BHO

Rymer's Foedera with Syllabus: April 1418

Pages 567-582

Rymer's Foedera Volume 9. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying and sponsored by the Arts and Humanities Research Council. All rights reserved.

Citation:

April 1418

Syllabus Entry Foedera Text
April 1. Power for Henry bp. of Winchester, Nicholas bp. of Bath and Wells, John bp. of Coventry and Lichfield, and Thomas Polton dean of York, to receive an oath of fealty from John Langret bp. of Bayeux. Bayeux.
O. ix. 567. H. iv. p. iii. 45.
De Potestate ad Homagium Episcopi Baiocensis recipiendum.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 40.
Rex, Venerabilibus in Christo Patribus, Henrico, Wyntoniensi, Nicholao, Bathoniensi & Wellensi, & Johanni, Coventriensi & Lichfeldensi, Episcopis, ac Thomae Polton Clerico Ecclesiae Eboracensis Decano, Salutem.
De vestris fidelitate & industria in Domino plurimum confidentes.
Ad Petendum & Exigendum Homagium & Fidelitatis Sacramentum, Vice & Nomine nostris, a, Reverendo in Christo Patre, Domino Johanne Langret Bajocensi Episcopo, cum omnibus & singulis suis Capitulis, in ea parte de jure debitis & consuetis, ratione temporalium dictae Ecclesiae Bajocensis, ipsaque Homagium, & Fidelitatis Sacramentum, ut praemittitur (assumptis per vos Notariis Publicis) Nomine nostro Recipiendum & Admittendum personaliter ab eodem.
Caeteraque Faciendum, Excercendum, & Expediendum quae in hac parte necessaria fuerint & consueta,
Vobis Quatuor, Tribus, aut Duobus vestrûm, committimus Potestatem;
Reservantes Nichilominus semper nobis Renovationem Homagii & Fidelitatis Sacramenti hujusmodi, ab eodem Reverendo Patre Nobis, seu Locum nostrum tenenti, infra Mensem continuum postquam dictus Reverendus Pater primò ad dictam Ecclesiam Bajocensem seu Dioecesim declinaverit, corporaliter faciendi & praestandi:
Et quid feceritis in Praemissis Nos, aut Locum nostrum tenentem, sub Sigillis vestris, ac Signo & Subscriptione Notariorum Publicorum, per vos in hac parte assumptorum, citra Festum Sancti Petriad vincula, proximò jam futurum, certificetis, seu certificent illi qui praesentes nostras Literas duxerint exequendum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux primo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 1. Commission of array to Sir Richard Tempest and 10 others in the west riding of York. Similar commission to sir John de Etton and two others. Westm.
O. ix. 568. H. iv. p. iii. 45.
De Arraiatione facienda contra Invasiones in Absentia. Regis.
An. 6. H. 5. Pat. 6. H. 5. m. 31. d.
Rex, dilectis & fidelibus suis Richardo Tempest Chivaler, Johanni Pudsay Chivaler Thomae Nevyll Chivaler, ac, dilectis sibi, Roberto Waterton, Thomae Sayvill, Thomae Clarell, Edmundo Fitz William, Laurentio Hamerton, Richardo Fairefax, Henrico Hertlyngton, ac Vicecomiti Eborum, Salutem.
Quia Nos, in propriâ personâ nostrâ, ut vobis satis constat, in Partibus Exteris, pro Recuperatione & Adeptione Haereditatum & Jurium Coronae nostrae, a diu, ut cunctis liquet, injuriosè detentorum, moram trahimus in praesenti,
Volentes proinde, pro Salvatione & Defensione Regni nostri, Angliae contra Malitiam Inimicorum nostrorum Exterorum (si illud, Nobis in Remotis sic agentibus, ingredi (quòd absit) & invadere praesumpserint) prout votis astringimur praecipuis, providere,
Assignavimus vos, conjunctim, & divisim, ad omnes & singulos Homines ad Arma, ac alios Homines Defensabiles, tam Hobelarios, quam Sagittarios, infra Westrithingum in Comitatu Eborum, tam infra Libertates, quam extra commorantes, Arraiandum & Triandum,
Et eos, sic Arraiatos, continue in Araiatione hujusmodi, ut in Millenis, Centenis, & Vintenis, & aliter prout conveniens & necesse fuerit, Teneri & Poni faciendum,
Ac etiam ad eos, tam ad Costeram Maris, quam alia Loca, ubi & quotiens necesse fuerit, ad dictos Inimicos nostros Expellendum, Debellandum, & Destruendum, de tempore in tempus, cum aliquod Periculum immineat, Ducendum & Duci faciendum,
Et ad Monstrum sive Monstrationem eorumdem Hominum ad Arma, Hobelariorum, & Sagittariorum, de tempore in tempus, quotiens indiguerit, diligenter Faciendum & Supervidendum;
Et ideo vobis, & cuilibet vestrum, districtius quo possumus, Injungimus & Mandamus quòd statim, visis Praesentibus, vos ipsos Arraiari & Armari,
Ac omnes & singulos Homines Westrithingi praedicti, ad Laborandum potentes, coram Vobis venire, & juxta sanas Discretiones vestras Arraiari, Armari, & Muniri,
Ac eos, sic Arraiatos, Armatos, & Munitos, in Arraiatione hujusmodi teneri faciatis,
Et, insuper, Signa vocata Bekyns, in Locis consuetis, per quae Gentes Patriae de Adventu Inimicorum hujusmodi Exterorum poterunt congruis temporibus praemuniri, poni,
Et eosdem Homines, sic Armatos, Arraiatos, & Munitos, cum Periculum immineat, in Defensionem & Salvationem Regni & Patriae praedictorum, de tempore in tempus, tam ad Costeram, Maris, quam alia Loca, ubi magis necesse fuerit, prout hactenus in casu consimili rationabiliter fieri consuevit, & necessitatis eventus exegerit, duci faciatis,
Ita quòd, pro Defectu Defensionis & Arraiationes seu Ductionis dictorum Hominum, vel per Negligentiam vestram, Dampna Patriae praedictae aut alias per Inimicòs nostros amodo non eveniant ullo modo:
Damus autem universis & singulis Comitibus, Baronibus, Militibus Majoribus, Ballivis, Ministris, & aliis Fidelibus & Ligeis nostris, Westrithingi praedicti, tam infra Libertates, quam extra, Tenore Praesentium, firmiter in Mandatis quòd vobis, & cuilibet vestrûm, in Executione Praemissorum, Intendentes sint, Consulentes, & Auxiliantes, prout decet.
In cujus &c.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium primo die Aprilis.
Per Concilium.
Eodem modo assignantur subscripti, in Comitatibus & Locis subscriptis, sub eadem Data; videlicet,
Johannes de Etton Chivaler.
Edmundus Hastynges Chivaler.
Johannes de Barton, &c.
April 3. Martin V., at the request of Sigismund K. of the Romans, desires his legates to include him in the peace they are about to negotiate, Constance.
O. ix. 569. H. iv. p. iii. 45.
Papa ad Nuncios, de Rege Romanorum in Tractatu Pacis includendo.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. fol. 52. A.
Venerabilis Frater, & Dilecti Filii, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Eo sero, quo ab hinc discessistis, carissimus in Christo Filius noster, Sigismundus, Rex Romanorum Illustris ac semper Augustus, ad Praesentiam nostram venit, & nobiscum vehementer conquestus est quòd vos, ad Tractandum, & (cooperante Altissimo) Componendum, & Firmandum Pacem atque Concordiam inter, carissimos in Christo Filios nostros, Karolum, Francorum, & Henricum, Angliae, Reges Illustres Regalesque, Regno Franciae miseramus, nullâ de ipso Romanorum Rege Mentione factâ quòd in Pace & Concordiâ hujusmodi includeretur; cùm nos scire debueramus eundem Regem Romanorum praefatum Francorum Regem Diffidâsse & inter eos inimicitias fore,
Nos enim, auditâ intellectâque Querelâ praedictâ, eidem Romanorum Regi Responsum dedimus, quòd audiveramus eum dictam hactenus Diffidationem fecisse, sed tamen, propter illam, inter Ipsum & praenominatum Francorum Regem non arbitramur Inimicitias, nisi verbales, vigere; sed, inter praenominatos, Francorum & Angliae Reges, Actis & Armis, reales Inimicitias agitari:
Quòd, si id, quòd nobis exposuerat, ante vestrum Discessum, in nostram Notitiam deduxisset, de ipso per Nos, in Tractatu & Conclusione Concordiae & Pacis hujusmodi, vobis specialis principalisque Mentio facta fuisset.
Quapropter, cùm nedum inter tot tantosque Catholicos Regis & Principes (in quorum Pace & Quiete multorum versatur salus) sed inter quoscunque Christi Fideles Concordiam vigere toto Corde cupiamus, & Paternâ Benevolentiâ ac indefessâ diligentiâ & solicitudine libentissimè procuremus, vos per Praesentes strictissimè in Domino exhortamur, atque volumus quatinus, in Pace & Concordiâ supradictis tractandis, &, Deo favente, firmandis, praefatum Romanorum Regem nominetis ac principaliter includetis.
Dat. Constanciae sub Anulo Piscatoris, Die tertiâ Aprilis, Pontificatûs nostri Anno primo.
April 4. Henry abp. of Canterbury desires the vicar general of Richard bp. of London to order prayers throughout the diocese for the success of the K. and his army. Scotney.
O. ix. 569. H. iv. p. iii. 45.
De Orando pro Rege & Exercitu.
An. 6. H. 5. Ex Registro Clyfford, Epist. London. fol. 90. d.
Henricus, Permissione Divinâ, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, & Apostolicae Sedis Legatus, Dilecto in Christo Filio, Venerabilis Fratris nostri, Domini Richardi, Dei gratiâ, Londoniensis Episcopi, in Remotis agentis, Vicario in Spiritualibus Generali Salutem, Gratiam, & Benedictionem.
Nuper vobis scripsisse meminimus, in Domino quantum potuimus exhortando, quatinus pro salubri Statu, Christianissimi Principis, Regis nostri, in partibus Transmarinis ad tunc existentis, ac Illustrium Principum, Fratrum suorum, Dominorumque & totius Exercitûs, secum in Expeditione suâ degentium, Preces devotas à Clero & Populo Londoniensis Dioecesis faceretis effundi, ac per vos omnes & singulos Suffraganeos nostros, eorumque Suffraganeos, ad id idem faciendum, in virtute Obedientiae, qua Nobis tenentur, induceretis.
Jamque non modicum admiramur vos, singulique nostri Suffraganei, in Orationibus & Processionibus consuetis, contra Doctrinam Apostoli (qui sine intermissione jubet exorari) estis multum negligentes.
Quare, cum, ingruenti Bello, fortioribusque Adversariorum Mollitionibus, devotiùs instantiúsque sit Orandum, instanteque jam Aestate contra ipsum Dominum nostrum Regem & suos in partibus Transmarinis, prout à fidedignis audivimus, ipsius Domini nostri Regis Inimici Bellum sortiùs conantur ingerere, ac Fines Angliae in diversis Locis invadere se disponunt, vobis, in virtute Obedientiae, etiam ad praefati Serenissimi Regis exhortationem, firmiter injungendo, Mandamus quatinus, cum omni celeritate possibili, omnibus & singulis Confratribus & Suffraganeis nostris, per vestras Literas, auctoritate nostrâ, detis in Mandatis (quibus etiam Nos, Tenore Praesentium, sic Mandamus) quòd ipsi Processionibus, Letaniis, & Orationibus hujusmodi devotiùs insistant, & suos Subditos sic insistere faciant, juxta formam & effectum Literarum nostrarum, dicto Venerabili Fratri nostro super Praemissis aliàs directarum,
Vosque Processiones, Letanias, ac alias Preces hujusmodi per Civitatem & Dioecesim Londoniae observari & modo praemisso fieri faciatis.
Singuli insuper Capellani, tam Religiosi, quàm Seculares, Exempti & non Exempti, Provinciae nostrae praedictae, in singulis Missis suis, Collectam pro praefato Domino nostro Rege (quae incipit, Quaesumus Omnipotens Deus, ut famulus tuus, Rex noster) cum Secreto, & post Communione subsequentibus, habeant & dicant, ac pro Pace utrorumque Regnorum Angliae & Franciae devotiùs exorent.
Et quid feceritis in Praemissis Nos, citra Festum Pentecostes proximò futurum, debitè certificetis per vestras, & singuli Suffraganei nostri praedicti, modo praedicto, Nos certificent per suas Literas Patentes, harum seriem continentes, vestro & eorum Sigillis consignatas.
Dat. apud Scoteneye quarto die Mensis Aprilis, Anno Domini Millesimo, Quadringentesimo, decimo octavo, & nostrae Translationis Anno Quarto.
Quod quidem Mandatum fuit plenarie executum, ac super eodem debitè certificatum.
April 5. Power for sir John Nevyll, warden of the West Marches, to treat for a truce with Scotland. Westm.
O. ix. 570. H. iv. p. iii. 46.
De Treugis capiendis cum Scotia.
An. 6. H. 5. Scot. 6. H. 5. m. 6.
Rex, carissimo Consanguineo suo, Johanni Nevyll Chivaler, Custodi Westmarchiae versus Scotiam, & ejus Locumtenenti, ibidem, Salutem.
Sciatis quòd Nos,
De fidelitate, Circumspectione, & Industriâ vestris pleniùs confidentes,
Vobis plenam, Tenore Praesentium, Committimus Potestatem ad Treugas, pro Nobis, Terris, Dominiis, Subditis, Ligeis, Amicis, & Fidelibus nostris ibidem, cum Adversario nostro Scotiae, pro Se, Hominibus, Terris, & Dominiis suis, de Duobus Mensibus in duos Menses duraturas, particulariter, & generaliter Capiendum, & Nomine nostro Custodiendum, & custodiri faciendum,
Promittentes Nos Ratum, Gratum, & Firmum habituros quicquid, Nomine nostro, in formâ praedictâ, feceritis in Praemissis;
Et ideò vobis Mandamus quòd circa Praemissa diligenter Intendatis, & ea effectualiter faciatis & expleatis in forma praedicta.
In cujus &c. quamdiu vos (praefate Johannes) Custos Westmarchiae praedictae fueritis duraturas.
Teste praefato Custode apud Westmonasterium quinto die Aprilis.
Per Concilium.
April 7. Safe conduct for Cudard de Fouilliac and two other servants of the duke of Orleans, going to England concerning the ransom of the duke's brother John. Bayeux.
O. ix. 570. H. iv. p. iii. 46.
Pro Famulis Ducis Aurelianensis, super Financia ejusdem Fratris, ad Praesentiam Ducis Clarenciae venturis.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 39.
Rex, Universis & singulis Admirallis, &c. Salutem.
Sciatis quòd suscepimus in salvum & securum Conductum nostrum, ac in Protectionem, Tuitionem, & Defensionem nostras speciales, Magistrum Cudardum de Fouilliaco, Secretarium Ducis Aurelianensis Prisonarii nostri, Aubertinum Bollifeues, Aurifabrum, & Johannem Mercerii, Famulum Camerae dicti Ducis, & eorum quemlibet, ad Praesentiam, carissimi Fratris nostri Thomae Ducis Clarenciae, cum Octo Personis in Comitiva sua, veniendo, & exinde in Regnum nostrum Angliae, cum Personis praedictis, in quadam Navi seu Balingera, ad Exequendum Tractatum de Financia, factum pro Johanne Fratre dicti Ducis Aurelianensis cum dicto Fratre nostro, aut suis Consiliariis, Servitoribus, aut aliis pro eo Deputatis aut Deputandis, transeundo, ibidem morando, & exinde ad propria redeundo, ac Navem seu Balingeram praedictam, necnon Navigatores & Marinarios ejusdem, ac etiam Bona, Res, & Hernesia sua quaecumque, Financiam, Jocalia aurea, Gemmas, & alia, cujuscumque Pretii, Valoris, Aestimationis, Formae, seu Facturae sint, tam in Navi sive Balingera praedicta, quàm extra, qui & quae cum praedictis Cudar do, Aubertino, & Johanne Mercerii, aut uno ipsorum, sunt & erunt, portantur & portabuntur, pro Facto Financiae dicti Fratris praefati Ducis Aurelianensis:
Et ideo &c. ut in caeteris de Conductu Literis usque ibi, deferentes, & tunc sic,
Absque hoc quòd praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut unus ipsorum, teneantur, qualitercumque sit, propter Financiam & Jocalia praedicta, quae secum habuerint & portabuntur, aliqua solvere Tributa, Pedagia, Redevancias, Passagia, Theolonia, aut alia hujusmodi Jura & Consuetudines in Regno nostro vel extra, tam per Mare, quam per Terram, Nomine nostro aut alterius cujuscumque:
Volumus enim quòd liberè & secureè praedicti, Cudardus, Aubertinus, & Johannes Mercerii, aut unus eorumdem, possint & valeant dictam Financiam, & praedicta Jocalia, Cedulas, Literas, & Memorialia secum portare, & ad propria, si eis videbitur expediens, reportare seu reportari facere, absque aliquo Impedimento, Molestatione, Exactione, aut Arrestamento quocumque, liberè & absque Solutione aliquâ, prout praedictum est,
Non inferentes eis, aut eorum alicui, seu, quantum in vobis est, ab aliis inferri permittentes Injuriam, Molestiam, Dampnum, Violentiam, nec Impedimentum aliquod, seu Gravamen, Causis & Occasionibus antedictis, nec etiam Causâ & Occasione aliquarum Marcharum, Reprisaliarum, Intercursûs, Obligationum, Ypothecae, erga Nos aut aliam quamcumque Personam, Mercatotem, seu aliam, in Regno nostro Angliae, aut extra, nec alia quavis Causâ seu Occasione qualicumque,
Et, si quid eis, aut eorum alicui, Forifactum sive Injuriatum fuerit, id eis, & eorum cuilibet, sine dilatione, debitè corrigi & reformari faciatis;
Proviso semper quòd ipsi quicquam, quod in nostri contemptum vel praejudicium, aut Populi nostri Dampnum, aliqualiter cedere valeat, non attemptent, seu faciant quomodolibet attemptari.
In cujus &c. usque Quintumdecimum diem Julii proximò futurum duraturas.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 7. Restitution of the temporalities to the canons of the church of the Holy Sepulchre, in Caen. Bayeux.
O. ix. 571. H. iv. p. iii. 46.
De Restitutione Temporalium.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 37. dor.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Ecclesia Sancti Sepulchri de Cadomo fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Canonicis Ecclesiae praedictae omnia Temporalia, eidem Ecclesiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, spectantia sive pertinentia, HABENDA, in Sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux septimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 8. The K. appoints Philip Morgan chancellor of the duchy of Normandy. Bayeux.
O. ix. 571. H. iv. p. iii. 46.
De Cancellario Normanniae constituto.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 36. d.
Memorandum quòd, octavo die Aprilis, ultimò praeterito, Dominus Rex Constituit & Ordinavit Magistrum Philippum Morgan Cancellarium suum Ducatûs Normanniae:
Et eodem Die, in Camera sua, apud Civitatem suam de Baieux, idem Dominus Rex liberaverit eidem Magnum Sigillum suum, quamdiu sibi placuerit custodiendum
.
April 10. Restitution of the temporalities to the priory of St. Gervais, Seez. Bayeux.
O. ix. 572. H. iv. p. iii. 46.
De Restitutione Temporalium Sancti Gervasii de Sees.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Prioratu Sancti Gervasii de Sees fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Religiosis Viris Prioratûs praedicti omnia Temporalia, eidem Prioratui, infra Ducatum nostrum Normanniae, spectantia sive pertinentia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii & aliorum Pietatis Operum praedictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 10. Restitution of the temporalities to the abbey of St. Evroul. Bayeux.
O. ix. 572. H. iv. p. iii. 46.
De Restitutione Temporalium Sancti Ebrulphi.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 38.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia Sancti Ebrulphi, quae de Fundatione Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, & nostro Patronatu existit, fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae omnia Temporalia, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii, ac ad Exorandum specialiter pro bono Statu nostro dum vixerimus, & pro Anima nostra cùm ab hac Luce migraverimus, ac Animabus Progenitorum & Successorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum, necnon ad alia Onera & Pietatis Opera inibi faciendum & sustentandum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 10. Restitution of the temporalities to Richard de la Fosse prior of Tailleville. Bayeux.
O. ix. 572. H. iv. p. iii. 46.
De Restitutione Temporalium de Tailleville.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Prioratu de Tailleville, in Comitatu nostro de Cadomo, fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilecto nobis in Christo, Richardo de la Fosse, Priori Prioratûs praedicti, omnia Temporalia, eidem Prioratui, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda in Sustentationem Divini Servitii, &c. prout supra de verbo ad verbum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem nostram de Baieux decimo die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 12. The K. orders the bailiff of Caen to proclaim that all persons having property to the value of 60 livres Tournois a year, except at Caen, Chierebourt, and other places, who will take an oath of fealty, shall enjoy their property as formerly. Similar proclamations to be made at Auge, Ponteau de Mer, Orbec, Cotentin, and Alencon. Bayeux.
O. ix. 572. H. iv. p. iii. 47.
Pro Gentibus Normanniae, de veniendo ad Obedientiam Regis.
An. 6. H. 5. Pat. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 28. d.
Henry, &c. a nostre Bailly de Caen Salut.
Savoir faisons que Nous, Cognoissans les grans Biens, Victores, & Seignuries, que Dieu, nostre Creatour, Nous a donnees sur noz Adversaires,
Aiant pitie & compassion des douloureux Crilz & Complaintes de nostre pour Peupple & Subgiez,
Pour essoyer a relever & mettre en bonne puissance nostre Paiis de Normandie & aultres, que sont en nostre Obeissance, & noz Subgiz tenir en bonne & seure Paix,
Desirant, de tout nostre cuer, Pourveoir aux grans Maulx & Domaiges, advenuz aux Subgez de noz diz Paiis pour occasion de Guerres & Tribulacions, qui ont este es diz Paiis,
Par grant & meure delibration de Gens de nostre Sanc & Lineage & de nostre grant Conseil,
Avons Ordonne & Estably, Ordonnons & Establissons, par ces Presentes, que toutes Gens Nobles, Gens de Mestier, Marchans, Bourgois, Laborers, Gens de Paiis, & autres, de quelque estat ou Condition qu'ils soyent,
Tenans, de leurs Heritages & Possessions, Soixante Livres Tournois de Terres ou Rentes par chescun An, & au dessoubz, dedenz noz diz Paiis,
Qui voudront venir a bonne & vroye Obeissaunce a Nous & a nostre Seignurie, dedeins le premier jour de Juign prouchein venant, & estre & demourer en nostre dit Paiis & Duchie, avecque leurs Fames, Enffans, & Biens,
Soyent & demeurent en leurs Maisons & en leurs diz Heritages, & jouissent de leurs dites Terres, Rentes, & Pocessions, come ilz fesoient au devant de nostre darraine Dessente en dit Paiis & Duchie de Normandie;
Sauf & Excepte ceulx qui avoyent Maisons ou Heretages en nostre Ville de Caen, & aussi les Nobles & autres qui sont noz Rebelles & Disobeissans, qui occupent, detiennent, & sont Residens & Demourans es Chasteaulx & Forteresses de Chierebourt, Daufront, Lebec, Helloum, & Nailly Levesque; que Nous n'entendons pas estre compris en ceste generall Proclamation: & les Terres ou Heritages que Nous avons Donnees a aucunes Personnes au devant du Dabte de ces Presentes Lettres: Et aussy les Maisons, Terres, & Rentes assises entour & es Fourbours de nostre Ville de Faloise, que Nous Retenons a Nous pour en faire nostre Plaisire:
Et les quelles Personnes, qui voudront venir a nostre Obeissance, seront tenuz venir devers Nous, ou noz Commis, dedens viii. jours apres leur Venue, pour Nous faire les Seremens & Obeissances, telles que bon & loiaux Homes & Subgiz doivent faire a leur droit & Soverain Seigneur; & l'en leur baillera leurs Bulletes, des quelles ilz ne Payeront que diz Deniers Tournois seulement:
Et, en tant que serra as Subdiz, tenanz Rentes ou Heritages jusques a la dicte Summe de lxl. Tournois, ou au desoubz, ilz vendront devers nostre Chancellyer, qui leur en baillera noz Lettres Patentes pour Enjouir paisiblement, come ilz faisoient par avant:
Et, oultre, pour ce qu'il est venue a nostre Cognoissance, que plusours de noz diz Subgiez, qui avoient este prins par aucuns de noz Gens d'Armes ou de Trait, & tenuz comme Prisonners, se sont abscentez & eschappes de lours diz Maistres, & deffinz de nostre dit Paiis, & n'oseroyent Retournir a lours dictz Maisons & Heritages pour la doubte d'estre Rencontrez & Reprins de leurs dis Maistres, Nous voulons, & Nous plaist, de nostre Auctorite & Grace especiale, que ilz puissent venir & retourner seurement a nostre Grace & Obbeissance, & estre & demourer en lour Masons & Heritages, come les dessus diz, saunz estre Prins ne Empeschez per leurs diz Maistres en aucune maniere;
Excepte toutvois les Gens Nobles, qui auroyent Jure & Promis, per leurs foiz & loyautez, a tenir a leurs Maistres bonnes & loyalles Prisonns, qui se seroient ab centez cauteleusement & faultez leurs Sermens; les quielz nous voulons estre tenuz & gardez en Paix, apres ce que ilz se seront revenz a Nous & a nostre Grace & Obbeissance, & sa ns estre Prins de faitz, ne Emprisonnez par leurs diz Maistres; mes, se leurs diz Maistres les veullen porsuir; les facent Aprouchier devant noz Juges, a qi il appertendra, & les requirent ainsy qu'il est a faire par Droit & Lay d'Armes:
Et se aucuns, de quel Estat ou Condicions qu'ils soyent, voulloyent avoir Saufconduiz pour venir bien seurement, leurs Biens, leurs Fames, & leurs Enffans, a nostre bonne & vroye Obbeissance, viennent ou envoient devers nostre dit Chancelier, & il ieur baillera bon & loial Saufconduit soubz nostre Grant Seal:
Et aussi, pour ce que, de tout nostre cuer & volunte, nous desirons l'Esglise estre sur toutes choses Honoures & Gardre, & le Service de Dieu nostre Creatour estre chescun jour fait & celebre le mielx & plus notablement que faire se pourra, Nous voulons, & Nous ploast, que toutes Gens de Esglise, de quelque Estat ou Condicion qu'ils soient, qui se seront abscentez pour doubte de ceste present Guerre, & qui voudrount retournir & venir a nostre bon Grace & vroi Obeissance (comme vroiz & loyaulx Subgiez deuvient faire a leur Droiturier & Souveraigne Seigneur) puissent venir seurement en nostre Protection & Garde, come desus est dit, pour estre & demourer en leurs Maisons, Rentes, & Heretages, qui ne soient ou excedent gregneur Somme que les diz lxl. Tournois; ou cas que leurs diz Heretages n'avroient estre donnez au devant du Dabte de ces Presentes, aussi come dessus est desclare des Seculiers; & que ils aient & prennent touz leurs Benefices & Prouffiz, ainsy que ilz faysoyent par avant nostre Venue en nostre dit Paiis de Normandie: Car ce est nostre Entent, devotion, & volente de Pourveoir aux Benefices de touz ceulx qui ne voudront venir sur leurs Benefices & a nostre Grace, a fin que le divin Service soit fait & acomply jouste la volente de noz Predecesseurs, Fondeurs des diz Benefices, & aultres Patrons & Foundeurs:
Vous Mandons, estroitement enjoignantz, que nostre presente Volunte & Ordonance faciez Cryer & Publyer solempnement, en Grant Assemble de Poeple, en Francoys & en Angloys, par touz les Lieux & Villes deinz vestre Bailliage:
Maundons, Commandons, & Deffendons a touz Cappitaines de Chasteulx, Villes, & Forteresses, a touz Genz d'Armes & de Trait, & a touz noz aultres bons & loyalx Subgiez, que contre nostre dite Volunte & Ordonnaunce Ilz ne facent ou dient aucune chose au contraire,
Et que a nul, de quelque Estat ou Condition qu'ilz soyent, qui se voudront rendre & mettre en nostre Obbeisance, ou qui y serroyent venuz, durant cest present Saufconduit general, ou au devant, Ilz ne facent ou dient aucune Chose au contraire, ne ne les Arestent ou Empeschent, en aucune manere, sur peine d'en estre Pugniz rigoureusement, come Rompeurs & Fraiteurs de Paix, & de nostre Sausconduit;
Car ainsy le voulons, & nous plais estre fait, & le avons Ordonne, de Grace especiale, par ces Presentes, non obstant quelconques autres Mandemens ou Defences & Lettres Subjectices ad ce contraires.
Tesmoing Maistre Phelipe Morgan, Chanceler de toute nostre dite Duchie de Normandie.
Donne, soubz nostre Grant Seal, a nostre Citee de Baieux, le xii. jour d'Auril, l'An de nostre Regne Sixiesme.
Per mesme le Roy.
Semblables Lettres, & du Dabte devantdit, ont este envoiees a Monsieur de Clarence, pour faire Proclamer les dites Lettres es Viscontes d'Auge, du Ponteau de Mer, & d'Orbec.
Per mesme le Roy.
Semblables Lettres, & du Dabte devantdit, ont este envoiees aux Baillifs de Constentin, & de Alencon, pour fere Proclamer icelles Lettres es Mettes de leur Bailliage.
Per mesme le Roy
.
April 13. Restitution of the temporalities to Robert Heron, prior of Breoux. Bayeux.
O. ix. 574. H. iv. p. iii. 47.
De Restitutione Temporalium de Breouso.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 38.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Prioratu de Breouso fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus Roberto Heron, Priori Prioratûs praedicti, ut dicitur, omnia Temporalia, Prioratui praedicto, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii, & ad Exorandum specialiter pro bono Statu nostro dum vixerimus, & proAnima nostra cùm ab hac Luce migraverimus, necnon Animabus Progenitorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum, necnon ad alia Onera & Pietatis Opera, inibi faciendum & supportandum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux decimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 13. Restitution of the temporalities to the dean of Bayeux. Bayeux.
O. ix. 575. H. iv. p. iii. 47.
Pro Decano de Baieux.
An. 6. H. 5. Ibid.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, de Gratia nostra speciali, Concessimus dilecto nobis, Decano Ecclesiae Cathedralis Bajocensis omnia Temporalia sua, Decanatui suo, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Et quòd ipse Jurisdictione suâ Spirituali uti & gaudere possit, prout illa, ante ultimum Adventum nostrum praedictum, rationabiliter uti & gaudere consuevit.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem nostram de Baieux decimo tertio die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 14. Grant to the convent of S. Mary de la Trappe of the custody of the temporalities of the abbey. Bayeux.
O. ix. 575. H. iv. p. iii. 47.
De Custodia Temporalium beatae Mariae de la Trappe.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 39.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia beatae Mariae de la Trappe fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabiliùs manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectis nobis in Christo, Religiosis Viris Abbatiae praedictae Custodiam omnium Temporalium, eidem Abbatiae infra Ducatum nostrum Normanniae qualitercumque pertinentium sive spectantium, Habendum quamdiu nobis placuerit,
Percipiendo de Exitibus & Proficuis Temporalium praedictorum tantum, quantum pro rationabili Sustentatione sua necessarium fuerit & oportunum; Ita semper quòd de Superplusagio Exituum & Proficuorum praedictorum, ultra Sustentationem suam praedictam, nobis, ad Cameram nostram Compotorum, singulis Annis, respondeatur quamdiu iidem Religiosi Custodiam habuerint supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux decimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 14. Similar grant to the convent of S. Mary of Montmorell. Bayeux.
O. ix. 575. H. iv. p. iii. 48.
De Custodia Temporalium commissa.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 38.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia beatae Mariae de Montmorell, Ordinis Sancti Augustini, Abrincensis Dioecesis, fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Commisimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae Custodiam omnium Temporalium, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentium sive spectantium, Habendum quamdiu nobis placuerit,
Percipiendo de Exitibus & Proficuis Temporalium praedictorum tantum, quantum pro rationabili Sustentatione sua necessarium fuerit & oportunum; Ita semper quòd de Superplusagio Exituum & Proficuorum praedictorum, ultra Sustentationem suam praedictam, Nobis, ad Cameram nostram Compotorum, singulis Annis, respondeatur quamdiu iidem Religiosi Custodiam habuerint supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux decimo quarto die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 15. Restitution of the temporalities to Maturine Pillichone, prioress of S. Mary de la Came. Bayeux.
O. ix. 576. H. iv. p. iii. 48.
De Restitutione Temporalium Beatae Mariae de la Came.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 37.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Prioratu beatae Mariae de la Came, in Dioecesi de Baieux, fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectae Nobis in Christo, Maturine Pillichone, Priorissae Prioratûs praedicti omnia Temporalia, eidem Prioratui infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii ibidem, ac ad Exorandum specialiter pro bono Statu nostro dum vixerimus, & pro Anima nostra cùm ab hac luce migraverimus, ac Animabus Progenitorum & Successorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum, necnon ad omnia Onera & Pietatis Opera, inibi fieri consueta, faciendum & sustentandum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Civitatem Regis de Baieux xv. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 15. Pope Martin V. desires Thomas duke of Clarence to assist the cardinals whom he has commissioned to negotiate peace with France. Constance.
O. ix. 576. H. iv. p. iii. 48.
Papa ad Ducem Clarentiae super Tractatu Pacis.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6 Fol. 61. B.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, Dilecto Filio, Nobili Viro, Thomae Duci Clarenciae, &, clarae Memoriae, Henrico Regis Angliae Illustris Secundo Genito, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Et si de Concordiâ atque Pace omnium Christi Fidelium, ex injuncto Nobis de super Onere Ministerii Pastoralis, Nobis jugiter atque salubriter cogitare conveniat, de Pace tamen & Tranquilitate inclitorum Dominiorum atque Regnorum Franciae & Angliae, & ut inter, Carissimos in Christo Filios nostros, Karolum, Franciae, & Henricum, Angliae Reges illustres, necnon Duces, Principes, & Dominos, Universitates, & reliquos Dissidentes in Regnis ipsis, vigeat indissolubile Vinculum Concordiae atque Pacis, eò tenemur vigilantioribus Studiis insudare, Quò ex illorum Discordiis atque Giuerris (quas Pater ille Malignantium seminavit & produxit in Lucem) majora possunt, non solùm Subditis eorumdem, tam Animarum, quàm Corporum, sed exteris dispendia provenire, etiam contra Statum nostrum & Ecclesiae Sanctae Dei.
Cupientes igitur Calamitatibus & Pressuris, ex Dissidiis & Guerris hujusmodi provenientibus, & etiam proventuris, quantum cum Deo possumus, obviare: & ut omnis Discordiarum Guerrarumque praefatarum Materia in Pacis plenitudinem commutetur; Venerabilem Fratrem, Jordanum Episcopum Albanensem, & Dilectum Filium, Guillielmum Tituli Sancti Marci Presbyterum, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, nostros & Apostolicae Sedis Legatos ac Nuncios, tamquam Pacis Angelos, ad Reges ac Regna ipsa, necnon, Dilectos Filios, Nobiles Viros, Johannem Burgundiae, reliquosque Duces & Dominos Regnorum hujusmodi, providimus destinandos.
Et,
Considerantes, interventu tuae Nobilitatis, circa Consecutionem Effectuum praefatorum, ex universis Respectibus, saluberima praeberi Remedia,
Eandem tuam Nobilitatem (cujus interest, pro Salute & Tranquillitate, statu & Gloriâ Regum, Regnorum, & aliorum dissidentium in ipsis Regnis, oportunè ac etiam importuneè vigilanter insistere) paternis Affectibus requirimus & hortamur in Domino quatinus circa Prosecutionem & Effectum tam desiderabilis Boni, quo nullum possit in hac fugaci Vita desiderabilius exoptari, aut pretiosius concupisci, praefatis Cardinalibus, etiam per Te, aut solempnes Nuncios celeriter transmittendos, apud praefatum Regem Angliae, & reliquos, de quibus eidem tuae Nobilitati videbitur oportere, Assientiam salutarem Modis omnibus exhibere;
Ut Fructus Treugae, Concordiae, seu Pacis hujusmodi, tuae Nobilitatis Curâ pervigili peragente, Rege Regum pacifico concedente, exoptati, non solùm Regibus, atque Regum Subditis, Adhaerentibus, atque Sequacibus, salutares emergant, sed aliis desiderabiles, ut in Desideriis Cordis nostri gerimus; & spe simul ut exinde apud Altissimum (qui in Pacis pulcritudine delectatur) valeat eadem tua Nobilitas, ultra nostram & Apostolicae Sedis Benedictionem & Gratiam, sempiternae Vitae Munera promereri.
Super quibus eisdem Cardinalibus, vel eorum alteri, adhibere placeat Credentiae plenariam Fidem.
Dat. Constanciae xv. die Aprilis Pontificatûs nostri Anno Primo.
April 17. Pope Martin requests the K. to allow Nicholas de Clemangiis, his secretary, to enjoy his chantry and prebend at Bayeux. Constance.
O. ix. 577. H. iv. p. iii. 48.
Pro Nicholao de Clemangiis.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 62, A.
Martinus Episcopus, Servus Servorum Dei, carissimo in Christo Filio, Henrico, Regi Angliae Illustri, Salutem & Apostolicam Benedictionem.
Tuus ad Nos & Romanam Ecclesiam zelus fidelissimus propensiorque Affectus fiduciam Nobis ingerunt amplissimam, id a tua Regia Serenitate leniter assequendi quòd, aequum ac rationiconsentaneum, ab illa requirendum esse duxerimus: neque enim a Te aut quovis altero aliud quippiam vellemus exigere.
Cùm igitur, dilectus Filius, Nicholaus de Clamengiis, Bacallarius in Theologia & Secretarius noster, Cantoriam ac Praebendam Ecclesiae Bajocensis possideat, & jam dudum pacifico Jure possiderit, Fructusque ejusdem Beneficii, a Tempore adeptae Possessionis, liberè hactenus & absque ulla controversia perceperit:
Nunc autem, memorata Civitas in tuam dicatur esse redacta Potestatem, tuaeque subjecta Ditioni, tuam Carissimam in Christo Sublimitatem attentiori rogamus Affectu, quatinus eidem nostro Secretario, in Literis ac Eloqentia non mediocriter hic & alibi commendato,
Qui pro Pace ac Unitate Sanctae Romanae Ecclesiae, tempore termini Scismatis, nuper coelesti miseratione aboliti, abundanter & fructuose laboravit,
Quem praeterea, propter Famam sui Nominis, ad nostrum & Ecclesiae Servitium nobis accersire placuit,
Nullum permittas, per quoscunque tuos Officiarios, aut alios quoslibet tibi subjectos, in perceptione Proventuum atque Emolumentorum sui praenominati Beneficii, tam debitorum, quam debendorum, Impedimentum afferri:
Et, si quòd esset sibi fortassis, per Ignorantiam, aut aliàs quomodolibet, appositum, id tuo Regali Imperio prorsus auferri atque aboleri praecipias; singulosque (cujuscunque Gradûs, Statûs, vel Auctoritatis) qui, a Tempore tuae in illa Civitate Dominationis, aliquid inde, quavis Occasione, praeter Auctoritatem vel Mandatum memorati Secretarii, percepisse reperientur ad integram & plenariam Restitutionem, sibi vel suo Procuratori faciendam, Tua Regia velis Auctoritate, nostrâ ac Sedis Apostolicae contemplatione, compellere; & tantum circa hoc agere quòd praefatus noster Secretarius prorsus indempnis efficiatur, nostrasque in hac Parte Preces apud tuam fuisse Illustrem magnificentiam sibi sentiat efficaces; qua in Re Nobis abundè complacebis, Nosque ad tua reddes Beneplacita promptiores.
Quis enim congruentiori debet Titulo suorum, in Absentia, Beneficiorum Fructus & Jura percipere, quam nostri ac Sedis Apostolicae Officiarii? qui personaliter Nobiscum adsunt, Nobis & Ecclesiae, non absque magnis Laboribus. Assiduè serviunt.
Denique, si Tibi caeterisque Catholicis Regibus Sedes Apostolica, Mater piissima, liberaliter indulgere consuevit, ut nostri Eclesiastici, Familiares suorum, Jura Beneficiorum in Famulatu nostro percipiant, ac si in Ecclesiis propriis dictorum Beneficiorum residerent; quanto magis aequum esse videbitur ut tu & Illi solicitam detis Operam, ne in Regnis vestris vel locis aliis, vobis Subditis, Familiares ejusdem Sedis in suo quolibet Jure perturbentur: &, ut Nobis ac Sedi ipsi famulando, suorum liberè Titulorum Ecclesiasticorum Proventus atque Emolumenta percipiant? Super hac autem re de nostra Intentione, de dictique Secretarii Meritis ac sufficientia, & nostro ad suam Personam Affectu, Venerabilis Frater, Jordanus, Episcopus Albanensis, &, Dilectus Filius, Guillermus Tituli Sancti Marci Presbyter, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales (quos ad tuam Sublimitatem transmittimus) plenius informabunt; quibus eadem velit Sublimitas fidem certam atque indubiam adhibere.
Dat, Constanciae xvii. die Aprilis, Pontificatûs nostri Anno Primo.
April 20. Confirmation of the truce with the duke of Burgundy, dated 24 March. Caen Castle.
O. ix. 578. H. iv. p. iii. 49.
De Confirmatione Treugarum Flandriae.
An. 6. H. 5. Franc. 6. H. 5. m. 8.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Inspeximus quasdam Literas, Consanguinei nostri, Ricardi Beauchamp, Comitis Warwicae, de & super Prorogatione & Relongatione certarum Treugarum sive Abstinentiarum Guerrae, inter Nos & Carissimum Consanguineum nostrum Johannem Ducem Burgundiae habitarum, factas in haec verba,
Atoutz ceulx, qui ces Lettres verront, Richard Beauchamp Count de Warrewyk, & Counseilleur du, Tresexcellent, Treshault, & Trespuissant Prince, & mon Soveraine Seigneur, le Roy de France & d'Engleterre, & Seigneur d'Irland, &c. prout supra Donnees a Baieux le 24. jour de Mars.
Nos autem, Literas praedictas ac omnia & singula in eis contenta, Rata habentes & Grata, ea, pro Nobis, & Haeredibus nostris, quantum in Nobis est, Acceptamus, Approbamus, &, Tenore Praesentium, Concedimus & Confirmamus, prout Literae praedictae exigunt & requirunt.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum suum de Cadamo xx. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 23. Restitution of the temporalities to J. bp. of Seez. Caen Castle.
O. ix. 578. H. iv. p. iii. 49.
Pro Episcopo Sagiensi Jurato Ligeo Regis.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 36.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
De Gratia nostra speciali, ad Supplicationem, Venerabilis Patris, J. Episcopi Sagiensis, jurati Ligei nostri,
Concessimus ei omnia Temporalia sua, ubicumque infra loca nobis Subdita & Subjecta existentia,
Volentes quòd ipse Fructibus, Redditibus, & Proventibus, de Temporalibus illis provenientibus, gaudeat & utatur pacifice & quiete, absque Molestatione vel Gravamine Nostri, vel aliorum Officiariorum, seu Ministrorum nostrorum quorumcumque.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxiii. Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 24. The cardinals de Ursinis and St. Mark desire the K. to send them letters of safe conduct. Troyes.
O. ix. 578. H. iv. p. iii. 49.
Ad Regem, Nuncii Cardinales, super Tractatu Pacis venturi, de Salvo Conductu eis Concedendo.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. Fol. 57. A.
Illustrissime Princeps, & Potentissime Domine,
Post Recommendationem, Bellum id Pestiferum, quòd inter Florentissima Regna Franciae & Angliae, tot jam Annos miserabiliter viguit, non absque maximâ molestiâ, cuncta Christianitas tulit: Quis enim est ità ab omni Religione, Fide, Pietate, Humanitate denique alienus, qui tantis tamque atrocibus Malis, quae inde contigerunt, non vehementer doleat? Nemò sanè posset Sparsum propterea Sanguinem describere: Nemo dinumerare Hominum utriusque Mortes: Nemo Incendia atque Rerum omnium Ruinas recensere.
Itaque, ut tanta Pestis tamque Flagitiosa aliquando finem haberet, Summus Pontifex (cui omnium Christi Fidelium Pax Summae Curae est) Nos ad Regem Francorum atque ad Celsitudinem vestram Legatos misit, ut omni Operâ, Studio, & Diligentiâ nostrâ (Ipso tamen Deo auxiliante) hujusmodi nocentissimum Bellum in Quietem Salutiferam convertere niteremur.
Nos verò, hujusce Pacis faciendae studiosissimi, cum securo Conductu Illustris Domini Ducis Burgundiae hucusque tandem ambo pervenimus,
Verum quia expedit, ob hanc ipsam Causam, ut Ego Cardinalis de Ursinis ad Serenitatem vestram, atque item Ego Cardinalis Sancti Marci ad Illustrissimum Regem Franciae, separatim quidem accedamus, deinde a mbo simul ad utrumque vestrum, id quòd de Mandato Domini nostri Papae fit; sed Iter ipsum, propter Armorum Gentes, tam vestras, quam Regis Franciae, non satis tutum videtur, Idcirco vestram Majestatem suppliciter precamur ut Nobis, cum Centum Equitibus, atque Rebus nostris singulis, securum vestrum Conductum concedere dignemini, quòd possimus ad Vos tute venire, atque inde redire.
Pridiè verò misimus Parisius, ad Illustrissimum Regem Franciae, impetraturi similiter salvum Conductum suum, ob eam Rationem quòd facilè possemus in aliquas ex suis Gentibus incidere.
Verùm salvus Conductus vester ut extimamus, duplicandus esset, ut nostrûm uterque unum penes se habere possit.
Atque unum hoc non est omittendum, quòd tanta nostra de vestrâ Majestate Fides est, ut nullo modo vereamur vestram Celsitudinem adire; sed quòd non omnibus forte vestris cogniti sumus, qui possent inconsultè Nobis aliquid in vià facere, quod vestrae etiam Serenitati displiceret.
Idcirco decrevimus, antequam veniamus, vestrum securum Conductum impetrare; quem possimus, si necessitas urgeret, ostendere, ne Nobis aliquid accidat quod contra Voluntatem vestram & Salutem nostram esset.
Itaque securum vestrum Conductum, ut diximus, expectamus; quem cum habuerimus, tum confestim versus Serenitatem vestram ipse Cardinalis de Ursinis dirigam gressus meos.
Propterea Nos ipsos vestrae Celsitudini, quanto cum studio possumus, commendamus.
Dat. Trechis Die Vicesimo Quarto Aprilis.
Salvus Conductus vero debet esse hujusmodi, ut separatim, aut conjunctim, venire stare, morari, & redire tute & secure possimus totiens, quotiens fuerit oportunum, & ubique Locorum.
Servitores,
De Ursinis Episcopus, & G. Tituli Sancti Marci Presbyter.
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Apostolicae Sedis Legati &c.
April 26. Restitution of the temporalities to the abbey of S. Lo, to the house of S. John of Jerusalem at Breteville l'Arabel, and to the abbeys of Belestoille and Damnenesobes. Caen Castle.
O. ix. 579. H. iv. p. iii. 49.
De Restitutione Temporalium de Saint Lo.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 37.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia de Saint Lo fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectis Nobis in Christo, Abbati & Conventui Abbatiae praedict omnia Temporalia, eidem Abbatiae infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia, sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii, & ad Exorandum specialiter pro bono Statu nostro dum vixerimus, & pro Anima nostra cum ab hac Luce migraverimus, ac Animabus Progenitorum & Successorum nostrorum, & omnium Fidelium Defunctorum, necnon ad alia Onera & Pietatis Opera inibi Faciendum & Supportandum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxvi. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles de Restitutione Literae concessae.
Ibid. m. 37.
Pro Domo Sancti Johannis Jerusalem de Breteville l'Arabel.
Ibid. m. 39.
Pro Abbatia Beatae Mariae de Belestoille.
Ibid. m. 36.
Pro Abbatia Beatae Mariae Damnenesohes.
Teste ut supra.
April 26. Grant to the convent of the Holy Trinity, Lessay, of the custody of their temporalities. Caen Castle.
O. ix. 579. H. iv. p. iii. 49.
De Custodia Temporalium Commissa, Lessay.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 35.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratiâ nostrâ speciali, & ut Divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia Sanctae Trinitatis de Lessay, in Dioecese de Constances, fieri debeant, plus solito, accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Commissimus Religiosis Viris Abbatiae praedictae Custodiam omnium Temporalium, eidem Abbatiae, infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentium sive spectantium,
Habendam quamdiu Nobis placuerit, Percipiendo de Exitibus & Proficuis Temporalium praedictorum tantum, quantum pro rationabili Sustentatione sua necessarium fuerit & oportunum;
Ita semper quòd de Surplusagio Exituum & Proficuorum praedictorum, ultra Sustentationem suam praedictam, Nobis, ad Cameram nostram Compotorum, singulis Annis, respondeatur, quamdiu iidem Religiosi Custodiam habuerint supradictam.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxvi die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 27. John duke of Bavaria, count of Hainault, Holland, and Zealand, desires the aid of John duke of Bedford against John duke of Burgundy. Dordrecht.
O. ix. 580. H. iv. p. iii. 49.
Ad Custodem Angliae Litera Ducis Bavariae pro Succursu habendo.
Excellenti ac Potenti Principi & Domino, Domino Johanni Duci Bedfordiae, Comiti Richemondiae & de Kendale, Angliae Constabulario, necnon Domino Insularum de Jersie & Gernesey, Domino ac Consanguineo nostro Carissimo.
An. 6. H. 5. Ex Bibl. Cot. Tiberius B. 6. sol. 57. B.
Illustris Princeps, Domine, ac Consanguinee Carissime,
Sincerâ Recommendatione, cum mei continui promptitudine Famulatûs pro Salute praemissâ.
Vestrae Excellentiae in Parte fore non dubito manifestatum qualiter, post Obitum, dilectissimi quondam Domini ac Fratris mei Willielmi Comitis Hannoniae, Hollandiae, & Selandiae, ad suam Filiam, Neptem meam, vehementi solicitudine habui hucusque multas, diversas, ac varias, gratiosissime tamen ac caritativas (prout Deo Testor) Prosecutiones: eandem Neptem meam, tam per meipsum, quam per alios meos Amicos, gratiosè quampluries diversimodè requirentes, quatinus Ipsa, ut meis Juribus Haereditariis, michique per Patrimonialem Successionem confiscatis, uti quiete valerem, suum attribuere dignaretur Assensum & Consensum realiter cum Effectu; Attento (salvo pluri) quòd ipsarum Terrarum Hannoniae, Hollandiae, & Zeelandiae non est proximior Me Masculus Haeres.
Quo tamen non obstante, post multos Tractatus caritativos, tandem, inter caetera, sibi optuli Meipsum, & Jus meum, ac totam Causam subjicere & submittere velle Dispositioni & Ordinationi, Serenissimi ac Invictissimi Principis, Domini Romanorum, Regis & Sacri Imperii Electorum; quod dicta mea Neptis suique Complices, & Fautores michi facere recusârunt.
Verùm potius quanto magis, bono Zelo, Fideque non fictâ, unà cum meis Amicis insteti pro quiete, tanto semper Major & Vigentior existit orta Materia dubitandi.
Sed quia verum est quòd, Serenissimus ac Invictissimus Princeps, Dominus Romanorum Rex praenarratus, super hiis plenaryè informatus, respiciens ac intuens variam & diversam michi & circa Me in hac parte illatam Injuriam, per suas certi Tenoris Literas, Terras Hannoniae, Hollandiae, & Zeelandiae, tanquam ad ipsum & Romanum Imperium, per & post obitum praefati quondam Domini ac Fratris mei, legitime devolutas, cum suis Juribus, Dominiis, & Pertinentiis universis, mihi gratiose contulit & donavit, in Feodum ab Ipso & Imperio possidendas,
Prout in Literis suis, mihi desuper concessis (quarum Copiam vestrae Excellentiae transmitto Praesentibus interclusam) videre poteritis lucidius contineri.
Nichilominus tamen dicta mea Neptis, una cum Johanne, Filio quondam Anthonii de Burgundia,
Qui, licet sibi invicem Secundo Consanguinitatis & Tertio Affinitatis gradibus attineant, Matrimonium pariter consummârunt, citra tamen Literas Apostolicas Inhibitorias ipsis perantea desuper directas (quarum etiam Co- piam transmitto Praesentibus inclusam) quod summe michi desplicet,
Praefatus Terras meas & Dominia, in Sacri Imperii Contumeliam & Injuriam, praeter etiam dicti Domini Romanorum Regis consensum, ac in meum praejudicium non modicum & gravamen, detinent de facto, & Detinere non formidant & occupare, minus justè:
Denuò verò, respiciens omnem meam diligentiam supervacuam extitisse, cum ad Pacem tanta fecissem quod bono Modo concipere nequeo quomodo sanâ Conscientiâ fecisse potuerim ampliora, extremâ necessitate compulsus, sub Umbra Divinitatis, quae Negotium gerentibus aequitatis brachium supernae Virtutis extendit, vim Armatam jam Convocavi pro Jure meo haereditario prosequendo; arbitrans coelesti Divinitati minime displicere, quòd Justitiam prosequar, per Armorum remedia, ubi pacifica & caritativa minimè profuerunt.
Ideirco (Illustris Domine, & Consanguinee sincere dilecte) vestrae Excellentiae & Consanguinitati (quam multipliciter confido michi favorabilem in agendis) supplico Precibus seriosis atque Instantiâ quâ valeo potiori, quatinus michi, hac vice, Quingentis Archistis Sagittariis, citius, post Praesentium perceptionem, quo poteritis, illos in Opidum meum Brielis sive Dordracum transmittendos, meae Considerationis intuitu, absque Notabili Mora, in hac justa Causa mea, quam prosequor favore Divino, dignemini & velitis impendere Assistentiam & Succursum; quibus, per Dei Gratiam, de suis stipendiis & Expensis, in Itinere huc veniendo factis & faciendis, taliter providebo, quòd vestrae Excellentiae ac Michi desuper habebunt meritò regratiari.
In hiis dignetur vestra Excellentia se michi in hac causa mea talem effectualiter exhibere, ut, per praedictae Excellentiae Subventionem, veluti caeterorum Amicorum meorum & Confoederatorum, mea Jura haereditaria & Patrimonialia (quibus dicta mea Neptis, & Johannes, dicti quondam Antonii Filius, me spoliare nituntur & defraudare) valeam, Deo etiam auxiliante, recuperare, prout eidem vestrae Excellentiae plenarie confido, & sicuti vobis, in casu simili vel majori, si casus se offerret, libentissimè posse tenus Subvenirem; in quibus revera minimè parcerem meis Expensis, Laboribus, & Amicis, Teste Altissimo; qui vobis adaugeat Dierum longitudinem cum Salute.
Scriptae in Opido meo Dordracensi, Mensis Aprilis Die Vicesima Septima.
Dux Johannes de Bavaria, Electus Leodeensis, Comes Hannoniae, Hollandiae, & Zeelandiae.
April 28. The K. orders the bailiff of Caen to summon those who desire redress for infractions of the truce with the duke of Burgundy to appear at Verneuil on May 5. Caen Castle.
O. ix. 581. H. iv. p. iii. 50.
De Proclamatione super Gravatis contra Treugas Burgundiae.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H. 5. p. 1. m. 35. dor.
Rex, Ballivo suo de Cadomo, Salutem.
Cum certae Treugae inter Nos, &, Carissimum Consanguineum nostrum, Johannem Ducem Burgundiae, usque Festum Sancti Michaelis proximo futurum duraturae, initae & captae existant,
Vobis Mandamus quòd in locis, infra Ballivam vestram, ubi magis expediens fuerit & necesse, publicè Prociamari faciatis,
Quòd omnes & singuli Ligei nostri, qui se contra formam Treugarum praedictarum sentiunt gravatos, sint apud villam nostram de Vernulle, Quinto die Maii proximò futuro, coram certis Commissariis nostris, quos pro Reparatione Attemptatorum contra Treugas praedictas assignavimus, Justitiam in hâc parte consecuturi.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxviii die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 28. John de Nevyll, Sir Edmund Thorp, and John Kemp are appointed commissioners for redress of infractions of the said truce. Caen Castle.
O. ix. 581. H. iv. p. iii. 50.
De Conservatoribus Treugarum praedictarum Constitutis.
An. 6. H. 5. Ibid. m. 36.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quod,
Cum nuper Inierimus, Fecerimus, & Concordaverimus Treugas & Abstinentias Guerrarum, sub certis modo & forma, cum, Carissimo Consanguineo nostro, Johanne Duce Burgundiae, prout ex earum Tenoribus clariùs liquere poterit, in eventum,
Nos,
Ipsa Pacis seu Treugarum Foedera, quantum in Nobis est, inviolata & illibata observari cupientes, ac quicquid in contrarium Actum est, aut fuit, ultro citroque, debita cum celeritate reformari,
De Fidelitate, circumspectione, & industria, Carissimi Consanguinei nostri, Johannis de Nevyll, ac, dilectorum & fidelium nostrorum, Edmundi Thorp Militis, & Magistri Johannis Kemp Legum Doctoris, pleniùs confidentes,
Ad Conveniendum cum Ambassiatoribus, Commissariis, Deputatis, Procuratoribus, sive Nunciis praedicti Ducis, sufficientem in hac parte Potestatem exhibentibus, in Villa nostra de Vernull, aut quocumque alio Loco ad hoc apto & congruo.
Audiendumque Ambassiatorum, Commissariorum, Procuratorum, sive Nunciorum hujusmodi voluntatem de & super omnibus & singulis, Liberationem Incarceratorum utriusque Partium praedictarum, ac Reparationem Attemptatorum, circa praefatas Treugas & Abstinentias, qualitercumque concernentibus, & Attemptatorum hujusmodi Correctionem, Punitionem, Reparationem, & Reformationem faciendum, & eas fieri Petendum, Requirendum, & cum effectu Optinendum,
Ac utriusque Partis Querelas, ultro citroque propositas & proponendas, cum suis Emergentibus, Incidentibus, Dependentibus, & Connexis, Audiendum, Examinandum, & Fine debito Terminandum, summarie, simpliciter, & de plano, sine strepitu & figura Judicii, legalibus Terminis (si eis videbitur expedire) non servatis, aut aliàs, de consensu Partium, recissis aut abbreviatis, inspectâ solâ Facti veritate,
Necnon ad Concedendum, Petendum, & Optinendum quibuscumque Personis salvi Conductuûs Literas, quatenus Negotii Natura, qualitas, & expeditio exigit & requirit,
Caeteraque omnia & singula Faciendum, Excercendum, & Expediendum, quae in Praemissis & circa ea necessaria fuerint aut quomodolibet oportuna,
Ipsos Tres aut Duos eorum (quorum praefatum Johannem Kemp unum esse volumus) nostros veros & legitimos Ambassiatores, Commissarios, Deputatos, Procuratores, Negotiorum Gestores, & Nuncios speciales Facimus, Ordinamus, Creamus, & Constituimus per Praesentes;
Promittentes, in verbo regio, Nos Ratum, Gratum, & Firmum perpetuò habituros quicquid per eosdem Ambassiatores &c. aut Duos eorum (quorum &c.) Actum sive Gestum fuerit in Praemissis, vel aliquo Praemissorum.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum Regis de Cadomo xxiii. Die Aprilis.
Per ipsum Regem.
April 30. Restitution of the temporalities to the abbeys of Mountebourc and S. Sauveur le Viconte, in Cotentin. Caen Castle.
O. ix. 582. H. iv. p. iii. 50.
De Restitutionibus Temporalium.
An. 6. H. 5. Norm. 6. H 5. p. 1. m. 34.
Rex Omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd,
De Gratia nostra speciali, & ut divinum Servitium ac alia Pietatis Opera, quae in Abbatia de Mountebourc, in Patria nostra de Constentin (quae de Fundatione Progenitorum nostrorum, quondam Regum Angliae, & nostro Patronatu existit) fieri debeant, plus solito accrescant, & ibidem laudabilius manuteneantur & sustineantur,
Concessimus, dilectis Nobis in Christo, Abbati & Conventui Abbatiae praedict omnia Temporalia, eidem Abbatiae infra Ducatum nostrum Normanniae, qualitercumque pertinentia, sive spectantia,
Habenda, in Sustentationem Divini Servitii, ibidem & aliorum Pietatis Operum supradictorum, de Dono nostro.
In cujus &c.
Teste Rege apud Castrum nostrum de Cadomo xxx. die Aprilis.
Per ipsum Regem.
Consimiles Literas de Restitutione habent Abbas & Conventus Abbatiae Sancti Salvatoris le Viconte, in Balliva Regis de Costentyn, sub eadem Data, & eodem Waranto.