BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: December 1416

Pages 410-421

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

December 1416

Syllabus Entry Foedera Text
Dec. 2. Commission to Nicholas bp. of Bath and Wells, Robert bp. of Salisbury, John bp. of Coventry and Lichfield, sir John Typtofte, sir Hartonk van Clux, and Philip Morgan, to treat with Alphonso K. of Arragon, for an alliance. Also to treat for mercantile intercourse. Westm.
O. ix. 410. H. iv. p. ii. 183.
De Tractando super Ligis cum Rege Arragonum.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
De fidelitate, probitate, & circumspectionis industri, praedilectorum & fidelium nostrorum, venerabilium Patrum, Nicholai Bathoniensis & Wellensis, Roberti Sarum, & Johannis Coventriae & Lichfeldiae, Episcoporum, &, prudentum circumspectorum Virorum, Dominorum, Johannis Typtofte, Hertonk Van Clux, Militum, & Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, plenary confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum cum, illustri Principe, Alphonso Rege Arragonum, seu cum ejus Ambassiatoribus, Commissariis, & Nunciis quibuscumque, ab eodem Rege Arragonum sufficientem Potestatem habentibus, de & super Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus,
Inter Nos, Regem Angliae & Franciae, & Dominum Hiberniae, Ligeos, Vassallos, & Subditos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex un, & praefatum, illustrem Principem, Regem Arragonum, Ligeos, Vasallos, & Subditos suos, ac Regna, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex alter parte, Contrahendis, ineundis, & firmandis,
Ad Vitam nostram & dicti Regis Arragonum, vel ad tantum & tale tempus duraturis, Secundum quod praefatis Ambassiatoribus nostris Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem videbitur expedire,
Necnon de & super Communicationibus inter Subditos, unius Partis & alterius, in Mercimoniis & aliis licitis, secure & amicabiliter faciendis,
Ac de & super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias hujusmodi, inter Nos & dictum, illustrem Principem, Regem Arragonum Contrahendas & firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum Incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debit & honest, pro Nobis & Nomine nostro, Firmandum,
Et qud Nos hujusmodi, sic Concordata, per Litteras nostras Patentes, sub Sigillo nostro Magno Sigillandas, Confirmabimus,
Ac consimiles Securitatem & Confirmationem, pro Nobis, & nomine nostro, praefato illustri Rege Arragonum, seu ab ejus in e parte sufficienter Deputatis aut Deputandis, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in animam nostram qud tractata, conventa, & concordata hujusmodi rata habebimus & grata, nec aliquid procurabimus, aut faciemus, per quod tractata & concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt, aut quomodolibet impediri,
Ac juramentum consimile praefato illustri Rege Arragonum, seu ab ejus in ea parte sufficienter deputatis aut deputandis petendum, exigendum, & recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria fuerint, seu quomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigerint quantumcumque speciale,
Ipsos Venerabiles Patres, Egregios Viros, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, nostros solempnes Ambassiatores, legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Constituimus, & Ordinamus per praesentes,
Promittentes, bon side, & in verbo veritatis ac sub Ypothec & Obligatione Omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetu habituros totum & quicquid per dictos nostros Ambassiatores Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, Tractatum, & Concordatum fuerit in Praemissis & singulis Praemissorum.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Ibid.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
De fidelitate, probitate & Circumspectionis industria, praedilectorum & Fidelium nostrorum, venerabilium Patrum, Nicholai Bathon. & Wellen. Roberti Sarum, & Johannis Coventren. & Lich. Episcoporum, ac, Prudentum & Circumspectorum Virorum, Dominorum, Johannis Tiptoft, Hertonk Van Clux, Militum, ac Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, plenary confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, Concordandum & Concludendum, cum, illustri Principe, Alfonso Rege Arragonum, seu cum ejus Ambassiatoribus, Commissariis, & Nunciis quibuscumque, ab eodem Rege Arragonum sufficientem potestatem habentibus, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus realibus,
Inter Nos, & Successores nostros, Reges Angliae & Franciae, & Dominos Hiberniae, Ligeos, Vassallos, & Subditos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex un, & praefatum illustrem Principem Regem Arragonum, Haeredes, Successores, Ligeos, Vassallos, & Subditos suos, ac Regnum, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex altera parte, contrahendis, ineundis, & firmandis perpetu, secundum qud praefatis Ambassiatoribus Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem videbitur expedire,
Necnon de & super Communicationibus inter subditos, unius partis & alterius, in Mercimoniis & aliis Licitis, secure & amicabiliter faciendis,
Ac de & super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter nos & dictum illustrem Principem Regem Arragonum contrahendas & firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic tractata, conventa, & concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, pro nobis, & nomine nostro, firmandum,
Et qud nos hujusmodi, sic concordata, per Literas nostras patentes, sub Sigillo nostro magno Sigillandas, Confirmabimus,
Ac consimiles securitatem & confirmationem, pro nobis, & nomine nostro, praefato illustri Rege Arragonum, seu ab ejus in ea parte sufficienter deputatis aut deputandis, petendum, stipulandum, & recipiendum,
Jurandumque in animam nostram qud tractata, conventa, & concordata hujusmodi rata habebimus & grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus per quod tractata & concordata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac juramentum consimile a supra nominato illustri Rege Arragonum, seu in ea parte sufficienter deputatis aut deputandis petendum, exigendum, & recipiendum,
Caeteraque omnia & singula &c. ut supra.
Dat. ut supra.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Power for the same commissioners to treat with the princes of Germany. Westm.
O. ix. 412. H. iv. p. ii. 184.
Ad Tractandum cum Principibus Alamaniae.
An. 4. H. 5. Ex Autogr.
Henricus, Dei grati, Rex Angliae & Franciae, & Dominus Hiberniae, omnibus, ad quos praesentes Litterae pervenerint, Salutem, & Fidem indubiam praesentibus adhibere.
Quia potissim convenit Potentiae Principum, qui positi sunt Speculum & Exemplar Orbis Terrarum, ea Sedulis affectubus, quae Amoris sunt mutui, accurates quaerere, & verae Unionis Amicitiis copulari, ut Regis pacifici imitantes Vestigia, Sincerae integritatis Foedere connexi, in quietae tranquillitatis pulchritudine glorientur,
Praemissa debitae considerationis oculis pensantes, ac de, fidelium nostrorum, venerabilium Patrum, Nicholai Bathon. & Wellen. Roberti Sarum, Johannis Coventr. & Lich. Episcoporum, ac, prudentum Virorum, Dominorum, Johannis, Tiptoft Hertonk Van Clux, Militum, ac Magistri Philippi Morgan utriusque juris Doctoris, & eorum cujuslibet, plenary confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concludendum cum quibuscumque Principibus, Ecclesiasticis & Secularibus, Ducibus, Marchionibus, etiam Sacri Romanii Imperii Electoribus, Comitibus, Baronibus, & aliis Nobilibus Partium Alamanniae (cujuscumque Praeeminentiae, Dignitatis aut Stats extiterint) seu cum eorum, aut singulorum eorumdem, legittim Deputatis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, mutuis Subventionibus, & Auxiliis nostris,
Inter Nos, & Successores nostros, Reges Angliae & Franciae, & Dominos Hiberniae, Ligeos, Subditos, & Vassallos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex una, & dictos Principes, Ecclesiasticos & Seculares, Duces, Marchiones, etiam Sacri Romani Imperii Electores, Comites, Barones, & caeteros superius nominatos, Successores, Subditos, & Vassallos suos & quemlibet eorumdem, ac Ducatus, Comitatus, Terras, & Dominia sua quaecumque, parte ex altera, ad Vitam nostram & dictorum Principum, Ecclesiasticorum & Secularium, Ducum & Marchionum, etiam Sacri Romani Imperii Electorum, Comitum, Baronum, & caeterorum superius nominatorum, & cujuslibet eorumdem, ineundis & praestandis,
Et specialiter ad Tractandum, Paciscendum, & finaliter Concordandum cum eisdem Principibus, Ecclesiasticis & Secularibus, Ducibus, Marchionibus, etiam, ut praemittitur, Sacri Romani Imperii Electoribus, Comitibus, Baronibus, & caeteris superis nominatis, aut cum eorum, seu cujuslibet eorumdem, sufficienter & legitim Deputatis, de & super Homagio, ac Fidelitatis in ea parte Sacramento,
Per praefatos Principes, Ecclesiasticos & Seculares, Duces, Marchiones, etiam Sacri Romani Imperii Electores, alium, vel alios ipsorum, vel cujuslibet eorum nomine, ad hoc sufficienter & legitim Deputatos, Nobis faciendis & praestandis,
Ipsaque Homagium, ac Fidelitatis in ea parte Sacramentum, per dictos Principes, Ecclesiasticos & Seculares, Duces, Marchiones, etiam Sacri Romani Imperii Electores, Comites, Barones, & caeteros superis nominatos, alium, vel alios ipsorum, & cujuslibet ipsorum nomine, ut praemittitur, nobis facienda & praestanda, vice & nomine nostro Admittendum, Recipiendum, & Acceptandum, cum omnibus Capitulis & Clausulis, ad hujusmodi Sacramentum debitis, ac exhiberi solitis & consuetis,
Ac, pro Homagio & fidelitate hujusmodi, nobis fiendis & praestandis, certam Provisionem sive Pensionem Annuam pecuniariam,
Quae Ambassiatoribus, Procuratoribus, Commissariis, & Deputatis no- stris suprascriptis Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum, rationabilis & congrua videbitur,
Dictis Principibus, Ecclesiasticis & Secularibus, Ducibus, Marchionibus, etiam Sacri Imperii Electoribus, Comitibus, Baronibus, & caeteris superius nominatis, aut cuilibet eorumdem, seu eorum aut cujuslibet eorumdem Deputatis, in Feudum, seu in loco Feudi, pro Nobis & Nomine nostro, Constituendum & Concedendum,
Certis Loco & Terminis per Nos, aut ipsos Ambassiatores, Procuratores, Commissarios, & Deputatos nostros hujusmodi Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum limitandis & assignandis, durante Vita nostra & dictorum Principum, Ecclesiasticorum & Secularium, Ducum, Marchionum, etiam Sacri Romani Imperii Electorum, Comitum, Baronum, & aliorum supranominatorum, aut cujuslibet eorumdem solvendam,
Necnon super quibuscumque Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Amicitias, Subventiones, & mutua Auxilia, Homagium, & Fidelitatis Sacramentum, & Provisionem sive Pensionem supradicta concernere poterunt quovismodo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Atque sic Tractata, Conventa, & Concordata cum omni Securitate debita, requisita & honesta, in hoc casu, nomine nostro Firmandum,
Consimilemque Securitatem dictis Principibus, Ecclesiasticis & Secularibus, Ducibus, & Marchionibus, etiam ut saepe fertur, Sacri Imperii Electoribus, Comitibus, Baronibus, & caeteris superis nominatis, seu ab ipsorum, seu cujuslibet, ipsorum legitim Deputatis, pro Nobis & Nomine nostro Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Et generaliter ad omnia alia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis, vel circa ea, seu aliquo Praemissorum, necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, & quae qualitas & natura hujusmodi negotii exigunt & requirunt, & quae Nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiamsi talia forent quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Ipsos Venerabiles Patres, Nicholaum, Robertum, Johannem, Episcopos, prudentes Viros, Dominos, Johannem, & Hertonk, Milites, & Philippum, ipsos Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, nostros Solempnes, legitimos, & indubitatos Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Fecimus, Creavimus, & Constituimus, Facimus, Creamus, & Constituimus per praesentes,
Promittentes, bon fide & in verbo regio, ac sub Ypotheca & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum & Gratum perpetu habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios nostros Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem, Actum, Gestum, Procuratum, seu Concordatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum,
In quorum omnium & singulorum Testimonium atque fidem has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli appensione fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii Secundo Die Decembris, Anno Regni nostri Quarto.
Per ipsum Regem.
Gaunstede.
Sub Magno Sigillo.
Dors.
Procuratorium Regis Angliae ad Tractandum cum Principibus Alemaniae, & ad recipiendum Homagium & Fidelitatem eorum &c
.
M. cccc. xvi. 4. H. 5.
Dec. 2. Power for the same commissioners to treat with the Hanse merchants. Westm.
O. ix. 413. H. iv. p. ii. 185.
De Tractando cum Hanza Teutonica.
An. 4. H. 5. Franc. 4. H. 5. m. 9.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem, & fidem indubiam praesentibus adhibere.
De fidelitate, probitate, & circumspectionis industri, praedilectorum & fidelium nostrorum, Venerabilium Patrum, Nicholai Bathon. & Wellen. Roberti Sarum, & Johannis Coventren. & Lich. Episcoporum, ac, circumspectorum Virorum, Dominorum, Johannis Typtofte, Hertonk Van Clux, Militum, & Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, plenari confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, Concordandum, & Concludendum cum honorabili Societate Hansae Teutonicae Sacri Imperii, seu cum Deputatis vel Deputandis, Potestatem sufficientem ab eadem Societate habentibus, de & super quibuscumque Amicitiis continuandis, Pactionibus, sive Conventionibus,
De novo inter Nos, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex parte una, & dictam Societatem, seu cum Deputatis, vel Deputandis, ut praemittitur, ab eadem, perpetu, vel ad tempus, in eventu ineundis, faciendis, & firmandis, secondm quod dictis Ambassiatoribus nostris Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum videbitur expedire,
Necnon Promittendum & Concedendum, pro Nobis, & Nomine nostro, ipsi Societati Hansae praedictae, qud ipsi de dicta Societate possint ben, liber, & secure ire, redire, & morari, & mercandisare, in quibuscumque Mercimoniis, infra Regna, Terras, & Dominia nostra in Partibus Transmarinis quaecumque, per Mare, & per Terram, solvendo vel non solvendo Custumas & Deveria, prout inter dictos nostros Ambassiatores Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem, & dictam Societarem Hansae, seu Deputatos vel Deputandos ab eadem, melius poterit concordari, firmari, & concludi,
Necnon de & super omnibus & singulis, Articulis, quantumcumque specialibus, qui Amicitias, Pactiones, sive Conventiones, inter Nos & dictam honorabilem Societatem contrahendas & firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, pro Nobis, & Nomine nostro, Firmandum,
Et qud Nos hujusmodi, sic Tractata, Conventa, & Concordata, per Literas nostras Patentes, sub Sigillo nostro Magno Sigillandas, Confirmabimus,
Ac consimiles Securitatem & Confirmationem, pro Nobis, & nomine nostro, praefata honorabili Societate, seu ab ejus in ea parte sufficienter Deputatis seu Deputandis, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in Animam nostram qud Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus, per quod Tractata & Concordata hujusmodi frustrari poterunt seu quomolibet impediri,
Ac Juramentum consimile supranominata honorabili Societate, seu ab ejus in ea parte sufficienter Deputatis aut Deputandis Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu qomodolibet oportuna, ac quae qualitas & natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia sorent quae Mandatum exigerint quantumcumque speciale,
Ipsos, Venerabiles Patres, egregios Viros, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, nostros solempnes Ambassiatores, legitimos Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Constituimus, & Ordinamus per praesentes,
Promittentes, bon fide, & in verbo veritatis, ac sub Ypothec & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetu habituros totum & quicquid per dictos nostros Ambassiatores, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, Tractatum, & Concordatum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Data in Palatio Westmonasterii secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Power for the same to treat for a truce with Genoa. Westm.
O. ix. 414. H. iv. p. ii. 185.
De Tractando cum Januensibus.
An. 4. H. 5. Ibid. m. 10.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem, & praesentibus adhibere fidem firmam.
Cm, inter caetera, quibus Principantium procuratur sublimitas, & de tranquillo ac salubri consulitur statu Subditorum, illud potissimum fore dinoscitur, ea, quae Amoris sunt mutui, sedulis quaerere, &, diris Guerrarum sedatis Turbinibus, Dissensionumque voragine fundits circumscript, verae Unionis & Pacis nexubus copulari,
Nos igitur (praelibata internis revolventes affectubus) ad bonas, firmas, & stabiles, Pacem perpetuam, Tollerantias, Abstinentias, & Treugas generales, speciales, seu particulares, tam per Terram, Aquas, qum per Mare, simul, vel separatim, melioribus modo, vi, & form quibus fieri possit, tam diu & tanto tempore duraturas,
Inter Nos, & Successores nostros, Reges Angliae, Vassallos, & Subditos, Amicos, Alligatos, & Confoederatos nostros quoscumque, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex una parte, &, Magnificum ac Nobiles, Ducem, Cives, & Communitatem Januae, Ducatum & Civitatem Januae, Terras, & Dominia sua quaecumque, parte ex altera, secondm quod infrascriptis Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis nostris Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorumdem videbitur expedire,
Cum dictis Duce, Civibus, & Communitate, seu ipsorum in hac parte sufficienter Deputatis aut Deputandis, ineundum, capiendum, perficiendum, & finaliter concludendum,
Necnon, ad Tollerantiarum, Abstinentiarum, & Treugarum hujusmodi Firmitatem & Stabilimentum, certos Conservatores & Judices ipsarum Treugarum, per Terram, Aquas, & Mare, tot & tales, generales, vel speciales, & in tanto Numero, prout & sicut infrascriptis Ambassiatoribus, Commissariis, Procuratoribus, & Nunciis nostris Sex, Quinque, Quatuor, vel Tribus eorum videbitur oportunum, Faciendum, Ordinandum, & Deputandum, ad Corrigendum & Reformandum totum & quicquid contra dictas Tollerantias, Abstinentias, Treugas, attemptatum fuerit,
Dilectos & Fideles nostros, Nicholaum, Bathon. & Wellen. Robertum Sarum, & Johannem Coventren. & Lich. Episcopos, Johannem Tiptoft, & Hertonk Van Clux, Milites, ac Magistrum Philippum Morgan utriusque Juris Doctorem, ipsos Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorumdem (de quorum fidelitate & circumspectionis industria plenam & firmam confidentiam tenemus) nostros Ambassiatores, Commissarios, Procuratores, & Nuncios speciales & indubios, Facimus, Constituimus, Ordinamus, & Deputamus per praesentes,
Promittimus, in bon fide, ad Tenendum, & Teneri faciendum, Firmum, Ratum, & Stabile totum & quicquid per dictos Commissarios nostros, aut Tres eorum, in Praemissis, seu aliquo eorum factum fuerit,
Et qud Nos Concedemus & Faciemus, seu fieri faciemus, Literas Confirmatorias, sub Magno Sigillo nostro, de & super omnibus & singulis Articulis & Punctis, de quibus inter eos fuerit Concordatum, & de Exequendo eadem cum debita diligentia, secondm Formam & Tenorem eorum, in quantum in nobis est, & ad nos pertinet,
Et hoc Promittimus etiam sub Cautione & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, mobilium & immobilium, praesentium & futurorum, ita qud nunquam per Nos, vel alium nomine nostro, dicemus, faciemus, aut proponemus, in Judicio, vel extra, quicquam in contrarium.
In cujus rei Testimonium has Literas nostras Patentes fieri, & Magni Sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Dat. in Palatio nostro Westmonasterii secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 2. Also to treat for an alliance with Genoa. Westm.
O. ix. 415. H. iv. p. ii. 185.
Ad Tractandum cum praedictis Januensibus.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex omnibus, quos tangit praesens Negotium, vel concernere poterit quovis modo in futurum, Salutem, & praesentibus adhibere fidem firmam.
Licet, non sine magnae solicitudinis studio, dedimus hactenus operam, & adhuc impendimus operos prosecutione Labores, ut inter Nos & caeteros Cristianae Fidei Potestates & Principes universos vigeat ferventius tranquilla beatitudo Quietis, ac Amicitiae mutuae, & Unitatis integritas, irrefragabili Amoris Foedere, solidius connectantur,
Ad Civitatem tamen & Commune Januae, Progenitorum nostrorum inhaerendo vestigiis, peculiari quadam Affectione dirigimus intuitus Mentis nostrae,
Ac, de fidelitate, prudentia, & circumspectionis industria, dilectorum & fidelium nostrorum, Nicholai Bathon. & Wellen. Roberti Sarum, & Johannis Coventren. & Lich. Episcoporum, Johannis Typtoft, & Hertonk Van Clux, Militum, ac Magistri Philippi Morgan utriusque Juris Doctoris, & eorum cujuslibet, plenary confidentes,
Ad Tractandum, Conveniendum, & Concordandum cum, Magnifico & Nobilibus, Duce, Civibus, & Communitate Januae, aut eorum sufficienter Deputatis sive Deputandis, de & super quibuscumque Ligis, Amicitiis, & Confoederationibus,
Inter Nos, & Successores nostros, Reges Angliae, Ligeos, Vassallos, & Subditos nostros, Regna, Terras, & Dominia nostra quaecumque, ex un, & dictos, Ducem, Cives, & Communitatem Januae, Successores, Vassallos, & Subditos suos, Ducatum, Terras, & Dominia sua quaecumque, ex altera parte, contrahendis, ineundis, & firmandis perpetu, vel ad Tempus, secundum quod praefatis Episcopis, Johanni, Hartonk, & Philippo, Sex, Quinque, Quatuor, aut Tribus eorum videbitur expedire,
Necnon de & super Communicationibus inter Subditos unius partis & alterius, in Mercimoniis & aliis Licitis, secure & amicabiliter faciendis,
Ac de & super omnibus & singulis Articulis, quantumcumque specialibus, qui Ligas, Confoederationes, seu Amicitias, inter nos & dictos, Ducem Cives & Communitatem Januae, seu eorum, ut praemittitur, Deputatos, contrahendas & firmandas, concernere poterunt quovis modo, cum eorum incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis,
Necnon omnia & singula, quae sic Tractata, Conventa, & Concordata fuerint, cum omni Securitate, debita & honesta, pro nobis, & nomine nostro, Firmandum,
Ac consimilem securitatem, pro nobis, & nomine nostro, praenominatis, Duce, Civibus, & Communitate, seu eorum Deputatis, Petendum, Stipulandum, & Recipiendum,
Jurandumque in animam nostram qud Tractata, Conventa, & Concordata hujusmodi Rata habebimus & Grata, nec aliquid procurabimus vel faciemus per quod Tractata hujusmodi effectu debito frustrari poterunt seu quomodolibet impediri,
Ac juramentum consimile supranominatis, Duce, Civibus, & Communitate, seu eorum in ea parte Deputatis, seu Deputandis Petendum, Exigendum, & Recipiendum,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, ac quae Qualitas & Natura hujusmodi Negotii exigunt & requirunt, & quae nosmetipsi facere possemus si personaliter interessemus, etiam si talia forent quae Mandatum exigant quantumcumque speciale,
Ipsos, Episcopos, Johannem, Hartonk, & Philippum, Sex, Quinque, Quatuor, & Tres eorumdem, nostros Ambassiatores, Procuratores, Negotiorum Gestores, Commissarios, Deputatos, & Nuncios speciales, Facimus, Creamus, Ordinamus, & Constituimus per praesentes,
Promittentes, bon fide, & in verbo Regio, ac sub Ypothec & Obligatione omnium Bonorum nostrorum, praesentium & futurorum, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetu habituros totum & quicquid per dictos Ambassiatores, Commissarios, & Nuncios nostros Sex, Quinque, Quatuor, aut Tres eorum, Actum, Gestum, seu Procuratum fuerit in Praemissis, & singulis Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii secundo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 6. The K. orders the several sheriffs to summon those who hold jewels in pledge to appear in the Exchequer for their redemption. Westm.
O. ix. 416. H. iv. p. ii. 186.
Super Jocalibus Invadiatis.
An. 4. H. 5. Claus. 4. H. 5. m. 11. d.
Rex Vicecomitibus Londoniae, Salutem.
Quia certa Jocalia nostra, non modici valoris existentia, pro celeriori Expeditione Viagii nostri, versus Franciam nuper facti, diversis Ligeis nostris, pro Solutione Vadiorum suorum, pro Quarterio unius Anni, in Viagio praedicto retentis, juxta formam quarumdam INDENTURARUM, in hac parte factarum, ex parte nostra Commissa fuerunt & Invadiata,
Nos,
Volentes praefatis Ligeis nostris de omni eo, quod eis defuerit de Vadiis suis praedictis, cum ea celeritate qua decet, satisfieri, & nobis Jocalia praedicta, prout justum fuerit, restitui & liberari,
Et quia Praemissa ad Notitiam omnium & singulorum, quorum interest, deduci volumus,
Vobis Praecipimus, firmiter Injungentes, qud statim, visis Praesentibus, in singulis Locis Civitatis praedictae, & Suburbiorum ejusdem, ubi magis expediens fuerit & necesse, public ex parte nostra proclamari faciatis,
Qud omnes & singuli Ligei nostri praedicti in Balliva vestra existentes, quibus hujusmodi Jocalia, pro Vadiis suis praedictis, Commissa & Invadiata extiterunt, sint, in propriis Personis suis, coram Thesaurario & Baronibus nostris de Scaccario, apud Westmonasterium, cum omni celeritate possibili, ad Computandum ibidem nobiscum super Praemissis,
Ubi eis promptam Solutionem de omni eo, quod eis ratione Compotorum praedictorum fore debitum inveniri poterit, fieri & exhiberi faciemus, prout justum fuerit & consonum rationi,
Et, ulterius, proclamari faciatis qud iidem Ligei nostri Jocalia praedicta, sub Forisfactura omnium Bonorum suorum, salv & secur custodiant, & ea usque ad determinationem Compotorum suorum non vendant, dissipent, seu elongent, aut vendere, dissipare, sive elongare praesumant ullo modo;
Et hoc nullatenus omittatis.
Teste Rege apud Westmonasterium sexto die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur singulis Vicecomitibus per Angliam, ac Cancellario in Comitatu Palatino Regis Lancastriae
.
Dec. 8. Commission to Thomas bp. of Durham, Henry earl of Northumberland, and Ralph earl of Westmoreland, to receive hostages for the return of James K. of Scotland to England. Westm.
O. ix. 417. H. iv. p. ii. 187.
De Obsidibus pro Rege Scotiae, super Recessu suo in Scotiam, Recipiendis.
An. 4. H. 5. Scot. 4. H. 5. m. 11.
Rex, Venerabili Patri, Thomae Episcopo Dunolmensi, ac, Dilectis Consanguineis nostris, Henrico Comiti Northumbriae, & Radulpho Comiti Westmerlandiae, Salutem.
Cm ad frequentes instantias, Magnifici Viri, Jacobi Steward, Regem Scotiae se dicentis, de & super Recessu ipsius Jacobi in Scotiam, & ipsius ibidem per certum tempus Expectatione, ac Reditu in Potestatem nostram, necnon Praestatione sufficientem Obsidum pro Centum Milibus Marcarum, in eventum quo idem Jacobus, Termino sibi limitato in Angliam redeundi, reversus non fuerit, nobis Solvendarum, inter nos & ipsum Jacobum certi habiti sint Tractatus, prout haec & alia in quibusdam INDENTURIS, inter Nos & ipsum Jacobum habitis & sigillatis, plenis continetur,
Nos,
De vestris fidelitate sincera & providentia circumspecta, specialiter confidentes,
Ad recipiendum Obligationes quascumque ipsius Jacobi, & Obsidum per eum praestandorum, ac ipsorum Juramenta quaecumque de Reditu praefati Jacobi in Angliam, vel de Solvendis Centum Milibus Marcarum praedictis, juxta omnem Vim, Formam, & Effectum dictarum INDENTURARUM,
Necnon ad Arbitrandum &, juxta vestras discretiones, Judicandum, utrum Obsides in hac parte, per ipsum Jacobum praestandi, pro solvenda Summa praedicta sufficientes existant, eosque in Potestatem nostram Recipiendum,
Omniaque alia & singula Faciendum & Expediendum, quae in Praemissis vel circa ea necessaria vel oportuna fuerint, & quae, ex forma seu tenore dictarum INDENTURARUM, nos facere debemus vel tenemur, aut facere possemus si in factis hujusmodi essemus praesentes,
Vobis Tribus, aut Duobus vestrm, Tenore Praesentium, plenam Committimus Potestatem;
Promittentes, bon fide, & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetu habituros quicquid per vos, aut duos vestrm, Gestum vel Actum fuerit in Praemissis & quolibet Praemissorum.
In cujus &c.
Dat. in Palatio Regis Westmonasterii octavo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 8. Power for the same commissioners to grant letters of safe conduct to any persons coming to the K. of Scotland. Westm.
O. ix. 418. H. iv. p. ii. 186.
De Potestate concedendi salvos Conductus nonnullis Personis, ad Regem Scotiae venturis.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, eisdem, Salutem.
Cm, pro quibusdam Negotiis, inter Nos & Jacobum Stuward, Regem Scotiae se dicentem, jam noviter pertractatis, commodius exequendis, nonnullas Personas notabiles Regni Scotiae oporteat ad praefatum Jacobum securum habere accessum,
Nos,
De vestris circumspectione fideli & providentia circumspecta specialius confidentes,
Ad Concedendum Literas salvi Conducts, auctoritate nostra, in meliori forma quae vobis aut Duobus vestrm oportuna videbitur, quibuscumque Personis Regni Scotiae, ad praefatum Jacobum infra Regnum nostrum Angliae venire volentibus, cujuscumque Stats, Grads, vel Conditionis existant & in Numero juxta vestrum, aut Duorum vestrm, Arbitrium limitando, vobis, & Duobus vestrm, Tenore Praesentium, plenam Committimus Potestatem,
Promittentes, bon fide, & in verbo Regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuo habituros quicquid vos, vel Duo vestrm, feceritis in hac parte, Literasque vestras, seu Duorum vestrm, hujusmodi Salvi Conducts, & omnia in eis contenta, servabimus, & servari faciemus, ac si per Nos ipsos fuissent concessae.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Dec. 8. Letters of safe conduct for Walter Stewarde, earl of Athol, sir William de Graham, Alexander Lyndesay, earl of Crawforde, and eight other Scots. Westm.
O. ix. 418. H. iv. p. ii. 186.
De salvis Conductibus pro quibusdam de Scotia in Angliam venientibus.
An. 4. H. 5. Ibid.
Rex, universis & singulis Admirallis, &c. ad quos, &c. Salutem.
Sciatis quod suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Walterum Stewarde Comitem Atholiae & Dominum de Brechen, & Willielmum de Graham Militem, conjunctim, vel divisim, cum Quadraginta Personis in Comitiva sua, cujuscumque Status, Grads, Ordinis, sive Conditionis existant, cum Equis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque in Regnum nostrum salvo & secure veniendo, per Terram, vel per Mare, ibidem morando, & exinde per Terram vel per Mare ad partes proprias redeundo, cum Equis, Rebus, & Hernesiis suis quibuscumque, absque Perturbatione, Impedimento, vel Arrestatione quacumque Marquae, Contromarquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, vel Conventionis cujuscumque, redeundo;
Et ide vobis Mandamus quod ipsos, Comitem & Willielmum, ac Personas praedictas in Comitiva sua, in Regnum nostrum praedictum, cum Equis, Rebus, & Hernesiis suis praedictis, in dictum Regnum nostrum salv & secure veniendo, ibidem morando, & exinde, ut praedictum est, per Terram, seu per Mare, ad partes suas proprias, un cum Equis, Rebus & Hernesiis suis quibuscumque absque impedimento vel arrestatione quacumque Marquae, Contromarquae, Reprisaliae, Debiti, Compoti, vel Conventionis cujuscumque, ut praedictum est, redeundo, manuteneatis, protegatis, & defendatis,
Non inferentes eis, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes, Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, Impedimentum aliquod, seu Gravamen,
Et, si quid eis, vel eorum alicui, Forisfactum sive injuriatum fuerit, id eis & eorum cuilibet, debit corrigi & reformari faciatis,
Nolumus autem istum nostrum salvum Conductum Debito alicujus Personae, secum existentis, infringi, set Delinquens, prout justum fuerit, puniatur,
Si ver, infra tempus durationis praesentis nostri salvi Conducts, contingat praedictos, Comitem & Willielmum, aliquem vel aliquos ex Personis praedictis, Corporis gravitate detineri (quod absit) volumus qud idem Conductus noster in omnibus servetur integer & illaesus, usque ad Mensem postquam de Infirmi- tate sua vel suorum plen Convaluerit vel Convaluerint;
Proviso semper qud iidem Comes & Willielmus, ac Personae praedictae, ad introitum suum cujuslibet Villarum firmatarum, &c. ut in similibus de Conductu Literis.
In cujus &c. usque primum diem Aprilis proxim futurum duraturas.
Teste Rege apud Westmonasterium octavo die Decembris.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas Regis de salvo Conductu habent subscripti, per idem tempus duraturas, sub edem Dat; videlicet,
Alexander Lyndesay Comes de Crawforde, cum Quadraginta Personis.
Georgius de Dunbar Filius & Haeres Comitis Marchiarum Scotiae, cum Quadraginta Personis.
Henricus Episcopus Sancti Andreae, cum Quadraginta Personis.
Willielmus Episcopus Glasguensis, cum Quadraginta Personis.
Willielmus de 'Douglas de Drumlangrig, cum Duodecim Personis.
Mourdacus Stewarde Filius & Haeres Ducis Albaniae, & Johannes Frater ejusdem Mourdaci Comes de Bouchan, cum Quadraginta Personis.
Archibaldus Comes de Douglas Dominus Galwediae & Vallis Annandiae, cum Quadraginta Personis.
Alexander Steward Comes de Marre & Gariangh, cum Quadraginta Personis.
Dec. 15. Instructions to sir John S. John, mayor of Bourdeaux, John Stokes, and John Hull, ambassadors to the K. of Castile.
O. ix. 419. H. iv. p. ii. 187.
Instructio Data Johanni Seynt John Militi Majori Burdugaliae, Magistro Johanni Stokes Legum Doctori & Johanni Hull Armigero, Ambassiatoribus Domini nostri Regis transeuntibus versus Regem Castellae & Legionis.
An. 4. H. 5. Ex Bibl, Cot. Vespat. C. 12.
In Primis, post Salutationes debitas, in meliori Form qu fieri & concipi poterunt, excusent idem Ambassiatores Dominum nostrum Regem melioribus & honestioribus Verbis quibus poterint aut sciverint, qud non transmittit Nuncios majoris Nobilitatis ad praesens, ex eo qud Domini & Magnates Terrae suae, tam circa Latus suum in Bellis suis, qum circa Regimen & salvam Custodiam Regni sui Angliae & aliorum Dominiorum suorum, ad praesens occupati sunt,
Et tunc exponant dicti Ambassiatores Amicitias continuatas inter Progenitores Metuendissimi Domini nostri Regis & Reges Castellae, &c.
Et praesertim Alligantias & Confoederationes inter, recolendae Memoriae, Henricum, quondam Regem Angliae, & Alfonsum tunc Regem Castellae, &c. initas & firmatas, ac Sigillis eorumdem consignatas;
Quae quidem Alligantiae & Confoederationes reales sunt & perpetuae, pro Se, Haeredibus, & Successoribus utriusque Partis, sicut ex Tenore earumdem, in Archivis publicis utriusque Partis remanentium, plan, liquet; Quarum Transumptum; (Partis viz. Castellae) dicti Alfonsi Regis Sigillo Aureo consignatum (si opus sit) ostendant praefati Ambassiatores ubi & quando opus fuerit:
Deinde, exponant iidem Ambassiatores praefato Regi Castellae qud, considerat & ponderat Realitate & Perpetuitate earumdem Alligantiarum, &c. necnon Propinquitate Sanguinis, qu Dominus noster Rex dicto Regi Castellae, qui nunc est, conjungitur, ipsae ab utraque Parte servandae essent:
Et propterea inquirant, ab ipso Rege Castellae, si ipsas Amicitias seu Alligantias observare velit in Person su, & suis Subditis facere observari:
Et, in Casu quo Difficultatem fecerit, vel ipsas observare renuerit, requirant eum solenniter, ex parte Domini nostri Regis, qud ipsas observet; intimando eidem quod per ipsum Dominum nostrum Regem non stat, quo minus ipsae Amicitiae & Alligantiae, juxta earum vim, formam, & effectum, observentur,
Secundo, si forte videatur dictis Ambassiatoribusqud ipse Rex Castellae praefatas Alligantias observare noluerit, declarent praefato Regi Castellae, &c. qud concepit Dominus noster Rex qud certae Treugae inter ipsum & Regem Portugaliae captae sint & firmatae, pro Se, Regnis, Terris, & Dominiis suis, Subditis, & Alligatis utriusque Partis, qui in ipsis comprehendi vellent; unde, cm idem Dominus noster Rex praesato Regi Portugaliae Alligatus & Confoederatus existat, videtur Domino nostro Regi qud sub ipsis Treugis debeat comprehendi: Et, quia non est Intentionis Domini nostri Regis quicquam contra Tenorem dictarum Treugarum attemptare, aut per suos permittere attemptari (dato qud sub ipsis Treugis poterit comprehendi) denuncient praefati Ambassiatores Intentionem Domini nostri Regis in ea parte.
Item, poterunt dicti Ambassiatores inducere Regem Castellae, &c. ad renunciandum, & ad dissolvendum quascumque Ligas, cum Inimicis Domini nostri Regis quibuscunque (& saltem cum Rege Franciae praetenso) factas, si quas, contra Tenorem dictae Ligae sive Amicitiae perpetuae, contraxit.
Item, si dictis nostris Ambassiatoribus videatur esse oportunum & expediens qud dictae Amicitiae, &c. innoventur, qud tunc, melioribus Modo, Vi, & Form quibus poterint, ea faciant innovari.
In cujus &c.
Dat. &c. decimo quinto die Decembris, Anno &c. Quarto.
Dec. 15. Restitution of the temporalities to Christina Doulre, abbess of Wilton. Westm.
O. ix. 420. H. iv. p. ii. 187.
De Restitutione Temporalium.
An. 4. H. 5. Pat. 4. H. 5. m. 7.
Rex Escaetori suo in Comitatibus Suthamptoniae & Wiltesiae, Salutem.
Cm Galfridus Crukadan, utriusque Juris Inceptor, Ecclesiae Cathedralis Sarum Canonicus, Venerabilis Patris, Roberti Episcopi Sarum, in remotis agentis, Vicarius in Spiritualibus Generalis, Electionem, nuper factam in Ecclesia Conventuali Wiltome, Ordinis Sancti Benedicti, Sarum Dioecese, de, dilecta nobis in Christo, Cristina Doulre, Moniali ejusdem Doms, in Abbatissam Loci illius (cui prius regium assensum adhibuimus & favorem) confirmaverit, sicut per Literas Patentes ipsius Vicarii, nobis inde directas, nobis constat,
Nos (Confirmationem illam acceptantes) eidem Electae Temporalia Abbatiae illius, prout moris est, Restituimus;
Et ide Tibi Praecipimus qud eidem Electae (cujus Fidelitatem, Nobis in hac parte debitam, per Magistrum Johannem Chaundeller, Decanum Ecclesiae Cathedralis beatae Mariae Sarum, capi mandavimus) Temporalia praedicta, cum Pertinentiis, in Balliva tua, Liberes in forma praedicta; salvo Jure cujuslibet.
Teste Rege apud Westmonasterium decimo quinto die Decembris.
Consimilia Brevia diriguntur Escaetoribus subscriptis, in Comitatibus subscriptis, sub edem Dat; videlicet,
Escaetori Regis in Com. Somers. & Dors.
Escaetori Regis in Com. Devon. & Cornub
.
Et Mandatum est Militibus &c.
Dec. 16. Henry abp. of Canterbury to R. bp. of London, enjoining an annual celebration on the 25th of Oct., the feast of the translation of St. John of Beverly and SS. Crispin and Crispinian, the day on which the battle of Agincourt was fought. Oxford.
O. ix. 420. H. iv. p. ii. 187.
De modo Celebrandi Festa, tam beati Johannis de Beverlaco, quam etiam Sanctorum Crispini & Crispiani, propter Victoriam ad Agencourt.
An. 4. H. 5. Ex Registr. Clyssord, Episo. London. ful. 72.
Henricus, Permissione Divin, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, dilecto Filio, Venerabilis Fratris nostri, R. Dei grati, Londoniensis Episcopi, ipso in Remotis agente, Vicario in Spiritualibus Generali, Salutem, Gratiam, & Benedictionem.
Anglicanae Ecclesiae (cujus Laudes & Praeconia, in Dei & Sanctorum suorum devot Veneratione, prae caeterarum Regionum & Provinciarum Ecclesiis, Orbis attollit universus) Sacra promeretur honestas, ut ipsorum Laudibus eadem Ecclesia magis exuberet, jocundaque Devotione gaudentius exultet, quorum Patrocinio & Miraculorum Grati se reflorere laetatur, ac quorum piis Intercessionibus, nedum ipsius Ecclesiae, sed & totius Regni Respublica, cum Pacis & Quietis interiori dulcedine, Hostiumque ipsarum, exterius Impugnantium, optat Victori, per justos Rectores strenu defensatur.
Hujus siquidem opitulaminis Gratiam etsi Deus eidem Ecclesiae suae, ipsiusque Regni Angliae Incolis, per diversorum Sanctorum Merita (quibus undique gloriosa refulget) saepis ostendere decreverit, ipsos tamen, novissimis hiis diebus, Almifici Consessoris & Pontificis sui, Beatissimi Johannis de Beverlaco (ut veraciter confidimus) Suffragio speciali, Ecclesiam praedictam, un cum praefatis Regni Proceribus, Incolis, & Membris universis, miraculosis dignatus est & evidenter specialis consolari,
O nempe Consolatio ineffabilis, nostris praesertim temporibus, omnique Aevo jocunda, ac semper memoriae revocanda, Christianissimi (videlicet) Principis nostri, Henrici Regis Angliae Quinti, & sui Exercits IN BELLO D'AGYNCOURT, nuper in partibus Pycardiae commisso, GRATIOSA VICTORIA! quae in Festo Translationis dicti Sancti, ad laudem divini Nominis, & Regni Angliae Honorem, ex immensa Dei Misericordia, Anglicis est Concessa.
In quo siquidem Translationis Festo, dum inter Nostrates & Gallicos Conflictus, de quo praemittitur, haberetur, sicut ad Nostrum ac Confratrum nostrorum auditum, in ultima Convocatione nostra, quamplurimum, & praesertim Incolarum dictae Patriae, deduxerat verax Fama, de ipsius Tumba sacrum, stillantibus Guttis, admodum Sudoris emanavit Oleum; divinae Miserationis erga Plebem suam, non dubium praefati Sanctissimi Viri Meritis, ostensivum.
Volentes igitur, in nostra Provincia, divini Cults Augmentum, & specialiter ad tanti Patroni celebriorem laudis extollentiam, dilatare, de Fratrum nostrorum & Cleri, in eadem Convocatione praesentium, Voluntatibus, Consilio, & Assensu, & nichilominus ad dicti Christianissimi Principis nostri instantiam specialem, memorati Confessoris Sanctissimi Memoriam, ubique per nostram Provinciam praedictam, votivis & devotis affectibus duximus exaltandam;
Statuentes &, de praedictorum Fratrum nostrorum ac Cleri Consilio & Assensu, pro futuris perpetuis temporibus, Ordinantes qud Festum Depositionis dicti Sancti (quod septimo die Maii, videlicet, in Crastino Sancti Johannis ante Portam Latinam contingere dinoscitur) ad modum Festi unius Confessoris & Pontificis, Paschalis temporis, cum Regimine Chori, secundum usum Sarum Ecclesiae, per Provinciam nostram praedictam, futuris temporibus perpetuo, celebretur.
Caeterum,
Quia in Festo Translationis ejusdem (quod vicesimo quinto die Mensis Octobris etiam contingit) annuatim de Sanctis Crispino & Crispiniano, secundum usum Sarum Ecclesiae, consuevit, quasi per omnes Ecclesias Provinciae nostrae praedictae, celebrari & Servitium fieri ab antiquo,
N unius Festi Introductio alterius Diminutio existat, sed magis sub una Celebritatis laetitia dicti Martires, quorum etiam Die & Meritis, tantae Visitationis Gratia, Gentem Anglicanam Dominus ex alto prospicere decreverat, un cum praefato Confessore Almifico pariter honorentur,
De Fratrum nostrorum & Cleri praedictorum Consensu unanimi Statuimus, Decernimus, & Ordinamus qud de caetero, singulis Annis, dictus Dies Vicesimus quintus Mensis Octobris, obtam notabilis rei exits Memoriam, ubique per Provinciam nostram praedictam, cum Novem Lectionibus Celebris habeatur; quarum Tres primae erunt de Proprietate Sanctorum Crispini & Crispiniani; Tres mediae de Translatione Sancti Johannis praedicti; & Tres ultimae de expositione Evangelii primorum Martirum, cum Servitio secundum Usum Sarum in talibus fieri consueto.
Volumus ergo, & vobis, firmiter injungendo, Mandamus, quatinus Statutum & Ordinationem nostra praedicta, per Civitatem & Dioecesim Londoniae, debit Publicantes, Festa praedicta, per easdem, sub forma praedicta, faciatis Annuatim de caetero celebrari;
Mandantes omnibus & singulis Confratribus & Suffraganeis nostris, quibus & Nos, Tenore Praesentium, sic Mandamus, qud & ipsi eadem Festa modo praemisso celebrent, & per suas Civitates & Dioeceses de caetero etiam consimiliter faciant celebrari.
Et quid feceritis in Praemissis Nos, citra Festum Purificationis beatae Mariae Virginis proxim futurum, certificare curetis, per Literas vestras, harum Tenorem habentes, Sigillo Officii vestri consignatas.
Dat. in Manerio nostro de Otteford xvi. die Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo sexto, & nostrae Translationis Anno Tertio.
Supradictum Mandatum erat in omnibus executum, secundum exigentiam & tenorem ejusdem, quoad omnes & singulos Coepiscopos Provinciae supradictae, ac super eodem debit Certificatum.