium honestis Mediis fieri atque celebrari sumoperè anhelantes, in Verbo Regio, peraequè Promittimus quòd, durantibus dictis Tribus Annis, non faciemus nec fieri procurabimus, aliquam Affinitatem, Vigore Matrimonii per dictam Filiam nostram contrahendi, cum aliquo alio aut in alio Loco, quàm cum dicto Illustrissimo Principe Philippo nostri Consanguinei Filio.
In cujus rei Testimonium hiis praesentibus Sigillum nostrum apponi fecimus.
Dat. in Villa nostra de Guldeford, Sextodecimo Die Augusti, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, Septuagesimo Nono, Regni verò nostri Decimo nono.
Per ipsum Regem.
Aug. 28. Power for John Coke and Bernard de la Force to negotiate a marriage between the K.'s daughter Katharine and John, son of Ferdinand K. of Castile. Guildford.
O. xii. 110. H. v. p. iii. 103.
De Matrimonio, inter Primogenitum Castellae Regis, & Katerinam, Regis Angliae Filiam, appunctuando.
An. 19. E. 4. Ibid. m. 7.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Licet non solùm, superioribus Annis, inter Nobiles Progenitores nostros, ex una, atque Serenissimos Regis Castellae & Legionum, ex altera Partibus, verumetiam, temporibus nostris, inter Nos & bonae memoriae Dominum Henricum dictorum Regnorum Regem, nuper Defunctum, nonnulla Capitula perpetuae Pacis & Amicitiae, ad Utilitatem Principum & Regnicolarum hincinde contracta, firmata, & observata fuerint, perpetuis futuris temporibus Domino annuente inviolabiliter duratura,
Mediantibus tamen quibusdam gravibus & circumspectis Personis, perpetuum ipsius Pacis & Amicitiae Robur summâ mente zelantibus, desuper addendo novo quodam Nexu atque firmissimo Vinculo ejusdem Pacis Sermo & Tractatus haberi coepit, ita (videlicet) ut Matrimonium inter Exellentissimum Infantem Johannem, Serenissimi Principis Domini Ferdinandi, Consanguinei nostri carissimi, Regnorum Castellae, Legionum, Aragoniae, & Siciliae Regis, suaeque Conthoralis, Reginae eorumdem Regnorum, Primogenitum & Haeredem, nostramque Filiam Juniorem Katerinam, superveniente Aetate legitimâ, Divinâ mediante Gratiâ, contrahi posset & deberet,
Nos igitur,
Sumoperè cupientes Sermonem & Tractatum ejusmodi, quoad in Nobis est, felicem sortiri effectum,
De Fidelitate, Probitate, & Circumspectione, Dilectorum & Fidelium nostrorum, Magistri Johannis Coke Legum Doctoris Consiliarii nostri, ac Bernardi de la Force Armigeri & Servitoris nostri Domestici, plenissimè confidentes,
Ipsos nostros Ambassiatores, Oratores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales Facimus, Constituimus, & Ordinamus, per Praesentes,
Dantes & Concedentes eis & eorum utrique, Potestatem generalem & Mandatum speciale ad Regna Castellae & Legionis, seu eorum alterum, versus praefatos Consanguineos nostros, ipsorum Regnorum Regem & Reginam, seu ipsorum Concilium se Transportandi,
Ibidemque pro Nobis & Nomine nostro, de & super Sponsalibus & Matrimonio, inter dictum Excellentissimum Infantem Johannem nostramque Filiam Katerinam memoratam, Contrahendis,
Doteque, & Dotalitio, seu Donatione propter Nuptias, Vi & Virtute Matrimonii hujusmodi, Promittendis, Dandis, & Persolvendis, necnon super sic Promissis, Datis, & Persolutis, Repetendis & Restituendis, Paciscendi & Conveniendi cum dictis Serenissimis Rege & Regina Consanguineis nostris carissimis, aut suis Oratoribus, Commissariis, seu Procuratoribus, sufficientem habentibus Potestatem Tractandi, Communicandi, Appunctuandi, Concordandi, & Concludendi, Locorum, Modorum, Conditionum, Cautionum, & Securitatum quibus Praemissa compleantur & perficiantur Certitudinem, Specificationem, & Qualitatem Statuendi, & super eisdem Consentiendi & Concordandi,
De & super firma, perpetuâ, & reali Pace & Amicitiâ, Ligisque & Confoederationibus, Treugisve & Abstinentiis Guerrarum, pro Nobis, Amicis, Alligatis, Confoederatis, Ligeis, Subditis, Haeredibus, Successoribus, Regnis, Patriis, & Dominiis nostris, hincinde ineundis, contrahendis, aut priùs contractas renovandis, & confirmandis, necnon super quibuscumque, per Subditos hincinde, contra Pacem, Amicitiam, & Confoederationes priùs contractas perpetratis & commissis, Reformandis, Tractandi, Communicandi, Concordandi, Concludendi, & Componendi, aliamque Dietam pro Praemissis, si oporteat, Statuendi & Praefigendi,
Caeteraque Faciendi, Excercendi, & Expediendi, quae in Praemissis seu aliquo Praemissorum necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, etiam si talia sint quae de se Mandatum magis exigant speciale;
Promittentes, bonâ Fide & in Verbo Regio, pro Nobis, Haeredibus, & Successoribus nostris, ea omnia habituros Nos Rata, Grata, & Firma imperpetuùm, quae per dictos nostros Ambassiatores, Oratores, & Nuncios, Tractata, Communicata, Appunctuata, Concordata, seu Conclusa fuerint in Praemissis, seu aliquo Praemissorum, sub Ypoteca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum praesentium & futurorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Guldeford, vicesimo octavo die Augusti.
Sept. 8. Receipt of 25,000 crowns, due last Easter, from Lewis K. of France. Chichester.
O. xii. 111. H. v. p. iii. 103.
De Literis Acquietantiae pro Lodowico Franciae.
An. 19. E. 4. Ibid.
Rex universis & singulis praesentes Literas nostras inspecturis, Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse, Die Confectionis Praesentium, ab Illustrissimo & Potentissimo Principe Lodowico Franciae Consanguineo nostro carissimo, per Manus Petri le Roy Viginti & quinque Milia Coronarum Auri, Nobis in Festo Paschae ultimò praeterito solvi debitarum, in Partem Solutions Quinquaginta Milium Coronarum Auri annuatim Solvendarum, prout in Literis superinde confectis, pleniùs continetur;
De quibus quidem Viginti & quinque Milibus Coronarum Auri fatemur Nobis fideliter esse solutum, dictumque Consanguineum nostrum superinde fore Quietum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Cicestr. octavo die Septembris.
Per ipsum Regem.